LB 1076 | CHILIADIS QVARTAE CENTVRIA OCTAVA | 129 |
[H] | AMBRONES | 3701 |
5 LB 1123 c6-13 10 |
Ambrones olim vulgo dicebantur qui rapto malisque artibus viuerent. Originem indicat Festus Pompeius admonens• eam fuisse Galliarum gentem, quam quum mare inundans finibus• suis depulisset, per aliena oberrantes rapinis ac praedatio- nibus se suosque alere coeperunt. Manus erat formidabilis non | numero tantum - dicuntur enim fuisse triginta milia -, verumetiam tum animorum ferocia, tum ratione pugnandi. Siquidem conferti rhythmis• et concentu quodam in hostem ferebantur, subinde intonantes: Ambrones! Ambrones!, siue vt hac voce suos in vnum conuocarent, siue vt hostibus terrorem incuterent. Ab his victi fuerant Romani duces Manlius et Cepio, sed primum a Liguribus• fracti sunt, mox a C. Mario prostrati, tandem ad Aquas Sextias vna cum Cimbris ac Teutonibus deleti sunt. Ita ferme Iulius Florus in epitoma libri Ixviii. et Plutarchus in vita C. Marii. Simili modo Cilicis vocabulum abiit• in conuicium rapacitatis ac praedationis. |
15 | [H] | VINARIA ANGINA | 3702 |
a15-29 20 25 | De ἀργυράγχη•, id est angina argentaria, quae multis praeter Demosthenem vocem intercipit, iam antea diximus. At Festus Pompeius indicat ioco• iactatum in eos qui vino praefocantur, laborare vinaria angina, quam οἰνάγχην possis dicere•. 130 Ipse noui Romae quendam haud vulgariter eruditum qui hac angina serio• periit. Hermicus appellabatur, natione Lusitanus. Correptus erat febricula vir corpore supra modum obeso et ob id spirituosus•. Decumbentem inuisit Christophorus Fischerus, patria Anglus. 'Vin tu' inquit 'Hermice, auscultare medicis meras nugas praescribentibus? Bono vino rectius proluetur hoc malum' simulque iussit adferri vinum Corsicum quadrimum. Propinauit aegroto, iubens bono esse animo. Ille persuasus hausit affatim ac mox intercluso spiritu coepit animam agere. Quosdam ebrietas e taciturnis reddit loquacissimos, quosdam contra tam mutos quam vllus est piscis, citra valetudinis periculum. Vtinam haec οἰνάγχη minus frequens esset apud Germanos•! |
30 | [H] | TITIVILLITIVM• | 3703 |
35 a36-39 |
Titiuillitium• vox erat olim nullam quidem rem certam declarans, sed velut inter- iectio contemptum extremum indicabat, qualis est apud Graecos πεπαλό. Plautus citante Festo Pompeio: Non ego• isthuc verbum emptitem• titiuillitio. Locus autem est in Cassina•. Similis vox est apud eundem Festum buttubata,• qua tamen vsus sit Neuius pro nugatoriis nihilique rebus. Nonius autem putat pipolo conuicii fuisse vocem. Plautus in Aulularia: Ita me bene amet Lauerna, iam nisi vasa reddi Iubes, pipolo hic differam ante aedes. |
40 | [H] | NIHIL POTEST NEC ADDI NEC ADIMI | 3704 |
45 a46-49 | De perfectis operibus ita vulgo dici solitum indicat Aristoteles libro Moralium Nicomachiorum secundo: Ὅθεν εἰώθασιν ἐπιλέγειν τοῖς εὖ ἔχουσιν ἔργοις, ὅτι οὐκ ἀφελεῖν ἔστιν οὔτε προσθεῖναι, id est Vnde de operibus quae bene habent ita solent praedicare: Nec adimere possis nec addere. Nam vt bene sit aliquid praestat medio- critas, tollit excessus aut defectus. Excessum inducit qui addit, defectum qui adi- mit. De Lucillio scripsit Horatius: Quum flueret lutulentus, erat quod tollere velles. De Demosthene ac Cicerone dictum est illi nihil posse demi, huic nihil posse addi. |
50 | [H] | VIRTVS SIMPLEX | 3705 |
55 | Dubitari possit vtrum versus sit vulgo iactatus quem vt omnibus notissimum citra nomenclaturam retulerit Ethicorum ii.• Aristoteles, an imprudenti exciderit versus pentameter•. Disserens enim e sententia Pythagorae, errorem esse infini- 131 tum, virtutem finitam, quemadmodum in nemore mille modis aberratur a recta via, quum ea sit vnica, eoque vicium esse in procliui, virtutem in arduo, quem- admodum facile est a scopo aberrare, sed scopum attingere difficile est, subiungit: Ἐσθλοὶ μὲν γὰρ ἁπλῶς, παντοδαπῶς• δὲ κακοί, id est Est simplex virtus, omnigenum vicium. |
[H] | EXTRA FVMVM ET VNDAM | 3706 |
60
LB 1124 65 |
Aristoteles eodem libro refert versum Homericum vt vulgo decantatum: Ὡς τοῦ μὲν καπνοῦ καὶ κύματος ἐκτὸς ἔεργε Νῆα,| id est A fumo nauim simul atque a• fluctibus arce. Aristoteles indicat esse verba Calypsus• adhortantis Vlyssem• vt neque nimium lit- 132 tori vicinus nauiget, fumum sequutus, neque se profundo• credat pelago, sed in medio secet viam, quod ibi periculum sit a saxis et vadis, hic• ab vndis. Argyro- pylus autem interpres• ea verba tribuit Circe, quid sequutus nescio•. |
[H] | COMMVNIS TANQVAM SISAPO | 3707 |
70 75 c77-84 80 85 | Prouerbiali schemate sine controuersia dictum est. M. Tullius• Philippica secunda•: Domum dico? Quid erat in terris vbi in tuo pedem poneres praeter vnum Misenum, quod cum sociis tanquam Sisaponem tenebas? Sensit Antonium Misenum non habuisse vt veram possessionem, sed vt venam redemptam ad quaestum. Plinius libro xxxiii., capite vii. docet minium, quod Graeci μίλτον appellant, nonnulli cinnabar, apud priscos non tantum summo in precio, sed etiam in magna reli- gione fuisse. Nam festis diebus simulachra deorum minio oblinebantur, quemad- modum et triumphantes, quod tamen Galba senex in se• fleri passus non est, vt refert Cornelius Tacitus. Sisapo autem Beticae oppidum• est, olim Romanis vecti- gale•, venas habens miniarias. Neque enim temere Romam aliunde minium adue- hebatur. Negat autem Plinius vllius rei Romanis fuisse diligentiorem custodiam. Neque enim ibi fas erat perfici minium excoquique vbi nascebatur•: vena signata, ad dena milia fere pondo annua, Romae lauabatur. In vendendo lex praescribebat precii modum, ne in immensum excederet. Sed multis modis adulterabatur, vnde, inquit, praeda societati. Et mox de minio adulterino: Hoc ergo adulteratur in offi- cinis sociorum. Ex his liquet eam regionem in multos socios fuisse diuisam, quem- admodum et hodie metalla argentaria aurariaue iuxta certos tractus a redemp- toribus occupantur. |
[H] | QVANTA VIX COELO CAPI POSSIT | 3708 |
90 a92-94 | Hac hyperbola M. Tullius Philippica secunda famae celebritatem• expressit, de his loquens qui C.• Iulium tyrannidem affectantem occiderunt: Praesertim quum illi eam gloriam consequuti sint quae vix coelo capi posse videatur. Vergilius: Imperium terris, sed famam terminat astris. At Maro Daphnidem facit et vltra sidera notum. Et Horatius: Sublimi feriam vertice sydera. Apud M. Tullium frequenter obuium est in coelum laudibus ferre. |
95 | [H] | MODO PALLIATVS, MODO TOGATYS | 3709 |
100 | In hominem inconstantem• ac lubricae fidei diuersarumque partium eleganter torquebitur. Veluti si quis subinde mutato vitae genere nunc cidarim gestet theo- logicam, nunc cum• paludamento militari incedat. M. Tullius Philippica quinta: Accipietne excusationem is qui quaestioni praeerit Graeci iudicis, modo palliati, 133 modo togati? Pallium Graecorum est, vt toga Romanorum. Vtraque tamen vestis pacis est, quemadmodum saga sunt belli•. |
[H] | AD SAGA | 3710 |
105 110 LB 1125 115 a115-117 | Sagum tunicula erat militaris. M. Tullius non sine specie prouerbii aliquoties dicit ad saga iri pro eo quod est• 'apparari bellum' et 'ad arma procurrere'. Ita Phi- lippica sexta: Properent, quod video facturos; vos saga parate. Est enim ita decretum vt, si ille autoritati senatus non paruisset•, ad saga iretur. Rursus in eadem: Iustitium edici, saga sumi dixi placere. Et superius in quinta: Iustitium indici, saga sumi dico oportere. Post in septima: Arma, saga, bellum flagitauerunt. Rursus viii.: Delectus tota Italia decreti sublatis vacationibus; saga cras sumentur. Iterum in eadem: Equi- dem, patres conscripti, quanquam hoc honore vsi togati esse solent, quum est in armis 134 ciuitas, statui tamen a vobis caeterisque ciuibus in tanta atrocitate temporis tantaque perturbatione populum Romanum non differre vestitu. Rursus Philippica xiii.: Te non intelligis delectu tota Italia habito, consulibus missis, | Caesare ornato, sagis denique sumptis, hostem iudicatum? Ac xiiii. frequenter: ad saga issemus, cras sagati prodeamus, ad saga sumenda discedere, ad saga iuisse, redisse ad togas. Actione in Verrem tertia• coniungit similia: Quum coegeris homines miseros et calamitosos quasi desperatis nostris legibus et iudiciis ad vim, ad manus, ad arma confugere. |
[H] | IGNI FERROQVE MINARI | 3711 |
120 125 | Qui extremam denunciant inimicitiam igni ferroque minari dicuntur, quod ver- bum et hodie vulgo tritissimum est. Qui ciuilius bellum gerunt tantum abigunt praedas, a caede incendioque abstinent•. M. Tullius Philippica xiii.: Sanctiore• erunt, credo, iure legati quam duo consules, contra quos arma fert, quam Mutina, quam obsidet, quam patria, cui igni• ferroque minitatur! Rursum Philippica xii.: Huic vrbi ferro ignique minitantur. Venustius erit, quoties ad animi res transfertur, veluti si quis dicat philosophos cuipiam• igni ferroque minitari, quod in eum parent atrociter scribere. Sic qui- buscum nolumus nobis quicquam esse commercii, iis aqua• et igni interdicimus. |
[H] | NEQVE TERRAE MOTVS TIMET NEQVE FLVCTVS | 3712 |
130 135 140 |
Aristoteles libro Moralium Nicomachiorum iii., docens eos qui non habitu virtu- tis, sed immanitate quadam naturae nihil omnino formidant nequaquam• appel- landos esse fortes, sed μαινόμενους καὶ ἀναλγήτους, hoc est insanos et stupidos sen- susque expertes, Εἴη δὲ inquit• ἄν τις μαινόμενος καὶ ἀνάλγητος, εἰ μηθὲν φοβοῖτο, μήτε σεισμοὺς μήτε κύματα, καθάπερ φασὶ τοὺς Κελτούς, id est Fuerit• autem quis- piam insanus ac doloris sensu vacans, si nihil metuat, neque terrae concussiones neque fluctus, quemadmodum de Celtis praedicant•. Nihil enim• horribilius mari commoto, terrae vero concussio videtur inferorum ad superorum sedem eruptio- nem minitari. Tanta autem erat quarundam Galliae Germaniaeque gentium immanitas vt nec• his terrerentur quae maxime sunt natura horrenda. Quod autem Aristoteles μαινόμενον et ἀνάλγητον pro eodem vsurpat, arbitror huc respexisse Diogenem•, qui rogatus quis ipsi videretur, 'Socrates μαινόμενος' inquit, videlicet eo quod aduersus omnem corporis molestiam obduruerat, quum alioqui esset omnium iniuriarum tolerantissimus. Nisi forte Diogenes hoc quoque stu- pori tribuebat, non virtuti, quod ne colaphis quidem prouocari posset vt vel tan- tillum excandesceret•. |
145 | [H] | CALCEOS MVTARE | 3713 |
150 a150-152 | Non sine specie prouerbii Ciceroni dictus est mutasse calceos qui nullo suo merito senatoriam dignitatem vsurpauit, cuius insigne erat nigro calceo addita lunula circa talum•. M. Tullii verba sic habent•: Est etiam Asinius quidam senator volunta- 135 rius, lectus ipse a se. Apertam vidit curiam• post Caesaris mortem: mutauit calceos, pater conscriptus repente factus est. Quemadmodum clauus aureus in toga signum erat senatoriae dignitatis, ita nigra aluta circa talos addita declarabat eandem dignitatem. |
[H] | CAMPANA SVPERBIA | 3714 |
155 160 165 LB 1126 a167-170 170 175 180 185 |
Felicitatis comes esse solet ferocia. Campaniam autem Italiae quondam fixisse regionem longe beatissimam testantur tum• alii complures, tum Plinius libro iii., capite v. Hinc, inquit, felix illa Campania est, ab hoc sinu incipiunt vitiferi colles et 136 temulentia nobilis, succo per omnes terras inclyto atque, vt veteres dixere, summum Liberi patris cum Cerere certamen et caetera quae sequuntur de fertilitate simul et amoenitate Campaniae. Constat autem Capuam olim cum Roma de principatu concertasse. Hinc Campana superbia et Campana arrogantia in prouerbium venit. M. Tullius in oratione Pro Rullo: Itaque illam Campanam arrogantiam atque into- lerandam ferociam ratione et consilio maiores nostri ad inertissimum• ac desidiosissi- mum ocium perduxerunt. Sic et crudelitatis infamiam effugerunt, quod vrbem ex Ita- lia pulcherrimam non sustulerunt, et multum in posterum prouiderunt, quod neruis vrbis omnibus exectis vrbem ipsam solutam ac debilitatam reliquerunt. In eadem ali- quanto post Capuam domicilium superbiae sedemque luxuriae vocat: Itaque• electi coloni Capuae in domicilio superbiae atque in sedibus luxuriae collo|cati•, quem- admodum in Oratione habita in senatu post reditum suum Capuaene inquit te putabas, in qua vrbe domicilium quondam superbiae fuit, consulem esse, sicut eras eo tempore? Rursus in fragmento orationis contra eundem: Qui locus propter vberta- tem agrorum abundantiamque rerum omnium superbiam et crudelitatem genuisse dicitur. Ac mox: Si luxuries Annibalem ipsum Capuae corrupit, si superbia nata inibi esse ex Campanorum fastidio dicitur. Titus item Liuius libro primae decadis ix. scribit Campanis ingenitam esse• superbiam. Ad haec Aulus Gellius libro xi., capite xxiiii. Naeuianum epitaphium, quod in eo• seipsum tumidius praedicat, ait esse plenum Campanae superbiae. Opinor autem Naeuium non• fuisse Campa- num. Ita, quemadmodum olim omnem insignem perfidiam populus Punicam appellabat•, sic• cuiuslibet ferociam Campanam appellabat. At nunc de moribus gentis nihil dicam, caeterum quum ipse per Campaniam iter facerem, nusquam repperi succum• illum per omnes terras inclytum. Nusquam gutta vini Phalerni, Caleni, Massici, Setini•, Cecubi, Surrentini. Imo minimum abfuit quin in ipsa quae nunc monstratur Capua vinaria angina fuerimus praefocati. Impleuimus totam phialam saccaro contuso: vicit vinum quouis aceto acerbius. Fere defrutis vtuntur, quod alioqui non durent vsque ad proximam vindemiam. Et vbi sunt illa laudata vina? Quorum nomen patriamque vetustas deleuit. Pulueris affatim hausimus. Adeo natura nihil in rebus humanis patitur esse perpetuum•. |
[H] | ΑΥΤΟΒΟΑΝ | 3715 |
190 a193-198 195 |
Ante retulimus prouerbium Αὐτὸς αὑτὸν αὐλεῖ, id est Ipse sui tibicen est. Huic simillimum est quod vnico verbo Graeci• dicunt αὐτοβοᾶν, si quis sua voce seip- sum praedicat, hoc est: ipse sui praeconem agit. Solent enim praecones hominum venalium artes ac dotes euulgare•, quo magis emptorem iritarent. Ridiculum autem habetur hominem sui praeconem esse. Congruit cum eo quod alibi dixi- mus Οἴκοθεν ὁ μάρτυς. Prouerbium refertur apud Suidam. Simili figura dicunt• Attici: Αὐτοῖς ῥήμασιν ἀπόλοιο: Vna cum ipsis dictis pereas•. Et Aristophanes in Equitibus: Τὸν Παφλαγόνα• Αὐταῖσι βουλαῖς• ἀπολέσειαν οἱ θεοί, id est Paphlagonem 137 Ipsis cum consiliis perdant dii•. Et mox: αὐταῖς διαβολαῖς, id est vna cum ipsis calumniis. |
[H] | STERILEM FVNDVM NE COLAS | 1383716 |
200
a210-207 c204-207 205 |
Στεῖρον ἀγρὸν μὴ σπείρειν, id est Agrum sterilem ne colas. Refertur inter leges Pla- tonicas. Hoc aenigmate lex apud Platonem verecunde deterret a venere mascula, si satis commemini. In octauo De legibus ait illos facere sementem in petras. Potest tamen ad alios vsus accommodari: 'Ne doceas indocilem', 'Ne felicitatem quaeras in diuitiis; non enim pariunt homini beatitudinem.' Plautus in Amphi- tryone: Nam vxorem vsurariam Perinde est praeberier ac si agrum sterilem sarriendum colloces. |
[H] | SCARABEVS CITIVS FACIET MEL | 3717 |
210 | Ad τῶν ἀδυνάτων classem pertinent quae referuntur in epigrammate Palladae•: Citius melfaciet scarabeus aut lac culex: Θᾶττον ποιήσει μέλι κάνθαρος ἢ γάλα κώνωψ, id est Mel citius faciet scarabeus et ante culex lac. |
[H] | TERRAM VIDEO | 3718 |
215 a217-223 220 c223-225 LB 1127 225 | Qui molesti prolixique laboris finem adesse• significabat dicere solet: Γῆν ὁρῶ, id est Terram video. Sumptum a nauigantibus. Quintus Curtius libro iiii.: Haud secus quam profundum aequor ingressi terram oculis requirunt. Plautus in Merca- tore: Equidem iam me censebam esse in terra. M. Tullius in oratione Pro L. Murena: Quod si portu soluentibus ii qui iam in portum ex alto inuehuntur praeci- pere summo studio solent et tempestatum rationem et praedonum et locorum, quod natura affert vt eis faueamus qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus ingre- diantur, quo tandem animo me esse oportet prope iam ex magna iactatione terram videntem in hunc cui video maximas reipublicae tempestates esse subeundas? Idem in Catone seniore: Quasi terram videam, sentiens instare vitae finem. Diogenes•, quum prolixum | volumen recitans tandem eo peruenisset vt libri finem videret, Bene habet, inquit amici•, γῆν ὁρῶ, id est terram video. |
[H] | INCANTATIONE QVAVIS EFFICACIVS | 3719 |
230 235 |
Πάσης ἐπῳδῆς ἐνεργότερον, id est quauis incantatione efficacius. Priscis persuasum erat prodigiosam inesse vim vocibus incantatorum, adeo vt mysticus quoque psalmus mentionem faciat venefici incantantis sapienter et populum numinis ius- sis nequaquam obtemperantem comparat aspidi surdae. Plato in epistola ad Her- miam, Erastum et Coriscum: Οἶμαι γὰρ δίκῃ τε καὶ αἰδοῖ τοὺς παρ᾿ ἡμῶν ἐντεῦ- θεν ἐλθόντας λόγους ἐπῳδῆς ἡστινοῦν μᾶλλον ἂν συμφῦσαι καὶ συνδῆσαι πάλιν εἰς τὴν προϋπάρχουσαν φιλότητά τε καὶ κοινωνίαν, id est Arbitror enim sermones hinc a nobis profectos iustitia ac pudore vos quauis incantatione magis conciliaturos ac 139 redacturos in pristinam concordiam. |
[H] | INVIDVS VICINI OCVLVS• | 3720 |
240 a240-242 |
Aliclytus• Eucymoni: Δυσμενὴς γὰρ καὶ βάσκανος ὁ τῶν γειτόνων ὀφθαλμός, φησιν ἡ παροιμία, id est Maleuolus et inuidus vicinorum oculus, inquit prouerbium. Respexit, ni fallor, ad Hesiodium dictum de figulo, cantore et vicino, quod alibi retulimus. Sic Ouidius: Fertilior seges est alieno semper in agro Vicinumque pecus grandius vber habet. |
[E] | EODEM COLLYRIO MEDERI OMNIBVS | 1403721 |
245 250 | Leges, admonitiones et obiurgationes non oportet omnibus easdem admouere, sed pro gentium, temporum et ingeniorum varietate sermonem attemperare. Hanc dexteritatem beatus Hieronymus enarrans Epistolam ad Ephesios laudat in apostolo Paulo, qui factus est omnia omnibus, vt omnes lucrifaceret. Verba Hie- ronymi citantur distinctione xxix.: Nec ad instar, inquit, imperiti medici vno col- lyrio omnium oculos vult curare. Alibi retulimus ex Galeno Eundem calceum omni pedi inducere. |
[H] | FVNDITVS, RADICITVS ETC. | 3722 |
a251-281 255 c255-258 a255-265 260 265 270 a274-279 275 280 | Quod prorsus ac citra spem instaurationis perditur funditus• ac radicitus tolli dici- tur. Quorum alterum sumptum est ab aedificio, quum aequatur solo•, alterum ab arboribus, quum non solum amputantur rami, verum etiam ipsa stirps inciditur aut vna cum radicibus tollitur•. Acinetus Phoebianae exprobrans amicae quod ab ea rebus omnibus exutus iam fastidiretur, Οὕτως inquit ὅλον μὲ αὐτὴ κατὰ τὴν παροιμίαν ἀνατρέψασα δουλεύειν ἐπηνάγκασας, id est Sic, vbi me iuxta prouerbium totum subuertisti, insuper et in seruitutem redegisti. Plautus in Trinummo: Qui illius sapientiam Et meam fidelitatem et celata omnia Pene ille ignauus funditus pessundedit. Idem in Mustellaria pro eodem dixit cum fundamento: Non videor mihi Sarcire posse aedes meas quin totae perpetuo ruant, Quin cum fundamento perierint, nec quisquam esse auxilio queat. Quod nos dicimus radicitus siue a stirpe Graeci dicunt ἐκπρεμνίζειν, quasi dicas extirpare. Quo verbo vsus est Cicero libello De fato: Extirpari autem et funditus tolli, vt is ipse et caetera•. Idem Pro Sexto Roscio Amerino: Et ex eo Titus Roscius non paululum nescio quid in rem suam conuertit, sed hunc funditus euertit•. Idem In Verrem libro iiii.: Nam me dies, vox, latera deficient, si hoc• nunc vociferari velim, quam miserum indignumque sit istius nomine apud eos diem festum esse qui sese istius opera funditus extinctos esse arbitrantur. Rursus in eundem libro v.•: Labefac- tarat enim vehementer aratores iam• superior annus, proximus vero funditus euerterat. Idem Pro domo sua ad• pontifices: Et funditus euerteres ciuitatem. In eadem: Vt eius qui perniciosa reipublicae consilia coepisset omnis memoria funditus ex oculis hominum ac mentibus tolleretur. Item in epistola ad Q. fratrem prima: Sin autem omnibus in rebus obsequemur, funditus eos perire patiemur. Rursus ad eundem: Rempublicam funditus amisimus. Item in eadem: Videsne me non radicitus euellere omnes actiones tuas? Multum accedet gratiae, si ad animum deflectatur, veluti si quis dicat ambi- tionem, auaritiam ac libidinem funditus ac radicitus ex animo reuellendam•. |
[E] | IN ORE ATQVE OCVLIS | 1413723 |
LB 1128 285 a285-290 290 | Quae propalam fiunt in ore atque oculis omnium fie|ri dicuntur. M. Tullius In Verrem libro v.: Quum haec confessus eris quae in foro palam Syracusis in ore atque oculis prouinciae gesta sunt. Rursus in Diuinatione: In mentem tibi non venit quid negocii sit causam publicam sustinere, vitam alterius totam explicare atque eam non modo in animis iudicum, sed etiam in oculis conspectuque omnium exponere? et cae- tera. 'Os' fortassis hic dixit pro 'aspectu'. Alioqui in ore omnium dicuntur esse de quibus rumor est publicus. Et in oculis ferre dicimur quos obseruamus curaeque habemus. |
[H] | MYCONIORVM MORE | 1423724 |
295 a299-308 300 305 |
Μυκονίων δίκην•, id est Myconiorum more, dicebantur ad conuiuium accedere qui vltro venirent non vocati. Myconus vna Cycladum est. Ipsa gens ob rerum inopiam cogebatur sese conuiuiis ingerere•, vnde iocus prouerbialis. Apud Athe- naeum Archilochus lacerat Periclem, quod inuocatus irrueret• in conuiuia Μυκονίων δίκᾳ; quem locum et alibi retulimus. Myconiorum morum vestigia videas et hodie in quibusdam Hybernis. Qua de re clarissimus vir Guilhelmus Montioius olim• fabulam mihi non illepidam reci- tauit, imo non fabulam, sed rem ipso teste gestam. Hybernus quidam ignotus ingressus aulam principis tempore prandii non inuitatus accubuit mensae regio- rum satellitum. Qui videntes auem peregrinam rogarunt cuias esset. Professus est patriam. Rogarunt num quod officium haberet in aula. 'Nullum,' inquit 'sed habere cupio.' Illi demirantes hominis impudentiam iusserunt surgere atque abire. 'Hoc' inquit 'faciam pransus.' Quid multis? Vicit improbitate nec locum in acie deseruit Hybernus. Tandem ira versa in risum rogarunt hominem qua tandem fronte ausus esset ignotus et alienus sese in regiam familiam ingerere. 'Quoniam' inquit 'sciebam regem satis esse diuitem ad dandum mihi pran- dium.' |
[H] | SOLEM ADIVVARE FACIBVS | 3725 |
310
c313-316 315 |
Alibi• retulimus: Τὸ φῶς ἡλίῳ δανίζεις. Huic simillimum est quod refert Gratia- nus• ex Anacleto papa, causa vi., quaestione prima, in eos qui hic vsurpant sibi diuinum iudicium, quod nullus hominum poterit effugere; nam incerta sunt hominum iudicia neque secus sese habent ad iudicia Dei quam fax ad solem•. Si omnia, inquit, in hoc seculo• vindicata essent, locum diuina iudicia non haberent. Superuacuis laborat impendiis qui solem certat facibus adiuuare et caetera. Quan- quam in libris vulgaribus• librarii pro 'facibus' deprauarant 'fascibus'. |
[H] | CENSORIA VIRGVLA | 3726 |
320 325 | Tritissimum est apud eruditos censoriam virgam appellare iudicandi autoritatem, praesertim cum supercilio. A magistratu Romano sumptum. Cuius formae est quod ait beatus Hieronymus in Dialogo aduersus Luciferianos: Nemo potest Christi palmam sibi assumere, nemo ante diem iudicii de hominibus iudicare. Vide- tur autem Hieronymus allusisse ad caput Deuteronomii xxv., vbi iusticiae palma dicitur quae a iudicibus tradebatur ei qui probasset suam innocentiam cau- samque vicisset. Hanc palmam vere Christus habet nec eam tradit indigno, quon- iam solus• iudicio non fallitur, quum in humanis iudiciis plurimum sit et erroris et caliginis. |
[E] | TROCHI IN MOREM | 1433727 |
LB 1129 330 c332-337 335 340 |
Βέμβικος δίκην, id est trochi in morem, de versatilibus• et inconstantibus dici soli- tum. Est enim bembix tro|chus quem pueri flagello circumagunt. Suidas citat ex Aristophane Βέμβικος οὐδὲν διαφέρειν δεῖ, id est Non oportet quicquam a trocho differre. Locus is est in Auibus•. Hesychius dictum putat in eum qui in fuga non tenuerit rectam viam, sed in orbem fuerit circumactus. Quod mihi quondam vsu venit a Sletstadio petenti Basileam. Forte incidimus in quendam equitem, quo duce quum in nemore diutius obequitarem, rogabam an• certo nosset viam. Aie- bat. Quum non esset finis, 'Oportet' inquam 'nos errare. Nam tres iam horas ver- samur in nemore, quod intra horam solemus emetiri.' Quid multis? Compertum est minimum abfuisse quin eo rediremus vnde veneramus. Bembix autem• magno impetu mouetur, sed in orbem, vt fugiens non effugiat. Simili tropo stultorum inconstantiam notat Sirach ille sapiens Hebraeus capite xxxiii.: Praecordia fatui quasi rota carri• et quasi axis versatilis cogitatus illius. Apud 144 Plautum interdum dicitur aliquis 'trocho' aut 'rota figuli versatilior'•. |
[H] | PRAESTAT CANEM IRITARE QVAM ANVM | 3728 |
345 c346-353 350 | Refertur ex Menandro Πολὺ χεῖρόν• ἐστιν ἐρετίσαι γραῦν ἢ κύνα, id est Plus est periculi• anum lacessere quam canem. Hebraeorum sententiae negant vllam iram atrociorem esse ira muliebri. Iritabile enim ac vindex mulierum genus, partim ob rationis inopiam, partim ob animi humilitatem. Nam verae magnanimitatis est quasdam iniurias negligere neque quosuis homines• dignari ira sua. Est autem formidabile• animal mulier, quum ad sexus vicium accedit senectus. Canis iritatus tantum oblatrat, interdum et mor- det, at aniculae praeter linguae venenum interdum instructae sunt• malis artibus, veneficiis et incantamentis. Itaque• nonnulli ingenti suo malo experti sunt esse verissimum quod dixit Menander. |
[H] | PECVNIOSVS DAMNARI NON POTEST | 3729 |
355
a357-362 360 |
M. Tullius In Verrem actione secunda• ait hoc omnium sermone percrebuisse, non apud Romanos tantum, verum etiam apud exteras nationes, in iudiciis illo- rum temporum pecuniosum•, quamuis sit nocens, neminem posse damnari. Et in eundem oratione tertia Reus est enim inquit nocentissimus. Qui si condemnatur, desinent homines dicere his iudiciis pecuniam plurimum posse; sin absoluitur, desine- mus nos de iudiciis transferendis recusare. Huic affine quod aliquoties reperitur apud Salustium in Bello Iugurthino Romae esse venalia omnia. Nunc amisit Roma imperium, vtinam et dictum non haereret! |
[H] | INTER MANVM ET MENTVM | 3730 |
365 370 LB 1130 375 |
Festus Pompeius indicat esse prouerbium apud Latinos, sed ex illo Graeco duc- tum Πολλὰ μεταξὺ πέλει κύλικος καὶ χείλεος ἄκρου. Cuius originem ita refert: quum Chalcas vitem sereret, quidam augur vicinus praeteriens dixit illum errare: non enim ei• fas esse nouum vinum degustare. Tantum colligere licuit e frag- mentis quae nobis quorundam stoliditas superesse voluit ex autore vndiquaque doctissimo. Prouerbium admonet in hominum vita nihil esse certi. Nam saepenumero fit vt quod nos maxime tenere credimus casus aliquis inopinatus interuertat. Veluti quum quis manu tenet poculum minimumque spacii sit inter manum et men- tum, tamen interdum fit vt is moriatur, antequam bibat. Hoc pro|uerbium variis modis effertur eiusque originem alii aliter prodiderunt; de quibus satis, opinor, dictum est in prouerbio Multa cadunt inter calicem supremaque labra. Hic ideo retulimus quod aliis verbis commemoretur a Festo, in quibus nonnihil est gratiae 145 ex prosonomasia: manum et mentum•. |
[H] | COLOPHONIVM CALCIAMENTVM | 3731 |
c379-385 380 a383-393 385 390 |
Κολοφώνειον ὑπόδημα, id est Colophonium calciamentum dicebatur cauum. Nam antiqui• fere soleis vtebantur, quae infimam pedum partem tantum munirent. Vidi apud nostrates calciamenti genus ex ligno cauato confectum, quod vulgata lingua cauum truncum appellant. Vnde quadrabit in hominem stolidum et incompositum• et rusticanum. Per lutum ituris conuenit tale calciamentum. Venuste itaque dixeris in sordidis autoribus versaturo opus esse calceis Colopho- niis. Huic contrarium videtur calciamentum Sicyonium, cui cognomen inditum 146 a Sicyone, ciuitate Peloponnesi, vt indicat Stephanus atque etiam Sextus Pom- peius Festus. Neuter tamen indicat vsum adagii. M. Tullius indicat Sicyonios cal- ceos fuisse perbellos, sed aptiores foeminis et effoeminatis quam viris. M. Tullii verba subscribam: Quin etiam, quum et scriptam orationem disertus orator Lysias attulisset ad Socratem, quam si videretur edisceret ac pro se in iudicio vteretur, non inuitus legit et commode scriptam esse dixit; 'sed' inquit 'vt, si mihi calceos Sicyonios attulisses, non vterer, quamuis essent habiles et apti ad pedes, quia non essent viriles', sic illam orationem disertam sibi et oratoriam videri, fortem et virilem non videri. |
[H] | MANDVCES | 3732 |
395
400 a402-406 405 |
Manduces dicebantur vehementer famelici aut qui minis inanibus terrorem incu- terent. Festus Pompeius tradit in pompis olim inter caeteras ridiculas ac formi- dolosas imagines ire solere effigiem magnis malis, late dehiscente rictu et ingen- tem dentibus sonitum facientem. Eam 'manducem' appellabant. Apud Plautum• in Rudentibus ita loquitur Charmides parasitus•: Quidsi aliquo• ad ludos pro manduce me locem? Quapropter? Quia pol• clare crepito dentibus. Enatarat parasitus e naufragio totusque horrebat prae frigore. Vnde paulo post dicit se omnia corusca loqui. Aut de hac aut de simili effigie sentire videtur Mar- tialis, quum ait: Sum figuli lusus, rufi persona Bataui. Quae tu derides, haec timet om puer. Hoc genus imaginum Graeci vocant μορμολύκια, quod lupina specie terrerent pueros, vt a plorando desisterent•. |
[H] | VBI TV CAIVS, IBI EGO CAIA | 3733 |
410
415 c415-417 c418-422 420 c424-426 425 LB 1131 430 |
Plutarchus in Problematibus Romanis• quaerit vnde mos ille natus sit vt qui spon- sam ad sponsum• deducerent iuberent illam haec verba profari: Ὅπου σὺ Κάϊος, ἐγὼ Καΐα, id est Vbi tu Caius, ego Caia, dubitatque an prisci voluerint sponsam his verbis depecisci cum sponso vt inter ipsos omnia essent communia pariterque imperarent in familia, quasi diceret: 'Vt tu dominus domus et autor, ita ego domina domus atque hera.' Forma sermonis sumpta videtur a iurisconsultis•, qui pro quibusuis nominibus ponunt C. Seium et L. Titium, quemadmodum philo- sophi Dionem• ac Theonem. Vnde et illud prouerbium quod alibi citauimus ex Varrone• Idem Actii quod Titii, quum par duorum ius significatur. An potius omi- nis causa Caia nominetur, quod fuerit quaedam Caia Cecilia•, mulier quum ele- ganti forma tum probatissimis moribus, antea dicta Tanaquil•, quae nupsit vni e filiis Tarquinii, videlicet Tarquinio Prisco•. Huic Caiae Romani posuerunt• sta- tuam aeream in templo Sancti - sic enim scribit Plutarchus: ἐν τῷ τοῦ Σάγκτου ἱερῷ. Is erat deus olim hoc nomine cultus apud Romanos, vnus e numero duo- 147 decim selectorum•. Ibidem antiquitus erant reposita• illius sandalia et colus, quo- rum illa testabantur eam domi manentem familiae curam habuisse, haec indus- triam significabat•, quod muliebres operas diligenter obierit, lanificii studiosa•. Huius itaque nominis mentio sponsam admonebat vt talis esset suo marito qua- lis Caia Cecilia fuerat suo. Inter priscas nuptiarum ceremonias seruabatur et illud, | quod inauspicatum habebatur vel sponsum vel sponsam propriis• appellare nominibus. Quin et in hodiernum vsque diem obseruatur vt sponsa relicto cognomento gentilitio transeat ad• cognomen viri, vt•: Hectoris Andromache. Prouerbium e coniugio natum inter coniuges maneat, nisi quod potest et ad 148 sororem• fratremque accommodari. |
[H] | RVMOR PVBLICVS NON OMNINO FRVSTRA EST• | 3734 |
435
440 |
Carmen Hesiodi celebratissimum citat Aristoteles• libro Moralium Nicomachio- rum vii.•: Φήμη δ᾿ οὔτοι• πάμπαν ἀπόλλυται ἥντινα λαοὶ Πολλοὶ φημίζωσιν, id est Haud quaquam in totum rumor perit ille, per ora Qui volitat populis compluribus. Philosophus hunc versiculum adducit velut argumentum probabile voluptatem esse summum• bonum, quod eam et homines expetant et bruta animantia. |
[H] | QVADRATVS HOMO | 3735 |
445 450 455 |
Aristoteles Moralium Nicomachiorum primo disputans aduersus eos qui felicita- tem hominis bonis externis definiunt, quae fortunae arbitrio dantur simul et eri- piuntur, dicit ad hanc rationem felicem chamaeleontem quempiam induci, vt qui subinde mutatis rebus nunc felix sit•, nunc infelix, quemadmodum chamaeleon ad speciem rerum quibus admouetur mutat colorem, quum vera felicitas praeci- pue sita sit• in bonis animi. Vnde colligit, qui vere beatus sit nihil obstare quo minus per omnem vitam sit beatus, ac subiicit: Ἀεὶ γὰρ ἢ μάλιστα πάντως πρά- ξει, καὶ θεωρήσει, τὰ κατ᾿ ἀρετήν, καὶ τὰς τύχας οἴσει κάλλιστα καὶ πάντῃ πάντως ἐμμελῶς ὅ γ᾿ ὡς ἀληθῶς ἀγαθὸς• καὶ τετράγωνος ἄνευ ψόγου, id est Semper enim aut• quammaxime omnino faciet et contemplabitur quae sunt virtutis, ac fortunae casus optime feret ac prorsus omni ex parte modulate, is sane• qui vere bonus est et quadrangulus, carens omni vitio. Libro Rhetoricorum tertio meminit huius dicti inter genera metaphorarum. Haec autem figura, in quamcunque partem• volua- tur, sui similis est; ita sapiens, quaecunque inciderit fortuna, non mutat animum. Venustius erit, si viri fortis animum nec vllis fortunae casibus labefactabilem dicamus τετράγωνον•. |
460 | [H] | MERCES AMICO CONSTITVATVR | 3736 |
c462-464 465 470 475 |
Plutarchus in vita Thesei tradit fuisse quendam Pittheum•, auum Thesei mater- num, a quo Hippolytus ille pudicus fuerit institutus. Is gnomologiis, quae• tum temporis praecipua habebatur sapientia•, clarus erat. Ex eius sententiis hanc vnam fuisse ferunt: Μισθὸς δ᾿ ἀνδρὶ φίλῳ εἰρημένος ἄρκιος ἔστω, id est Aequa viro merces fac praestituatur amico. Aristoteles nono• Moralium Nicomachiorum narrat Protagoram cum nemine dis- 149 cipulorum solere pacisci, verum vbi iam didicissent quae volebant, iussit ipsos dispicere, quanti aestimarent ea quae didicerant, et quicquid ab illis dabatur acci- piebat•. Hoc animo qui sunt, iis in hoc genere commerciorum putat esse satis Pit- thei praeceptum, qui iubet amico viro statui mercedem iustam et aequam. Bene haberet, si medici quoque nihil paciscerentur, sed aegro leuato acciperent quod daretur. Nam quod Aristoteles inibi refert de quibusdam sophistis qui neminem recipiebant in disciplinam nisi numerata mercede, mox acceptis num- mis non praestabant quod erant polliciti, videmus interdum fieri a chirurgis ac medicis malae fidei; ac fere comperiuntur esse impostores qui stipulantur ingens praemium nec admouent manum nisi aut tota• summa aut maxima pars statim numeretur. |
[H] | BONIS BONA DISCE | 3737 |
480
LB 1132 c482-484 c484-489 485 a483-490 490 |
Aristoteles Moralium Nicomachiorum nono, ostendens virtutem optime disci conuictu bonorum, quod amici se mutuo corrigunt, si quid erratum est, et sese vicis|sim ad honestas excitant actiones, citat• carmen veluti notum: Ἐσθλῶν μὲν γὰρ• ἀπ᾿ ἐσθλά. Versus autem est Theognidis, cuius meminit Xenophon in com- 150 mentario de dictis ac factis Socratis. Aiebat enim inter vnguenta nullum oleum melius olere quam quo vngebantur athletae, amaracinum et foliatum foeminis esse relinquenda. Rogatus quid deceret olere senes, respondit: 'Probitatem.' Dein rogatus vbi hoc vnguentum venderetur, Theognidis hemistichio respondit: Ἐσθλῶν μὲν γὰρ ἀπ᾿ ἐσθλὰ διδάξεαι, id est Qui bonus est, ab eo bona discito. Itidem et noster γνωμογράφος: Disce, sed a doctis. |
[H] | ASINVS STRAMENTA MAVVLT QVAM AVRVM | 3738 |
495 a498-501 500 |
Aristoteles libro Moralium• Nicomachiorum decimo, disputans non eandem• omnibus esse voluptatem•, quum aliis rebus delectetur canis, aliis equus, aliis homo, citat• Heraclitum, qui dixerit ὄνους σύρματ᾿ ἂν ἑλέσθαι μᾶλλον ἢ χρυσόν· ἥδιον γὰρ χρυσοῦ τροφὴ ὄνοις, id est asinos stramenta malle quam aurum, quod asi- nis pabulum• auro sit iucundius. Atque hac quidem in parte asini plus sapiunt quam homines. Illi rem aestimant vsu, nos inutilibus atque etiam noxiis rebus ex inani• persuasione ingentia statuimus precia. Notus est apologus de gallo qui gem- mam in sterquilinio repertam contempsit. Gallus enim mauult putre granum quam margaritum aut adamantem. Ita qui ventris sunt mancipia compotationem temulentam omnibus disciplinis liberalibus anteponunt. |
[H] | IOCANDVM VT SERIA AGAS | 3739 |
505 510 |
Eodem libro refert sententiam Anacharsidis, qui taxarit eos qui seria• agunt vt iocentur•, quum iocus in hoc interdum admittendus sit vt seriis rebus vacare liceat. Velut• qui per omnem vitam magnis laboribus hoc agunt vt fiant boni sal- tatores aut egregii tibicines. Aristotelis• verba sunt haec: Σπουδάζειν δὲ καὶ πονεῖν παιδιᾶς χάριν ἠλίθιον φαίνεται καὶ λίαν παιδικόν. Παίζειν δὲ ὅπως σπουδάζῃ, κατ᾿ Ἀνάχαρσιν, ὀρθῶς ἔχειν δοκεῖ, id est Studere vero ac laborare ludendi gratia stoli- dum videtur atque admodum puerile. At ludere vt agas seria, iuxta Anacharsidis sen- tentiam, recte videtur habere. |
[H] | CYCLOPVM MORE | 3740 |
515 |
In eodem rursus libro Cyclopicam vitam appellat vbi nullis publicis legibus viui- tur, sed quisque suo arbitratu res gerit: Ἐν δὲ ταῖς πλείσταις τῶν πόλεων ἐξημέλ- ηται περὶ τῶν τοιούτων, καὶ ζῇ ἕκαστος ὡς βούλεται, Κυκλωπικῶς θεμιστεύων• παίδων ἢ ἀλόχου, id est In caeteris autem ciuitatibus super his (hoc est educatione liberorum) nulla est habita cura, sed quisque viuit vt vult, Cyclopum ritu de liberis et• vxore fas nefasque statuens. Cyclopes enim sparsim habitare feruntur in monti- bus, nulla specie vitae ciuilis, sed in suo quisque antro facit quod lubet•. Ne reli- gio quidem apud illos vlla. Κύκλωπος βίος alibi nobis dictus est. |
520 | [E] | IN LEPORINIS | 1513741 |
525 530 a535-537 LB 1133 536 |
Ἐν λαγῴοις, id est in leporinis carnibus viuere dicebantur qui laute atque in deli- tiis vitam agebant. Nam leporinam olim in delitiis habitam declarat Martialis: Inter aues turdus, si quis me iudice certet, Inter quadrupedes gloria prima lepus. Attestatur• et prouerbium Tute lepus es, et pulpamentum quaeris. Aristophanes in Vespis Sunt inquit mille ciuitates quae nunc nobis tributum soluunt. Harum vni- cuique si quis imperet vt viginti alat• viros, Δύο μυριάδες τῶν δημοτικῶν ἔζων ἐν πᾶσι λαγῴοις Καὶ στεφάνοισιν παντοδαποῖσιν καὶ πύῳ καὶ πυαρίτῃ, id est Viginti milia popularium• viuerent in omnibus leporinis omnigenisque coronis et pyo et pyarite. Πύον autem Graeci vocant lac• quod animal primum reddit a partu et pyariten hinc factam decoctionem. Interpres citat carmen, ex Homero, ni fallor: Πύον δαινόμενοι κ᾿ ἐμπιμπλάμενοι πυαρίτην, id est Epulantes pyo et explentes sese pyarite. | Rursus Aristophanes in Equitibus, quum Cleon et aduersarius certatim promit- 152 tunt lautissimas epulas populo, multis deliciarum generibus nominatis promit- tuntur et leporinae carnes quasi summae exquisitaeque deliciae•. |
[H] | MATREM SEQVIMINI•, PORCI! | 3742 |
540 |
Ἕπεσθε μητρί, χοῖροι, id est Post• matrem adeste, porci! Id subinde repetitur apud Aristophanem in Pluto. Interpres admonet iocum esse prouerbialem in stupidos et indoctos. Sus enim Mineruae opponitur iuxta prouerbium. Veluti si quis diceret indocti praeceptoris indoctis discipulis: Ἕπεσθε μητρί, χοῖροι. Quadrabit et in gulae ventrique deditos. |
545 | [H] | ARISTYLLI MORE | 3743 |
550 |
Idem eodem in loco: Σὺ δ᾿ Ἀρίστυλλος ὑποχάσκων ἐρεῖς: Tu vero Aristyllus sub- hians dices. Interpres admonet Aristyllum fuisse poetam deformem• ore semper hiante, quem obiter taxat Aristophanes, cuius et meminit ἐν• Ἐκκλησιαζούσαις. Tragicum autem est et histrionum• ore nimium diducto loqui. At mihi videtur magis taxatus Aristyllus, quod ore paululum diducto loqueretur, vt vox magna ex parte prodiret per nares stridula, qualis est porcorum; quod vicium in quorun- dam pronunciatione cantuque videmus. |
[H] | CITERIA | 3744 |
555 a558-560 560 |
Citeriae conuicium in homines impendio loquaces olim iactatum est. Cato in M. Caelium: Quid ego dicerem amplius, quem• denique credo in pompam vectitatum iri ludis pro citeria, atque spectatoribus sermocinaturum. Festus Pompeius admonet 'citeriam' dictam fuisse quandam effigiem argutam ac loquacem, quae ridiculi gratia in pompis vehi soleat, crepitum et strepitum assidue aedens. Nunc in pompis non circunfertur citeria, sed multi citerias habent domi, fac- titiis illis multo magis obstreperas. |
[H] | OSTREI IN MOREM HAERET | 3745 |
565 a565-569 |
Ὥσπερ λεπὰς• προσίσχεται, id est Ostrei siue conchylii in morem adhaeret. Aristo- phanes dixit in anum quae aegre a iuuene diuellebatur: Ὡς εὐτόνως, ὦ Ζεῦ Βασιλεῦ, τὸ γραΐδιον Ὥσπερ λεπὰς τῷ μειρακίῳ προσίσχεται, id est O Iuppiter, quam fortiter conchae modo Isthaec anicula adhaeret adolescentulo! Est concharum genus quod capillamentis quibusdam inter se cohaeret, quo tutius 153 sit aduersus vndarum motus. |
570 | [H] | HODIE NIHIL SVCCEDIT | 3746 |
a574-576 575 |
Plautinus Amphitryo in sui nominis fabula citat• adagii titulo: Nihil est, vt dici solet, quod hodie bene• succedat mihi. Allusit autem ad vulgi superstitionem, cui quidam• dies credebantur rebus geren- dis auspicati, quidam infelices. Quod si vnum atque alterum parum successit ex sententia, hinc existimantes• totum diem, dicunt: 'Hodie nihil succedet' et ab omnibus negociis abstinent. |
[E] | NEC CVRRIMVS NEC REMIGAMVS | 1543747 |
580 585 |
Aristophanes ἐν Ἐκκλησιαζούσαις facit mulieres hoc molientes vt occupent rem- publicam, quod hactenus ab omni functione submotae• nihil egerint: Νῦν μὲν γὰρ• οὔτε θέομεν οὔτ᾿ ἐλαύνομεν, id est Neque currimus nunc nec iuuamur remige•. Metaphora sumpta est a nautis ad reipublicae gubernationem. Nautae 'currere' dicuntur, quum venti sunt secundi, ἐλαύνειν, quum destituti ventis remigio nauim impellunt; qui cursus dicitur secundarius: ὁ δεύτερος πλοῦς. Sentiunt se nec pace nec bello ad vlla vocari munia. Apte torquebitur et in illos qui frustra conantes nihil proficiunt, videlicet aduersante fortuna•. |
[H] | VT LVTI BAIVLI | 3748 |
590 LB 1134 595 |
Ὥσπερ πηλοφοροῦντες, id est vt lutum baiulantes. Apud Aristophanem• in Concionatricibus queruntur foeminae populum Atheniensem non conuenire ad concionem | nisi dato singulis obolo, quum ante suo victu consultarent de repu- blica. Πηλοφορίαν autem posuit pro omnium quaestuariarum artium• sordidis- sima•. Apte torquebitur in eos qui• functionibus honestis ad abiectum quaestum abutuntur, veluti qui concionantur, sacrificant, sepeliunt, ministrant sacramenta, non facturi nisi detur aliquid in manum, ὥσπερ οἱ πηλοφοροῦντες. Nota est sacra historia de Hebraeis apud Aegyptios ἐν πήλῳ καὶ πλύνθῳ seruientibus•. |
[E] | ΤΑΜ MVLTA QVAM SAPIENS | 3749 |
600 605 a605-608 |
Aristoteles libro Rhetoricorum tertio admonens ne orator nimium crebris enthy- mematibus vtatur, sed tantum intermisceat, subiicit hoc carmen, Homeri, ni fal- lor, ceu vulgo iactatum: Ὦ φίλ᾿, ἐπεὶ τόσα εἶπες ὅσ᾿ ἂν πεπνυμένος ἀνήρ. Quandoquidem nobis tam multa loquutus, amice, es Quam multa prudens vir diceret atque peritus. Conueniet in hominem multa loquentem potius quam opportuna. τόσα inquit Aristoteles, ἀλλ᾿ οὐ τοιαῦτα, id est tam multa, at non talia. Neque enim perinde refert quam multa loquamur, sed quam ad rem facientia, quemadmodum philo- sophus quidam dixit non eos pro doctis habendos qui multa didicissent, sed qui vtilia. |
[H] | HOC IAM ET VATES SCIVNT | 3750 |
610
615 |
Idem aliquanto post, disserens quod in consultationibus apud populum dicere multo sit difficilius quam in iudiciis causas agere - eo quod qui suadet de futuris loquitur, qui accusat aut defendit de praeteritis et ad haec legem habet pro fun- 155 damento, quo habito facile est reperire demonstrationem -, subiungit Epimeni- dis Cretensis sententiam Ὁ ἐπιστητὸν ἤδη• καὶ μάντεσι, id est Quod (videlicet fac- tum•) sciri iam potest et• a diuinis. Addit Epimenidem solere non de futuris, quae sciri non possunt, sed de praeteritis vaticinari•, verum occultis. Nam est hoc quoddam diuinandi genus. Beatus Paulus Epimenidem prophetam appellat•. Apte torquebitur iocus in rem tandem compertam quae diu fefellerat. |
[H] | NOVI NVMMI | 3751 |
620
625 |
Ex Plauto apparet non esse nouum publicam monetam in singulos annos cudi deteriorem. Sic enim praefatur in Cassinam: Qui vtuntur vino vetere sapientes puto Et qui libenter veteres spectant fabulas. Antiqua enim opera et verba quum vobis placent, Aequum placere est ante veteres fabulas; Nam nunc nouae quae prodeunt comoediae Multo sunt nequiores quam nummi noui. |
[E] | ΘΡΑΤΤΕΙΝ | 1563752 |
630 a634-637 635 | Dictum est nobis in superioribus Κρητίζειν abiisse in prouerbium fraudulentiae. Idem obscurius indicatur per θράττειν. Quae vox Graecis significat turbare aut molestum esse, quod si respicias ad Θράττας, quae sunt ancillae Thraciae, signifi- cat decipere et Thraciis• dolis tractare. Theodorus de Nicone citharoedo• dixit: θράτ- τει σε. Nicon autem erat Thrax•. Hoc si nescias, dictum amittit gratiam. Refert Aristoteles libro Rhetoricorum iii. Arbitror huc allusisse Aristophanem in Equiti- bus, vbi Nicias• iussus audacter eloqui quod• haberet, respondit: Ἀλλ᾿ οὐκ ἔνι μοι τὸ θρέττε. Interpres admonet θρέττε• barbaricam esse vocem, quae fiduciam signi- ficet et ad audendum animet, quasi quis dicat: Sume Thracum audaciam!• |
[H] | NEQVE DICTA NEQVE FACTA | 3753 |
640 645 a645-647 LB 1135 |
Μήτε δεδραμένα μήτε εἰρημένα. Non dubium quin prouerbiali schemate vehe- menter falsa dicamus neque dicta neque facta, quod genus illud neque scriptum• neque pictum; nam de veris mendacio mixtis dicimus facta atque infecta. Aristo- phanes in Concionatricibus: Ἀλλὰ πέραινε μόνον μήτε δεδραμένα μήτ᾿ εἰρημένα πω πρότερον: Age, perora tantum neque facta neque dicta unquam prius. Comicus ioco monet vt omnia noua dicat, quod vetera cum fastidio audiantur. Egregie vero nouum sit oportet quod neque dictum est antea• neque factum, quum iuxta sapientis Hebraei dictum nihil sit nouum sub sole. M. Tullius in orationibus | frequenter nouo more factum ait cuius nullum vnquam extitit exemplum. |
[H] | SALVETE, EQVORVM FILIAE! | 3754 |
650 655 | Apparet ioco vulgari fuisse iactatum in eos qui emolumenti gratia blandiuntur. Refert Aristoteles libro Rhetoricorum iii. In certamine mulorum quum is qui vicerat dixisset exile precium pro carmine, Simonides recusauit, indignans mulos celebrare suo poemate. Verum vbi victor dedisset satis magnum praemium, car- men tale fecit•: Χαίρετ᾿ ἀελλοπόδων θυγατέρες ἵππων. Saluetote, volucripedum soboles• equorum! Siluit enim quod essent ex asinis quoque nati• et quod honestius erat expressit, equorum filias appellans. |
[H] | MITHRAGYRTES, NON DADVCHVS | 3755 |
660 c660-662 665 c665-666 | Is qui in functione quapiam sordidas contemptasque partes• agit• Mithragyrtes dicetur, daduchus esse negabitur. Eoque Iphicrates Calliam Μιθραγύρτην, οὐ δαδοῦχον appellabat, significans illum non fuisse initiatum sacris, sed tamen velle videri. Mithras apud Persas sol dicitur, quem illi deorum summum iudicant. Vnde Mithragyrtae• dici videntur qui obambulant cum simulatis mysteriis ac 157 rudibus imponunt. Nam hoc genus hominum et olim fuisse declarat Apuleius Asinus, non dissimiles• iis qui hodie diui Antonii, Cornelii aut Ioannis Baptistae reliquias ad quaestum circunferunt potius quam ad pietatem•. |
[E] | SIBI PARAT MALVM QVI ALTERI PARAT | 1583756 |
a669-674 670 | Versiculum hunc Aristoteles Rhetoricorum tertio citat titulo Democriti Chii: Οἷ τ᾿ αὐτῷ κακὰ τεύχει ἀνὴρ ἄλλῳ κακὰ τεύχων, id est Ipse sibi malti cudit quisque alii mala cudens. Nemo potest alterum iniuria afficere nisi prius laedat seipsum. Qui alium fraudat pecunia seipsum spoliat bona mente, grauius seipsum laedit quam alterum. Veris- sime itaque dictum est Ipsus se laedit alium qui laedere quaerit. |
675 | [H] | TRABEM BAIVLANS | 3757 |
LB 1136 a678-688 680 685 690 a692-699 695 |
Aristoteles libro Rhetoricoriim iii., disputans de• qui|busdam verbis quae non habent gratiam nisi pronunciatione gestuque adiuuentur, Alioqui inquit γίνεται ὁ τὴν δοκὸν φέρων, id est fit ille trabem gestans. Id accidit in dictionibus, praesertim nominibus propriis ac pronominibus et vocibus crebro repetitis, quae tacitam habent emphasim, vt 'Thersites contemnit Achillem' et 'Tu me asinum vocas?' Similiter et in asyndetis, vt Veni, vidi, vici et si qua sunt similia, quae sine com- mendatione actionis non habent eandem gratiam. Quod genus Terentianum illud: Exclusit; reuocat: redeam? et mox: Egone illam, quae illum, quae me, quae non ...! Sine modo. Rursus illud in Adelphis Storax! Non rediit hac nocte Aeschinus a coena. Storax! enim vocantis vox est et ob id clarius pronuncianda; reliqua secum loquitur. Nihil addubito quin assumptum sit ex fabula quapiam, nam ὁ• τὴν δοκὸν φέρων finis est iambici trimetri. Qui trabe onustus est non est idoneus ad gesti- culationem, sed oneri sese accommodet oportet. Talis, opinor, persona risus gra- tia alicubi producta fuerat in comoedia. Interdum inducuntur σκευοφόροι ges- tantes sarcinas, cuiusmodi sunt quibus dicitur in Andria: Vos isthaec intro auferte et in Hecyra Sosia. Tales aut nihil dicunt aut gestu non respondent pronuncia- tioni. Vide, num Aristoteles sentiat de Atlantibus, qui trabibus aedificium susti- nentibus supponi solent. Videntur enim laborare, quum nihil agant. Actio autem quasi vita est orationis, vitae indicium est motus. Tale quiddam in tragoediis erat δορυφόρημα: tantum adstabat nihil agens. Et fortassis pro ὁ δοκόν φέρων scriptum erat ὁ δορυφόρων, sed nihil pronuncio. Excutiant eruditi. |
700 | [H] | QVAE QVIS IPSE FACIT | 3758 |
705 |
Aristoteles Rhetoricorum libro ii., disputans de affectibus, refert hoc dictum vt vulgo iactatum: Ἃ γάρ• τις αὐτὸς ποιεῖ•, ταῦτα λέγεται τοῖς πέλας μὴ νεμεσᾶν, id 159 est Nam quae• quis ipse facit, haec dicitur vicinis non vertere• vitio. Conuenit cum illo Terentiano Homine imperito nil quicquam est iniustius, Qui nihil nisi quod ipse facit rectum putat. Sunt enim qui damnant quicquid ipsi non possunt assequi•. |
[H] | COGNATIO MOVET INVIDIAM | 3759 |
710 715 |
Aristoteles eodem libro, docens inuidiam oriri erga vicina et cognata - nullus enim inuidet olim defunctis aut diuersi generis aut immenso interuallo superio- ribus inferioribusue• -, adducit huius versiculi testimonium: Τὸ συγγενὲς γὰρ καὶ φθονεῖν ἐπίσταται, id est Etenim inuidere nouit ipsa affinitas. Vnde qui eo altitudinis processerunt vt inuidiam gloria superarint extra omnem aleam extraque inuidiae tela esse dicuntur•. |
[E] | SAPIENS NON EGET | 1603760 |
a718-724 720 c722-724 |
Ibidem inter sententias refert hoc carmen: Χρὴ δ᾿ οὔποθ᾿ ὅστις• ἀρτίφρων πέφυκ᾿ ἀνήρ, id est Haud vnquam eget qui mente sana est praeditus, siue quod magnae sint opes habere bonam mentem siue quod sapienti facile est ditescere, si velit. Velut Aristippus eiectus naufragio reperit a quibus humaniter exciperetur. Idem, quum Dionysius talentum petenti diceret: 'Nonne docebas sapientem non egere?', 'Da' inquit 'et respondebo.' Dedit rex ac mox exegit res- ponsum. Tum Aristippus: 'Nonne verum dixi sapientem non egere?'| |
LB 1137 | [H] | MVLTA INCREDIBILIA | 3761 |
a729-731 730 a731-733 |
Idem in eodem opere citat hunc• senarium ceu prouerbialem: Ἄπιστ᾿ ἀληθῆ πολλὰ συμβαίνει βροτοῖς. Hac sententia putat vtendum ei qui gaudet• mentiri et quod fingit vult haberi pro vero. Et aliquanto post eandem sententiam refert ex Agathone: Τάχ᾿ ἄν τις εἰκὸς αὐτὸ τοῦτ᾿ εἶναι λέγοι, Βροτοῖσι πολλὰ τυγχάνειν οὐκ εἰκότα, id est Probabile hoc fortassis aliquis dixerit Permulta hominibus inopinata obtingere. |
[H] | LECYTHVM HABET IN MALIS | 3762 |
735
a739-744 740 c741-744 |
Ἔχειν λήκυθον πρὸς ταῖς γνάθοις, id est lecythum habere ad malas, tectum et aenigmaticum conuitium est in anus quae rugas illitis pigmentis dissimulant, qualis erat Phryne meretrix iam vetula nec tamen a quaestu recedens. Aristo- phanes in Concionatricibus: Φρύνην ἔχουσαν λήκυθον πρὸς ταῖς γνάθοις, id est Phrynen gerentem lecythum iuxta genas. Lecythum appellat vasculum vnguentarium vnde fucatur facies. Eadem solita est dicere multos bibere fecem ob vini nobilitatem, quod ad illam ἔξωρον propter scorti celebre nomen commearent amantes, quo gloriari possent sibi cum Phryne fuisse rem. |
745 | [H] | PISCIS EGET SALE | 3763 |
c748-750 750 LB 1138 |
Ἰχθὺς δεῖται ἁλός, id est Piscis eget sale. De re absurda et incredibili. Nec enim verisimile est pisces in mari agentes opus habere sale. Hoc• videtur a populo recla- matum Androcli Pitensi•, quum legem quandam reprehendens dixisset•: Δέονται οἱ νόμοι νόμου διορθώσοντος (id est Egent leges lege correctrice), Καὶ γὰρ ἰχθύες ἁλός 161 (Nam et pisces sale). Leges enim in hoc datae sunt vt ad harum regulam corri- gantur hominum actiones. Quodsi | ipsae leges indigent correctione, leges non sunt. Idque non minus absurdum sit quam si pisces marini dicantur egere sale. Refert Aristoteles in Rhetoricis•. |
[H] | BACCAE EGENT OLEO | 3764 |
755
|
Ibidem mox subiicit aliud eiusdem formae: Τὰ στέμφυλα δεῖται ἐλαίου, id est Baccae egent oleo. Neque enim credibile est illi opus esse oleo vnde nascitur oleum. E baccis autem oliuarum• exprimitur oleum. Cognatum illi quod ante 162 retulimus Ipsi fontes sitiunt. |
[H] | AVIS EX AVIBVS | 3765 |
760
a762-765 765 |
Ὄρνις ἐκ τῶν ὀρνέων, id est auis ex auibus, prouerbii forma• dictus est Aristophani per ironiam vir• nobilis, quasi bonus ex bonis prognatus: Τὸν ἔποφ᾿ ὃς• ὄρνις ἐγένετ᾿• ἐκ τῶν ὀρνέων, id est Vpupam hancce quae prognata ab auibus est auis. Qui de nobilitate gloriantur repetunt ab auis et atauis gentis stemmata. Nam empta nobilitas aut nuper parta non perinde magni fit. |
[H] | DA LAPIDI VOLAM•! | 3766 |
770 |
Interpres Aristophanis• indicat pueros, si quando viderint aues, dicere solere Da lapidi volam• et cadent omnes•. Conuenit•, vbi quis sectatur quae non possit assequi aut minatur iis quibus non potest nocere•. In comoedia• quispiam ait se velle stre- pitu excitare aues•; alter iocans respondet: Τῷ σκέλει θένε τὴν πέτραν, id est Tibia• lapidem feri! Atque interim aues nihil habent incommodi, sed manus aut pes• per- cutientis saxum; eoque iubet alter vt ipse capite percutiat lapidem, quo strepitus fiat duplex. |
[H] | NE QVAERAS• DEVS ESSE | 3767 |
775
780 |
Μὴ ζήτει θεὸς γενέσθαι, id est Ne quaere fieri deus. In hominem vndequaque• bea- tum in hac vita. Pindarus in• Olympiacon hymno quinto: Ὑγίεντα• δ᾿ εἴ τις ὄλβον ἄρδει, ἐξαρκέων• κτεάνεσσι καὶ εὐλογίαν προστιθείς•, μὴ ματεύσῃ• θεὸς γενέσθαι: Si quis autem opes cum sanitate coniunctas auget• ac suis possessionibus contentus est atque his adiunxit• honestam famam, ne petat a diis vt fiat deus. Itidem apud nos- trates vulgo dicitur: Sat fortunatus es•: quid tibi vis? Num postulas esse Deus? |
[H] | OPERI INCIPIENTI FAVENDVM | 3768 |
LB 1139 785 a786-788 | Celebratissimum est Honos alit artes• et Virtus lau|data crescit. Ita Pindarus Olym- piacon hymno vi.: Ἀρχομένου δ᾿ ἔργου πρόσωπον χρὴ θέμεν τηλαυγές: In initio facinoris oportet faciem illustrem addere, hoc est fauendum aliquid egregii facino- ris aggredientibus, simul vt ipsis addatur animus et alii ad aemulationem prouo- centur. At nunc plaerique moleste obstrepunt, si quis quid tentet eximium. Potest et hic sensus accipi: qui famam affectat, hunc oportet ab egregio quopiam faci- nore auspicari, permagni siquidem refert, vnde nominis sumas exordia. |
[E] | NEC APVD HOMINES NEC IN MARI | 1633769 |
790
795 a796-798 |
Ibidem et illud prouerbiali schemate dictum est: Ἀκίνδυνοι, δ᾿ ἀρεταὶ οὔτε• παρ᾿ ἀνδράσιν οὔτ᾿ ἐν ναυσὶ κοίλαις τίμιαι, id est Virtutes autem periculi expertes neque apud homines neque in cauis nauibus habentur in precio, pro eo quod erat 'nus- quam•', quasi dicas 'neque terra neque mari'. Ipsa autem sententia conuenit cum illo Hesiodio decantatissimo: Virtutem posuere dei sudore parandam•. Nemo magnam laudem parauit absque periculo, eoque Pindarus bellum appellat κυδιάνειρον, quod viris pariat illustre nomen. Tropus prouerbialis est in his verbis nec in terra nec in mari. Et pugnatur terra marique. |
[E] | IN HOC CALCIAMENTO PEDEM HABET | 1643770 |
800
805 |
Dictum ibidem• et illud adagii forma: ἔστω γὰρ ἐν τούτῳ• πεδίλῳ δαιμόνιον πόδ᾿ ἔχων, id est Nouit enim se in hoc calciamento fortunatum habere pedem, pro eo quod est: Nouit has laudes in ipsum competere. Olim magnae deliciae erant in soleis et calceis. Nam pedilon Gaecis est calciamenti genus varium ac picturatum, dictum παρὰ τὸ τῷ ποδὶ περιειλεῖσθαι, eo quod pedi applicetur. Vt autem non omnis calceus conuenit cuilibet pedi, ita nec quaeuis laus in quemuis congruit. |
[H] | VIRTVS GLORIAM PARIT | 3771 |
810 c810-813 |
In eodem encomio: Τιμῶντες• δ᾿ ἀρετὰς• ἐς φανερὰν ὁδὸν ἔρχονται· τεκμαίρει δὲ χρῆμ᾿ ἕκαστον, id est Quibus virtutes in precio sunt, ii perueniunt• ad illustrem viam. Nobilitat autem suum quenque opus. Sentit benefactis potius quam opibus parari veram gloriam nec vno modo contingere honestam famam, sed sua quenque virtute fieri clarum. Homerum illustrauit poetice, Demosthenem elo- quentia, Aristidem integritas, Themistoclem res praeclare gestae; itidem et alii aliis modis inclaruerunt•. |
[H] | BONVM EST DVABVS NITI ANCORIS | 3772 |
815
820 |
Rursus in eodem: Ἀγαθαὶ δὲ πέλοντ᾿ ἐν χειμερίᾳ νυκτὶ θοᾶς ἐκ ναὸς• ἀπεσκίμφθαι δύ᾿ ἄγκυραι: Bonae sunt in hyberna nocte duae ancorae ad laxandum e celeri naui, id est: bonum est duplici praesidio niti, vt, si alterum destituat, altero iuuemur, quemadmodum is victor quem laudat geminam habebat patriam, vt, si quid acci- disset alteri, ad alteram se reciperet. De hoc dictum est nobis alias (Ἐπὶ δυοῖν ὁρμεῖν•). |
[E] | E DOMO IN DOMVM | 3773 |
825 a825-827 | Hanc sermonis formam aliquoties habemus obuiam apud Pindarum et Aristo- phanem: οἴκοθεν οἴκαδε, quum• significant aliquem propriis virtutibus quippiam• egregiae laudis peperisse suae domui patriaeue. Velut in eodem encomio: Οἴκοθεν οἴκαδ᾿• ἀπὸ Στυμφαλίων τειχέων•, id est A domo in domum a Stymphali moenibus. Gratiosior minusque inuidiae obnoxia virtus est quae ab auis atauisque dema- nauit ad posteros. |
[H] | QVOD DICI SOLET | 3774 |
a828-832 830 |
Plautus in eadem fabula rem dictu obscoenam tropo subindicat. Iurat illic qui- dam per omnes deos cuidam nihil esse rei cum puella: Vt ille cum illa neque cubat neque ambulat Neque osculatur neque illud quod dici solet. |
[E] | DOMI PVGNANS MORE GALLI | 1653775 |
LB 1140 835 a838-840 840 |
Ἐνδομάχας ἅτ᾿ ἀλέκτωρ, id est domi pugnax more galli. | In eum qui semper domi desidens non audet vel in bellum vel in certamina proficisci foras. Nam hoc animal pugnacissimum quidem est, sed domi; nihil autem confert reipublicae nec ea certamina celebrantur. Ita quidem interpres•, sed addubito tamen an scrip- tum sit Ἐνδομύχας•, id est domi abditus. Ἐνδομάχης dictio noue composita ab ἐντός et μάχομαι. Haerebit in istos qui domi perpetuo rixantur, quum foris sint placidissimis moribus. Conuenit cum eo quod alibi diximus, Domi leones. |
[E] | NEC DEVS NEC HOMO | 1663776 |
845 | Hoc schema prouerbiale frequenter obuium est apud poetas: Diis hominibusque inuitis, Proh deum atque hominum fidem, Ibi de diuinis atque humanis cernitur•. Horatius: Non dii, non homines, non concessere columnae. Pindarus in Pythiis, hymno iii.: Κλέπτει, τέ μιν οὐ θεὸς οὐ βροτὸς ἔργοις οὔτε βουλαῖς, id est• Nec deus illum fallit nec homo nec factis nec consiliis. Laudat Apol- linem, qui, quum omnia sciat, nihil tamen mentiatur. |
[H] | APVD MATREM MANERE | 3777 |
850
855 |
Παρὰ ματρὶ μένειν dicebantur qui per ignauiam semper domi manentes nihil audent praeclari facinoris. Pindarus Pythiorum oda iiii.: Μή τινα λειπόμενον τὸν ἀκίνδυνον παρὰ• ματρὶ μένειν, id est Ne quis immunis a periculo• relictus apud matrem maneret. Loquitur, ni fallor, de Argonautis, qui audaci peregrinatione quaerebant gloriam Iunonis auspiciis. Molles et effoeminati temporibus Augus- tini μαμμήθρεπτοι dicebantur, siue quod ab auiis essent educati, quae nepotulos• suos tenerius amant quam ipsae matres, siue quod Graeci μάμμην diminutiue dicunt materculam. Quin et hodie vulgus matris filium appellat adolescentem delicatius educatum, ac tales dicebantur matrissare.• |
[H] | SINE CANIBVS ET RETIBVS | 3778 |
860
865 |
Ἄνευ κυνῶν τε καὶ λίνων, id est absque canibus et retibus. Hoc quidem schemate Pindarus Nemeorum oda iii. significauit summam celeritatem. Quis enim pedi- bus assequatur ceruos, nisi aut a canibus remorentur aut implicentur retibus? Conueniet tamen in eos qui clanculariis artibus capiunt praedam. Pindari verba sic habent: Κτείνοντ᾿• ἐλάφους ἄνευ κυνῶν δολίων θ᾿ ἑρκέων, id est Ceruos occiden- tem sine canibus• ac dolosis retibus. Dicetur et in eos qui non alienis praesidiis, sed proprio Marte rem gerunt•. |
[H] | ET SCELLII FILIVM ABOMINOR• | 3779 |
870 875 | Hic est affectus humanus, vt si quis vel hominem vel quamcunque rem vehe- menter oderit non solum a commemoratione, verumetiam a cognatis vocibus abhorreat. Id eleganter expressit Aristophanes in Auibus. Ibi persona quaedam sic loquitur: Ἀριστοκρατεῖσθαι δῆλος εἶ ζητῶν, id est Aristocratiam palam est te quaerere. Altera respondet: Ἥκιστα· καὶ τὸν Σκελλίου βδελύττομαι. 167 Minime, sed ipsum Scellii• natum quoque Abominor. Scellii filius dictus est Aristocrates. Hoc nomen iure inuisum est• detestanti aris- tocratiam, quod ea vox abominandae rei memoriam renouet•. |
880 | [H] | LARINVM VERBVM | 3780 |
c881-885 LB 1141 885 890 |
Λαρινὸν ἔπος, id est Larinum verbum appellabant ingens atque egregium, hinc orto prouerbio quod in Larissa boues sint praegrandes ac praepingues. Alii putant 'Larinos' dictos obesos ac praegrandes a Larino quodam pastore supra modum magno corpore, boues au|tem praegrandes• pasci in Epiro, posteritatem boum Geryonis. Aristophanes in Auibus: Ἀλλὰ λέγειν• ζητῶ τι πάλαι, μέγα καὶ Λαρινὸν ἔπος τι, id est Sed tibi 168 Iam quaero dudum grande verbum• dicere Atque Larinon. Huc pertinet quod Graeci rebus ingentibus bouem addunt, vt: βου-φάγος (edax). Simili modo Latini veteres Lucam dicebant pro grandi•. |
[H] | HERNIOSI, IN CAMPVM! | 3781 |
895 900 c901-903 a900-903 c904-907 905 | Κόκκυ, ψωλοί•, πεδίονδε, id est Coccy•, herniosi, in campum!, Aristophanes in Aui- bus refert prouerbii loco: Τοῦτ᾿ ἄρ᾿ ἐκεῖν᾿ ἦν τοὖπος• ἀληθῶς· Κόκκυ, ψωλοί, πεδίονδε. Quorum verborum hic sensus est: Hoc est vere quod prouerbio dicitur: Coccu, her- niosi, in campum! (subaudi 'venite'), quod haec auis canit paulo ante messem, velut agricolas• prouocans ad laborem metendi. Vnde Hesiodus: Ἦμος κόκκυξ κοκκύζει. Quod autem ψωλοί dixit• pro 'agricolis', obiter taxauit Aegyptios, apud quos plerique sunt execti, qui omnes ad vocem cuculi coguntur esse in agris. Fin- git enim olim apud Aegyptios regnasse cuculum, priusquam fieret auis. Quin hodie• parum viri et ob hoc vxores cum aliis habentes communes vulgo cuculi vocantur. Alias annotauimus ex Horatio cuculos• a viatoribus appellari solere qui tum demum venissent ad colendam vineam, quum auditus esset cuculus. Canit autem iam adulto vere, quia sero prorepit e nido, quem sibi parat sub hyemem• in cauis arboribus, exuens se plumis atque his sese inuoluens, congestis in commea- tum malis ac pyris. Interpres Aristophanis admonet• esse prouerbium Κόκκυ, ψωλοί, πεδίονδε. Quum segnes ipsum tempus prouocat ad industriam. |
[H] | ΜΕΛΛΟΝΙΚΙΑΝ | 3782 |
910
915 |
Nicias• traducebatur, quod cunctator esset in re militari, qualis apud Romanos fuisse narratur• Fabius, eoque iocularem vocem finxit vetus comoedia μελλονικιᾶν, ex μέλλειν, quod est cunctari•, et Νικίας, qui fuit dux Atheniensibus. Aristophanes in Auibus: Ουχὶ νυστάζει ἔτι Ὥρα ᾿στὶν• ἡμῖν οὐδὲ μελλονικιᾶν, Ἀλλ᾿ ὡς τάχιστα δεῖ τι δρᾶν, id est Porro oscitandi tempus haud est amplius Nec more Niciae decet cunctarier•, Sed oportet aliquid agere quam celerrime. |
920 | [H] | FVMVS | 3783 |
c922-925 925 | Καπνός dicuntur promissa• magnifica quidem•, sed inania. Vnde fumos vendere• et fumos offundere. Hoc nomen inditum fuit Theageni cuidam qui, quum pauper esset, affectauit tamen haberi praediues ac magnificus negotiator, vnde vulgo dic- 170 tus est Καπνός. Aristophanis• interpres autorem citat Eupolim comicum in fabula cui titulus Δῆμοι. |
[H] | PARITER REMVM DVCERE | 3784 |
930 |
Qui simul remigant• certis numeris impellunt remos, vt inter se consentiant, alio- qui nihil acturi. Hinc Aristophanes in Auibus dixit ὁμορροθῶ pro assentior et eodem enitor• quo tu. Vox composita est ab ὁμοῦ, simul, et ῥοθέω, impetu feror. Ὁμορροθῶ, συνθέλω, συμπαραινίσας ἔχω, id est Eodem nitor, consentio, collaudo. Interpres admonet hoc verbum esse sumptum e fabula Sophoclis cui titulus Πηλεύς. |
[E] | IPSIS ET CHIIS | 3785 |
935 LB 1142 941 |
Αὐτοῖς καὶ Χίοις: non obscurum est has voces ex solenni more vulgo iactatas, quoties aliquis sibi bona precabatur et amicis. Sic enim precatur apud Aristopha- nem auis: Διδόναι Νεφελοκοκκυγιεῦσιν / ὑγίειαν καὶ σωτηρίαν / αὐτοῖσι καὶ Χίοισι, id est Vt detis Nephelococcygiensibus bonam• valetudinem et incolumitatem ipsis et Chiis. Interpres ostendit hunc sermonis colorem• ductum ex publica Athe- niensium consuetudine, qui in solennibus comprecationibus ac sacrificiis bona a diis precantes | reipublicae addebant: καὶ Χίοισιν, atque huius historiae testem citat Theopompum in xii.• libro Rerum Philippicarum - opinor, quod e Chio nonnullam• haberent Athenienses commoditatem. Qui sibi vni bene precatur nulla facta mentione amicorum aut bene merito- rum, facete succinetur: καὶ Χίοισιν•. |
945 | [H] | ALAS ADDERE | 3786 |
950 955 960 |
Ἀναπτερεῖν vulgo dicebantur qui verbis alicui adderent animum inque bonam spem erigerent. Aristophanes in Auibus: Οὐκ ἀκήκοας, Ὅταν λέγωσιν οἱ πατέρες ἑκάστοτε Τοῖς μειρακίοις ἐν τοῖσι κουρείοισιν ταδί•; Δεινῶς τε μοῦ τὸ μειράκιον• ὁ Διοτρέφης Λέγων ἀνεπτέρηκεν• ὥσθ᾿• ἱππηλατεῖν•, id est Num tibi auditum illud est Quod officinis vndique in tonsoriis Cani patres loquuntur adolescentibus? Mire Diotrephes et meo adolescentulo Alas loquendo affixit, vt iam gestiat Equitare•. Narrant Diotrephem fuisse quempiam praediuitem qui maiorem in modum 171 delectatus est alendis equis, vnde et postea hipparchus factus est. Huius hortatu exemploque multi iuuenes accendebantur• ad• curas equestres. Patres autem ode- runt hoc studii genus in filiis, quod immodicis constet impendiis. |
[H] | ΧΗΝΑΛΩΠΗΞ | 3787 |
[H] | CONCINERE | 3788 |
970
975 c975-977 |
Τὴν ξυναυλίαν κλαίειν est iisdem de rebus similiter queri. Aristophanes in Equiti- bus: Ἵνα 172 Ξυναυλίαν• κλαύσωμεν Οὐλύμπου νόμον, id est Modos• vti concinamus tibiis Olympicos•. Ξυναυλίαν appellant•, siue cum plures tibiis eandem canunt cantionem siue cum citharae tibia accinitur. Olympus autem fuit Marsyae discipulus, qui scripsit de modis lugubribus. Quin hoc ipsum 'Olympi modos', de querulis, habet prouer- bii speciem, quemadmodum ἰαλεμίζειν et Carica Musa. |
[H] | RESPVBLICA NIHIL AD MVSICVM | 3789 |
980
985 990 |
Haec persuasio, quemadmodum olim multorum animos occupauit, ita nunc quoque multis inhaeret, vt credant doctos ac probos• viros non esse accommodos ad gubernandam rempublicam. Plato abstinuit, Socrates frustra tentauit, Demos- theni ac Ciceroni parum feliciter cessit, denique mater Neronis deterruit filium a studio philosophiae, quod existimaretur• inutile gesturo principatum. Ad haec diuus Augustinus redarguit in epistola quosdam qui iactabant euangelicam philo- sophiam officere rempublicam administranti. Id venuste expressit Aristophanes in Equitibus. Nam illic• principatum recusanti, quod musices esset imperitus, ita respondetur: Ἡ δημαγωγία γὰρ οὐ πρὸς μουσικοῦ Ἔτ᾿ ἐστὶν ἀνδρὸς οὐδὲ χρηστοῦ τοὺς τρόπους, id est At gerere nunc rempublicam non est viri Qui musicus sit ac probatis moribus. Musices nomine omnem liberalem eruditionem designabant veteres•. |
[H] | VERBIS COQVINARIIS | 3790 |
995
1000 LB 1143 a1-3 |
Ῥήματα μαγειρικά, id est verba coquorum, venuste dixit in eadem fabula pro ver- bis mollibus, blandis ac dulcibus. Coquorum enim est condimentis edulcare cibum per se subausterum. Monetur illic• quispiam vt populum Atheniensem blandiloquentia demulceat. Carmen sic habet: Ὑπογλυκαίνων ῥήμασιν μαγειρικοῖς, id est Deliniens eos coquorum verbulis. Μαγειρικοῖς dixit pro μειλιχίοις, hoc est placidis ac dulci|bus. Habebit gratiam, si quis dicat Epicuri philosophiam demulcere vulgarium ani- mos ῥήμασι μαγειρικοῖς, quod voluptatem asserat esse summum bonum. |
[H] | LIBA COALEMO! | 3791 |
5
a8-13 10 |
Σπένδε τῶ Κοαλέμῳ, id est Liba Coalemo! Competit in eum cui sua improbitas fuit bono. Fingit enim Comicus daemonis nomen improbitatem innuens, per- inde quasi quis dicat: 'Sacrifica Μωρίᾳ•', si quis morionem agens euectus sit ad 173 opes ac dignitatem. Nam Graecis κοάλεμος fatuum ac stultum significat, a κοῶ pro νοῶ. Nam Callimachus pro ἐνόησεν dixit ἐκόησεν. Hinc ἀναλόγως κοῦς pro νοῦς; et ἀλέω, quod mente erret. Simili figura Gratiis litasse dicuntur qui fortunati sunt in amicitiis conciliandis. Habent et temulenti Comum deum et fures deam Lauernam. Itaque furtis ditato facete diceretur: 'Liba Lauernae!' |
[H] | SPIRAT CAECIAS | 1743792 |
15
20 |
De caecia vento nubes ad se pertrahente satis dictum est nobis in superioribus. Ad venti naturam alludens Aristophanes in Equitibus dixit: Ὡς οὕτος ἤδη καικίας καὶ συκοφαντίας πνεῖ, id est Vt iste spirat caecias et sycophantias iam! Interpres admonet prouerbii. Quanquam in Aldina aeditione pro καικίας deprauate• legitur κακίας, quum hanc vocem metri ratio non admittat•. 'Caecias' autem poeta posuit pro 'turbis ac litibus'. Notatur enim ibi Cleon vt delator et criminator. |
[H] | LATVM ET ANGVSTVM | 3793 |
25 30 35 | Nemini obscurum arbitror prouerbiali schemate dictum esse• apud Aristophanem in Equitibus sub persona Cleonis. Cui cum esset obiectum quod nutricum more male pauisset populum qui paululum praemansi insereret in os, maximam par- tem ipse deglutiret, respondet: Καὶ νὴ Δι᾿ ὑπό γε• δεξιότητος τῆς ἐμῆς Δύναμαι ποιεῖν τὸν δῆμον εὐρὺν καὶ στενόν, id est Ita per Iouem, nam dexteritate ego mea Exilem et amplum valeo populum reddere. Macrescunt enim pueri male pasti, rursus bene pasti fiunt obesi. Apposite torquebitur in eos qui adolescentes recte docent aut secus quiue populo dextre concionantur• aut secus. Siquidem hae res plurimum habent momenti ad mores populi vel ad honesta formandos vel ad vicia deprauandos•. |
[H] | SCARABEO CITIVS PERSVASERIS | 3794 |
40 c43-46 45 a47-49 |
Θᾶσσον ὁ κάνθαρος ἂν μεταπεισθείη, id est Citius scarabeum in diuersam senten- tiam pertraxeris. De iis qui malis assueuerunt, a quibus tamen reuocari non pos- sunt, eo quod assuetis videantur optima. Lucianus in Pseudologista: Οὔτε γὰρ αὐτός ποτε βελτίων γένοιο πρὸς τὴν ἐπιτίμησιν, οὐ μᾶλλον ἢ κάνθαρος μεταπεισ- θείη ἂν μηκέτι τοιαῦτα κυλινδεῖν, ἅπαξ αὐτοῖς συνήθης γενόμενος, id est Neque enim ipse unquam fieres melior increpatione mea, nihilo magis quam scarabeo per- suaderi posset ne amplius talia voluat, posteaquam semel illis assueuit. Scarabeus foe- tus suos educat in stercore praecipue caprino et indidem pascit atque ibidem habitat. Excrementa vero fingunt in sphaerulas easque in nidum deuoluunt capite in terram demisso, posterioribus pedibus in altum erectis. Nemo facile abducitur a vitiis in quibus natus et educatus est, et quae per se sunt foedissima videntur et pulchra et dulcia diutinae consuetudinis commen- datione. |
50 | [H] | ALIENIS SOLEIS VTI | 1753795 |
55 60 |
Ἀλλοτρίοις βλαυτίοις χρῆσθαι, id est alienis soleis vti, dicuntur qui moribus alio- rum ad suum abutuntur emolimentum•. Aristophanes in Equitibus: Οὔκ, ἀλλ᾿ ὅπερ πίνων ἀνὴρ πέπονθ᾿ ὅταν χέσειῇ, Τοῖσιν τρόποις τοῖς σοῖσιν ὥσπερ βλαυτίοισι χρῶμαι. Quibus verbis negat se circumuenire populum Atheniensem, sed facere quod solent qui desident in compotationibus et vrgente aluo surgunt, arreptis alienis soleis, siue quod festinant• siue quod ebrii sunt•. Ita ille abutebatur moribus populi Atheniensis•, qui cibo corrumpi volebat et blanda libentius audiebat quam saluta- ria. Apparet olim Graecos absque soleis solere accumbere. Exituri domum posce- bant soleas. Hinc quaestus lopodytis. Quidam etiam nudi accumbebant•.| |
LB 1144 | [H] | LONGVM PROOEMIVM AVDIENDI CVPIDO | 3796 |
c64-67 65 | Prouerbii speciem habet quod est apud Platonem libro De republica iiii.: Μακρὸν τὸ προοίμιον τῶ ἐπιθυμοῦντι ἀκοῦσαι, id est Longum prooemium audiendi cupido•. Qui rem ipsam cupit cognoscere, huic longum est omne prooemium. Vnde illud Terentianum• Vah, etiam prooemium mihi occeptat. Et Athenis praeco qui 176 dicendi potestatem faciebat rhetoribus praefabatur• ἄνευ προοιμίων καὶ παθῶν, id est sine prooemiis et affectibus, quod haec extra causam sint•. |
[H] | OMNIA PRAECLARA DICIS | 3797 |
70 c73-75 75 a75-80 80 | Socrates apud Platonem in Euthydemo εἰρωνεύων suo more, quod aduersarius absurda quaedam collegisset, videlicet• Socratem scire quod nesciebat• et rursum nescire quod sciebat, 'Εἶεν' inquit 'ὦ Εὐθύδημε· τὸ γὰρ λεγόμενον, καλὰ δὴ πάντα λέγεις', id est 'Esto, o Euthydeme, nam, vt dici solet, omnia sane praeclara dicis•.' Marsilius pro Esto vertit En eoque legisse videtur non• Εἶεν, sed Εἰν aut Εἰνί, quod Graecis sonat 'en!', vt sit admirantis εἰρωνικῶς•, putoque hanc fuisse germanam Platonis scripturam. Nam 'esto' nihil facit ad praesentem sententiam. Nihil enim concedit, sed vt rem inauditam admiratur per irrisionem - vt omittam interim quod εἶεν magis est optantis quam concedentis. Plato aliis aliquot locis adagii titulo citat Pulcre dicis, quod arbitror e poeta quopiam desumptum. Nam apud Theocritum Praxinoe loquitur: Ναί, καλὸν εἶπας, id est Sic est, dixisti pulchre. |
[H] | QVOD RECTE DATVM EST | 3798 |
85 |
Plato in Philebo ostendit prouerbium a pueris vsurpatum non oportere reposci quod semel datum est•: Ἡμεῖς δὲ δὴ λέγομεν•, καθάπερ οἱ παῖδες, ὅτι τῶν ὀρθῶς δοθέντων ἀφαίρεσις οὐκ ἔστι, id est Nos autem dicimus id quod solent pueri, quae recte data sunt non licere rursus eripi. Hoc eo dicebat quod Socrates solet ab inte- gro• repetita disputatione quae prius concessa fuerant rursus in dubium vocare. Simile quiddam et hodie iactatur inter pueros, vbi quis quod dedit reposcit. Adeo dicta huiusmodi per tot secula perque tot nationes ad nos vsque demanarunt•. |
[H] | FVNICVLVM AD LAPIDEM | 3799 |
90
95 a95-97 |
Τὴν• σπάρτην πρὸς τὸν λίθον ἄγειν, id est funiculum lapidi admouere, dicuntur qui curam omnem adhibent ne quid geratur in republica secus quam oportet. Beatus Chrysostomus homilia in priorem ad Corinthos epistolam xxxv.: Σκόπει πῶς πάλιν ἐνταῦθα πρὸς τὴν σπάρτην τὸν λίθον ἄγει, τὴν οἰκοδομὴν πανταχοῦ ζητῶν τῆς Ἐκκλησίας, id est Considera, vt hic rursus funiculum admouet ad lapi- dem•, vbique quaerens aedificationem Ecclesiae. Translatum est ab architectis, qui non credunt oculis suis, sed ad perpendiculum explorant lapidum aequalitatem. Quod est exactae diligentiae. |
[H] | HOC• TV MIHI DICES | 3800 |
100 |
Apud Platonem libro De republica ix. Socrati• interroganti• quo pacto viueret vir tyrannicus, respondet Adimantus: Τὸ τῶν παιζόντων, τοῦτο σὺ καὶ ἐμοὶ ἐρεῖς, id 177 est Istud• tu mihi, quod ioco dici solet, dices. Vsus erit, quum responsio inuidiosa reiicitur in percontatorem aut quum is qui percontatur talis est vt oporteat ipsum rectius scire quod ab alio cupit discere•. |
3601-3700 3801-3900 |