LB 1076

CHILIADIS QVARTAE CENTVRIA IX


[H]NVMMO ADDICERE1793801



5

LB 1145
  a8-10

10



Apud iurisconsultos prouerbiale est nummo addicere pro eo quod est 'minimo
vendere'. Est autem fucus quo legibus imponitur prohibentibus donationes.
Vlpianus libro Pandectarum xix., titulo Locati: Si quis conduxerit nummo vno,
conductio nulla est, quia et hoc donationis instar inducit. Idem libro primo, titulo
De re iudi|cata: Si quis et conduxit et rogauit precario vti possideret, si quidem
nummo vno conduxit, nulla dubitatio est quin et precarium solum teneat. Verum
addubito num in his exemplis pro 'conduxit' et 'conductio' legendum sit
'condixit' et 'condictio'. Suetonius in Iulio Caesare: Bello ciuili super alias dona-
tiones amplissima praedia nummo addixit. Valerius Maximus libro ii., capite De
gratitudine: Pollinctoribus exequiarum apparatus sestertio nummo ipsis praebentibus
est addictus. Itidem Plautus in Pseudolo: Nunquam hoc eris nummo diuitior.
'Nummum' dixit pro vilissimo precio.

15 [H]VEROVERIVS3802





20



Quum nihil possit esse vero verius, tamen prouerbiali tropo dicimus vero verius
quod prorsus indubitatum haberi volumus. Martialis in Gallicum quendam, cui
ex more saepe repetebatur illud
 'Dic verum mihi, Marce, dic amabo', 180
 'Vero verius' inquit 'ergo quodsit audi:
 Verum, Gallice, non libenter audis.'
Non dissimili forma dicimus certo certius, quanquam nihil prohibet aliud alio cer-
tius esse. Vlpianus libro Pandectarum xxiii., titulo De testamentaria tutela: Testa-
mento datos sponsores non esse cogendos satisdare rem saluam fore certo certius est.

25 [H]VENTO VIVERE3803

  c26-28



30

Hodieque vulgo tritissimum est vt eos dicant vento viuere qui nullo viuunt
impendio, et addunt more siluri, quod plerisque creditum est eum piscem aura
saginari, quod idem creditum est de chamaeleonte. Alexander imperator libro
Codicis v., titulo De alimentis pupillo praestandis, Nec ferendus inquit est iuuenis
qui, quum praesens esset studiisque eruditus atque alitus esset, si ea per alium se
consequutum non probet, sumptus recuset, quasi vento vixerit aut nullo liberi homi-
nis studio imbui meruerit.

[H]TVAS RES TIBI HABETO3804


35




40




45
  a46-51



50
Caius iurisconsultus Pandectarum libro xliiii., titulo De diuortiis ostendit fuisse
receptum vt diuortium his verbis perageretur: Tuas res tibi habeto. Tuas res tibi
agito. Quorum altero reddit dotem, altero abdicat ab se tutoris munus in rebus
vxoriis. Haec autem forma verborum prescripta est, ne vel non ratum esset diuor-
tium, si nullis solennibus verbis perageretur, vel inauspicatum et odiosum, si ver-
bis inciuilibus perageretur. Itidem in discutiendis sponsalibus visum est vti his
verbis: Conditione tua non vtar.
    Haec prouerbii gratiam habebunt, si cui ciuiliter renunciabimus amicitiam.
Sed festiuius erit, si ad res animi transferantur, veluti si quis dicat: 'Monachi
vitam professus est. Mundum iussit sua sibi habere, suas sibi res agere.' Item, si
quis ambiat consortium nostrum quem iudicamus nobis inutilem, huic apte
dicetur: 'Tua conditione non vtar' pro eo quod erat: Non vtar tua familiaritate.
Eleganter vsus est Plautus in Trinummo, vbi Lysiteles adolescens multa queritur
de miseriis amantium ac meditatur amorem eiicere ex animo:
 Apage sis Amor, tuas res tibi habe,
 Amor, mihi amicus ne fuas unquam.

Sine tropo vsus est in Amphitryone:
 Valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas.

[H]GAMMA BETAM PERSEQVITVR3805



55
  c56-59
  a55-59

Procopius libro iii. De bello Wandalico refert Carthagine antiquum prouerbium
a pueris iactari solere quod gamma quandoque betam et rursus beta gammam perse- 181
quitur. Suspicor puerorum lusum huc spectasse, quod inter vicinos frequenter
oriatur dissidium, verum hic puerile dictum detortum ad rerum euentum, quod
Gizericus Bonifacium expulisset, postea Gilimerem Belisarius. Prouerbium non
est natum ex euentu, sed puerorum Carthaginensium aenigma fuit velut oracu-
lum eius quod accidit postea.

60 [H]PVLCHRVM SEPVLCHRI ELOGIO3806





LB 1146
66


Non videbatur in prouerbiorum classem referendum nisi nominatim prouerbii
titulo referretur apud Procopium libro De bello Persico primo sub persona
Augustae Iustinianum maritum sic alloquentis: Igitur, optime Imperator, volenti
nunc viuere procul dubio nullo negocio licet: pecuniae nobis magna vis, mare opor-
tunum, na|uigia multa. Considera tamen, ne seruato tibi contingat vitae iucundita-
tem cum mortis ad extremum acerbitate commutare. Mihi autem antiquum sane pla-
cet prouerbium 'Quam pulchrum est in sepulchri elogio Imperatorem asscribi!'

Quosdam noui qui in extremo vitae magnis impendiis redemerunt galerum car- 182
dinalicium, vt in sepulchro titulus asscriberetur.

70 [H]PRIMVM APES ABIGENDAE3807




  a74-76
75
Agathius De bello Gotthico libro tertio: Placebant haec dicta Vlilago Herulorum
praefecto. Vnde is vsurpatum prouerbium et barbarum et parui momenti, vtile tamen
et alicuius energiae identidem praedicabat: primum abigendas apes, deinde et mel
subtrahendum.
Sensit Buzes primum hostium copias aduentantes esse submouen-
das, quo possint Asia potiri. Sumptum a curatoribus apum, qui, quo mel eripiant
ex aluearibus, apes fumo aut alio quouis modo abigunt.

[H]PORRIGERE MANVS3808



80
  a81-83


  a84-86
85
Porrigere manus pro 'auxilio esse' vulgatissimum est, sed elegans. Vlpianus Pan-
dectarum libro quadragesimosecundo, titulo De re iudicata: Sed si emptor, cui
pignora sunt addicta exequente iudice, precium non soluit, vtrum aduersus emptorem
porrigere manus debent iidem iudices qui sententiam exequuntur, videndum est. M.
Tullius in oratione Post reditum: Qui mihi primus afflicto et iacenti consularem
fidem dextramque porrexit.
    Festiuius erit de rebus animi, veluti si dicas: 'Animo deiecto manum porrigit
philosophia' aut 'In theologiae difficultatibus aestuanti saepe manum porrigit
dialectica' aut 'linguarum peritia'.

[H]OPTIMA QVIDEM AQVA3809



90




95

  a97-99

Ἄριστον μὲν ὕδωρ, id est Optima quidem aqua, videtur in prouerbium abiisse,
quoties rei vehementer laudatae praefertur aliquid melius, quemadmodum Pin-
darus auspicans Hymnos Olympiacos aquam quidem fatetur esse optimam, sed
aurum praefert, quod ignis in morem noctu luceat. Sunt enim haec duo praeci-
pua elementa, aqua et ignis, vnde aqua et igni interdicitur quos vita indignos
iudicamus. Aristoteles libro Rhetoricorum tertio vt vulgo iactatum citat: Ὅθεν,
inquit, λέγεται 'Ἄριστον μὲν ὕδωρ'. Quaedam enim ob id praeferuntur quod sint
rariora. Alioqui aqua est magis necessaria quam aurum. Meminit adagii Plutar-
chus in commentario in quo quaerit vtrum aqua an ignis sit vtilior.
    Supra modum efferenti philosophiam is qui fateatur quidem philosophiam
esse rem praeclaram, sed qua potior sit theologia, facete succinet illud Pindarici
carminis fragmentum: Ἄριστον μὲν ὕδωρ.

100 [E]NON OPORTET HOSPITEM SEMPER HOSPITEM ESSE3810





105
Aristoteles libro Rhetoricorum tertio nullo autore citat ceu vulgo iactatum Οὐ δεῖ
τὸν ξένον ξένον ἀεὶ εἶναι, id est Non oportet hospitem semper hospitem esse. Hospites
dicuntur ignari eius loci in quo viuunt, sed turpe est diu in eadem ciuitate viuere 183
et semper esse peregrinum. Videtur iambicus trimeter corruptus. Turpe est in
eadem disciplina diu versatum esse et nihil scire. |

LB 1147 [H]MORIENDVM PRIVSQVAM ETC.3811




110
Ibidem commemorat Alexandridae dictum vt vulgo celebre ac laudatum: Καλόν
γ᾿ ἀποθανεῖν πρὶν θανάτου δρᾶν ἄξιον, id est Honestum est mori priusquam aliquid
morte dignum commiseris.
Sensus est, vt ipse exponit Aristoteles: decet mori morte
indignum, siue: honestum est mori quum nihil morte dignum admiseris.

[H]SVSTOLLERE MANVS3812




115



Qui vehementer gaudent, quasi res diuinitus geratur ex animi sententia, sustollere
manus
dicuntur. M. Tullius Epistolarum libro septimo: Sustulimus manus ego et
Balbus. Tantum fuit opportunitas vt illud nescio quid non fortuitum, sed diuinum 184
videretur. Idem in Academicis: Hortensius autem vehementer admirans, quod qui-
dem perpetuo Lucilio loquente fecerat, vt etiam manus saepe tolleret.
Horatius satyra
quinta:
 Importunus amat laudari, donec 'ohe iam!'
 Ad coelum manibus subhtis dixerit, vrge.

120 [H]MORE ROMANO3813





125
  a126-130



130
  a130-135



135
In eadem epistola M. Tullius non sine prouerbii specie dixit more Romano pro eo
quod est: simpliciter et absque fuco potius quam erudite. Tales enim fuerunt illi
Romani prisci, Graecorum dissimiles. De quo, inquit, homine tibi spondeo non illo
vetere verbo meo quod, quum ad te de Milone scripsissem iure lusisti, sed more

Romano quum homines non inepti loquuntur, probiorem hominem, meliorem virum,
prudentiorem esse neminem.
Penes Romanos erat rusticana veritas. Talem inducit
libro De finibus secundo: Quod nostri quidem optime disputant, nihil opus esse
eum qui philosophus futurus sit scire literas. Itaque vt maiores nostri ab aratro
adduxerunt Cincinnatum illum, vt dictator esset, sic vos de Pelasgis omnibus colligite

bonos quidem viros, sed certe non semper eruditos. Idem ad Trebatium libro sep-
timo: Balbus mihi confirmauit te diuitem futurum. Id vtrum Romano more loquu-
tus sit, bene nummatum te futurum, an quomodo Stoici dicunt omnes esse diuites qui
coelo et terra frui possunt, postea videro. Romano more
dixit pro 'indocto et sim-
plici', nam Stoici subtiliter definiunt diuitem ac pauperem. Ac mox ad eundem:
Ego te Balbo, quum ad nos proficiscetur, more Romano commendabo.

[H]LACRYMA NIHIL CITIVS ARESCIT3814




140
M. Tullius libro De inuentione priore, praecipiens ne orator, posteaquam iudicis
animum commouit ad misericordiam, diutius commoretur in conquestione,
adducit Apollonii dictum Οὐδὲν θᾶσσον ξηραίνεσθαι δακρύου, id est Lacryma nihil
citius arescere, quod vehemens affectus facile vertitur in tedium.

[H]EX POTESTATE EXISSE3815




145




150



Exisse e potestate dicebantur qui a mente excidissent et qui spreta ratione cupidi-
tatum arbitrio praecipites ferebantur. M. Tullius libro Tusculanarum quaestio-
num tertio Eos inquit sanos intelligi necesse est quorum mens motu quasi morbo
perturbata nullo sit, qui contra affecti sint, hos insanos appellari necesse est. Itaque
nihil melius quam quod est in consuetudine sermonis Latini, quum 'exisse e potestate'
dicimus eos qui effrenati feruntur aut libidine aut iracundia.
Ac mox: Qui igitur
exisse e potestate dicuntur, ideo dicuntur, quia non sunt in potestate mentis, cui
regnum totius animi a natura tributum est.
Haec M. Tullius. Vnde 'compotes'
atque 'impotes mentis' dicimus et 'impotenter commoti' dicuntur qui animum 185
non habent in sua potestate, sed feruntur affectuum arbitrio. Formula sermonis
detorta videtur a iureconsultis, apud quos filii ex iustis nuptiis procreati dicuntur
esse in potestate parentum, nisi emancipentur aut nisi pater moriatur, rursus
emancipati dicuntur exisse de potestate parentum.

155 [H]GALLONIVS1863816





160


LB 1148

165
  a166-168

Etiam ipsa luxuries multos nobilitauit, vt Aesopum et Apitium. M. Tullius cele-
brauit Gallonium a Lucillio traditum idque locis compluribus. In oratione Pro
Caecina: Quid ergo est? Non vsque eo tamen vt in capita fortunasque honestissimo-
rum virorum dominentur hi qui relicta bonorum virorum disciplina et quaestum et
sumptum Gallonii sequi maluerunt.
Item Pro P. Quintio meminit Gallonii. Rursus
libro De finibus secundo refert e Lucillio:
 'O Publi, o gurges, Galloni, es homo miser' inquit,
 'Coe|nasti in vita nunquam bene, quum omnia in isto
 Consumis squilla, acipensere cum decumano.'
Haec Lucillius facit loquentem Lelium lapatho coenare solitum Gallonio lurconi
et omnia gulae ventrisque delectatione metienti. Gallonii meminit M. Tullius
libro De finibus secundo: Sed qui ad voluptatem omnia referens viuit vt Gallonius,
loquitur vt Frugi ille Piso, non audio.

[H]VVLTV SAEPE LAEDITVR PIETAS3817

170




175



M. Tullius in oratione Pro Roscio obiter citat sententiam a sapientibus iactatam.
Etenim, inquit, si, id quod praeclare a sapientibus dicitur, vultu saepe laeditur pie-
tas, quod supplicium satis acre reperietur in eum qui mortem obtulerit parenti, pro
quo mori ipsum, si res postularit, iura diuina atque humana cogebant?
Prouerbium
admonet pietatem erga parentes adeo religiose colendam vt non solum non
offendamus eos verbis aut factis impiis, sed ne vultu quidem atrociore aut contu-
maciore. Habent enim oculi, frons et ipse vultus suum sermonem. Euangelium
altius repetit, nimirum ab ipso fonte cordis in quo concipitur ira. Ea erumpit in
vocem indignationis, sed incertam, proximus gradus est manifestum conuicium,
tertius homicidium.

180 [H]CVLLEO DIGNVS AVT NON VNO CVLLEO DIGNVS3818


  c182-184


185




190




195

  a197-199

Quum hominem enormiter scelerosum significare volumus, eum culleo dignum
dicimus. Hoc supplicium erat parricidis, id est qui parentem occidissent. Quan-
quam apud priscos parricidium dicebatur, quoties homo hominem occidisset,
hoc est par parem, videlicet eo seculo quo crudelitas erat occidisse bouem, auem
aut gallum gallinaceum. Dein, quum coepisset esse vulgare vt homo occideret
hominem, parricidii vox ad summae impietatis significationem deflexa est. Cul-
leus autem erat saccus coriaceus, cui insuebatur parricida simul immissa vipera,
simia et gallo gallinaceo, atque ita proiiciebatur in profluentem. M. Tullius Pro
Roscio Amerino: Quanto maiores nostri sapientius, qui, cum intelligerent nihil esse
tam sanctum quod non aliquando violaret audacia, supplicium in parricidas excogi-
tauerunt, vt quos natura retinere in officio non potuisset, magnitudine poenae a

maleficio summo arcerentur. Insui voluerunt in culleum viuos atque ita in flumen 187
deiici. O singularem sapientiam iudicum! Nonne videntur hunc hominem ex rerum
natura sustulisse et eripuisse, cui repente coelum, solum, aquam terramque ademe-

runt, vt qui eum necasset vnde ipse natus esset, careret his rebus omnibus ex quibus
omnia nata esse dicuntur?
et caetera. Proin Iuuenalis impietatem cuiusdam exag-
gerans negat illi satis esse serpentem vnum aut culleum vnum. Narrat Suetonius
quosdam statuae Neronis apposuisse culleum cum elogio: Merueras, sed ego quid 188
possum?

200 [H]RATIO QVIDEM APPARET ETC.3819





205




210


Plautus in Trinummo:
 Nequaquam argenti ratio comparet tamen,
cui Stasinus:
 Ratio quidem hercle apparet, argentum οἴχεται.
Nam haec est germana eius loci lectio, quam alii varie mendosam comminiscun-
tur. Vsus est M. Tullius In Pisonem: Quas rationes si cognoris, intelliges nemini
plus quam mihi literas profuisse. Ita enim sunt perscriptae scite et literate vt scriba ad
aerarium, qui eas retulit, perscriptis rationibus, secum ipse caput sinistra manu per-
fricans, commurmuratus sit: 'Ratio quidem hercle apparet, argentum
οἴχεται.' Iti-
dem Geta Terentianus in Phormione:
 Non ratio nobis, sed argentum deerat.
M. Tullius Ad Q. fratrem libri secundi epistola vltima: Quanquam sunt facta ver-
bis difficiliora.
Eodem pertinet illud Pulchre dixti.

[H]OMNIA PRAETER ANIMAM3820

215




220
Quum nihil non datum significamus praeter vitam, dicimus Omnia tradita prae-
ter animam.
M. Tullius Pro Roscio Amerino: Quod si tibi causa nulla est quur
hunc miserum tanta calamitate affici velis, si tibi omnia sua pmeter animam tradi-
dit nec sibi quicquam paternum ne monumenti quidem causa reseruauit
et caetera.
Simili figura animam debere dicuntur qui plusquam omnia debent. Terentius:
Quid si animam debet? Rursus: Omnia debet praeter animam.

[H]DE REDVVIA QVERITVR3821

LB 1149


225




230
Περὶ τῆς παρωνυχίας μέμφεται ὁ τῷ μείζονι ἔνοχος κακῷ, id est | De reduuia que-
ritur maiori obnoxius malo. Vbi quis prauo pudore leuissimis malis quaerit reme-
dium, dissimulans maiora. Hoc affectu sunt complures vt etiam apud medicum
dissimulent morbum, praecipue podagrici. Narrat Plutarchus quendam consu-
luisse medicum de vicio vnguium, quum color argueret illum esse vitiato epate.
At medicus intelligens ineptum hominis pudorem 'Nihil' inquit 'tibi periculi est
a reduuia, sed grauius malum vrget te.' Huc allusit M. Tullius in oratione Pro
Roscio Amerino: Intelligo me ante tempus haec perscrutari et propemodum errare
qui, quum capiti Sexti Roscii mederi debeam, reduuiam curem.

[E]AD LIBELLAM DEBERE1893822




235
Qui pecuniam praesentem ac iusti ponderis debet ad libellam debere dicitur. Nam
olim ad libram dabatur pecunia, non ad numerum. Inde illa vulgata 'expendere',
'expensum ferre', 'dependere', 'rependere', 'impendere' pro: sumptum facere,
sumptuum rationem reddere, soluere, resoluere et insumere. M. Tullius Pro Ros-
cio Amerino: Nisi planum facit HS LIII ad libellam sibi deberi, perdit litem.

[H]HOC MVNICEPS AVT VICINVS NVNCIAVIT3823



240
  a241-243

M. Tullius in eadem oratione: Soletis, quum aliquid huiuscemodi auditis, iudices,
continuo dicere: 'Necesse est aliquem municipem aut vicinum dixisse.'
Solent enim a
vicinis ac municipibus vicinorum ac municipum scelera potissimum prodi. Quod
et hodie vulgo dicunt, dedecus homini a conterraneis aut ciuibus oriri. Nam
si quod fortunae incommodum, si qua vitae labes, ab illis, quoniam sciunt,
proditur.

[H]DEA EXCOGITAVIT1903824

245


  c248-250

250

Aristophanes in Equitibus:
 Τὸ μὲν νόημα τῆς θεοῦ, τὸ δὲ κλέμμ᾿ ἐμόν,  id est
 Excogitauit dea, meum sed furtum erat.
Non sine prouerbii specie dictum est in rhetores, qui apud populum iactabant
Mineruam ipsis quod suaderent misisse in mentem et tamen rerum gestarum glo-
riam sibi vindicabant. Color sumptus est ex Homero, vbi, quoties fati ratio reddi
non potest, Pallas dicitur suggessisse. Pallas Atheniensium erat protectrix. Comi-
cus autem ioci gratia pro πρᾶγμα posuit κλέμμα, notans Cleonis rapacitatem.

[H]VSVS EST ALTERA NATVRA3825


255




260


Nihil hoc dicto celebratius, Ἔθος ἄλλη φύσις, id est Vsus altera natura. Natura
nihil efficacius potentiusue. Vnde Satiricus:
 Custode et cura natura potentior omni.
Huic parem aut certe proximam vim habet assuetudo. Aristoteles libro Rhetori-
corum primo disputans de iucundis docet ea iucunda esse quae vel secundum
naturam sunt vel, quod huic proximum est, consueta. Nihil enim putat interesse
inter naturam et vsum nisi quod interest inter semper et plerunque. Perpetuum
enim est quod indidit natura, frequens quod vsus affixit. Proinde sanctissimum
consilium dedit qui iussit vt a teneris statim annis optima eligamus, quae post
vsu futura sint etiam iucunda.

[H]NECESSITAS MOLESTA3826

265
  c265-269

c268-271

270
Mox eodem in loco citat sententiam ceu vulgo iactatam, ostendens esse molesta
quae secundum naturam non sunt. Vis autem pugnat cum natura eoque molesta
omnibus necessitas. Καὶ ὀρθῶς, inquit, εἴρηται 'Πᾶν γὰρ ἀναγκαῖον πρᾶγμα
ἀνιαρὸν ἔφυ', id est Et recte dictum est 'Quicquid enim est necessarium natura moles-
tum est.'
Verum optimis non assuescimus nisi initio adhibeatur aliqua vis; sed
quod prius erat violentum ac proinde molestum, assuetudine primum fit leue,
postea etiam iucundum.

[H]IVCVNDA MALORVM PRAETERITORVM MEMORIA3827



275


LB 1150
  a278-281
280
Inibi refert et hanc sententiam prouerbialem ex poeta quopiam:
 Ἀλλ᾿ ἡδὺ τὸν σωθέντα μεμνῆσθαι πόνων,  id est
 Meminisse laborum suaue qui seruatus est.
Item illud:
 Καὶ μέγα γάρ τε καὶ ἄλγεσι τέρπεται ἀνήρ 191
 Μνήμενος, ὅστις πολλὰ πάθοι καὶ πολλὰ ἐόργοι,|  id est
 Magnopere est iocunda viro renouata dolorum
 Mentio, qui permulta tulit permultaque gessit.
Huius et alibi meminimus.

[H]SVFFRAGIVM OPTIMVM3828



285

Aristoteles Rhetoricorum libro primo videtur hoc attingere tanquam in foro iac-
tatum: γνώμῃ ἀρίστῃ, id est suffragio optimo. Quum enim multa sint probatio-
num genera quae extra causam petuntur ac Graecis dicuntur ἄτεχνοι, velut leges,
testes, pacta, tormenta, iusiurandum, optima probatio est ex coniecturis, quae illi
εἰκότα vocant: Μάρτυρας μὲν μὴ ἔχοντι, ὅτι ἐκ τῶν εἰκότων δεῖ κρίνειν καὶ τοῦτο
ἐστὶ τὸ γνώμῃ τῆ ἀρίστῃ, id est Ei vero qui testes non habet, hic erit locus, expro- 192
babilibus signis esse iudicandum, et hoc est quod dicitur 'suffragio optimo'.

290 [H]TANQVAM AD ARAM3829





295


  a298-300

300


De sacra ancora dictum est alias. Illi simillimum est ad aram, quum extremum
refugium intelligi volumus. Inde sumptum quod olim qui extrema necessitate
vrgebantur, ad aras deorum soleant confugere, vnde nefas erat quenquam detra-
here. M. Tullius in oratione Pro Roscio comoedo: Quod item nuper in Erote
comoedo vsu venit; qui posteaquam e scena non modo sibilis, sed etiam conuicio
explodebatur, sicut ad aram confugit in huius domum, disciplinam, patrocinium,
nomen.
Idem libro tertio De natura deorum Quod vos inquit quum facere non
potestis, tanquam ad aram confugitis ad deum.
Idem actione in Verrem quarta:
Magistratuum autem nostrorum iniurias ita multorum tulerunt vt nunquam ante
hoc tempus ad aram legum praesidiumque vestrum publico consilio confugerent. Oui-
dius Epistolarum libro quarto:
 Vnica fortunis ara reperta meis.
Plautus in Mostellaria: Ad aram confugisti.

[H]AD ASYLVM CONFVGERE3830

305

LB 1151
Huic cognatum est ad asylum confugere. M. Tullius actione in Verrem tertia: Se
quaestorem prohibitum esse dicebat quo minus e phano Dianae seruum suum, qui in

illud | asylum confugisset, abduceret.
    Haec fient venustiora et παροιμιωδέστερα, si ad animi res transferantur.

[H]ARX3831

310



  a314-316
315
  a316-319


  a319-323
320


Non abhorret ab hac forma arcis metaphora, quum tutissimum ac validissimum
praesidium significamus. M. Tullius In Verrem actione sexta: Idem ad vos priuatim,
iudices, confugit, vtitur hac lege qua iudicium est communi arce sociorum.
Rursus in
eadem: Hic locus est igitur vnus quo perfugiant, hic portus, haec arx, haec ara so-
ciorum.
Item Pro Roscio comoedo: Haec lex socialis est, hoc ius nationum exterarum
est, hanc habent arcem, minus aliquanto munitam quidem quam antea, veruntamen
et caetera. Item Pro Sylla: Ego vitam omnium ciuium, statum orbis terrae, vrbem
hanc denique, sedem omnium nostrum, arcem regum ac nationum exterarum, lumen
gentium, domicilium imperii, quinque hominum amentium ac perditorum poena
redemi.
Idem in Epistolis familiaribus, scribens P. Lentulo, quod erat in causa
praecipuum arcem causae vocat: Non potuit inquit magis in arcem causae illius
inuadere.
Aristoteles praefans in Rhetorica ad Alexandrum: Εἰδότας καλῶς, ὡς
ἀκρόπολίς ἐστι σωτηρίας ἡ διὰ τοῦ λόγου τοῦ συμφέροντος γινομένη θεωρία, id est
Quum pulchre nossent arcem esse salutis vtilitatis considerationem quae fit oratione.

[E]NE VESTIGIVM QVIDEM1933832

325




330
  a330-335



335

  a337-351


340




345




350
Quoties hominem aut rem penitus abolitam significamus, ne vestigium quidem
superesse
dicimus. M. Tullius actione in Verrem tertia: Nam si alienam vicem pro
nostra iniuria doleremus, vestigium istius inforo non esset relictum.
Rursus quinta:
Prouidendum diligenter ne quod in vita vestigium libidinis appareat. Item in ora-
tione Contra Rullum: Corinthi vestigium vix relictum erat. In eadem: Vt ipse locus
eorum, qui cum hac vrbe de imperio certarunt, vestigia calamitatis ostenderet. Item
Pro Cluentio: Quum interea Cluentianae pecuniae vestigium nullum inuenitis.
Idem Pro lege Manilia: Cuius legiones sic in Asiam venerunt vt non modo manus 194
tanti exercitus, sed ne vestigium quidem cuiquam pacato nocuisse videatur. Item Pro
L. Flacco: Legatos in vincula coniectos, nominis prope Romani memoriam cum ves-
tigio imperii non modo ex aedibus Graecorum, verum etiam ex literis esse deletam.
Idem Pro Sylla: Vt qui paulo ante consul designatus fuisset repente nullum pristinae
dignitatis vestigium retineret.
Idem ad Cn. Plancum libro quinto: Ne vestigium
quidem vllum est reliquum nobis dignitatis.
Rursus ad Papirium Paetum libro
nono: Ego autem - existimes licet quod lubet - mirifice capior facetiis maxime nos-
tratibus, praesertim quum eas videam primum oblitas Latio tum, quum in vrbem
nostram est infusa peregrinitas, nunc etiam braccatis et Transalpinis nationibus, vt
nullum veteris leporis vestigium appareat.
Pro 'vestigio' dixit 'imaginem' Philippica
quinta: Quae nisi autoritate senatus rescindantur, quoniam ingressi in spem reipu-
blicae recuperandae sumus, imago nulla liberae ciuitatis relinquetur.
Idem in epis-
tola ad Q. fratrem: Non enim vidisses fratrem tuum, non eum quem noras, non eum
quem flens flentem, prosequentem proficiscens dimiseras, ne vestigium quidem eius
nec simulacrum, sed quandam effigiem spirantis mortui.
Idem aliis verbis expressit
Ad Atticum libro quarto, epistola Occupationum mearum: Amisimus, mi Pom-
poni, omnem non modo succum ac sanguinem, sed etiam colorem et speciem pristinae

ciuitatis. Rursus epistola prima libri decimi Familiarium: Nec omnino simulacrum
aliquod aut vestigium ciuitatis.

[H]DIOBOLARES3833



355

Quem minimi precii volumus intelligi diobolarem olim vocabant. Obolus enim
nummus erat aereus. Id primum dictum est in meretrices plebeias minimoque
venales, post deflexum est ad quemuis hominem aut rem egregie vilem et
contemnendam. Meminit Festus Pompeius. Plautus vile scortum diobolarium
appellat.

[H]EQVITANDI PERITVS NE CANTET3834


360

LB 1152


365
  a365-367
Ἱππωσύνην δεδαὼς μὴ ᾄδῃ, id est Equitandi peritus ne cantet. Sumptum a poeta
quopiam, in eum qui professus res serias versatur in nugis. Equitatio militaris est
et ad bellum pertinet, musici sunt imbelles ac voluptatum sectatores. Gregorius
theologus in epistola ad Eudoxium rhetorem: Ἱππωσύνην δεδαῶτα μὴ | ᾄδειν ἐθέ-
λει ἡ ποίησις, μή τι γένηται μὴ καὶ τῆς ἱππωσύνης διαμάρτῃς καὶ τῆς ᾠδῆς, id est
Eum qui didicit artem equitandi non vult canere poesis, ne qua eueniat vt simul et
in equitando aberres et in canendo. Nondum liquet e quo poeta sumptum sit, sed
dictum videtur in Thebanos, qui duas artes praecipue discebant, equitandi et
canendi tibiis, quum altera parum alteri congruat.

[H]SPARTAE SERVI ΜΑΧΙΜΕ SERVI3835


370

  c372-375


375
  c375-382



380


Plutarchus in vita Lycurgi refert ceu vulgo iactatum Ἐν Λακεδαίμονι τὸν ἐλεύθε-
ρον μάλιστα ἐλεύθερον εἶναι, καὶ τὸν δοῦλον μάλιστα δοῦλον, id est Apud Lacedae- 195
monios qui liber est, eum maxime liberum esse, contra qui seruus est maxime seruum
esse.
Apud Lacedaemonios ingenuis non erat phas discere aut exercere vllum opi-
ficium aut negociationem aut agriculturam, sed haec omnia per helotas - id erat
seruorum genus quibus nefas erat vllam artem liberalem vel discere vel exercere -
agebant. Quos ipsos durissime tractabant. Cogebantur adesse conuiuiis et illic
inebriari, cantiones ridiculas canere et saltationes indecoras agere, vt horum
exemplo ingenui discerent, quam indecora foedaque res sit temulentia. Quin et
ephori, quum inirent magistratum, solent helotibus bellum indicere, quo phas
esset illos occidere. His rationibus ad tantam seruitutem adigebantur vt nihil
auderent iniussu dominorum, adeo vt, quum Thebani qui irruptione facta in
Laconicam quosdam ex helotibus ceperant, iuberent illos canere cantiones Ter-
pandri, Alcmanis et Spendontis Laconici, responderint id heriles filias nolle.
Generosior Spartano alias nobis dictum.

[H]VESPERTILIO1963836

385




390




395




400




405




410

  a412-418


415
LB 1153


  a419-421
420
Vespertiliones videntur appellari qui grauati aere alieno luce domi se continent, ne
a creditoribus appellentur, noctu prodeunt. Vlpianus libro Pandectarum xxi.,
titulo De euictionibus: Si quis ita stipulanti spondeat 'sanum esse, furem non esse,
vespertilionem non esse' et caetera, inutilis stipulatio quibusdam videtur, quia si quis
est in hac causa, impossibile est quod promittitur, si non est, frustra est. Sed ego puto

verius hanc stipulationem 'furem non esse, sanum esse, vespertilionem non esse' vtilem
esse: hoc enim continere, quod interest horum quid esse vel horum quidnon esse.
Hac-
tenus Vlpianus. Quanquam hoc loco quidam pro 'vespertilione' legunt Vespillo-
nem' aut 'versipellem'. Alciatus inter iureconsultos vndequaque doctissimus in
commentariis suis De rerum significationibus putat vespertilionem dictum, quem-
admodum modo diximus, qui metu creditorum interdiu latitat, noctu prodit.
Nam animal hinc dictum, quod vesperi volet, indicat Nonius Marcellus.
    Adagium esse sumptum videtur ex apologo quopiam siue Aesopi siue alterius
illum imitati - nam Aesopo videtur indignus -, qui narrat vespertilionem, mer-
gum et rubum inisse societatem, vt conflatis sortibus pariter negociarentur. Ves-
pertilionem contulisse pecuniam a foeneratoribus mutuo sumptam, mergum
aliud quippiam, rubum vestem. Quum omnes e naufragio nudi enatassent, ves-
pertilionem metu creditorum interdiu latitare, noctu volare tantum, mergum
obsidere littora ac subinde collum demittere in fundum, sicubi reperiat merces
suas vel eiectas in littus vel in fundo haerentes, rubum praetereuntium adhaerere
vestibus, si qua forte suam reperiat.
    Poterat videri parum quadrare seruum aere alieno grauatum esse - quis enim
credat seruo? - nisi legeremus apud Terentium Dauum Getae quod debebat red-
didisse. Mihi tamen videtur vespertilionis nomen et in fugitiuum seruum com-
petere, qui noctu ab hero solitus sit subducere sese latitatque, vbi periculum est
ne agnoscatur. Nam inibi mox proximo capite pro 'vespertilione' ponit erronem
ac fugitiuum: Quum quis, inquit, stipulatur 'furem non esse, fugitiuum non esse,
erronem non esse'.
Prisci tamen ea voce secus vsi sunt, videlicet pro homine anci-
pitis fidei qui nec huius ordinis sit nec illius, cum vtroque tamen colludat, eo
quod vespertilio sic est vtrunque vt nec inter volucres nec inter mures habeat
locum. Alas habet, sed pennas non habet, volita.t, sed sub vesperam, dentes habet,
quod auium nulla. Varro in Agathone ci|tante Nonio:
 Quid multa? Factus sum vespertilio, neque in muribus
 Plane neque in volucribus sum.

Vespertilionis conuicium torqueri poterit et in amantes qui noctu volitant, quos
Plautus in Trinummo vocat tenebricolas: Elegans inquit despoliator, latebricolarum
hominum corruptor.

[H]IN FOLLE OFFERRE3837



425




430
Callistratus libro Pandectarum xxxv., titulo De conditionibus et demonstrationi-
bus, capite Cum seruus, Nos inquit neque conditionem meram putamus esse quae 197
in datione existit neque meram conditionem quae in facto consistit, sed eam condi-
tionem quae ex quadam mixtura consistit. Nam non vtique si ille in folle reliqua
obtulit, liber erit: non enim testator hoc sensit, sed illud, vt rationes reddat, quomodo 198
seruus reddere solet, id est legendas offerre rationes primum, deinde computandas, vt
explorari possit, computationes probae an improbae referantur, accepta relata recte an

non recte. Apparet 'in folle' dictum pro eo quod erat: inexplorate, inexplicate et
confuse, sicut qui syngraphas et pecuniam sacculo inclusas offert.

[H]MALVS CHORAVLES, BONVS SYMPHONIACVS3838



435




440
  a441-446



445
Diuus Augustinus in epistola ad Aurelianum - et refertur in Decretis, causa xvi.,
quaestione prima, capite Legi epistolam - commemorat vulgo illud iactatum
Malus choraules, bonus symphoniacus, vbi quis in suo genere contemptus in prae-
stantiore habetur in precio, veluti si quis poeta ineptus profiteatur medicinam et
inter praeclaros medicos habeatur. Augustini verba sunt haec: Ordini clericorum
fit indignissime iniuria, si desertores monasteriorum ad militiam clericorum eligan-
tur, quum ex his qui in monasterio permanent non tamen nisi probatiores ac meliores

in clerum assumere soleamus, nisi forte, sicut vulgares dicunt, 'Malus choraules bonus
symphoniacus est', ita ipsi vulgares de nobis iocabuntur dicentes: 'Malus monachus
bonus clericus est.'
Sumptum apparet ex M. Tullio, qui in oratione Pro Murena ita
loquitur: Itaque mihi videntur initio multo hoc maluisse, postquam id assequi non
potuissent, illuc potissimum sunt delapsi. Vt autem in Graecis artificibus eos auloedos

esse qui citharoedi fieri non potuerint, sic nonnullos videmus qui oratores euadere non
potuerunt, eos ad iuris studium deuenire.

[H]NVTV ATQVE RENVTV3839



450


  a453-462

455




460

Cui summam potentiam asscribimus, eius nutu ac renutu cuncta geri dicimus.
Multum est verbo efficere quod velis, at plus est idem efficere nutu ac renutu. M.
Tullius actione in Verrem tertia: Nisi ad nutum tuum praesto fuerit, nisi libidini
tuae cupiditatique paruerit.
Idem Pro Caecinna: An certius quicquam obiici potest
quam quod is cui obiicitur ne nutu quidem infirmare conetur?
Item Contra Rul-
lum: Tamen omnes vobis pecunias ad nutum vestrum penderent. Idem Epistolarum
familiarium libro vndecimo: Interfecto enim rege regios omneis nutus tuemur. Rur-
sus libro xiii., epistola prima: Nec dubitat quin ego a te nutu hoc consequi possim.
In eodem ad Silium propraetorem: Vt libentissimis Graecis nutu quod velis conse-
quare.
Plinius libro Epistolarum primo ad Octauium Rufum indicat esse sump-
tum ex Homero, qui fingit Iouem solo nutu probare aut reiicere hominum vota.
Verba Plinii asscribam: Vide in quo me fastigio collocaris, quum mihi idem potesta-
tis idemque regni dederis quod Homerus Ioui Optimo Maximo:
 Τῷ δ᾿ ἕτερον μὲν ἔδωκε πατήρ, ἕτερον δ᾿ ἀνένευσεν.
Nam ego quoque simili nutu ac renutu respondere voto tuo possum.

[H]NE BESTIAE QVIDEM FERRE POSSENT3840


465



  a469-471
LB 1154
471
Prouerbialis hyperbole est apud M. Tullium actione in Verrem quinta: Postremo
vt odor Apronii teterrimus oris et corporis, quem, vt aiunt, ne bestiae quidem ferre 199
possent, vni isti suauis et iucundus videretur. Confine est illi quod alibi retulimus,
Balbinum polypus Agnae delectat. Idem In Catilinam inuectiua v.: Tantus enim
illorum temporum dolor inustus est vt iam ista non modo homines, sed ne pecudes
quidem mihi passurae esse videantur.
Paulo diuersius dixit in epistola ad Atticum
cuius initium Quaeris ex me, libro primo: Et, quod omnes | non modo homines,
verum etiam pecudes factum esse sciebant.

[H]COSSI3841



475

  a477-479

Olim vulgari conuicio cossi dicebantur homines natura rugosi, a similitudine ver-
mium qui lignis innascuntur. Ii natura rugas habent, vt se contrahant ac porri-
gant. Horum Plinius meminit compluribus locis, vt libri vndecimi capite xxxiii., 200
rursus libro xxx., capite xiii. Libri vero xvii. capite xxiiii. indicat huius generis
grandiores in cibis atque etiam in luxu fuisse antiquitus. Meminit et Hieronymus
Aduersus Iouinianum libro ii. Graeci προφέρεις vocant qui, cum sint iuniores,
tamen vultu senium prae se ferunt. Autor Festus Pompeius.

480 [H]MENIA COLVMNA3842





485
  a486-493



490


Quemadmodum dicimus de triuio aut de lapide hominem vehementer contemp-
tum significantes, ita M. Tullius In Verrem actione prima a columna Menia dixit.
Tantane, inquit, vobis inopia esse videor amicorum vt mihi non ex his quos mecum
adduxerim, sed de populo subscriptor addatur? Vobis autem tanta inopia reorum vt

mihi causam praeripere conemini potius quam aliquos a columna Menia vestri ordi-
nis reos reperiatis?
Asconius Pedianus indicat apud columnam Meniam sordidos
reos veluti fures aut seruos nequam apud triumuiros capitales solere iudicari;
cognomen autem inditum a Menio, qui, quum domum suam venderet Catoni et
Flacco censoribus, vt ibi basilica aedificaretur, exceperat ius sibi vnius columnae
,
super quam tectum proiiceret, et prouolantibus tabulatis, inde ipse et posteri eius spec-
tare munus gladiatorium possent, quod etiam tum in foro dabatur.
Hinc Meniae
cognomen. Ad tales autem causas quae illic agebantur adhibebantur sordidi
causidici.

[H]CIRCEO POCVLO3843

495



De Circes virga nobis ante dictum est. Adsimili forma M. Tullius vsus est Circeo
poculo
de homine subito in alium mutato, actione in Verrem prima: Sed repente e
vestigio ex homine tanquam aliquo Circeo poculo factus est Verres; redit ad se atque
ad mores suos.
In verbis Ciceronis tacita allusio est ex ambiguo vocis. Nam verris
porcus est maialis nondum castratus.

500 [H]EX SINV ILLIVS3844




  a504-511
505




510
  a511-513
  c512-513
Quos ex intima familiaritate volumus intelligi, hos e sinu illius aut illius esse dici-
mus. M. Tullius actione in Verrem tertia: Verres simulac tetigit prouinciam, statim
Messanam literas dedit, Dionem euocauit, calumniatores ex sinu suo apposuit qui
illam haereditatem Veneri Erycinae commissam esse dicerent.
Idem actione quarta:
Satisne vobis magnam pecuniam Venerius homo, qui e Chelidonis sinu in prouinciam
profectus esset, Veneris nomine quaesisse videtur?
Idem In Catilinam inuectiua
secunda: Postremum autem genus est non solum numero, verum etiam genere ipso
atque vita quodproprium est Catilinae, de eius delectu, imo vero de complexu eius ac
sinu.
Plutarchus in vita Catonis Vticensis simili forma dixit Γαβίνιον Παῦλον, ἐκ
τῶν Πομπηίου κόλπων ἄνθρωπον, id est Gabinium Paulum, ex Pompeii sinu homi-
nem.
Qui locus nobis antea citatus est in prouerbio In sinu gaudere, sed sensu
nonnihil diuerso. De grege illo nobis ante dictum est. M. Tullius aliquoties gregales 201
appellat eiusdem sodalitii congerrones.

[H]CIRCVMPEDES3845

515
  a514-518
  a517-519

Qui proxime adsunt cinguntque quempiam ad obsequium parati circumpedes esse
dicuntur. M. Tullius actione in Verrem tertia: Circumpedes autem homines formo-
sos et literatos suos esse dicebat, se emisse.
Ita perpetua familiaritate iunctos dixit 'cir-
cumpedes' quemadmodum a manibus, a pedibus appellamus qui nobis domestice
inseruiunt.

520 [E]ΝΕ TEMPESTAS QVIDEM NOCERE POSSIT2023846





LB 1155
526

In homines insigniter nudos et inopes non sine prouerbii specie dixit M. Tullius
actione in Verrem quinta: Caeteros Leontinos quibus non modo Apronius in agris,
sed ne tempestas quidem vlla nocere potuit, expectare nolite. Etenim non modo
incommodi nihil ceperunt, sed etiam in Apronianis illis rapinis in quaestu sunt com-
pendioque versati et caetera. Allusum est autem in Apro|nii vocabulo ad aprum
Calydonium. Et qui possident aliquid rerum aut habent in agris aut in mari, his
tempestas nocere potest. Cui vero nulla tempestas nocere potest, is nec in agris
possidet quicquam vt agricolae, nec in nauibus vt negociatores.

[H]BALLIO3847

530




535




540
  c540-542
  a540-542
Nomina quaedam ob insignem improbitatem abierunt in prouerbium; quod
interdum a veris, interdum a fictis in comoedia personis sumitur. Nam Marcus
Tullius in actionibus suis subinde C. Fannium Chaeream quendam Ballionem
appellat, veluti Pro Roscio comoedo: Qui idcirco capite et superciliis, inquit, sem-
per est rasis, ne vllum pilum boni viri habere dicatur; cuius personam praeclare Ros-

cius in scena tractare consueuit, neque tamen pro beneficio ei par gratia refertur. Nam
Ballionem illum improbissimum et periurissimum lenonem quum agit, agit Chae-
ream; persona illa lutulenta, impura, inuisa in huius moribus, natura vitaque est
expressa.
Rursus in eadem: Vix mediusfidius tu, Fanni, a Ballione aut aliquo eius
simili postulare auderes et impetrare posses.
Ballionem inducit Plautus in Pseudolo,
lenonem impurissimum, rapacissimum, improbissimum. Nomen confictum est a
βάλλειν, quod semper aliquid praedae venetur leno, vel a βαλλίζω, quod lasciuia-
rum ac saltationum sit architectus.

[H]OSTIATIM3848


545


  a548-551

550
Eleganter nec sine prouerbii specie M. Tullius dixit ostiatim pro 'singulatim' siue
'nominatim' In Verrem actione sexta: Hic nolite expectare, dum ego hoc crimen
agam ostiatim, ab Aeschylo Tindaritano pateram abstulisse, abs Thrasone item Tin-
daritano patellam et caetera. Iucundius erit, si transferatur ad res animi, vt si quis
e singulis libris aut capitulis autorum petat testimonia aut probationes, dicetur
'ostiatim' petere. Eodem ferme sensu Ad Atticum libro secundo, epistola Accepi
aliquot, dixit κατὰ λεπτόν: Ac ne forte quaeras κατὰ λεπτόν de singulis rebus,
vniuersa res eo est deducta spes vt nulla sit.

[H]DOMI NOBILIS3849



555




560
  a560-563

Qui non opibus tantum aut potentia clarus est, sed ex nobilibus nobilis progna-
tus est, hunc Cicero subinde domi nobilem vocat. Actione In Verrem tertia: Ignem
ex lignis viridibus atque humidis in loco angusto fieri iussit. Ibi hominem ingenuum,
domi nobilem, populi Romani socium atque amicum, fumo excruciatum semiuiuum 203
reliquit. Idem actione quarta: Sopater quidam fuit Haliciensis, homo domi suae
cum primis locuples atque honestus.
Rursus actione quinta: Itaque quum Pillenus
Herbitensis, homo disertus et prudens et domi nobilis.
Item Pro Cluentio: Quas lite-
ras A. Aurius, vir fortis et experiens et domi nobilis. Rursus Ad Qu. fratrem episto-
larum libro secundo M. Orfium equitem Romanum commendat, Hominem domi
splendidum, gratiosum etiam extra domum.

    Conueniet in eum qui suis virtutibus magnus et clarus est.

[H]OBTORTO COLLO3850

565




570
  a570-580



575




580
Qui vi compellitur obtorto collo trahi dicitur. Marcus Tullius actione in Verrem
sexta: Hinc illa Verrea nata sunt, quod in conuiuium Sextum Cominium protrahi
iussit, in quem scyphum de manu iacere conatus est, quem obtorta gula de conuiuio
in vincula atque in tenebras abripi iussit.
Idem Pro Cluentio: Nec quicquam prius
est factum quam vt illum persequeretur et collo obtorto ad subsellia reduceret, vt reli-

qua posset perorare. Plautus in Amphitryone dixit obstricto collo:
 Ob istud indignum dictum obstricto collo hac te diripiam. 204
Item in eadem fabula:
 Quin ego hinc Amphitryonem collo obstricto traham.
Idem in Poenulo:
 Dubito fugere hinc in malam crucem
 Priusquam obtorto collo ad praetorem trahor.
Rursus in Rudentibus:
 Opta ocyus:
 Rapi te obtorto collo mauis an trahi?

Atque inibi paulo post: Subueni mi, Charmides, / Rapior obtorto collo.

[H]CANES VENATICI3851



LB 1156
585

  a587-589


590
Qui venandi studio tenentur habent canes emissarios, qui vestigiorum odore feras
exploratas et repertas latratu produnt. De Coryceis alibi diximus. M. Tullius
actione in Verrem sexta: Apponit de suis canibus quen|dam qui dicat se Diodorum
Melitensem rei capitalis reum velle facere. Ibidem aliquanto post: Qui simulatque in
oppidum quopiam venerat, immittebantur illi continuo Cybiratici canes, qui inuesti-
gabant ac perscrutabantur omnia. Duos fratres Cybiratas appellat 'canes', quod ad
furandum Verres illorum oculis, sed suis manibus vteretur. Solet autem canibus a
regione cognomen indi, vt Melitaeis. Ac superius in eadem: Qui posteaquam
venerunt, mirandum in modum - canes venaticos diceres - ita odorabantur omnia et
vestigabant et caetera.

[H]MERCENARIVM PRAECONIVM3852



595

Laudes non ex animo tributas, sed commodi gratia per adulationem oblatas M.
Tullius actione in Verrem tertia mercenarium praeconium appellat: Itaque quum a
te caput illud tam multis verbis mercenario praeconio esset ornatum, ecquis inuentus
est postea praetor qui illud idem ediceret?
Quanquam in vulgatis codicibus me non
fugit pro 'praeconio' haberi 'prooemio' - an recte, docti viderint.

[H]MANVS PRECIVM3853


600


  a603-606

605


  a608-612

610

M. Tullius actione in Verrem tertia: Lapis aliquis caedendus et apparandus fuit
machina sua; nam illo non saxum, non materia aduecta est; tantum operis et in ista
locatione fuit quantum paucae operae fabrorum mercedis tulerunt, et manus precium
machinae.
'Manus precium' appellare videtur mercedem non quae datur pro
materia, sed quae artis nomine debetur architecto. Idem In Pisonem: Quum vero
non modo non postulante atque cogente, sed inuito atque oppresso senatu, non modo 205
nullo populi Romani studio, sed nullo ferente suffragium libero, prouincia ista tibi
manus precium fuerit non euersae per te sed perditae ciuitatis et caetera. Ita Caius in
libro De verborum significationibus, capite Mulieris: Quoniam in manus precio
plus est quam in re. Et paulo ante praecedit: Res 'abesse' videntur, vt Sabinus ait et
Pedius probat, etiam eae quarum corpus manet, forma mutatur; et ideo si corruptae
sunt vel transfiguratae, videri abesse, quoniam et caetera.
    Detorqueri poterit in eos qui institutione formant ad virtutem aut corrum-
punt discipulos.

[H]DECVMANVM2063854

  c614-616
615


Olim decumanum ouum dicebant et fluctum decumanum pro 'magno', quod a
rusticis ac nautis obseruatum sit decimum quodque ouum nasci caeteris maius et
decimum quemque fluctum caeteris esse vehementiorem. Vnde Ouidius: Deci-
mae ruit impetus vndae.
Hinc quicquid ingens esset 'decumanum' vocari coep-
tum. Vt Lucilius: Acipensere cum decumano.

[H]PALMARIVM FACINVS3855

620
  a620-622



625
  a625-629


Palmarium facinus pro 'insigni' ac 'triumpho digno' dixit Terentius in Eunucho:
 Tum hoc alterum,
 Id vero est quod mihi puto palmarium.

Pro eodem M. Tullius dixit palmas, vt Pro Sexto Roscio Amerino: Si, quemad-
modum paratum esse audio, testis prodierit; tum alias quoque suas palmas cognoscet.

Rursus Philippica vndecima: Sexta palma vrbana etiam in gladiatore difficilis. Sed
haec iudicum culpa, non mea est.
Plautus in Mustellaria 'palmam' item vsurpauit
in malam partem, loquens de adolescente qui ex moribus continentissimis dege-
nerarat ad mores corruptissimos:
 Is nunc in aliam partem palmam possidet.

630 [H]COMMOVERE SACRA3856



  c633-635

635




640


Plautus in Pseudolo commouere sacra dixit pro eo quod erat 'extrema experiri
praesidia'. Hinc dictum apparet, quod rebus desperatis soleant homines ad deo-
rum praesidia confugere, velut hodie Lutetiae, quum supra modum inundat
Sequana, corpus diuae Genouefae a Montis Acuti templo defertur ad aedem Vir-
gini Matri sacram. Sed vide, num pro 'sacra' legendum sit 'saga', vt intelligas
'arma', de quo iam diximus. Sequitur enim protinus
 Quo pacto et quantas soleam turbellas dare.
Deinde verba sunt quasi bellum denunciantis:
 Nunc, ne quis dictum sibi neget, dico omni pube
 Praesente in concione, omni populo,
 Omnibus amicis notisque edico meis,
 In hunc diem a me vt caueant, ne credant mihi.

Idem seruus et deinceps bellica loquitur.

LB 1157 [H]QVASI DIES DICTA SIT3857

645
  a644-647
Olim rei solent esse moesti squalidique ac lugentibus similes, quo iudices ad
misericordiam inflecterent. Hinc illud Plautinum in Asinaria:
207 Quem videam aeque moestum esse vt quasi dies dicta si siet?

[H]ΒΕΡΓΑΙΖΕΙΝ3858

c649-651
650
  a651-653

Stephanus scribit Βέργην esse ciuitatem Thraciae siue, vt Strabo refert, vicum.
Eius gentis improbi mores in prouerbium abierunt, vt dicerentur Βεργαΐζειν qui
nihil sani loquerentur. Tota enim natio Thracum multis nominibus male audie-
bat, sed praecipue ob morum truculentiam ac perfidiam. Thrax erat Polymnestor,
qui victricia arma sequutus Polydorum obtruncauit et auro vi potitus est.

[E]SVMMO PEDE2083859

655


Ἄκρῳ ποδί, id est summo pede, eadem figura dictum est qua summo digito. Nega-
tur summo pede attigisse disciplinam qui nunquam ingressus est nec attigit
limen illius. Extat apud Platonem in Lachete, cuius loci alibi, ni fallor, fecimus
mentionem.

[H]VSVRAE NAVTICAE3860

660



  c664-668
665

  a667-671


670
Apud iurisconsultos vsurae nauticae dicuntur centesimae magnaeque. Negocia-
turi sortem interdum accipiunt mutuo. Quoniam autem qui nauticam exercent
negociationem se suaque ventis et vndis committunt, foeneratores maiorem vsu-
ram exigebant. Interdum accipiebant mutuum in vna ciuitate quod in alia redde-
rent, veluti si negociator Venetiae pecuniam acciperet reddendam Brugis. Hoc
genus negociationis, quod vtriusque periculo fit, a Graecis dicitur ἀμφοτερόπλουν
idque mutuum vocabatur δάνειον ναυτικόν. Vsus est Demosthenes in oratione
Aduersus Dionysodorum. Dicebatur et ἔκδοσις, quo verbo vsus est Demosthenes
Contra Aphobum, quod foris daretur. Porro De foenore nautico titulus est in
Pandectis, libro xxii. Eam pecuniam Modestinus vocat traiectitiam. Sed non solus
Paulus appellat vsuras maritimas: idem titulus est in Codice, libro iiii. Hoc indi-
care satis est paroemiographo. Qui quaerit exactiora inde petat.

[H]PHILOSOPHARI3861



675

  c677-680
  a677-687

680




685

Qui sententias serias dicunt Graecis dicuntur φιλοσοφεῖν, quod aliquoties est
apud Plautum. Hinc translatum est ad cuiuscunque rei vehemens ac serium stu-
dium. Sic vsus est Isocrates in oratione De pace. Et Menander in Thrasyleonte:
Φιλοσοφεῖ δὲ τοῦτο ὅπως καταπράξηται τὸν γάμον, id est Hoc studet vt conficiat
nuptias. Philosophari
pro 'temperare affectibus' et 'aduersus res acerbas infracto
esse animo' frequenter vsurpat Chrysostomus eamque animi moderationem
appellat philosophiam. Quibus vocibus apparet fuisse delectatos et diuum Basi-
lium et Gregorium Nazianzenum. M. Tullius libro Ad Atticum secundo: Sed
quid ego haec, quae cupio deponere et toto animo atque omni cura
φιλοσοφεῖν? Et
alibi in iisdem: Sed φιλοσοφητέον, sentiens omnia aequo animo ferenda. Sic et
Flaccus: Atque mea me virtute inuoluo. Aliisque compluribus locis vtitur in hunc
modum ea voce, veluti libro quarto: Vobis ἐμφιλοσοφῆσαι possum, hoc est: in ami-
citia vestra sic acquiescere vt reliqua negligam forti animo. Occurrit aliquoties et
apud Plautum, si quid dicitur grauius ac sententiosius. In Captiuis:
 Salua res est, philosophatur quoque, iam non mendax modo est.

[H]DORIBVS DORICE LOQVI3862


690



Prouerbii faciem habet quod Gorgo in Syracusiis apud Theocritum respondet
hospiti admonenti vt desinant turturum more garrire:
 Δωρίσδεν δ᾿ ἔξεστι δοκῶ τοῖς Δωρίεσσι,  id est 209
 Dorissare tamen fas Doribus arbitror esse.
Conueniet in homines natura loquaces aut quum oratio respondet moribus et
ingenio, velut quum Poenus fraudulenter loquitur aut leno lenone digna.

695 [H]SOMNIVM HYBERNVM2103863

  a696-702

LB 1158

700

Χειμερινὸς ὄνειρος, id est hybernum somnium, dicitur prolixa narratio sed inepta,
quod hyeme noctes sint longiores et proinde longiora somnia. Lucianus in Som-
nio:| Μεταξὺ δὲ λέγοντος, Ἡράκλεις, ἔφη τις, ὡς μακρὸν τὸ ἐνύπνιον καὶ δικα-
νικόν. Εἶτ᾿ ἄλλος ὑπέκρουσε, Χειμερινὸς ὄνειρος, id est Sed interim, dum haec
loquor, 'Papae,' dixerit aliquis 'vt longum insomnium ac forense!' Mox alius subiece-
rit: 'Hybernum somnium.' 'Dicanicum' dixit, vel quod duae personae inter se
decertent vel quod forenses causae multis clepsydris perorentur.

[H]ALIOS TRAGOEDOS PROVOCAT3864

c704-706
705


Τοὺς ἑτέρους τραγῳδοὺς ἀγωνιεῖται, id est Aduersus reliquos tragoedos sese parat.
Refertur ex Lycurgi sophistae oratione Aduersus Demadem. Didymus ostendit
dici solitum in eos qui sese componunt instruuntque aduersus partem aduersam.
Translatum videtur a certaminibus Baccho sacris, in quibus tragoedorum feruebat
concertatio.

[H]DESERERE VADIMONIVM3865

710




715
  a716-718

Olim et turpe erat et damnosum vadimonium deserere nec excusabatur vadimo-
nii promissor nisi ob causas egregie graues. M. Tullius inuectiua In Catilinam
secunda: Itaque ego illum exercitum, ex Gallicanis legionibus et cum hoc delectu,
quem in agro Piceno et Gallico Qu. Metellus habuit, ex his copiis quae a nobis quo-
tidie comparantur, magnopere contemno, collectum ex senibus desperatis, agresti luxu-

ria, ex rusticis mendiculis, ex decoctoribus, ex his qui vadimonia deserere quam illum
exercitum maluerunt.
Et Horatianus ille garrulus qui vadato respondere debebat,
dubitat vtrum mallet Horatium deserere an vadimonium. Alibi commemoratum
est nobis Dignum ob quod vadimonium deseratur, de re maximi momenti.

[H]ΠΟΜΠΕΥΕΙΝ3866

720
  c720-726


  a724-727
725

Veteres πομπεύειν dicebant conuiciari, πομπείας conuicia. Hinc natum, quod in
pompis Bacchanalibus quidam e curribus conuicia iaciebant in alios et vicissim
ab illis impetebantur. Citantur hi versus e Menandri Perinthia:
 Ἐπὶ τῶν ἁμαξῶν εἰσι πομπεῖαί τινες
 Σφόδρα λοίδοροι,  id est
 In curribus nonnulla sunt dicteria
 Acerba valde.
De plaustro loqui dictum est alias.

[H]SECVRIM INIICERE2113867


730
  a731-733


  a734-736
735


Securim iniicere dicuntur qui vehementer laedunt ac vulnerant. M. Tullius Pro
L. Murena: Sed tamen, Serui, quam te securim putas iniecisse petitioni tuae, quum
tu populum Romanum in eum metum adduxisti?
Atque inibi paulo superius quod
hic securim dixit velut exponens appellat plagam: Atque ex omnibus illa plaga est
iniecta petitioni tuae non tacente me maxima.
Item Pro Plancio: Quam grauiorem
potuerunt reipublicae infligere securim?
Idem in epistola ad Qu. fratrem, libro
secundo: Tenediorum igitur libertas securi Tenedia praecisa est. Et Demosthenes
Phocionem appellare solet suorum argumentorum securim. Frequentia sunt apud
Plautum iniicere tragulam, iniicere pilum, iniicere telum. Omnia tela in patriam
intenta
dixit Cicero De prouinciis consularibus.

[E]SALE NIHIL VTILIVS2123868

740


Comperio et hoc a doctis prouerbii titulo commemoratum: Humano corpori nihil
esse vtilius sale et sole.
Salem etiam hodie omnibus cibis admiscemus, olim aprica-
tio vehementer laudabatur a medicis. Apud Hebraeos nefas erat vllam immolare
victimam absque sale.

[H]APVD EQVVM ET VIRGINEM3869

745




750
Aeschines Aduersus Timarchum refert Athenis fuisse quendam tantae seueritatis
vt filiam, quod impudice se gesserit nec integritatem suam seruarit vsque ad
matrimonium, deportarit in locum desertum atque ibi vna cum equo incluserit
haud dubie fame perituram. Eiusque domicilii solum sua etiamnum aetate super-
fuisse tradit, quod ex re dicebatur Παρ᾿ ἵππον καὶ κόρην, id est Apud equum et
virginem.
    Dici potest in exemplum immodicae seueritatis.

[H]AD VINVM DISERTI3870


  c754-756
LB 1159
756



760
Cicero in oratione Pro M. Celio ad vinum disertos appellat qui ad serias causas
agendas inepti inter pocula multa garriunt, vbi nihil opus: Qui se nunquam pro-
fecto, si istum in locum processerint, explicabunt.| Quam volent in conuiuiis faceti,
dicaces, nonnunquam etiam ad vinum diserti sint, alia fori vis est, alia triclinii.
Notum est illud Flacci:
 Foecundi calices, quem non fecere disertum?
M. Tullius allusit ad morem priscum quo causae ad aquae modum agebantur. Ea
diuidebatur in tres partes: vna infundebatur actori, altera reo, tertia iudici. At qui
ad vinum diserti sunt, ad aquam fere muti sunt.

[H]SICCO IVNCO3871



765




770
  c770-773



775
Prouerbii speciem habet quod est apud Aeschinem Περὶ τῆς παραπρεσβείας,
ὁλοσχοίνῳ ἀβρόχῳ, id est iunco siue fune sicco: Πηγὰς δὲ δὴ λόγων ἀφθόνους ἔχειν
ἐπηγγέλλετο, καὶ περὶ τῶν δικαίων τῶν ὑπὲρ Ἀμφιπόλεως καὶ τῆς ἀρχῆς τοῦ πολέ-
μου τοιαῦτα ἐρεῖν ἔφη, ὥστε ἀπορράψειν τὸ Φιλίππου στόμα ὁλοσχοίνῳ ἀβρόχῳ, id
est Iam vero et rationum copiosos fontes habere se iactabat atque de iure Amphipolis
deque belli origine talia dicturum vt Philippi os sicco fune obuincturus esset.

Ἄβροχος dici potest vel siccum quodque non rigatur vel quod laqueum non habeat.
Nam iunci gaudent humido et ex his interdum texuntur funes. Hesychius indi-
cat ὁλόσχοινον idem esse quod ὀξύσχοινον, id est iuncum marinum, ad haec ὁλό-
τροχον, id est versatilem, denique et περιφερῆ λίθον, id est rotundum ac volubile
saxum.
Itaque perpendat eruditus lector, an ὁλόσχοινον ἄβροχον intelligat oratio-
nem salsam, non aqua marina, sed acribus ac pungentibus rationibus.
    Quin et in illis verbis πηγὰς λόγων subest prouerbium, quum ingentem 213
copiam significabant. Frequens est apud Chrysostomum.

[H]SVPERCILIVM SALIT3872



780
  c781-783



785
  c786-790



790
Quoties bona quaedam spes titillat animum nostrum, dicere licebit nobis salire
supercilium. Ita Pseudolus apud Plautum in sui nominis fabula amanti de argento
quaerenti: At id futurum vnde? respondet: Vnde dicam nescio, nisi quia futurum
est: ita supercilium salit. Sumptum a vulgi superstitione, qui futurorum auguria
captat ex corporis affectibus, vt si quod membrum pruriat praeter euidentem
causam, si dexter oculus saliat, si auris dextra tinniat. Non me fallit aliter legi
apud Plautum, verum et ipsa sententia et metri ratio docet esse legendum vt a me 214
positum est. Sic enim legendi sunt senarii iambici:
 Verum ego te amantem, ne paue, non deseram.
 Spero alicunde hodie me bona opera aut hac mea
 Tibi inuenturum esse auxilium argentarium.
 At id futurum vnde? Vnde dicam nescio
,
 Nisi quia futurum est: ita supercilium salit.

[H]DVOBVS DIGITIS PRIMORIBVS3873

  a791-801


795




800
Quod auide arripimus tota manu sumimus aut, vt habet prouerbium, ambabus.
Contra qui parce sumunt duobus digitis accipiunt. Plautus in Bacchidibus:
 Quid igitur stulte, quoniam occasio ad eam rem fuit
 Mea virtute parta vt quantum velles tantum sumeres,
 Hoc si digitulis duobus sumebas prioribus?
Sentit, opinor, de pollice et indice. Rursus in Poenulo:
 Tenetis rem.
 Vix quidem hercle, ita pauxilla est, digitis primoribus.

Ad res animi translatum plusculum habebit veneris, vt: 'Tanta occasio non erat
tibi duobus digitis primoribus accipienda, sed toto arripienda corpore.'

[H]MADVSA3874



805




810
In Pseudolo Plautina seruus ebrius ita loquitur: Ego nunc probe habeo madusam.
Festus Pompeius indicat apud priscos madusam dici solere temulentum dubi-
tatque vtrum a Graecis deductum sit, quibus ebrius est μέθυσος, an a Latino
verbo madere, quod probe poti vino madidi dicantur. Quod si madusa sonat
ebrium, non ebrietatem, absurdus sermo est habeo madusam. Vnde sic arbitror
legendum: 'Ego nunc probe habeo madusa: ita victu ecurato'. Seruus in ebrietate
videtur sibi felix vt solutus omni metu curisque et omnium tristium oblitus.
Dixerit aliquis: quid haec ad prouerbia? Imo, quemadmodum peregrina vocabula
nouitatis commendatione in prouerbium abierunt, ita et obsoleta quaedam.

[H]TALVM REPONERE3875

LB 1160

815


Τὸν πεττὸν ἀναθέσθαι, id est rursus talum ponere, dice|bantur qui quod parum ex
sententia euenerat curis, vt aiunt, posterioribus corrigebant. Antiphron in ora-
tione De concordia: Ἀναθέσθαι δὲ ὥσπερ πεττὸν τὸν βίον οὐκ ἔστιν, id est Vitam
perinde atque talum denuo ponere non licet.
Vitam semel actam rursus iterare non
est datum. Licet tamen iuxta Mitionis Terentiani dictum prioris vitae lapsus
melioribus factis corrigere. Amissa vita non est quod corrigas.

[H]DORICE CONCINERE2153876

820




825
Qui dissentiunt dicuntur non concinere harmonia Dorica. Id prouerbio iactatum
videtur in eos quorum oratio dissentiret a factis. Plato in Lachete: Οὐκ ἄρα που
κατὰ τὸν σὸν λόγον Δωριστὶ ἡρμόσμεθα ἐγώ τε καὶ σύ, ὦ Λάχες· τὰ γὰρ ἔργα οὐ
συμφωνεῖ ἡμῖν τοῖς λόγοις, id est Nequaquam igitur iuxta sermonem tuum Dorica
concinimus harmonia ego ac tu, Laches; nam facta nobis haud consonant verbis.

Inter musices genera Doricum maxime probatum est vt medie temperatum inter
Lydium et Phrygium.

[H]PRAESENTIBVS REBVS CONSVLENDVM3877

  a827-832
  c829-830
830
Procopius Belli Gotthici libro primo: Vetus nimirum me subit dictum quod vtique
praesentibus rebus vt consulatur iniungit.
Arbitror esse idem quod alias ex Platone
retulimus, Δεῖ τὸ παρὸν εὖ τιθέναι. Quod praeteriit in integrum reuocari non 216
potest, consultationem de futuris variae interrumpunt occasiones: quod vrget in
primis curandum est.

[H]MVTARE VESTEM3878


835




840


  a843-845

845


Mutare vestem praeter vsum vulgarem frequenter vsurpatur a M. Tullio, vt mutare
vestem dicantur qui lugerent mortuum aut essent rei. Nam rei quoque pullati aut
squalidi quondam incedebant, stultissimo more. Quur enim lugeant nondum
damnati et, vt saepe fit, innocentes? Quanquam et senatus mutata veste dolorem
suum aliquando testatus est. M. Tullius Pro Sextio: Lex erat lata vastato ac relicto
foro et siccariis seruisque tradito, et ea lex quae ne ferretur senatus fuerat veste
mutata. In eadem: Erat igitur in luctu senatus, squalebat ciuitas publico consilio
mutata veste. Ac mox: Quum subito edicunt duo consules vt ad suum vestitum sena-
tores redirent. Item mox: Neue hunc suum dolorem veste mutata significarent, siue
illa vestis mutatio ad luctum ipsorum siue ad deprecandum valebat? Idem Epistola-
rum ad Q. fratrem libro ii.: Cato legem tulit de imperio Lentuli abrogando. Vestem
filius mutauit. Rursus in eadem: Qui ne vestitum quidem defendissent et caetera.
'Vestitum' appellat qui vestem non mutarat.
    Prouerbialius erit, si dicas: 'Hic casus indignus est ob quem quis vestem
mutet', hoc est: indignus est graui luctu.

[H]FVMOSAE IMAGINES3879

850


  a853-856

855
Καπνώδεις εἰκόνες, id est fumosae imagines, in eos dicebatur qui iactarent perue-
tustam generis nobilitatem. M. Tullius In Pisonem: Obrepsisti ad honores errore
hominum, commendatione fumosarum imaginum, quarum nihil simile habes praeter
colorem.
Iuuenalis veteres ceras appellat:
 Tota licet veteres exornent vndique cerae
 Atria, nobilitas sola est atque vnica virtus.
Ibidem facetissime deridet Curios iam dimidios nasumque minorem Coruini.

[H]SAL ET MENSA3880



860



  a864-866
865
Apud priscos hospitii ius fuisse sanctissimum alias nobis est dictum. Id contrahe-
batur salis et mensae consortio, quemadmodum apud Germanos acceptus a pro-
pinante cyathus adimit omne ius agendi iniuriarum. Aeschines De perperam
obita legatione: Τοὺς γὰρ τῆς πόλεως ἅλας καὶ τὴν δημοσίαν τράπεζαν περὶ πλείσ-
του δὴ φησι ποιεῖσθαι, id est Etenim ciuitatis salem publicamque mensam ait seplu-
rimi facere.
Non exciderat hoc prouerbium antea commemoratum, verum hoc
exemplum hospitii publici religionem nobis commendat eoque commemoran-
dum putaui. Manent huius hospitalitatis publicae vestigia in hunc vsque diem
apud Germanos.

[H]SALIARES DAPES2173881


LB 1161
870




875

  c877-879

Vetustissimum sacerdotum genus fuit apud Romanos Salii, dicti quod ancylia,
quae credebantur coelo | delapsa, saltantes ferrent. Hinc opiparum conuiuium ac
magnificum Saliare dicitur. Horatius in Odis:
 Nunc est bibendum, nunc pede libero
 Pulsanda tellus, nunc Saliaribus
 Ornare puluinar deorum

 Tempus erat dapibus, sodales.
Reor autem Horatium 'Saliares' pro 'pontificales' dixisse, hoc est speciem pro
genere. Nam in omnibus sacris adhibebatur apparatus splendidus ac magnificus,
quae cura delegata erat septem viris epulonibus. Aristippus reprehensus, quod
homo philosophus sumptuose viueret, 'Si' inquit 'hoc esset crimen, dii non pate-
rentur in suis sacris.' De pontificali coena nobis alibi dictum est.

880 [E]FALSVM PROBRVM2183882





885
Sententia prouerbialis est apud Aeschinem in oratione Περὶ παραπρεσβείας: Τὸ
γὰρ ψευδὲς ὄνειδος οὐ περαιτέρω τῆς ἀκοῆς ἀφικνεῖται, id est Falsum probrum non
peruenit vltra aures.
Qui audit conuicium cuius sibi conscius est, grauiter animo
vulneratur, at qui falso probro aspergitur non perinde commouetur. Non enim
descendit altius in animum hominis rectae conscientiae.

[H]NE INSCIENS QVIDEM VERVM DICIT3883




890

  892-895


895
Aliquanto post addit hyperbolen prouerbialem: Συμπέπλεγμαι δὲ ἐν τῇ πολιτείᾳ
καθ᾿ ὑπερβολὴν ἀνθρώπῳ γόητι καὶ πονηρῷ, ὃς οὐδ᾿ ἂν ἄκων ἀληθὲς οὐδὲν εἴποι,
id est In republica vero inuolutus sum cum homine supra modum impostore et
improbo, qui ne insciens quidem quicquam veri possit dicere. Hoc tropo notat
hominem insigniter vanum. Alioqui solent etiam natura mendaces interdum
lapsu linguae ac per incogitantiam aliquid veri dicere. Fertur et hodie vulgo apud
nostrates de vano: Fortunatus est ad dicendum verum, quasi nunquam loquatur
verum nisi imprudens. Quod enim accidit praeter animi destinationem fortunae
tribuitur.

[H]CAPILLIS TRAHERE3884




900


  a903-909

905




910

Τῶν τριχῶν ἕλκειν, id est capillis trahere, dicuntur qui vi perpellunt, quod et
hodie dicitur auribus trahere. Aeschines in oratione quam modo citaui: Οὐ
κατασχοίμην τὴν ὕβριν, ἀλλὰ παραθερμανθείς, ὅθ᾿ ἡμᾶς εἱστία ξενοδόκος τῶν
ἑταίρων τις τοῦ Φιλίππου, ἑλκοίμην τῶν τριχῶν καὶ λαβὼν ῥυτῆρα, μαστιγοῖμι τὴν
αἰχμάλωτον γυναῖκα, id est Non perpessus fuissem contumeliam, sed incanduissem,
quum nos exciperet conuiuio quidam e Philippi amicis excipiendis hospitibus praefec-
tus, et capillis traxissem et arrepto loro flagellassem captiuam mulierem.
Plautus in
Menaechmis:
 Sed quis hic est qui me capillo hinc de curru deripit?
Opinor allusum ad Palladem Homericam, quae Achillem capillis reuocauit a
pugna. Idem in Mercatore:
 Me istam capillo pertracturum in viam,
 Nisi hinc abducit.

De naribus trahi, obtorto collo, obtorta gula nobis alias dictum est.
    Quo longius a rebus corporeis recedet metaphora, hoc erit venustior, veluti si
quis dicat lasciuiam capillis trahendam et ieiuniis laboribusque castigandam.

[H]SCYTHA MALVS3885


915


Tanta erat barbaries immanitasque Scythicae gentis vt ipsa etiam appellatio cesse-
rit in prouerbium, quemadmodum hodie crudelem hominem appellamus Tur- 219
cam et immane facinus Turcicum. Aeschines in oratione Περὶ παραπρεσβείας: Καὶ
δέομαι σῶσαί με καὶ μὴ τῷ λογογράφῳ καὶ Σκύθῃ κακῷ ὄντι παραδοῦναι: Obsecro
vt seruetis me neue logographo maloque Scythae me tradatis.

[H]MALI PRINCIPII MALVS FINIS3886

920
  a921-923

Ἀρχῆς κακῆς τέλος κακόν, id est Orsus mali finis malus. Iambicus dimeter, ex
Aeolo poeta refertur. Quae rectis consiliis instituuntur, etiam si qua incidat diffi-
cultas, tamen sortiuntur aliquando laetum exitum, contra quae prauis rationibus
inceptantur, quamuis initio succedant, tamen habent infelicem exitum.

[E]LAVREOLAM IN MVSTACIIS QVAERERE2203887

925

  a927-932


LB 1162
931
  a932-935


935
  a935-937
M. Tullius in Epistolis ad Atticum: Bibulus coepit laureolam in mustaceo quaerere,
hoc est: ex friuolis negociis captare famam haud praeclaram neque magnificam.
Est autem mustaceum siue mustaceus libi genus, cui aliquid additur de virga
lauri derasum ac decoquitur suppositis lauri foliis, vt indicat Cato libro De agri-
cultura. Vnde Plinius libro xv., capite xxx. mustaceum dictum putat tertium lauri
genus quod ad eum vsum | adhibebatur. Alioqui laurus erat triumphalis, orna-
mentum aedium principalium ac pontificiarum. Hanc qui non poterant assequi
laurum, in mustaceo quaerebant laureolam. M. Tullius Epistolarum ad Atticum
libro v., epistola cuius initium Saturnalibus mane, Bibulus, inquit credo, voluit hac
appellatione inani nobis esse par: in eodem Amano coepit laureolam in mustaceo

quaerere. Cicero in prouincia res praeclaras gesserat, Bibulus frigebat. Idem ad M.
Coelium Ruffum libro ii. qualemcunque triumphum laureolam appellat: Velles
enim, ais, tantum modo vt haberem negocii quod esset ad laureolam satis.

[H]SITV PRORETA3888

  c939-941
940




945


  c948-950

950
  a951-953

Non tam ficus ficui similis est quam est simile prouerbio quod est apud Plautum
in Rudentibus:
 Si tu proreta isti naui es, ego gubernator ero.
Quo licebit vti, quoties neuter alteri in negocio quopiam vult cedere. Nam prora
ea pars nauis est quae in appellendo percutit littus, puppis est posterior, in qua
sedet qui clauum regit. Habent enim nautae singulis distributa munia, quorum
praecipua sunt proretae et gubernatoris. Vnde prouerbium Prora et puppis. 'Prora'
Graeca vox est; cui parti qui praesidet πρωρεύς et πρωράτης illis appellatur, vnde
πρωρατεύεσθαι, proram regere. Suspicor autem Plautum et alteram vocem Graece
posuisse, vt priori Graecae responderet, κυβερνήτης. Nam si 'gubernator' legas,
versus trochaicus antepenultimo loco habebit breuem syllabam: gubernator ero,
quod carminis ratio nullo pacto recipit. 'Si tu proreta isti naui es, ego κυβερνήτης
ero.' Verum hoc quicquid est eruditorum iudicio relinquo. Honestior autem nauis
pars est puppis; vnde Vergilianus Aeneas stat celsa in puppi, et M. Tullius Cornifi-
cio libro xii.: Quamobrem, mi Quinte, conscende nobiscum et quidem ad puppim.

[H]HEDERA LASCIVIOR3889

955




960




965
  a965-967
Non sine prouerbii specie dictum est, quod hederae natura sit omnia complexu
suo vincire. Vnde Flaccus arctissimum amicae complexum significare volens ait
in Odis:
 Arctius atque hedera procera astringitur ilex
 Lentis adhaerens brachiis.

Rursus alibi: Lasciuis hederis ambitiosius. Sed complexu suo enecat arbores, quod
idem amantibus faciunt lasciuae puellae. Vnde Romae flamini Diali nefas erat 221
tangere hederam atque adeo ne nominare quidem fas erat. Hoc aenigmate decla-
rauit antiquitas quanta puritas quantaque castitas deceat sacerdotem atque adeo
quanta libertas. Nam amare mera seruitus est. Nec anulum solidum gestare
concessum erat aut vllum omnino in corpore nodum habere, vt testatur Festus
Pompeius, opinor, quod oporteat sacerdotem ab omni angore liberum esse nec
vllius mali sibi conscium.

[H]NVGAE THEATRI2223890


970
  c970-974



975


  a978-983

980


Plautus in comoedia Pseudolo nugas theatri appellat quotidiana conuicia quae in
meretrices, lenones et parasitos iaciebantur a comoediarum actoribus. Sic ibi Bal-
lio leno rogatus quid ipsi dixisset quispiam
 Nugas inquit theatri, verba quae in comoediis
 Solent lenoni dici, quae pueri sciunt:
 Malum et scelerosum et periurum aiebant esse me.
Sic leno. His autem conuiciis non oportebat quenquam offendi, vt aiebat
Socrates, nihilo hercle magis quam in magno conuiuio liberius dictis. Quin etiam
totum hoc quod in comoediis agitur 'nugae theatri' dici poterunt, veluti iuuenes
amare, senes obiurgare, seruos heris imponere, lenas sitire et caetera. Aliquanto
secus dictum est M. Tullio, qui 'theatri' vocem traxit ad significationem ostenta-
tionis. Velut in oratione Pro Rabirio: Multas equidem C. Caesaris virtutes magnas
incredibilesque cognoui, sed sunt caeterae maioribus quasi theatris propositae et pene
populares. Castris locum capere
et caetera. Vnde et theatrica dicuntur quae multi-
tudinis fauorem captant.

[E]ΕΝ ΕΠΙΤΟΜΗΙ3891

985
LB 1163



990
M. Tullius Epistolarum ad Atticum libro v., epistola cuius initium Saturnalibus
mane: Hoc iam sic habeto, | nec hoc exercitu hic tanta negocia geri potuisse. Quae
cognosces ἐν ἐπίτομῇ. Sic enim concedis mihi proximis literis. ἐν ἐπίτομῇ dixit pro eo
quod erat διὰ βραχέων, summatim et compendio, recisis iis quae minus ad rem
pertinent. Hinc enim Graeca vox dicitur: ἐπιτέμνειν, id est accidere. Cui contra-
rium videtur quod alibi dictum est, ἐν πλάτει.

[E]IVXTA CVM IGNARISSIMIS3892



  c994-998
995


Non sine prouerbii specie Simo senex apud Plautum in Pseudolo rogatus a Bal-
lione: Iam nescis quae sit haec res? respondet: Iuxta cum ignarissimis, sentiens se
nihil omnino scire nihiloque plus quam hi qui maxime sunt ignari. Consimilis
forma sermonis frequens est apud veteres, ad personam, vt: 'Tam mihi charus es
quam qui charissimus', ad tempus, vt: Pamphilus amabat vt quum maxime, ad
rem: 'Istud officium tam mihi fuit gratum quam quod est gratissimum', 'Tam
odi temulentiam quam quae maxime'.

[H]PLENO MODIO3893

1000


Ante dictum est nobis plena manu fieri quod 'largiter minimeque maligne' dici-
tur. M. Tullius Ad Atticum libro vi., epistola i., simillima figura dixit pleno
modio: Si illa iam habent pleno modio, verborum honorem, inuitationem crebram
et
caetera. Nam antea dixerat se publicanorum vsuras affatim laudasse.

[E]AGNINIS LACTIBVS ALLIGARE CANEM2233894

5




10
Ballio in Pseudolo Plautina:
 Quia pol qua opera credam tibi
 Vna opera alligem fugitiuum canem agninis lactibus.

Qui canem alligat intestinis agninis, is non modo canem amittit, verum et prae-
dam vltro dederit fugitiuo. Sic qui credit homini malae fldei et rem perdit et frus-
tra obligatum habet eum qui non est soluendo. 'Lactes' enim dicuntur intestina
molliora.

[H]SVPERAVIT DOLVM TROIANVM3895



15


Apud Plautum in Pseudolo senex laudans seruum suum, quod arte noua structis
insidiis per subornatum quendam imposuerit Ballioni lenoni, ita loquitur:
 Superauit dolum Troianum atque vicit Pseudolus.
Sentit autem de equo Troiano e trabibus contexto, de quo iam saepius diximus. 224
Quemadmodum autem Graeci per subornatum Sinonem imposuere Troianis, ita
Pseudolus per Harpagem imposuit lenoni.

[H]LARYNGIZEIN3896

20
  c21-23
  a21-24

Λαρυγγίζειν Graecis dicuntur qui non loquuntur naturali modo, sed dilatato gut-
ture effundunt immanem vocem, quemadmodum et canunt nonnulli. Hoc
vicium Demosthenes obiecit Aeschini, quod non ex animo loquens vocem prae-
ter naturam intenderet. Neque enim oratoris est affectus clamore mouere, sed
argumentis et rem velut oculis subiiciendo.

25 [H]OCVLIS AC MANIBVS3897




  a29-31
30
Quod omnibus modis compertum est oculis ac manibus deprehensum dicitur. M.
Tullius Pro Cluentio: Quum manifeste venenum deprehendisset quod vir matris
Oppianicus ei parauisset et res non coniectura, sed oculis ac manibus teneretur neque
in causa vlla dubitatio posset esse, accusauit.
Oculis magis creditur quam auribus.
Quidam porro adeo sunt δυσπειθεῖς vt, nisi manibus contrectent, non credant,
quemadmodum de Thoma Didymo narrat euangelica historia.

[H]VT HERBA SOLSTITIALIS3898



35




40
  c41-44


  c44
LB 1164
46
  c45-47

  c49-51
50
Apud Plautum in Pseudolo amans de spe subito deiectus ita loquitur:
 Quasi solstitialis herba paulisper fui:
 Repente exortus sum, repentino occidi.
De ephemero animalculo nobis alias dictum est. Sunt qui hoc loco 'solstitialem
herbam' intelligi velint heliotropium. Atqui, tametsi heliotropium circumagitur
ad solem spectans, nusquam tamen legimus eam eodem die nasci ac mori. Vero
propius est Plautum sentire de herba ephemero, cuius aliquot locis meminit
Dioscorides, veluti libro iiii., capite dcxcviii., item aliis nonnullis, rursus libro vi.,
capite cxi. Is duo facit genera: alterum Colchicum, quod illic affatim proueniat,
a quibus bulbus erraticus siue agrestis dicitur, quod sub exitum autumni florem
effundit subcandidum, non dissimilem croceo; alterum quod irim syluestrem
appellant, foliis lilii, sed tenuioribus, caule pari, florem habet ceruleum, amarum,
cu|ius descriptionem habet Plinius libro xxv., capite xiii. Colchicon bulbi simili-
tudine allicit ignaros et iugulat, quemadmodum et fungi, sed praesens remedium
est lac bubulum. De hac herba non dubium est quin Plautus senserit. Nam Dios-
corides ait prouenire sub exitum autumni, hoc est, ni fallor, circa solstitium bru-
male. Nam autumnus Romanis et Graecis serior est quam nobis. Et Theophras-
tus ephemeron appellatam putat, quod vltra diem non viuat, idem praedicans de
herba quod Aristoteles de animante eiusdem nominis.

[E]IN HERBIS2253899



55




60
In herbis esse dicuntur quae nondum maturuerunt, sed spem modo bonam de se
praebent; dixit M. Tullius in oratione Pro M. Celio: Sed ego non loquor de sapien-
tia, quae non cadit in hanc aetatem; de impetu animi loquor, de cupiditate vincendi,
de ardore mentis ad gloriam; quae studia iam in his aetatibus nostris contractiora esse
debeant, in adolescentia vero tanquam in herbis significant quae virtutis maturitas et
quantae fruges industriae sint futurae.
Hoc prouerbium alibi nobis dictum
memini, sed hunc locum adiicere visum est. Ex quo si quid damni capit lector,
est quod queratur; si quis cauilletur me captare numerum, silebit, si perpenderit
innumera prouerbia caeteris admixta non referri in Chiliadum numerum.

[H]NVLLIVS COLORIS3900



65




70
  a70-72
  a72-76


75
Alibi commemorauimus de modis omnibus ignoto solere dici Albus an ater sit
nescio.
Huic simillimum est quod ait Harpax apud Plautum:
 Quem Pseudolum, quas tu praedicas fallacias mihi? 226
 Quem ego hominem nullius coloris noui.
Vehementius est quam si dixisset albus an ater. Et paulo post, pro eo quod dici
solet Non noui hominem,
 Neque istum inquit Pseudolum mortalis qui siet noui neque scio.
Rursus in eadem:
 Qui suum repetunt, alienum reddunt nato nemini.
Idem in Rudentibus: Dominus huic, ne frustra sis, nisi ego nemo natus est. Rursus
in Mustellaria:
 Curabitur.
 Tanquam si intus natus nemo in aedibus habitet.
Iterum in eadem: Natus nemo in aedibus fuit.




3701-3800    3901-4000