LB 1076

CHILIADIS QVARTAE CENTVRIA VII

75

[G]IN FRIGIDVM FVRNVM PANES IMMITTERE3601



5




10


Ἐπὶ ψυχρὸν ἰπνὸν τοὺς ἄρτους ἐπιβάλλειν, id est In frigidum furnum immittere
panes dicuntur et hodie qui docet indocilem, qui monet auersum aut qui alioqui
sumit inanem operam. Refertur apud Herodotum libro v., cui titulus Terpsi-
chore. Consultis manibus Melissa apparens negauit se indicaturam vbi recondi-
tum esset depositum, quum ipsa algeret nuda: nihil enim sibi profuisse vestes
quibuscum fuerat sepulta, quod non essent exustae. Astruxit fidem suis dictis hoc
indicio: Ὅτι εἰς ψυχρὸν τὸν ἰπνὸν Περίανδρος τοὺς ἄρτους ἐπέβαλε, id est Quod in
furnum, quum frigeret, Periander ingessisset panes. Hoc aenigma solus Periander
renunciatum intellexit, sibi conscius quod cum exanimi coierat.
    Hoc ad prouerbii sensum opinor esse satis, quo nobis licet castius ac verecun-
dius vti.

[G]MERCVRIO DEXTRO3602

15



  c19-21
20


Hesychius indicat veteres in iactu quodam solere ominis gratia praefari Mercu-
rium, quemadmodum in conuiuiis: Ἀγαθοῦ δαίμονος καὶ Διὸς σωτῆρος, de qui-
bus suo dictum est loco. Idem indicat in sortibus ducendis primam sortem dici
solere Mercurium.
    Per iocum vsurpare licebit, vbi quid aggredimur noui. Qui de summa pericli-
tantur dicuntur omnem iacere aleam, qui primum tentant aliquid dici possunt
Mercurium ducere. Iulius Pollux libro vi., capite ix. indicat in κρεωνομία, id est 76
carnium partitione, primam carnium portionem Ἑρμοῦ κλῆρον, id est Mercurii
sortem
, appellari solere.

[G]NE MERCVRIO QVIDEM CREDERE3603

25




30
Strabo libro ii. de narratione parum probabili: Ἣν οὐδὲν τῷ Ἑρμῇ πιστεύσαι τις
λέγοντι, id est Quam ne Mercurio quidem credat aliquis narranti. Tametsi locus
mendosus est, vt sunt pleraque in hac prima aeditione; οὐδὲ sine controuersia
legendum est.
    Proprie conueniet in eos qui longinquis peregrinationibus circumacti narrare
solent prodigiosa. At viatorum deus habebatur Mercurius.

[G]MERCVRIALE3604

LB 1099


35




40




45




LB 1100
51



55




60


Ἑρμαῖον Graeci vocabant lucrum praeter expectatio|nem oblatum, a primitiis
quas olim in viis ponebant Mercurio. Iis viatores vescebantur. Alii malunt duc-
tum ab aceruis lapidum quos in itineribus ambiguis Mercurio sacros ponebant,
quorum meminerunt et Hebraeorum Prouerbia: Sicut qui mittit lapidem in acer-
uum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem.
Quanquam hic varie translatus
est a Graecis. Quidam ita sunt interpretati: Ὃς ἀποδεσμεύει λίθον ἐν σφενδόνῃ
ὅμοιος ἐστι τῶ διδόντι ἄφρονι δόξαν, id est Qui religat lapidem in funda similis est
tribuenti stulto gloriam.
Alii pro 'hermaeo' verterunt πολυανδρεῖον, qui locus est
multorum sepulturae destinatus, et 'lapidem' accipiunt non quoduis saxum, sed
gemmam. Nec multum inter se discrepant qui verterunt 'polyandrium' et qui
'hermaeum', nam et sepulchra plebeiorum habebant congeriem lapidum, vnde
illud Maronis:
 Monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus.
In locum sordidum ac funestum stulte mittas gemmam. Non enim ornat locum,
sed sordidatur a loco. In hermaeum vero si mittas quemuis lapidem, nihil est gra-
tiae - nec enim extat in turba lapidum, singulorum officium -, si gemmam,
multo stultior es. Sed illorum est argutissima sententia qui verterunt 'fundam'.
Non enim tantum perit officium tuum, sed in tuum malum resilit, veluti si stulto
lapidem innectas fundae, dedisti quo | te feriat.
    Verum haec non sunt proprie huius instituti. Suidas citat haec absque nomen-
clatura: Οὐ κατὰ τοὺς ἄλλους ἀγαπήσας τὸ ἑρμαῖον οὐδὲ οἰηθεὶς ἄρα μηδὲν ἀδικεῖν,
εἰ ἑκὼν παρ᾿ ἑκόντος ὁτιοῦν ἐωνήσατο, id est Non iuxta caeterorum morem captus
amore lucri nec arbitratus se nihil peccare, si volens a volente quiduis mercatus esset.

Idem refert hanc sententiam tacito item autoris nomine: Ἑρμαῖόν ἐστι τῶν
κακοήθων ἅπας ἐπιεικής, id est Lucrum est improborum, quisquis est humanus ac
modestus.
Bonorum enim lenitas inuitat malorum audaciam. Refert et illud ex
Damasceno, vt apparet: Καὶ ἐδόκει ἑρμαίῳ ἐντετυχέναι ὁ μοὶ περιτυχών, id est
Videbatur sibi in hermaeum incidisse quisquis in me inciderat. Recreat enim viato- 77
rem, vbi dubius de via repperit aceruum Mercurii. Idem aceruus dicitur λόφος
Ἑρμαῖος, id est tumulus siue collis Mercurialis. [H] Philostratus in Sophistis her-
maeum
appellat thesaurum in aedificio repertum et alias pro insigni lucro forte
obiecto vsurpat.

[G]FILVM NEVISTI: ET ACV OPVS EST3605

65




70
Prouerbii faciem habet versiculus vt apparet anapaesticus, quem Iulius Pollux
libro decimo refert ex Hermippi Fatis:
 Ῥάμμα ἐπέκλωσας· προσδεῖ καὶ ῥαφίδος,  id est
 Filum ductum est: opus est et acu.
Cum significamus non satis esse coepisse, nisi pari industria perficias. 'Didicisti
artem, superest exercitatio.' 'Didicisti grammaticam, restat dialectica.' 'Didicisti
sacras literas, restat bona vita.'

[G]CALVVS QVVM SIS783606



75



Gregorius theologus in epistola quadam ad Eustochium sophistam, quem laces-
siuerat: Καὶ οὐδὲ ὑπὸ τῆς παροιμίας τῆς ἰδιωτικῆς ἐπαιδεύθην, φαλακρὸς ὢν κατὰ
κριοῦ μὴ νυστάζειν ἀντιπρόσωπος, μηδὲ τὴν σφηκίαν κατ᾿ ἐμαυτοῦ, γλῶσσαν πρὸς
τὸ κακῶς λέγειν ἑτοιμοτέραν, id est Ac non saltem a prouerbio plebeio didicerim,
quum sim caluus non obuersa fronte obnuere arieti, neque vesparum nidum in me
prouocare, nimirum linguam ad maledicendum quam ad benedicendum promptio-
rem.
De non iritandis crabronibus dictum est alias.

80 [G]ARGENTEVS PVTEVS3607





85
Φρέαρ ἀργυροῦν, id est argenteus puteus. Athenaeus libro vndecimo indicat olim
ingens poculum dici solitum 'puteum argenteum', nam cyathi pusilli erant.
    Sunt et hodie qui delectantur e profundis poculis haurire atque, vt inquit ille,
proluere labra, habentes in ore prouerbium Multa aqua ori admota probe macerari
barbam. Iocus est a tonsoribus, qui rasuri prius calida macerant barbam.

[G]MALO ASINO VEHITVR3608




90
Quibus res sunt parum secundae mala asella vehi dicuntur: Ἐπ᾿ ὄνου πονηρᾶς
ὀχούμενοι. Suidas ceu prouerbiale refert in dictione πονηρός. Felices enim eximiis
equis insidere gaudent, quo celerius perueniant eo quo volunt. Nec inscite iacie-
tur in hominem parum feliciter coniugatum.

[G]ALLIVM IN RETIBVS3609




95




100

Σκόροδον ἐν δικτύοις, id est Allium in retibus, de sordido commeatu dicebatur;
hinc natum, quod Attici, quoties nauigationem aut expeditionem adornabant,
commercabantur allia eaque retibus imposita secum ferebant. Item in obsidioni-
bus vrbium in precio erat allium, vnde illud citra nomenclaturam apud Suidam:
Ἀπόλλυμαι τὰ σκόροδα πορθούμενος, id est Perdo allia in obsidione. Thraces prae-
cipue delectantur alliis, vtpote calidis, quum regionem inhabitent frigidam.
Quin et hodie nautarum deliciae sunt allium, non ingratus et rusticorum cibus,
vtcunque execratus Horatio.
    Locus erit adagio, si quem admoneas vt philosophiae studium aggressurus
paret sese ad frugalem victum, ad vigilias ac labores, sine quibus non paratur eru-
ditio: Σκόροδον ἐν δικτύοις!

[G]SYBARITICI SERMONES3610


105
LB 1101
  c107-109
  c108-109

110
Συβαριτικοὶ λόγοι. Hesychius narrat Ἄκωπον quempiam, Sybaritam, opinor,
apud Graecos summo studio incubuisse vt orationis quoque genus haberet lau-
tum et opiparum, vnde iocum prouerbialem ortum, vt oratio nitidior | et accu- 79
ratior Sybaritica diceretur. Ea solet carere fide, nam veritatis simplex ac breuis est
oratio. Talis enim solet hominis oratio esse qualis vita. In exemplo sunt Moece-
nas et Apuleius, ille deliciis effoeminatus, hic Afer et magus.
    De Sybaritarum apparatu dictum est in prouerbio Sybaritica mensa.

[G]MATVRIOR MORO803611




115




120
Πεπαίτερος μόρου. De Hectore Aeschylus in Phrygibus ita loquitur apud Athe-
naeum libro ii.:
 Ἀνὴρ δ᾿ ἐκεῖνος ἦν πεπαίτερος μόρου,  id est
 Porro vir ille erat moro maturior.
Dici potest vel in hominem miti ingenio praeditum vel in mollem vel in vehe-
menter propensum ad aliquid, velut in virginem nupturientem. Addit ex Nican-
dro huius arboris fructum primum omnium apparere. Additur et huic arbori vel-
licatio ad maturitatem. Opinor fici genus esse [H] quum scribitur per omicron
μόρον.

[G]FLOS CINIS3612




125




130
Diuus Augustinus libro aduersus Petiliani literas ii., capite lxvi. irridens quod
aduersarius iactaret quod suorum animabus impletum esset coelum, corporum
memoria terrae floruissent, respondit: Sane de corporibus eorum multorum terra-
rum flores videmus, sed, sicut solet dici, flos cinis. Donatistae suos qui sibi manus
attulissent quiue prouocassent alios vt ab eis occiderentur, ni mallent occidi, in
numerum martyrum referebant, eorum monumenta frequentantes, vnde flores
illos 'cinerem' vocat.
    Dici solitum videtur in fugacitatem humanae vitae. Hodie floret iuuentus, cras
erit in sepulchro. Et iuxta prophetam: Omnis caro foenum.

[G]HOMO SEMPER CONTRADICENS3613




135

Galenus libro quo refellit Iulianum nescio quem calumniantem Aphorismos Hip-
pocratis refert hanc sententiam vt vulgo celebratam: Οὐδέν ἐστιν ἀπεραντολογώ-
τερον ἀνθρώπου, id est Nihil est pertinacius ad contradicendum quam homo. Ἀπε-
ραντολογία est vicium quo quis garriendi finem nescit facere.
    Conuenit in eos qui nunquam fatentur se victos. Hoc vicio maxime laborant
stupidi et imperiti.

[G]INSANIRE CVM INSANIENTIBVS3614


140




145
Τοῖς μαινομένοις συμμαίνεσθοα, id est cum insanientibus insanire dicebatur qui se
moribus quorumlibet attemperabat. Vsurpauit Galenus libro Περὶ φυσικῶν δυνά-
μεων i.: Ἐπεὶ δ᾿ ἱκανῶς ἠδολεσχήσαμεν οὐχ ἑκόντες, ἀλλ᾿, ὡς ἡ παροιμία φησί,
μαινομένοις ἀναγκασθέντες συμμανῆναι, πάλιν ἐπὶ τὴν τῶν οὔρων ἐπανέλθωμεν
διάκρισιν, id est Posteaquam autem satis nugati sumus haud sponte, sed, iuxta
prouerbium, coacti 'cum insanientibus insanire', rursus ad vrinarum discretionem

reuertamur.

[G]CALLIPYGOS813615




150




155


Καλλίπυγοι dicebantur eleganti forma praeditae. Athenaeus libro xii. ad huius-
modi fabulam refert originem prouerbii. Duae sorores, rustici cuiusdam filiae, de
formae praestantia inter se decertabant in via publica. Accessit adolescens, qui
formas admiratus patri seni ostendit. Is maiorem praeferens eius amore captus
est. Profectus in vrbem lecto coepit decumbere. Morbi causam exposuit fratri
natu minori. Is rus profectus conspectis puellis minoris amore correptus est. Pater
virginum collocat eas huius filiis, quas ciues ob insignem formam appellarunt
Καλλιπύγους. Harum opibus extructum est Veneri templum, quam et ipsam a
puellis dixere Καλλίπυγον. De quibus Cercidae scazontem citat:
 Ἦν καλλιπύγων ζεῦγος ἐν Συρακούσαις,  id est
 Par callipigon quondam erat Syracusis.
Eosdem appellant πυγάργους, vt alibi diximus in prouerbio Λευκόπυγοι.

[G]QVOD VOLVMVS SANCTVM EST823616

160



  c164-169
LB 1102
166


Diuus Augustinus libro Contra Cresconium grammaticum iiii.: Non iam, vt vetus
prouerbium fertur, 'quod volumus sanctum est', sed etiam quando volumus et quam-
diu volumus.
Alibi, ni fallor, citat ex Ticonio Donatiano. Est hemistichium car-
minis heroici.
    Genus hoc hominum hodie regnat in mundo qui pietatem non exigunt ad
Christi regulam, sed ad suos affectus, | et quicquid vehementer amant, hoc videri
volunt etiam sanctum, in rebus natura sceleratissimis sibi mire blandientes. Sanc-
tum autumant gestare tale cingulum. Quamobrem? Quia paruo negocio cupiunt
haberi pro sanctis. At neque sobrie neque caste volunt viuere nec iniurias perpeti.
Quur ita? Quia durum est ac difficile.

170 [G]NE CREPITV QVIDEM DIGITI DIGNVM3617





175



Athenaeus libro xii. de Sardanapali epitaphio loquens: Καὶ τελευτήσας δείκνυσιν
ἐν τῷ μνήματος τύπῳ τοῖς δακτύλοις οἵου καταγέλωτός ἐστι ἄξια τὰ τῶν ἀν-
θρώπων πράγματα, οὐκ ἄξια ὄντα ψόφου δακτύλων, id est Et mortuus declarat in
monumenti statua digitis quam deridiculae sint res hominum, ne digitorum quidem

crepitu dignae. Mox Aristobulus apud eundem indicat Sardanapali sepulchro
impositam fuisse statuam, dextrae manus digitis ea specie compositis qua solemus
edere crepitum.
    Et gestus is et prouerbium in hodiernum vsque diem manet apud nostrates,
quum aiunt Ne huius quidem facio.

180 [G]CORIACEVM AVXILIVM3618





185

Σκυτίνη ἐπικουρία, id est coriaceum siue pelliceum auxilium apud Atticos infir-
mum et imbecille dicebatur. Refertur apud Hesychium. Athenaeus libro xii. indi-
cat dictum in quendam Sannyrionem macilentum, quod praeter pellem nihil
haberet. Apud eundem libro xiii. Antiphanes philosophos macilentos notans:
Μετὰ σοφιστῶν, νὴ Δία, λεπτῶν, ἀσίτων, σκυτίνων, id est Cum sophistis per Iouem
macilentis, impastis, pelliceis.
Tales erant olim philosophi et hodie sunt qui vultu
tristes vendunt sanctimonias.

[G]TANAGRAEVS CETVS3619

  c189-192
190

Obesum ac praegrandi corporis mole Ταναγραῖον κῆτος appellabant a Tanagra,
Boeotiae ciuitate, quam Homerus Γραῖαν vocat, Lycophron Poemandriam appel-
lat, maritimam, ad quam delatus cetus immani magnitudine prouerbio locum
dedit. Refertur ab Athenaeo libro xii.

[G]LEGATVS NON CAEDITVR NEQVE VIOLATVR833620


195
  c196-198



200
Scholiastes in Iliados quartum refert hoc prouerbium: Πρέσβυς οὐ τύπτεται οὐδὲ
ὑβρίζεται, id est Orator nec percutitur nec violatur, quod praeconum genus olim
habitum fuerit sacrum. Id iure gentium receptum est, vt legati publica fide
veniant et redeant inuiolati, etiam si perferant atrocia, quales erant olim feciales
ac patres patrati. Nunc in mediis etiam bellis caduceatoribus parcitur.
    Deflecti poterit ad bene monentem siue recta consulentem siue concionantem
libere: 'Legatus est, refert mandata sui principis' aut: 'Agit negocium publicum,
non est fas illi vim admouere'.

[G]HERCVLANI LECTI843621



205


Ἡράκλειοι στρωμναί, id est Herculani lecti dicebantur molles ac delicati. Testis est
Athenaeus libro xii. Quod dictu mirum est, quum Cynici sibi vindicent Hercu-
lem, quemadmodum hodie Carmelitae sibi vindicant prophetam Eliam. Sed is
qui haec loquitur apud Athenaeum hoc agit vt persuadeat Herculem mollem ac
voluptariam egisse vitam, caeterum quae de illius laboribus feruntur apud poetas
mera esse figmenta. Sic homines blandiuntur suis viciis.

[G]ΑΠΟΣΚΥΘΙΣΑΙ3622

210




215

Athenaeus libro xii. narrat quod Scythae quum multis calamitatibus premerentur,
per lusum ac delitias omnibus populis quibus imperabant detondebant comam,
vnde caeteri rasuram ignominiae ludibriique causa factam appellabant ἀποσκυθί-
σαι. Simile quiddam legimus ii. Regum libro, capite x.: Anon rasit dimidium
barbae seruis Dauid praeciditque vestes vsque ad nates, nimirum ignominiae
causa. Quae res atrocis belli causa fuir.
    Conueniet in quosdam asperis moribus quibuscum vix quisquam habet com-
mercium, nisi discedat cum ignominia.

[G]MACILENTIOR LEOTREPHIDE3623

LB 1103
220




225
  c226-229



230
Λεπτότερον Λεωτρεφίδου καὶ Θαυμάντιδος, id est gracilius | Leotrephide ac Thau-
mantide. Leotrephides insigni macilentia corporis comicorum salibus locum
dedit, in quem Hermippi versus referuntur apud Athenaeum libro xii.:
 Θύουσιν ἤδη βοΐδια
 Λεωτρεφίδου λεπτότερα καὶ Θαυμάντιδος,  id est
 Immolant nunc buculas
 Exiliores Leotrephide ac Thaumantide.
Notatus est a multis et Cinesias poeta procero sed tam gracili corpore vt cortici-
bus arborum circumcinxerit, ne inflecteretur, ob id ab Aristophane dictus φιλύρι-
νος. Nobilitatus est et Phileta poeta, qui globos plumbeos pedibus addebat, ne
ventis abriperetur: tanta erat corpusculi tenuitas.
    Congruet in homines exiles ac praetenues. Iucundius erit, si transferatur ad
inopiam ingenii aut dictionem aridam, ieiunam et exanguem.

[G]CAPE NIHIL ET SERVA BENE!3624



235



Λάβε μηδὲν καὶ κράτει καλῶς, id est Cape nihil et serua bene. Videtur in eos dic-
tum qui, cum doceant friuola, tamen iubent auditores meminisse. Galenus De
Platonis et Hippocratis placitis libro iii.: Οὕτω γὰρ μόνως, οἶμαι, πεισθήσεται τὸ
κατὰ τὴν παροιμίαν λεγόμενον ὑπάρχειν αὐτῇ, τό 'Λαβὲ μηδὲν καὶ κράτει καλῶς',
id est Siquidem hoc vno modo persuadebitur quod adsit illi illud prouerbii 'Cape 85
nihil et serua bene!'.
    Congruet in doctrinam inutilem ac falsam.

240 [G]ΜΥΙΟΣΟΒΑΙ3625





245




250
Et hodie vulgo dicuntur μυιοσόβαι, id est muscarum abactores, qui friuolis officiis
cuipiam obseruiunt. Quod a Persarum delitiis natum indicat Athenaeus libro xi.,
qui in conuiuiis μυιοσόβας adhibebant, quod nunc apud Italos plebeium est. Et
μυιοσοβεῖν est abigere muscas, quod quadrabit etiam in illos qui tenere amant
quempiam, vt minimo etiam illius incommodo offendantur, vt conueniat cum
illo quod alibi retulimus ex Homero:
 Ὡς ὅτε μήτηρ
 Παιδὸς ἐέργει μυῖαν, ὅθ᾿ ἡδέι λέξεται ὕπνῳ,  id est
 Non secus atque genitrix
 Muscam arcet puero somno mulcente cubanti.

[G]MISERIOR MONOMACHIS3626




255




260


Non caret prouerbii specie quod ex Posidippo comico refert Athenaeus libro iiii.:
Τῶν μονομαχούντων ἀθλιώτερος, id est Miserior his qui monomachiam exercent.
Nam hi durissima lege committuntur vt aut alter aut vterque pereat. Carmen sic 86
habet:
 Ὁ μὴ πεπλευκὼς οὐδὲν ἑώρακεν κακόν·
 Τῶν μονομαχούντων ἐσμὲν ἀθλιώτεροι,  id est
 Vidit mali nil nauigandi qui est rudis:
 Ipsis monomachis miseriores nos sumus.
Hos Latini vocabant gladiatores, quo spectaculo quum nihil possit immanius
esse, tamen olim Romanis erat in deliciis.
    Lepidius fiet, si transferatur ad contentionem cum homine improbissimo sus-
ceptam, quasi pugnam dicas gladiatoriam.

[G]ZENONIVM EST ET LENTEM COQVERE3627

265
  c266-269



270


LB 1104

275
Timon Phliasius apud Athenaeum libro iiii.: Καὶ Ζηνώνειόν γε φακην ἕψειν, id est
Zenonis est et lentem coquere. Zenon Stoicorum princeps fuit, qui docet sapientem
omnia recte facere, nec referre quid agat, sed in minimis pariter ac maximis
sapientem esse sui similem. Ex quo consequitur ad lenticulam recte coquendam
opus esse sapientia Zenonis. [H] Natum ex apophthegmate quod refert Diogenes
Laertius. Quum enim Zenon dissereret sapientem omnia recte facere, quidam
irridens obiecit: 'Igitur et lenticulam recte coquet.' Zenon annuit et collectionem
approbauit.
    [G] Serio licebit vti, quum dicemus esse viri boni etiam in rebus mi|nutissimis
sui similem esse aut egregium artificem in quacunque materia declarare qualis sit
artifex.

[G]OLIVAM NE COMEDAS!3628




280




285

Chrysippus apud Athenaeum libro x. in opere Περί του καλοῦ tradit huiusmodi
sententiam: Μή ποτε ἐλαίαν ἔσθι', ἀκαλήφην ἔχων χειμῶνος ὥρᾳ, id est Ne
quando comederis oleam, quum habeas vrticam hyberno tempore.
Opinor illum sen-
tire de herba, non de pisce. Nec vsum adagii video nisi si quando significabimus
extremam victus parsimoniam, vt nec vrticae quicquam adhibeatur condimenti.
Mox subiicit βολβοφακῆν velut delitias, cibi genus, vt Graeca vox indicat, ex bul-
bis et lenticula confectum: βολβοφακῆν, βαβαί, βαβαί. Vrtica calida est, sed mino-
ris constat quam oleum. Subindicat autem aestiuis mensibus nec oleo nec vrtica
opus esse.
    Talis victus decebat istos qui sibi videntur Pauli et Antonii, luxu propiores Sar-
danapalo.

[G]OLLA LENTICVLAM ATTIGIT3629


290


Epicharmus apud Athenaeum eo quem modo citauimus loco: Χύτρα δὲ φακέας
ἥψετο, Sed olla lenticulam attigit. Conueniet in eos qui vehementer propensi sunt
ad aliquid, velut huc nati, vt vltro nulla data occasione se conferant ad id quod 87
appetunt. Olla fictilis videtur amare lentem ac veluti vltro venire ad lentem.
Simile illi quod alibi retulimus Ipsa olera olla legit et Equum in planiciem.

[G]QVI NON ZELAT3630

295




300
Diuus Augustinus Aduersus Adimantum capite xiii. indicat vulgo iactatum Qui
non zelat non amat.
Quod sane et hodie fertur quum negant illic esse amorem vbi
non est zelotypia. Verum est ex amoris vehementia nasci zelotypiam, sed eadem
interdum nascitur ex inopia mentis. Deus in arcanis literis zelotes dictus est, quod
solus amari velit nec patiatur quicquam amari praeter ipsum nisi ametur propter
ipsum.

[G]LENS DEVS3631




305


Apud Athenaeum libro iiii. refertur hic trimeter vt apparet prouerbialis:
 Φακός σε δαίμων καὶ φακὴ τύχη λάβοι,  id est
 Te lens deus corripiat et fortuna lens.
Φακός dicitur lens cruda, φακή cocta, vt indicat Etymologus. Conueniet, quoties 88
eadem ad fastidium iterantur. 'Daemon' autem Graecis fortunam sonat, vnde
'cacodaemones' dicuntur infelices, et idem sonat τύχη, nec interest nisi quod dae-
mon est mas, τύχη foemina.

[G]TRABS IN OMNIBVS3632

310



LB 1105
315


Δοκὸς δ᾿ ἐπὶ πᾶσι τέτυκται, id est Trabes in omnibus facta est. Videtur hemisti-
chium ex poeta quopiam, quo significatum est nihil esse tam certum quin obstet
scrupulus cogens nos ad exactiorem rei considerationem. De trabe in oculis
meminit euangelium. Porro Graeca vox δόκος anceps est ad 'trabem', quam δοκόν
malunt sonare, | et ad 'considerationem', quam δόκον. Notum est illud Socratis
Φρόντισον, id est Sollicite considera.
    Diuerbium refert Galenus De differentiis pulsuum libro iii. Translatum
apparet ab aratione, quam difficilem reddit trabs subinde occurrens in aruo
proscindendo.

[G]EX LIBRO GVBERNATORES3633

320




325
Galenus in libro quem conscripsit de suis libris: Ἀλλ᾿ οἱ μὴ μαθόντες παρὰ
διδασκάλοις, ἐθικότες δὲ κατὰ τὴν παροιμίαν τοῖς ἐκ βιβλίου κυβερνήταις ταῦτα
ζητοῦσι, id est Caeterum qui non didicerunt sub praeceptoribus, sed iuxta prouer-
bium assueti sunt gubernatoribus e libro, istiusmodi quaerunt.
Idem libro de com-
positione pharmacorum tertio: Ἐοικυῖα τοῖς κατὰ τὴν παροιμίαν λεγομένοις ἐκ
βιβλίου κυβερνήταις, id est Adsimilis iis qui prouerbio dicuntur gubernatores e libro.
De mutis magistris alibi dictum est.

[G]FRACTIS AVRIBVS3634



330




335




340


Galenus contra Thrasybulum: Ὧν ἐστι τὰ θαυμαστὰ ταυτὶ συγγράμματα, νῦν ὑπὸ
τῶν τὰ ὦτα κατεαγότων περιφερόμενα, id est Quorum sunt admirandi isti libri qui
circumferuntur ab his qui fractas gerunt aures. De pugilibus, ni fallor, sentit, qui
postea facti medici scribunt libros, aut potius de libris imperitorum medicorum,
qui leguntur a pugilibus, qui solent habere laceras aures more suum, oculos sug-
gillatos, totam faciem tuberibus notatam, ex arte quam exercent. [I] Galenus
enim crebro destomachatur in athletarum genus. Vsus est hoc adagio Plato in
Gorgia, nec satis liquet quo sensu. Etenim quum Socrates dixisset se audire quod
Pericles reddidisset Athenienses deteriores, nimirum ignauos ac timidos, loquaces
et auaros, vt primus mercenaria stipendia instituisset, Callicles respondet: Τῶν τὰ
ὦτα κατεαγότων ἀκούεις ταῦτα, ὦ Σώκρατες, id est Ab his qui aures habent frac-
tas audis ista, o Socrates.
Sentit, opinor, de athletis et barbaris, quibus ignaui
videntur a militari ferocia alieni. Hanc coniecturam meam tantisper valere volo
dum aliquid adferetur exploratius. [G] De perforatis auribus dictum est alias.
    Conueniet in hominem pugnacem et vt notantem multos, ita notatum a 89
multis.

[G]CORVVS ALBVS3635

345




350




355




360
De raris inuentu dixit Iuuenalis: Coruo quoque rarior albo. [H] Ammianus in epi-
grammate:
 Θᾶττον ἔην λευκοὺς κόρακας πτηνάς τε χελώνας
 Εὑρεῖν,  id est
 Aut albus coruus prius aut testudo volucris
 Inuenietur.
[G] Galenus libro Περὶ φυσικῶν δυνάμεων primo, taxans Lycum quendam qui
nec Erasistratum sequeretur nec ipse verum adferret, ait: Ὥστε ὁ Λύκος οὔτ᾿
ἀληθῆ λέγων φαίνεται οὔτε Ἐρασιστράτεια. Λευκῷ τοίνυν κατὰ τὴν παροιμίαν
ἔοικε κόρακι μήτε αὐτοῖς τοῖς κόραξιν ἀναμιχθῆναι δυναμένῳ διὰ τὴν χρόαν μήτε
ταῖς περιστεραῖς διὰ τὸ μέγεθος, id est Itaque Lycus, dum palam est eum neque vera
loqui neque eadem cum Erasistrato, similis videtur albo coruo, qui nec ipsis coruis
admisceri possit ob colorem nec columbis ob magnitudinem.

    Conueniet in hominem sui ingenii et alienum a sensu communi. Sunt enim
quos pudet vsquam cum quoquam consentire, quasi nihil verum sit nisi diuer-
sum sit.

[G]ASINO FABVLAM903636




365



Galenus Περὶ φυσικῶν δυνάμεων libro iii.: Τοῖς δ᾿ ἄλλοις οὕτω γενήσεται τὸ
γράμμα περιττόν, ὡς εἰ καὶ μῦθον ὄνῳ τις λέγει, id est Reliquis vero tam inutile
fuerit scriptum quam si quis asino narret fabulam.
Extat in Graecorum collecta-
neis Ὄνῳ τις ἔλεγε μῦθον, ὁ δὲ τὰ ὦτα ἐκίνει, id est Asino quispiam narrabat
fabulam, at ille mouebat aures.
Ad hoc allusit Galenus libro De differentia pul-
suum secundo: Ἐπὶ τούτοις ὁ μὲν γέρων ὥσπερ ὄνος ἔσειεν ἤδη τὰ ὦτα, id est Ad
haec senex quidem ille velut asinus quatiebat auriculas
- opinor, quod non assenti-
retur. Existimo nobis de his alias dictum nonnihil.|

LB 1106 [G]SVB ALIENA ARBORE FRVCTVM3637




'Ex aliena arbore fructum legere' dicuntur qui fruuntur aliorum laboribus. Ita
Fabius apud Liuium libro Ab vrbe condita x.: Fabius, inquit, quam arborem
conseruisset, sub ea legere alium fructum indignum ducere.
Finitimum est illi Alie-
nam messem metis.

375 [G]MILIVM TEREBRARE3638





380



Κέγχρον τρυπᾶν, id est milium perforare dicuntur qui in re difficili, sed prorsus
inutili laborant. Galenus libro De praescientia, taxans sophistas, qui putant phi-
losophiae studium vehementer inutile, sic loquitur: Ἀλλ᾿ ἁπάντων μαθημάτων
ἀχρήστατον τοῦτο νενομήκασιν, ὁμοίως τῷ κέγχρον τρυπᾶν, id est Quin potius
omnium disciplinarum hoc existimant inutilissimum, perinde vt milium pertere-
brare.
Sic enim arbitramur legendum, quum in aeditis libris habeatur τὸ κέγχρον.
Id est minutum leguminis genus, quod haud facile perterebres gemmarum more,
quum perterebrati nullus sit vsus. Simile studium fuit illius qui grana milii e lon-
ginquo mittebat per foramen acus.

385 [G]LANAM IN OFFICINAM FVLLONIS3639





390




395

Qui praepostere rem gerunt, veluti si quis theologo committat puerum in gram-
maticis rudimentis instituendum, lanam in officinam fullonis ferre dicitur. Fullo-
num enim ars non rudem lanam, sed iam contextum pannum tractat. Galenus
De differentia pulsuum libro ii.: Ὅστις δὲ ἀκριβῶς τούτοις ἕπεσθαι βούλεται,
γεγυμνάσθαι πρότερον χρὴ περὶ τὰς κατηγορίας. Τὸ γὰρ τοῦ Ἀρκεσιλάου καλόν,
ὡς οὐδεὶς πόκον εἰς γναφεῖον φέρει. Τάξις γάρ ἐστιν ὥσπερ ἐρίων ἐργασίας, οὕτω
καὶ μαθημάτων διδασκαλίας, id est Quodsi quis haec exacte velit assequi, prius exer-
citatum esse oportuit circa praedicamenta. Nam scitum est quod dixit Arcesilaus:
Nemo defert lanam in officinam fullonis. Quemadmodum enim est ordo in operan-

dis lanis, ita est et in disciplinis. Refert hunc inter Academicos Laertius, qui soli-
tus sit non ferre eos qui liberales disciplinas non suo tempore attingerent, vt si
quis velit discere poeticen aut rhetoricen, ignarus grammatices.

[G]DE FVMO AD FLAMMAM913640


400


Ammianus Marcellinus libro xiiii.: Vtque solet manum iniectantibus fatis hebetari
sensus hominum et obtundi, his illecebris ad meliorem expectationem erectus egres-
susque Antiochiam, Meleuo dictante, prorsus ire tendebat de fumo, vt prouerbium
loquitur vetus, ad flammam.
De eo dictum qui se a rebus dubiis in praesens exi-
tium coniecit. Alibi retulimus ex Plauto Flamma fumo est proxima.

[G]CALICVM REMIGES3641

405




410


Κυλίκων ἐρέται, id est calicum remiges dicti sunt qui assidue perpotarent, vinum
pro remo ducentes. Ita Dionysius cognomento Aereus apud Athenaeum libro x.
in Elegiis:
 Κἄν τινες οἶνον ἄγοντες ἐν εἰρεσίᾳ Διονύσου
 Συμποσίου ναῦται καὶ κυλίκων ἐρέται,  id est
 Si qui vina trahunt in remigio tibi, Bacche,
 Potandi nautae, remigium calicum.
Ingens poculum quasi sinus est. In hoc trahunt non remis, sed lingua neque raro
faciunt naufragium, iactura quum pecuniae tum mentis.

[G]AB VNGVIBVS INCIPERE923642

415




420


Ἐκ τῶν ὀνύχων ἅρχεσθαι dicuntur qui a leuissimis minimeque ad rem pertinen-
tibus ordiuntur. Ita Basilius in epistola quadam: Καταγέλαστόν ἐστιν ἐκ τῶν
ὀνύχων ἄρχεσθαι καὶ μὴ αὐταῖς αὐτῶν κεφαλαῖς διαλέγεσθαι, id est Ridiculum est
ex vnguibus initium sumere ac non potius cum ipsis illorum capitibus colloqui.

'Caput' rei dicitur quod est illius praecipuum.
    Vsus erit, quoties admonebimus vt omissis parergis ac friuolis agatur de causa
aut, si quis velit emendare reipublicae statum, ordiatur a principibus potius quam
ab humilibus, qui non multum adferunt momenti vel ad perniciem ciuitatis vel
ad salutem.

[G]MVSCAE3643

425


LB 1107

430




435

Μυῖαι olim dicebantur qui delectabantur aliena mensa, quos Plautus muribus
comparat semper alienum edentibus cibum. Apud Athenaeum libro sexto parasi-
tus quispiam se muscae confert: |
 Δειπνεῖν ἄκλητος μυῖα,  id est
 Quod inuocatus coenitare amo, musca sum.
Aduolat enim hoc insectum ad cibum alienum et aegre potest abigi. Apud eun-
dem Hegesander narrat, quum Alexander dixisset se morderi a muscis - sic voca-
bat parasitos - iamque conaretur illas abigere, Cinesias, vnus eius ordinis qui
forte aderat: 'Profecto aliae muscae siticulosae magis vrgebunt te semel gustato
tuo sanguine.' Extat apologus de erinacio, qui voluit vulpi μυιοσόβης esse. [H]
Plautus in Mercatore deflexit ad hominem curiosum et ad omnia aduolantem:
 Musca est meus pater, nihil pote illum clam haberi,
 Nec sacrum nec tam prophanum quicquam est quin adsit ibi ilico.

[G]BAEON MALVS PISCIS3644


440


Athenaeus libro vii. testatur apud Atticos fuisse prouerbium Μή μοι βαιών· κακὸς
ἰχθύς, id est Ne mihi baeon, piscis nequam. Nec indicat vsum prouerbii, tantum
ostendit apud Epicharmum βαιόνα dictum piscem quendam. [H] Nomen indi-
tum videtur a breuitate. Laudantur enim magni pisces.
    [G] Dicetur in hospitem ingratum ac molestum.

[G]DE SPORTVLA COENARE3645

445




450
Athenaeus libro octauo. Graeci τὸ ἀπὸ σπυρίδος δεῖπνον, id est coenam e sportula
proprie vocabant, quoties aliquis sibi parasset coenam eaque in sportulam com-
posita iret apud alium coenaturus. Quod genus et hodie durat inter homines
frugi, qui nec grauari volunt sumptu nec alios grauare.
    Lepidius erit, si transferatur ad eum qui sic adit discendi gratia vt ipse vicissim 93
adferat quod deceat, vt fiat eruditionis permutatio.

[G]TIBICEN VAPVLAT3646




455




460




465
Eubulus apud Athenaeum libro ix. ait fuisse morem, si quid peccasset coquus,
tibicinem solere vapulare. Philyllius apud eundem:
 Ὅτι ἂν τύχῃ
 Μάγειρος ἀδικήσας, τὸν αὐλητὴν λαβεῖν
 Πληγάς,  id est
 Quicquid coquus
 Peccauerit, tibicen accipere solet
 Plagas.

Proinde coquus quispiam apud eundem ait se non rem priscam, sed ab ipso 94
inuentam narrare, 'ἵνα μή', inquit, 'ὁ αὐλητὴς πληγὰς λάβῃ', id est ne tibicen
vapulet -
ob id, opinor, quod coquos laedere tutum non sit, iuxta sententiam ali-
quanto post apud eundem citatam:
 Οὐδεὶς μάγειρον ἀδικήσας ἀθρῶος διέφυγεν,  id est
 Nullus homo laeso indemnis euasit coquo.
Quanquam Graecus versiculus non vacat mendo.

[G]EXECRATIONES SERERE3647



470


Ἀρὰς ἐπισπεῖραι, id est execrationes serere dicebantur qui diris deuouerent ali-
quem. Inde natum quod apud Cyprios esset solenne, quoties sererent hordeum,
addito sale deuouere quibus male vellent. Tantum Hesychius. [H] Docet Plinius
quaedam non feliciter seri nisi cum conuiciis, esse etiam genus quod terrae info-
ditur ac, pede compressa terra, additur execratio 'Ne vnquam exeas!'
[G] De Lindiorum sacro diximus alias.

[G]AQVA ET TERRA REDDAMINI3648

475




480




485

LB 1108


490




495

Ὕδωρ καὶ γαῖα γένοισθε, id est In terram vertamini aquamque, pro eo quod est:
Redigamini in nihilum ac pereatis. Hemistichium hoc sic refertur ab Hesychio
quasi prouerbio iactatum. [H] Sumptum est autem ex Iliados η. Nam his verbis
Menelaus increpat Graecorum ignauiam, quod nullus auderet cum Hectore
prouocante monomachiam suscipere:
 Ἀλλ᾿ ὑμεῖς μὲν πάντες ὕδωρ καὶ γαῖα γένοισθε.
Interpretatur Plutarchus in vita Homeri et Alexander Aphrodiseus libro primo,
problemate lxxvii. reddit causam physicam quur ita loquutus sit Homerus. [G]
Ex terra et aqua gignuntur omnia et in haec resoluuntur omnia. [H] Ab hac
forma non abhorret quod ex Epicharmo citat Plutarchus in Consolatione ad
Apollonium: Συνεκρίθη καὶ διεκρίθη καὶ ἀπῆλθεν ὅθεν ἦλθε πάλιν, γᾶ μὲν εἰς γᾶν,
πνεῦμα δὲ ἄνω· τί τῶνδε χαλεπόν; οὐδὲ ἕν, id est Concreta sunt et discreta sunt,
abierunt rursum vnde | venerant, terra quidem in terram, spiritus vero sursum. In his
quid acerbum? Nihil. Loquitur de morte, quae est dissolutio corporis et animae.
M. Tullius libro Tusculanarum quaestionum tertio citat ex Euripide:
 Reddenda est terrae terra, tum vita omnibus
 Metenda, vt fruges. Sic iubet Necessitas.
Hanc sententiam Antiochus scribit placuisse Chrysippo, sed dissentiente Car-
neade. Eandem sententiam αἰνιγματικῶς protulit Ecclesiastes Hebraeus. Denique
Aristoteles Rhetoricorum libro ii. subindicat qui olim seruitutem profitebantur,
eos terram et aquam domino tradere solitos, velut omnium rerum ius abdicantes
et in herum transferentes: Καὶ ὅτι, inquit, διδόναι γῆν καὶ ὕδωρ δουλεύειν ἐστί, id 95
est Et quod dare terram et aquam seruire est.

[G]MARS COMMVNIS3649

  a498-521
500




505




510




515




520
Incertum ac varium belli euentum notabant hoc dicto: Ἄρης κοινός, id est Mars
communis. Sumptum est ex Homericae Iliados Σ:
 Ξυνὸς Ἐνυάλιος, καίτοι κτανέοντα κατέκτα,  id est
 Communis Mars inque vicem perimit perimentem.
Quod dictum Aristoteles libro Rhetoricorum secundo inter prouerbiales senten-
tias commemorat. Rursus eodem libro:
 Νίκη δ᾿ ἀπαμείβεται ἄνδρας,  id est
 Nunc his, nunc illis contingit vincere.
Titus Liuius belli Punici libro x.: Quum tuas vires tum vim fortunae Martemque
belli communem propone animo; vtrinque ferrum, corpora humana erant; nusquam
minus quam in bello euentus respondent. Rursus Ab vrbe condita libro viii.: Quid
illum facturum fuisse, si, quod belli casus ferunt Marsque communis, aduersa pugna
euenisset? Iterum eodem libro: Nostra certamina, Romani, non verba legatorum nec 96
hominum quisquam disceptator, sed campus Campanus, in quo concurrendum est, et
arma et communis Mars belli decernet.
Et in eodem alias: Ibi in conciliis Numitius
imperator eorum, affirmando communem vere Martem belli vtranque aciem pari

caede prostrauisse et caetera. Rursum libro Ab vrbe condita vii. Samnitium inquit
bellum ancipiti Marte gestum. Apud eundem frequens est Aequo Marte discessum
est
, quoties neutri parti cessit victoria. M. Tullius Philippica vndecima: Sed vt
concedam incertos exitus esse belli, Martem communem, tamen pro libertate vitae
periculo decernendum.
De 'Marte communi' nonnihil attigimus in prouerbio
Omnium rerum vicissitudo. Porro Ἐνυάλιος Homero Mars dicitur ab Ἐνυώ, quam
belli fortunam esse putant.

[G]LEXIN MANIBVS3650



525


  a528-536
LB 1109
530




535

Ἐν χειρῶν νόμῳ, id est lege manuum dicitur, quum res vi geritur, non ex prae-
scripto legum. Aeschines Contra Timarchum: Φυλακτέον δὲ τοῖς μὲν ὀλιγαρχικοῖς
καὶ τοῖς τὴν ἄνισον πολιτείαν πολιτευομένοις τοὺς ἐν χειρῶν νόμῳ τὰς πολιτείας
καταλύοντας, id est His vero qui sequuntur oligarchiam et apud quos inaequalis est
reipublicae administmtio cauendi sunt qui lege quae est in manibus sita ciuitatis sta-
tum labefactant. [I] 'Manuum legem' appellat violentiam siue ius belli. Vsus est
in hunc sensum Po|lybius Historiae libro primo: Τῶν δὲ πολεμίων οὕς ποτε
κρατήσειε, τοὺς μὲν ἐν χειρῶν νόμῳ διέφθειρε, τοὺς δὲ ζωαγρείᾳ πρὸς αὐτὸν εἰσ-
αναχθέντας ὑπέβαλε τοῖς θηρίοις, id est Ex hostibus quoscunque deuicisset aliquando
alios violenta manu perimebat, eos vero qui viui capti ad eum adducebantur bestiis
obiiciebat.
Rursus libro secundo: Ἐν δὲ τούτῳ τῷ καιρῷ συνέβη Γάιον μὲν τὸν
ὕπατον παραβόλους ἀγωνιζόμενον ἐν χειρῶν νόμῳ τελευτῆσαι τὸν βίον, id est Per
idem hoc tempus accidit vt Caius consul, dum audacius pugnat, manuum lege vitam
finierit.
[G] De αὕτη κυρία dictum est alias. [H] Apud Plautum seruus quispiam
minitatur se manu litem acturum.

[G]NIHIL INANIVS QVAM MVLTA SCIRE3651


540




545

Apud Athenaeum libro xiii. Hippon qui dictus est ἄθεος citatur autor huius ver-
siculi:
 Πουλυμαθημοσύνης, τῆς οὐ κενεώτερον οὐδέν,  id est
 Non aliud mage inane puta quam plurima scire.
Citatur idem ex Timone:
 Πουλυμαθημοσύνης, τῆς οὐ κενεώτερον ἄλλο.
Conueniet in eos qui malunt multa discere quam vtilia. Hebraeus Ecclesiastes
non abhorret ab hac sententia: Qui apponit scientiam apponit et dolorem et in
multa scientia multa indignatio.
Contra laudata est Hippiae πολυμάθεια.

[G]ΚΤΚΛΩΙ ΠΕΡΙΕΛΚΕΙΝ973652


550




555
Qui arte circumagit quenpiam, vt, quum se putet aliquid egisse, nihil egerit, aut
in idem recidat vnde volebat extricari, κύκλῳ περιέλκεσθαι dicitur. Ita Plato in
Charmide: Ὦ μιαρέ, ἔφην ἐγώ, πάλαι, με περιέλκεις κύκλῳ ἀποκρυπτόμενος, id
est O scelerate, inquam, iamdudum me in orbem circumagis non sentientem. Fit
enim hoc arte sophistica, vt qui contra disputat, post asseueret ambagibus circum-
actus quod prius negabat, aut contra. Metaphora ducta ab equis, qui circumacti
eo reducuntur vnde prius resiliebant pauidi. Similis ludus exercetur in labyrin-
this. Confine illi In easdem ansas incidisti.

[G]IOVIS LAC3653



560


  c563-567

565


Quod insigniter esset lautum in cibis Iouis lac veteres appellabant. Euripides apud
Athenaeum libro xiiii.:
 Καὶ τυρὸς ὀπίας ἐστὶ καὶ Διὸς γάλα,  id est
 Est succulentus caseusque et lac Iouis.
Apud eum frequenter inter ciborum delicias commemoratur Διὸς ἐγκέφαλος, de
quo alias diximus. Persae si quid esset exquisite lautum appellabant Διὸς καὶ
βασιλέως ἐγκέφαλον, id est Iouis et regis cerebrum, propterea quod rex Persarum 98
solet dare praemium honorarium, si quis nouum aliquod edulii genus repperisset.
Clearchus apud eundem libro xii. quanquam eadem, multis aliis verbis comme-
morat. Videntur antiqui quicquid eximium videri volebant Ioui tribuisse. Inde
illud e satyra: Et Iouis auribus ista seruas.

[G]MAESONICA DICTERIA3654

570
  c570-581



575




580

Dicteria petulantius iacta prisci maesonica vocabant: σκώμματα μαισωνικά, a
Maesone quodam histrione comoediarum Megarensi, cuius inuentum est per-
sona quam a repertore Graeci μαίσωνα vocant; repperit enim personam famuli et
coqui. Quin et veteres Graeci coquum vrbanum μαίσωνα vocabant, exterum τέτ-
τιγα. In comoediis autem semper inducuntur coqui dicaces, praesertim apud
Plautum. Id testatur Philemon alicubi:
 Σφίγγ᾿ ἄρρεν᾿, οὐ μάγειρον εἰς τὴν οἰκίαν
 Εἴληφ᾿· ἁπλῶς γὰρ οὐδέν, μὰ τοὺς θεούς,
 Ὧν λέγει, συνίημι,  id est
 Recepi in aedes non coquum, sed masculam
 Sphingem; nihil enim per deos intelligo
 Simpliciter ex his quae loquitur.
Conuenit cum Hipponacteo praeconio.

[G]NECESSITAS MAGISTRA3655


585




LB 1110
591
Suidas ex Carchedonio citat hoc prouerbium:
 Χρεία διδάσκει, κἂν ἄμουσος ᾖ, σοφόν,  id est
 Catum e rudi reddit magistra necessitas.
Tempus, rerum vsus ipsaque necessitas excitat ingenium ad discendas artes. Idem
indicat Graecorum sententia Σοφία πενίαν ἔλαχεν, et apud Aristophanem Penia
iactat se artium inuentricem. A Persio venter dicitur |
 Magister artis ingeniique largitor.
[H] Et, vt ait Qu. Curtius, Necessitas ignauiam acuit.

[G]VICTVS SPINOSVS3656



595




600



Βίος ἀκανθώδης, id est vita spinosa, aspera, dura ac prisca, qualem agebant illi
quibus glandes erant loco placentarum. Suidas coniungit hoc Atticis prouerbiis
quibus mollem ac delicatam vitam declaramus veluti contrarium. Idem indicat
eodem sensu dici βίον ἀβίωτον, id est vitam non vitalem, hoc est tristem et
insuauem. Nam Latinis interdum viuere dicuntur non qui spirant tantum, sed
qui genialiter viuunt. Contra Graecis ἀβιώτως ἔχειν dicuntur quibus desunt vitae 99
praesidia. Aeschines Aduersus Timarchum: Ἀτιμῶν τοιαύτην γυναῖκα καὶ τὸν βίον
ἀβίωτον αὐτῇ παρασκευάζων, id est Ignominia notans eiusmodi mulierem et vitam
non vitalem reddens.
Turpiter enim viuere non est viuere. Potest intelligi et de
accisis facultatibus. Idem in oratione Περὶ τῆς παραπρεσβείας: Ἀβίωτον εἶναί μοι
τὸν λοιπὸν βίον νομίζω, id est Reliquam vitam mihi non viuendam existimo, hoc
est infelicem et calamitosam.

605 [G]BESTIA BESTIAM NOVIT3657





610
Aristoteles libro Rhetoricon i. inter similitudinis et affinitatis prouerbia refert et
hoc: Ἔγνωκε δὴ θὴρ θῆρα, id est Nouit profecto fera feram. Videtur fragmentum
iambici trimetri, vtcunque deprauatum est apud Aristotelem. Θήρ Graecis bestia
dicitur, sed proprie fera aut noxia, quod genus sunt apri, lupi et viperae; vnde 100
hominem moribus efferatis ingenioque agresti θηριώδη vocant.
Congruet, vbi conuenit inter duos pariter improbos. Simile illi Furemque fur
cognouit et lupum lupus.

[G]CAECI PRAESCRIPTIO3658


615




620



Τυφλοῦ παρακέλευσις, id est caeci iussio siue exhortatio dicitur absurda, quoties
ipse qui praescribit non intelligit quid dicat. Socrates apud Platonem in Theae-
teto, redarguens absurdam Theaeteti praeceptionem iubentis vt qui rectam habe-
rent opinionem rectae opinioni assentirentur, confert illius orationem loro aut
pistillo circumuolubili, sed rectius putat dicendum caeci iussionem: Τυφλοῦ δὲ
παρακέλευσις ἂν καλοῖτο δικαιότερον· τὸ γάρ, ἃ ἔχομεν, ταῦτα προσλαβεῖν
κελεύειν, ἵνα μάθωμεν ἃ δοξάζομεν, πάνυ γενναίως ἔοικεν ἐσκοτωμένῳ, id est Sed
rectius caeci praeceptio dicatur, siquidem iubere vt ea quae habemus accipiamus, vt
discamus ea quae opinamur, plane conuenit homini insigniter caliganti.
    Alias relatum est nobis illud Horatii Caecus vti si monstret iter, item Caeca
speculatio.

[H]CLARISSIMO IVVENI CAROLO BLONTO DES. ERASMVS ROTERODAMVS S. D.





630




635




640
LB 1111



645




650




655




660




665




670




675
Totius operis nuncupationem tibi proxima aeditione communicatam, iuuenis
ornatissime, pater adeo non moleste tulit vt maiorem in modum gauisus sit hoc
ceu calcar additum ingenio tuo, licet vltro in Musarum campis haudquaquam
instrennue currenti. Vir prudens iuxta ac pius praeclarum lucrum interpretatus
est habere te consortem atque aemulum in hoc bonorum genere, quod commu-
nione crescit verius quam minuitur, et in tantum non existimat suis commodis
quicquam decessisse vt felicitatem suam iudicet praeclare conduplicatam, si vir-
tutes quibus ipse non vulgariter expolitus est, conspiciat in filium propagatas.
Hanc igitur operis accessionem adeo magnam vt per se iusti voluminis instar
haberi possit, visum est proprie tuo dicare nomini, quo simul et tu curras alacrius
et ille gaudeat impensius, quippe qui pro sua singulari in te pietate parique
modestia lubentius fruitur tuis bonis quam suis, imo magis ea ducit in suis bonis
quae cernit in filio efflorescere quam quae in sese agnoscit maturuisse; nam animi
bona senium nesciunt. Macte istius animi esto, iuuenis egregie, vrge quod coe-
pisti, perge indies et optimi parentis augere gaudium et tuam ipsius felicitatem
omnibus numeris absolue|re. Id perficies, si ad domesticum archetypum studia
tua componens veram pietatem cum eruditione liberali coniunxeris et si nec
generis claritas nec fortunae indulgentia nec aulica consuetudo nec vxoris chari-
tas nec liberorum cura distrahet animum tuum a Philologiae commercio.
    Hic si quis obiecerit nec humanum ingenium nec temporis angustiam tot
simul negocia capere, quaeso vt tecum rationem subducas, quanta vitae pars aliis
pereat in chartarum lusu et alea quantoque minore dispendio, maiore voluptate,
maiore denique fructu tempus hoc transigatur in lectione bonorum autorum. 101
Totum itaque, mi Carole, parentem fac exprimas, hoc vno excepto, quod ille fere
a coena ad noctem vsque concubiam solitus sit immussare libris, vt saepenumero
miratus sim id illi citra valetudinis offensionem cessisse.
    Haec scripsi gemens ac moerens totusque mihi displicens, quod certum audis-
sem incomparabilem illum heroa Guilhelmum Varamum archiepiscopum Can-
tuariensem vitam commutasse morte, imo, vt melius dicam, ex hac vitae vmbra 102
in veram immortalemque vitam emigrasse. Meam deploro vicem, non illius. Is
mihi erat vere sacra ancora. Inieramus inter nos foedus συναποθνῃσκόντων, pro-
miserat commune sepulcrum, nec dubitabam quin ille, licet annis quatuordecim
maior, mihi superstes esset futurus. Certe nec senectus nec morbus illum nobis
ademit, sed casus infelix, non tam quidem illi quam studiis, quam religioni,
quam regno, quam ecclesiae: tanta erat hominis pietas, tanta in consiliis pruden-
tia, tanta in iuuandis omnibus benignitas. Nunc illa coelestis anima pro bona
semente quam hic fecit, messem apud Christum opimam metit. Ego interim
semianimis hic haereo, promissae fidei debitor, quam, nisi me fallit mentis prae-
sagium, breui sum exoluturus. Pactio videri poterat comitatis, sed res clamat
serium fuisse conuentum: adeo morte illius collapsus est animus nec vllis auoca-
mentis erigi potest, sed ipso etiam tempore, quod acerbissimis doloribus solet
mederi, vulnus hoc magis ac magis incrudescit. Quid multis? Appellari me sen-
tio. Commori iuuabit hic incomparabili et irrecuperabili patrono, modo per
Christi misericordiam illic liceat ei conuiuere. Praeclarum ille sidus fuit ecclesiae,
nunc praeclarius accessit coelo. Vtinam mihi contingat veluti minutam stellulam
adiungere soli meo!
    Haec commemoratio non meo tantum dolori data est, sed tua quoque referre
iudicaui praesulis omnium facile laudatissimi memoriam refricare, quo studiosius
ad geminum exemplar studia vitamque tuam componas, patrem et paternum
amicum. Bene vale.
    Datum apud Friburgum Brisgoae, Calendis Octobribus, anno M.D.XXXII.

[H]IBYCI EQVVS3659


680




685




690

Ἰβύκειος ἵππος, id est Ibyci equus, in iocum prouerbialem abisse videtur, de iis
qui nolentes praeter aetatem ac vires ad periculosum negocium adigerentur. Dicti
originem refert Plato in Parmenide: Ibyco poetae equus erat, iam annosus ath-
leta, multis certaminibus detritus. Is quum ad certamen currui iungeretur, exti-
muit, videlicet expertus eiusmodi ludorum aleam. Ridente populo Ibycus surgens
'Equus' inquit 'domini similis est, nam et ipse iam senex ad amandum compel-
lor', equo suo sese comparans, quod ipse non minus intempestiuus esset ad
amores quam vetulus equus ad certamen. Nam admonet hoc quoque Suidas, Iby-
cum vulgo male audisse ob adulescentulorum amorem. Hac imagine Parmenides
queritur se senem adigi ad rerum difficillimarum explicationem. Huc allusisse
videtur Horatius in Epistolis: Non eadem est aetas, non mens et
 Solue senescentem mature sanus equum, ne
 Peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.
Fortasse, dum in hoc adagiorum pistrino versor, videbor alicui non multum dis-
similis equo Ibyci. De Ibyci gruibus dictum est alias.

[E]IN CRASTINVM SERIA1033660


695

LB 1112


700
  a701-709



705



Εἰς αὔριον τὰ σπουδαῖα, id est In crastinum seria. Plutarchus in vita Pelopidae nar-
rat hanc vocem apud Graecos abiisse in prouerbium. Originem dedit Archias, vir
opulentus ac potens, sed parum sobrius. Huic inter conuiuium allata est epistola.
Qui pertulit admonuit | vt statim legeret: de seriis enim rebus scriptam esse. Tum
ille, vino madidus, risit: 'Οὐκοῦν' inquit 'εἰς αὔριον τὰ σπουδαῖα', id est In crasti-
num igitur seria, simulque acceptam epistolam puluillo supposuit cui insidebat ac
sermonem cum Phillida coeptum pergebat.
    Quin et hodie inciuile est in conuiuiis tractare seria. Apud Hollandos adoles-
cens audiui fabulam non alienam ab hoc adagio. Quidam in conuiuio accumbe-
bat igni vicinior, ita vt ima vestis adureretur. Id animaduertens e conuiuis quidam
'Habeo' inquit 'quod tibi nunciem.' Tum alter 'Si quid' inquit 'tristius est, nolo
audire in conuiuio, vbi conuenit festiua laetaque esse omnia.' 'Non est' inquit
'admodum laetum.' Mox alter 'Post conuiuium' inquit 'seria.' Vbi coenatum esset
hilariter, 'Nunc' inquit 'dicito quicquid voles.' Ostendit illi vestem a tergo enor-
miter adustam. Ibi stomachari coepit, quod non admonuisset in tempore. 'Vole-
bam,' inquit 'at tu vetabas: Μετὰ δεῖπνον σπουδαῖα.'

710 [E]CVNICVLIS OPPVGNARE1043661





715



  a719-721
720
Ὑπονόμοις πολεμίζειν, id est cuniculis bellare, dicitur qui non aperta vi, sed dissi-
mulanter ac dolis rem gerit. Contra qui palam agit quod agit machinis agere dici-
tur. Caii Caesaris potentia iam ad manifestam tyrannidem spectante Catulus
Luctatius, vir summae apud Romanos dignitatis, surgens in senatu ait: Οὐκ ἔτι
ὑπονόμοις Caesar, ἀλλ᾿ ἤδη μηχαναῖς αἰρεῖ τὴν πολιτείαν, id est Caesar non iam
cuniculis, sed machinis tollit rempublicam.
Suffossiones clam fiunt, machinae, hoc
est arietes, onagri, ballistae, palam admouentur. Dictum Plutarchus refert in vita
Caii Caesaris.
    Plus veneris habebit, si ad res animi transferatur, veluti si quis dicat malos
genios interdum oppugnare nos machinis, quum palam terrent aut illectant,
interdum cuniculis, quoties falsa specie pietatis imponunt obrepuntque incautis.

[E]EXITIO NVLLA RATIO3662



725



  a729-733
730


Ὀλέθρου οὐδεὶς λόγος, id est Exitii nulla ratio. Refert Plutarchus in vita Eumenis.
Is quum satagens rerum suarum superiorem adisset Phrygiam, intra Celenas
hybernauit. Vbi quoniam reperit Alcetam, Polemonem et Docimum de imperio
contra ipsum decertantes, 'Τοῦτ᾿ ἦν' ἔφη 'τὸ λεγόμενον Ὀλέθρου δὲ οὐδεὶς λόγος',
id est Exitii nulla ratio, sentiens, opinor, quum imminet homini fatale exitium,
deum adimere consilium ac rationem. Apparet esse hemistichium carminis iam-
bici ὀλέθρου δὲ οὐδεὶς λόγος. Huic affine est quod habet Quintilianus libro v., de
coniectura loquens: Praeterea, inquit, quur potissimum illo loco, illo modo sit
aggressus, qui et ipse diligentissime tractatur pro eodem locus, an etiam, si nulla
ratione ductus est, impetu raptus sit et absque sententia; nam vulgo dicitur scelera
non habere consilium.

[H]QVI LVCERNA EGENT INFVNDVNT OLEVM3663

735




740
  c741-744


Plutarchus in vita Periclis refert Anaxagoram Pericli in administranda republica
magno adiumento fuisse, verum vbi iam grauaret senectus et a Pericle publicis
intento negociis negligeretur, decreuerat inedia finire vitam. Id vbi resciuit Pe-
ricles, accurrit ad aedes philosophi precibusque et lachrymis conatus est ilium ab
instituto reuocare idque sua ipsius causa magis quam Anaxagorae. At ille iam
agens animam dixit: Ὦ Περίκλεις, καὶ οἱ τοῦ λύχνου χρείαν ἔχοντες ἔλαιον
ἐπιχέουσιν, id est Ο Pericles, et quibus lucerna est opus infundunt oleum, expro-
brans illi neglectum amici vnde non vulgarem capiebat vtilitatem, quum qui
egent lucerna ob vsum qualemcunque curent illam, abstergentes atque infun-
dentes oleum. Et quibus opus est fructu stercorant agrum.

745 [H]IN VENTREM INSILIRE3664


LB 1113


750




755
  c756-773


  c759-763
760




765
  c766-771



770

  a772-775


775
Ἐς τὴν γαστέρα ἐνάλλεσθαι, id est in ventrem irrumpere, dicitur qui curam
omnem ad cibum ac potum confert. | Ita Plutarchus de Lucullo in ipsius vita:
Ἅτε δὴ μὴ θεατρικῶς μηδὲ ἐπιδεικτικῶς Λουκούλλου πολεμοῦντος, ἀλλὰ δὴ τοῦτο 105
τὸ λεγόμενον εἰς τὴν γαστέρα ἐναλλομένου καὶ ὅπως ὑφαιρέσει τὴν τροφὴν ἅπαντα
πραγματευομένου, id est Vtpote quum Lucullus iam non palam neque ad ostenta-
tionem bellaret, sed, quemadmodum did solet, in ventrem impetum faceret, nihil non
moliens vt hosti commeatum subtraheret.
Non hic repetam quomodo locum hunc
verterit Leonardus Iustinianus.
    Sunt quos non alia ratione melius vincas quam si ventrem impetas. Huius stra-
tagematis exemplum edidit nobis ille non minus eruditione quam stemmatis cla-
rus Hermanus a Noua Aquila comes. A Dominicano quodam proscissus erat
praefatiuncula quasi staret a Capnione, degenerans a maiorum suorum moribus 106
ac pietate. Expostulauit cum maledico, minitans omnia. Tanto magis ille ferocie-
bat. Tandem amici comitis hoc iniere consilium. Denuntiarunt collegio, si male-
dicum abiicerent, se caeteros sodales pro innoxiis habituros, sin minus, in omnes
velle retorquere quod omnium consensu maledicus ille fuisset ausus. Quum
negligeretur denuntiatio, missus est qui interdiceret ne quisquam ex eo sodalitio
colligeret oua caseosue in ditione comitis aut cognatorum illius. Neglectum est
interdictum, itum est ad ooptochiam ac tyrologiam. Sed posteaquam irrumpen-
tibus comitis famulis aegre euaserunt, orta inter sodales seditione maledicus ad
conditiones pacis coactus chirographo testatus est se comitem semper habuisse et
habere et habiturum esse pro docto, generoso et pio viro. Fassus est se illa scrip-
sisse quae obiiciebantur - neque enim licebat inficiari quod per typographos erat
euulgatum - at quae scripserat in comitem non competebant nisi in hominem
degenerem ac impietatis fautorem. Itaque suo chirographo nihil aliud effecit nisi
vt maledicentiae adiungeret scurrilem impudentiam. Hac tamen satisfactione
vir animi generosissimi vereque Christiani fuit contentus, me vehementer
approbante.
    Puto huc respexisse Terentium quum ait: Pugnos in ventrem ingere! Nam para-
siti nulla parte magis laedi possunt quam ventre.

[H]DOMVS ANTI, QVAM DISPARI DOMINO DOMINARIS!3665




780



LB 1114
785
  a784-786


a789-791
790
Videtur et illud Ennii carmen prouerbiis asscribendum quod refert M. Tullius
Officiorum libro primo:
 O domus antiqua, quam dispari domino dominaris!
Id conueniet in disciplinam commutatam in peius eorum vitio qui successerunt,
velut in domum, in vrbem, in academiam, in monasterium aut collegium ad
peiora degenerans. Quanquam suspicor carmen Ennianum in codicibus esse
vitiatum, legendum autem: O domus Anti, quam dispari domino dominaris', vt
notarit Antii successorem. Iam quoniam in 'dispari' | prima syllaba natura longa
est, sublato s, quod Ennius subinde facit (nisi forte pro 'Anti' mauis 'Anci' aut
'Anni', quem Lucilius taxat alias) fit breuis itaque constat metrum. Scriba parum
eruditus putans 'antiquam' vnicam esse dictionem mutauit 'antiqua', alius nolens
omittere quod erat in plerisque codicibus adiecit 'quam'.
    Respexit huc M. Tullius Philippica secunda: Ο tecta ipsa misera, 'quam dispari
domino' - quanquam quomodo iste dominus? - sed tamen quam a dispari tene-
bantur!

[H]SORTEM ET VSVRAM PERSOLVERE3666



795




800

Καὶ τὸν τόκον καὶ τὸ κεφάλαιον ἐκτίνειν dicuntur qui serius quidem sed grauius
puniuntur aut qui differunt vindictam, vt per occasionem laedant grauius. Nam
prorogatione crescit vsura. Dion libello Περὶ τῆς ἀπιστίας: Ὥσπερ τὰ θηρία 107
πολλάκις ἠρεμεῖ κοιμώμενα ἢ ἐμπεπλησμένα, τὴν μὲν φύσιν οὐκ ἀπεβέβληκεν τὴν
αὐτῶν, παραπλησίως δὲ καὶ ἐκεῖνοι χρόνον τινὰ οὐκ ἔβλαψαν, ἔπειτα συμβάσης
προφάσεως καὶ τόκον, φασί, καὶ τὸ κεφάλαιον τῆς πονηρίας ἐκτίνουσι, id est
Quemadmodum noxiae bestiae saepenumero quietem agunt, siue quum dormiunt
siue quum cibo expletae sunt, quanquam naturam interim suam non exuerunt, simi-
liter et illi ad tempus aliquod non laeserunt, at vbi se dederit occasio, et vsuram, vt
aiunt, et sortem maliciae persoluunt.

[E]AD INCITAS1083667


805




810




815




820

  a822-824

Quos vrgeret extrema necessitas, his res dicebatur ad incitas rediisse. Plautus in
Trinummo: Hem nunc, hic cuius est (subaudi: ager), vt ad incitas redactus!, id est:
ad extremam inopiam. Idem in Penulo:
 Tace modo.
 Profecto ad incitas lenonem rediget, si eas abduxerit.
 Quin potius disperibit faxo quam vnam calcem ciuerit.

Sed haud scio an hic legendum sit: vnum calcum ciuerit. Nonius Marcellus
admonet incitam dici egestatem, et verum dicit, sed non absque tropo. Nam in his
duobus locis quae retulit e Plauto extremam quidem inopiam significat, at non
statim vbicunque ponuntur 'incitae' significatur egestas. Lucilius 'incita' dixisse
videtur in neutro genere:
 Illud ad incita quum redit atque internecionem.
Item:
 Commanducatus corrupit, ad incita adegit.
At Isidorus libro xviii. vsurpauit genere masculino, calculi inquiens partim ordine
mouentur, partim vagi. Qui vero moueri omnino non possunt 'inciti' dicuntur.

'Cio' 'moueo' est, 'inciti' quasi 'immobiles', quos Graeci dicerent ἀκινήτους.
    Satis liquet prouerbium ductum a lusu calculorum, in quo erant certae lineae
ad quas redactus calculus moueri iam non posset. Quadrabit et in eos qui confu-
tati manifestis argumentis non habent quod respondeant, quod dialectici vocant
metam silentii.

825 [H]CENTRO ET SPATIO CIRCVMSCRIPTA3668





830


  a833-836

835


Plutarchus in Praeceptis ciuilibus: Ἂν δὲ ᾖ τὰ τῆς οὐσίας μέτρια καὶ κέντρῳ καὶ
διαστήματι περιγραφόμενα πρὸς τὴν χρείαν, id est Quod si facultates modicae fue-
rint et centro et spatio circumscriptae ad vsum.
Sentit fortunas tam angustas vt, nisi
certa dimensione dispensentur, non sint ad necessarios vsus suffecturae. Veluti
qui supputatione facta quantum habeant annui census, subducunt quantum
quoque mense, quaque hebdomade, quoque die possint impendere. Quod si hos-
pitis aduentus aut similis casus fecerit sumptus paulo largiores, id sequentium
dierum parsimonia sarcitur, ne non constet ratio. Idem De futili loquacitate
docet responsionem esse κέντρῳ καὶ διαστήματι circumscribendam, ne quid
respondeatur vltra quam requirit percontatio. Quidam enim de vno interrogati
respondent de pluribus. Metaphora translata est a circulo qui fit circino circum-
ducto; in medio centrum est immobile, hinc spatium vndique aequale ad lineam
obeuntem. Vnde et 'circumscripta' dicuntur quae certis finibus continentur.

[E]ROSCIVS1093669

840



LB 1115
845




850

Roscius histrio tam erat felix in agendis fabulis vt quisquis in arte quapiam
insignis esset Roscius vocaretur. Id indicat M. Tullius libro De oratore primo:
Itaque hoc est iam diu consequutus vt in quo quisque artificio excelleret, is in suo
genere Roscius diceretur. Idem in secundo De oratore: Soleo saepe mirari eorum
impudentiam qui agunt in scena gestum spectante Roscio. | Quis enim se commouere
potest, cuius ille vitia non videat? Rursus in Bruto: Et in scena Roscium esse intelli-
gat. Hic est ille Roscius Ciceronis concertator quem ornauit hoc elogio vt diceret
virum fuisse tam bonum vt vnus indignus esset qui in scenam prodiret et eun- 110
dem tam praeclarum artificem vt solus dignus esset qui in scena versaretur.
    Eodem igitur tropo quo vehementer in consiliis callidum Daedalum vocamus,
in laboribus patientem Herculem, in disputando inuictum Achillem, in iudi-
cando Aristarchum, patronum in causis agendis egregie dextrum Roscium licebit
appellare.

[H]PHILOTESIVS CRATER3670


855




860
  a861-863

  a863-874

865




870



Κρατὴρ φιλοτήσιος dicitur quo in conuiuiis conciliantur amicitiae. Qui mos
etiamnum durat apud Germanos, quibus turpissimum est post acceptum philo-
tesium poculum veterum offensarum quamuis capitalium meminisse. Ne iudices
quidem admitterent actionem iniuriarum. Plutarchus in commentario De for-
tuna Alexandri, qui barbaros armis, Graecos ciuilibus institutis conabatur ad
humaniorem ac sanctiorem vitae rationem adducere, Ὥσπερ inquit ἐν κρατῆρι
φιλοτησίῳ μίξας τοὺς βίους καὶ τὰ ἤθη καὶ τοὺς γάμους καὶ διαίτας, id est Velut in
philotesio poculo miscens vitas, mores, coniugia ac viuendi rationes.
Apud Plautum
in Pseudolo seruus ebrius diis proximum putat manu candida cantarum dulcife-
rum propinare mitissimam amicitiam.
Hesychius indicat hanc φιλοτησίαν solere
adhiberi post coenam, quum in signum amicitiae ex eodem poculo de eodem
vino bibunt omnes. Qui mos apud nos nondum exoleuit, sed rarior est ob
metum nouae leprae, qua plerique laborant. Asconius Pedianus in actionem
aduersus Verrem tertiam putat hoc esse quod M. Tullius criminatur Verrem cum
suis potasse more Graeco. Nam vulgus existimat illos Graeco more bibere qui lar-
gius ac cyathis grandioribus bibunt. At ipse magis probat, vt intelligamus eos
Graeco more bibere qui merum bibunt. Id autem solent facere Graeci, vt quum
in conuiuio libant, primum salutent deos, paululum e cyatho profundentes, dein
amicos suos; totiesque bibunt merum quoties deos aut charos suos nominatim
vocant. Ita ferme Pedianus. Quidam putant hunc craterem etiam ἀγαθοῦ δαίμο-
νος appellari.

875 [E]CITHARA INCITAT AD BELLVM3671





880


Plutarchus libro De fortuna Alexandri secundo declarat hunc versiculum apud
Lacedaemonios solere decantari:
 Ἕρποι γὰρ ἄντα τῷ σιδήρῳ τὸ καλῶς κιθαρίσδειν,  id est
 Vergit ad letale ferrum lepide cithara canere.
Quo significabant certis citharae modis sedari motus animorum, aliis addi vigo-
rem ad praelium. Quum Alexander audisset Antigenidam tibia modos incinen-
tem qui vocantur harmatii, adeo inflammatus est vt simul cum armis exurgens
manus iniecerit in proxime assidentes.

[E]BATHYCLIS POCVLVM1113672

885




890
  a890-892
Βαθυκλέους κύλιξ, id est Bathyclis calix, dictum videtur in eos qui diuitiis suis soli
fruuntur, nemini quicquam impartientes. Apud Plutarchum in Conuiuio septem
sapientum Ardalus quidam sic alloquitur Aesopum: 'Tu nunquam huc transmittes
poculum ad nos, quum videas istos tanquam Bathyclis calicem inter sese transmittere,
caeterum alii nemini impartientes?
Cui respondet Aesopus: At ne hoc quidem pocu-
lum est publicum. Siquidem vni Soloni iamdudum astat'. Bathycles Graecis sonat
profundae gloriae, quo nomine videtur fuisse quispiam diues sibi viuens sibique
bibens.

[H]LVNAE RADIIS NON MATVRESCIT BOTRVS1123673


895




900
LB 1116
  a900-903
Plutarchus hunc Ionis senarium ceu prouerbialem adfert, disserens quod luna,
quoniam radios habet imbecilliores quam sol, excitare possit humores, conco-
quere non possit:
 Μέλας γὰρ αὐταῖς οὐ πεπαίνεται βότρυς,  id est
 Neque enim his niger maturus efficitur botrus.
Conuenit in eos qui conantur quod ob defectum virium non queunt perficere.
Refert idem in commentario De facie apparente in orbe lunae. Accedet plus
ve|neris, si volentes significare disciplinas humanas non praestare felicitatem,
dicamus: Μέλας γὰρ αὐταῖς οὐ πεπαίνεται βότρυς. In αὐταῖς subaudiendum est
ἀκτῖσιν, id est radiis.

[E]CALLIAE DEFLVVNT PENNAE3674

905
  c905-907



910
Callias apud Graecos quispiam fuit qui per luxum ac libidinem patrimonium
abligurierat. In eum vulgaris iocus extitit: Καλλίας πτερορρυεῖ, id est Calliae
defluunt pennae.
Solet enim hoc interdum auibus accidere vel morbo vel certis
anni temporibus, quemadmodum et quadrupedibus quibusdam mutantur pili
aut villi. Vnde et deplumati dicuntur ac detonsi qui facultatibus exuti sunt. Hoc
verbum πτερορρυεῖν frequenter per iocum vsurpatur apud Aristophanem in
Auibus.

[H]ΕΝ ΠΛΑΤΕΙ3675

  c913-915

915




920


  a923-927

925


  c928-930

930
  a930-933

Ἐν πλάτει dictum accipiendum interpretantur Graeci, quum paululum vltra
praescriptum significant esse concedendum, praesertim in his quae sunt humani-
tatis. Veluti si quis pollicitus solutionem ad diem Augusti decimum reddat post-
ridie. Iulianus Pandectarum libro xlvi., titulo De solutionibus et liberationibus,
capite Ratum autem: Ratum autem dominus habere debet, mox quum primum
certior factus est. Sed hoc
ἐν πλάτει et cum quodam spatio temporis accipi debet. Et
hunc Iuliani locum citat Vlpianus eodem libro, titulo Rem ratam haberi, capite
Quo enim. Rursus libro decimotertio, titulo De condictione triticaria, capite In
hac actione, Verius est inquit quod Seruius ait, condemnationis tempus spectandum:
si vero desierit esse in rebus humanis, mortis tempus, sed etiam
ἐν πλάτει secundum
Cehum erit spectandum: non enim debet breuissimum vitae tempus aestimari.
Ite-
rum libro xxii., titulo De probationibus, capite penultimo: Nec hoc quaeritur,
num aliquis meminerit quo die aut quo consule factum sit, sed num hoc aliquo pacto
probari possit, quando id opus factum sit: et hoc Graeci
ἐν πλάτει dicere solent et
caetera. Hactenus Pandectae.
    Verum illud ἐν πλάτει non norunt Caletii, qui ad horam vndecimam iussi
claudere portas ciuitatis statim ad primum nolae ictum occludunt repulsis et qui
foris stant et qui egredi cupiunt vtrisque portae proximis. Quum denunciatur 113
anathema qui ad diem praescriptum non soluerint, liberantur a fulmine, si ab eo
die intra decimum quartum liberarint fidem suam. Haec ad iuris aequitatem pertinent. 114

[E]PER SATYRAM3676

935
  c936-939



940
  a941-950



945


  c948-950

950



LB 1117
955
  c955-957
  a955-957
Variarum rerum mixturam sparsim nulloque ordine congestarum veteres satyram
appellabant. Apparet vocem primum deductam a lasciuia satyrorum temere nunc
huc nunc illuc salientium. Hinc deflexa est ad cibi genus quod ex diuersis herba-
rum formis conflatum est, praeterea ad lancem variis rerum generibus onustam,
quae sic diis offerebatur, non dissimilis illi poculo quod Graeci πενταπλόον a
quintuplici rerum differentia siue κέρνος a mixtura vocabant, de quo nobis supra
dictum est. Festus ait saturam siue satyram dici cibum variis rerum generibus
conditum aut legem aliis multis confertam legibus, itaque in sanctione legum as-
scribi solere: Neue per satyram derogato aut abrogato, quum significant totam
legem esse seruandam. Citat Annium Luscum ex oratione quam habuit aduersus
Tyberium Gracchum: Imperium quod plebs per satyram dederat, id abrogatum est.
Citat et C. Lelium ex ea quam pro se dixit: Postero die, quasi per satyram legem
sententiis exquisitis in deditionem accipitur.
'Legem satyram' interpretantur quae
eadem multas res complectitur, quemadmodum Iugurtha acceptus est in deditio-
nem, sed multis praescriptis conditionibus: vt triginta daret elephantos, pecus
atque equos multos, cum magno argenti pondere. Vsus est hoc adagio Iustinia-
nus in praefatione Pandectarum: Et primo quidem, inquit, anno hoc opus tradeba-
tur legentibus non secundum edicti perpetui ordinationem, sed passim et quasi per
satyram collectum et vtile cum inutilibus permixtum, maxima autem parte inutilibus
deputata. Itidem Salustius in Bello Iugurthino: Quasi per satyram sen|tentiis exqui-
sitis in deditionem accipitur. Haec Salustius dicit de Iugurtha, nec sunt in cuius-
quam oratione, nec ibi quisquam aderat Lelius; vnde necesse est locum apud Fes-
tum esse mutilum. Verba Lelii sunt omissa simul cum nomenclatura Salustii.

[H]NE PRAECEPS FVERIS AD IVRANDVM3677


960




965

Nonnullis haud vulgariter eruditis videtur et hoc adagiis annumerandum quod
refert Vlpianus libro Pandectarum xii., capite xiii., titulo De iureiurando, circa
finem. Si quis, inquit, iurauerit in re pecuniaria per genium principis dare se non
oportere, vel intra certum tempus, et peierauerit vel si dare oportere, vel intra certum
tempus iurauerit se soluturum nec soluerit: imperator noster cum patre rescripsit fus-
tibus castigatum dimittere et ita ei superindici: Προπετῶς μὴ ὄμνυε, id est Ne fue-
ris ad iurandum praeceps!
    Habebit prouerbii speciem, si quis hominem post acceptum malum admo-
neat: Προπετῶς μὴ ὄμνυε.

[E]ΕΧ SYNGRAPHA AGERE3678

c969-971
970

  c972-977
  a972-978

975


Sunt et illae formae a iurisconsultis ductae versae in prouerbium: ex syngrapha
agere, obsignatis tabulis agere pro eo quod est: rigide parumque ciuiliter, sed velut
ex obligatione. Cicero Pro Murena: Pergitisne vos tanquam ex syngrapha agere cum
populo? 'Syngrapha' Latinis sonat conscriptionem, quod vtriusque manu 115
conscripta vtrisque partibus tradi soleat. Et in hoc syngraphae differunt a tabulis,
quod tabulae ab vna parte tantum seruari consueuerint. A chirographo, tabulis,
codicillis differt syngrapha, quod in illis non scribantur nisi acta, in hac etiam
contra fidem actionis pactio venit, et non numerata pecunia aut non integre
numerata pro temporaria voluntate hominum scribi solet. Ita propemodum
Asconius Pedianus in Verrinarum tertiam.

[H]INIVRIA SOLVIT AMOREM3679

980




985




990




995

In Graecorum epigrammatibus prouerbii titulo citatur Ὕβρις ἔρωτας ἔλυσε, id
est Iniuria siue Contumelia soluit amores, quod contemptus amor plerunque ver-
titur in iram, ira in odium. Sic in comoedia Phaedria:
 Exclusit; reuocat: redeam? Non si me obsecret.
Item Horatius:
 Nam si quid in Flacco viri est, 116
 Non feret assiduas potiori te dare noctes,
 Et quaeret iratus parem,
 Nec semel offensae cedet constantia formae,
 Si certus intrarit dolor.

In epigrammate queritur amans hoc dictum falso iactari vulgo, quod ipse ab
amica exclusus non sine conuicio, quum iurasset se toto anno non rediturum ad
illam, postridie diluculo supplex ad eam redierit. Carmen sic habet:
 Ὕβρις ἔρωτας ἔλυσε, μάτην ὅδε μῦθος ἀλαται·
 Ὕβρις ἐμὴν ἐρέθει μᾶλλον ἐρωμανίην,  id est
 Falsum est quod iactant: Iniuria soluit amores,
 Morbum quippe meum prouocat illa magis.
In genere tamen verum est officiis mutuis ali beneuolentiam, iniuriis extingui.

[H]DISERTE SALTARE3680


1000




5

Cornelius Tacitus in Dialogo de oratoribus significat hoc conuicium fuisse vulgo
iactatum in oratores suorum temporum, qui lasciuia verborum et leuitate senten-
tiarum licentiaque compositionis histrionales modos exprimebant atque adeo lau-
dis et gloriae ingeniique loco iactabant saltari cantarique commentarios suos: ora-
tores temere dicere, histriones diserte saltare. Argutia dicti in hoc sita est: oratores
histrionice dicebant, quod illis erat indecorum, histriones ad oratorum actionem
sese accommodabant; ita factum est vt illi peius dicerent, hi saltarent melius.
Histrionum est saltare, oratorum dicere, quod qui perite faciunt diserti vocantur.
Iocus autem duo diuersa coniunxit.

[H]QVOD PVLCHRVM, IDEM AMICVM3681


10

  a12-16
LB 1118

15
Τὸ καλὸν φίλον, id est Quod pulchrum amicum. Inter prouerbia conciliantium
amicitiam refertur et hoc apud Platonem in Lyside: Καὶ κινδυνεύει κατὰ τὴν
ἀρχαίαν παροιμίαν τὸ καλὸν φίλον εἶναι, id est Ac propemodum apparet iuxta vetus
prouerbium quod pulchrum est amicum esse. Qui commodi gratia amat non amat
vere, sed quod | pulchrum est per se amatur. Vnde Aristoteles percontanti qui fie-
ret vt libentius colloqueremur cum formosis quam cum deformibus, respondit
eam percontationem esse caecorum. Nihil autem virtute pulchrius eoque nec
amabilius quicquam.

[H]MORTVO LEONI ET LEPORES INSVLTANT3682



20




25




30




35

Extat epigramma Graecum, cuius argumentum sumptum est ex Homericae Ilia-
dos χ, vbi Hectorem ab Achille iam interfectum circumsistunt Graeci mortuo
insultantes, nec quisquam erat qui extincto non aliquod vulnus infligeret. Sic 117
enim habet Homerus:
 Ἄλλοι δὲ περίδραμον υἶες Ἀχαιῶν,
 Οἳ καὶ θηήσαντο φυὴν καὶ εἶδος ἀγητὸν
 Ἕκτορος· οὐδ᾿ ἄρα οἵ τις ἀνουτητί γε παρέστη,  id est
 At reliqui accurrunt Graii cinguntque cadauer
 Hectoris, eximiam speciem formamque stupentes,
 Nec tamen astitit exanimi sine vulnere quisquam.

Ac paulo post:
 Ὧς ἄρα τις εἴπεσκε καὶ οὐτήσασκε παραστάς,  id est
 Dixerat hoc aliquis, simul et vulnus dedit astans.
Epigramma sic habet:
 Βάλλετε νῦν μετὰ πότμον ἐμὸν δέμας, ὅττι καὶ αὐτοὶ
 Νεκροῦ σῶμα λέοντος ἐφυβρίζουσι λαγωοί,  id est
 Nunc telis petitote meum post fata cadauer:
 Audet vel lepus exanimi insultare leoni.
Dictum est alias de his qui mordent mortuos, cum laruis luctantur et cum vmbris
depugnant.

[H]LINGVA NON REDARGVTA3683


40

  a42-44

Plato in Theaeteto: Ἀτάρ, ὡς ἔοικεν, ἐὰν ὅτι ἔστιν, Εὐριπίδειόν τι ξυμβήσεται· ἡ
μὲν γλῶττα ἀνέλεγκτος ἡμῖν ἔσται, ἡ δὲ φρὴν οὐκ ἀνέλεγκτος, id est At, vt videtur,
si posse responderis, Euripideum quiddam nobis accidet: lingua quidem nobis erit 118
irredarguta, mens autem non erit irredarguta. In eos quadrat qui rationibus
conuicti non cedunt tamen, sed tergiuersantur reclamantes aduersus suam ipso-
rum conscientiam.

45 [H]PVGNO TENERE3684





50

  c52-55


55
  a56-59


Ἀπρὶξ ταῖν χεροῖν λαβέσθαι, id est pugno stringere dicitur quod ipso contactu sen-
titur. Sic Plato in Theaeteto: Οἱ οὐδὲν ἄλλο οἰόμενοι εἶναι ἢ οὗ ἂν δύνωνται ἀπρίξ
ταῖν χεροῖν λαβέσθαι, id est Qui nihil esse putant quicquid non possint strictim
manibus apprehendere.
Loquitur de his qui non existimant quicquam esse in
rerum natura praeter res corporeas et sensibus expositas: actiones, generationes et
huius generis alia quae intellectu, non sensibus percipiuntur, existimant esse
inania vocabula. Talis visus est Platoni Diogenes, qui dicebat se cyathos et men-
sas videre, cyathitates ac menseitates quas Plato commemorabat, non videre. Sed
vicissim audiuit: 'Nimirum oculos, quibus cyathi et mensae videntur, habes; men-
tem, qua cyatheitates ac menseitates cernuntur, non habes.' Tam crassum ingenio-
rum genus Plato veluti prophanum a philosophiae mysteriis iubet arceri. Verius
enim sunt quae non videntur quam quae videntur et certius ea scimus quae
ratione colligimus quam quae manibus contrectamus. Sensuum enim iudicium
fallax est.

60 [H]HAVD SOLIDE3685





LB 1119
66



70




75
  c76-79
  a75-90


80
  c80-90



85




90
Οὐ παγίως, id est haud firmiter, Plato in Theaeteto miror quamobrem prouerbii
loco retulerit, nisi forte ob metaphoram duriusculam παγίως addidit ὥς φασιν.
Agit enim illic Socrates de his quae suapte natura firma non sunt, sed aliis adhe-
rentia reciprocis motibus variantur, vt sint aut non sint, velut album et nigrum,
agens et patiens. Locus sic habet: Καὶ πάντα τὸν αὐτὸν τρό|πον ὑποληπτέον, αὐτὸ
μὲν κατ᾿ αὐτὸ μηδὲν εἶναι, ὃ δὴ καὶ τότε ἐλέγομεν, ἐν δὲ πρὸς ἄλληλα ὁμιλίᾳ πάντα
γίγνεσθαι καὶ παντοῖα ἀπὸ τῆς κινήσεως, ἐπεὶ καὶ τὸ ποιοῦν εἶναί τι καὶ τὸ πάσχον
αὐτῶν ἐπὶ ἑνὸς νοῆσαι, ὥς φασιν, οὐκ εἶναι παγίως, id est Atque ad eundem
modum de reliquis sentiendum est, vnumquodque per se nihil esse, quod sane et

tum dicebamus, sed in mutuo inter se congressu omnia fieri et omnifaria, videlicet a
motu. Quandoquidem et agens esse aliquid et patiens, vnumquodque per se intelli-
gere, sicut aiunt 'solide', non possumus.
Aristoteles libro Rhetoricorum ii. ait senes
ob rerum experientiam semper addubitare neque quicquam asseuerare, sed omni-
bus dictis addere ἴσως καὶ τάχα, id est forte et forsitan, παγίως δὲ οὐδέν, id est
nihil fixe. Πάγιον Graecis dicitur quod compactum est, a πήγω, quod est figo siue
compingo; inde παγίως pro solide et certo. Accidentia quodammodo fluunt, sub-
stantia solida est, et eorum quae dicuntur ad aliquid ratio pendet aliunde. Patris
enim ratio perit, patri si moriatur filius, quum nihil secius subsistat patris sub-
stantia.
Quin et Latinis res soli dicuntur bona immobilia, et a 'solo' 'solidum' dicitur 119
quod integrum est et compactum. Id Osci solum vocant pro toto. Iuuenalis:
 Nobilitas sola est atque vnica virtus.
Sic hanc vocem frequenter vsurpat diuus Hieronymus. Hinc Sextus Pompeius
Festus dicta putat soliferrea tela quae tota ferrea sunt, et hominem solertem, quod
omneis arteis calleat, et solemne quod omnibus annis fit. Indidem et terram solum
dicimus, quod fixa sit et compacta, non profluens aeris et aquarum more. Huic
contrarium est quod habet M. Tullius libro De finibus secundo: Quae dici eadem
de caeteris virtutibus possent, quarum omnium fundamenta vos in vna voluptate tan-
quam in aqua ponitis.
Vox a Graecis deducta videtur, ὅλον, et aspiratione versa in
s, 'solum'.

[H]AVT ABI AVT EXVERE!1203686




95



Plato in Theaeteto significat apud Lacedaemonios hunc fuisse morem, vt in
publicis certaminibus neminem cogerent ad congressum, sed legem edicebant ἢ
ἀπιέναι ἢ ἀποδύνεσθαι, id est aut abire aut exui. Graecis autem ἀποδύνεσθαι
dicuntur qui se parant certamini, quod campestriati luctarentur olim, caetera
nudi. Vnde haec ipsa vox ἀποδύνεσθαι, quoties transfertur ad rem animi, velut ad
disputandum aut repugnandum carni, prouerbii vim habet. Ita frequenter vsur-
pat diuus Chrysostomus ac diuus Basilius. Simile est id quod alibi dicitur Aut
bibat aut abeat.

100 [H]CRISONEM HIMERAEVM PRAECVRRERE3687





105




110




115

Prodigiosa celeritas Crisonis videtur locum dedisse prouerbio. Sic enim Socrates
apud Platonem in Protagora, rogatus vt institutam cum Protagora disputationem
perageret: Βουλοίμην ἂν χαρίζεσθαί σοι, εἴ μου δυνατὰ δέοιο· νῦν δὲ ἐστὶν ὥσπερ
ἂν εἰ δέοιό μου Κρίσωνι τῷ Ἱμεραίῳ δρομεῖ ἀκμάζοντι ἕπεσθαι, ἢ τῶν δολιχο-
δρόμων τῳ ἢ τῶν ἡμεροδρόμων διαθεῖν τε καὶ ἕπεσθαι, id est Optarim quidem tibi
morem gerere, si quod petis meae facultatis esset. Nunc perinde est ac si me roges vt
Crisonem Himeraeum, insignem cursorem, sequar aut dolichodromon quempiam aut
hemerodromon perpetuo aequem cursu sequarque. Himera Siciliae ciuitas est, quan-
quam eiusdem nominis est altera in Africa. Vnde Crison dictus est Himeraeus,
celeritate currendi celebris, qualem refert libro septimo Plinius fuisse Philippidem
et Canistium Lacedaemonium cumque his Philonidem, Alexandri Magni curso-
rem. Dolichodromi dicebantur qui perpetuo impetu duodecim stadia decurre-
bant, hemerodromi qui totum diem a mane vsque ad vesperam citra respiratio-
nem currebant. Plinius scribit puerum nouem natum annos a meridie vsque ad
vesperam continuasse cursum. Vnde Graeci poetae solem appellant ἡμεροδρόμον,
quod singulis diebus cursum suum peragat, quasi vero noctu requiescat in diuer-
sorio Thetidis.

[H]CHARADRION IMITANS3688

  c119-122
120
LB 1120

  a123-127

125




130




135
  a136-139



140




145


Χαραδριὸν μιμούμενος, id est charadrion imitans, dici solitum de dissimulante ac
rem vtilem occultante. Suidas refert hunc senarium scazontem ex Hipponacte:
 Καὶ μὴν καλύπτει μῶν χαραδριὸν περνᾶς;|  id est
 Et num charadrion, quaeso, venditor caelat?
Item Aristophanes in Auibus:
 Ἄλλως ἄρ᾿ οὕπωψ, ὤς ἔοικ᾿, εἰς τὴν λόχμην
 Ἐμβὰς ἐπῶζε χαραδριὸν μιμούμενος,  id est
Alioqui vpupa, vt videtur, saltum ingressa abdidit sese, charadrion imitans. Quo
loco interpres fere cum Suida consentiens narrat huic aui vim inesse medicam, vt
illius aspectu facile sanentur qui laborant ictero siue regio morbo eamque ob cau- 121
sam qui vendunt occultant eam, ne licitator remedium sentiat priusquam emerit.
Addit eam auem mutare colorem ad similitudinem eorum quibus admouetur;
non deesse tamen qui sentiant non aspectum, sed esum auis habere remedium.
Vocem autem distingui accentu, nam si pronuncies vltima acuta χαραδριόν decla-
rari auem, si penultima acuta χαράδριον, diminutiuum a χαράδρα, significari 122
voraginem siue terrae hiatum, quod in hunc delabens aqua melodiam quandam
reddere videtur. Tantum ex his quae indiligenter a Suida sunt congesta tradere
licuit. Meminit huius auis et alias Comicus in eadem fabula:
 Ὕδωρ ἐφόρουν κάτωθεν εἰς τὸν ἀέρα
 Οί χαραδριοί,  id est Aquam ex imo portabant in aerem charadrii.
Interpres addit aui nomen inditum, quod in voraginibus gaudeat versari. Socrates
apud Platonem in Gorgia, quum Callinicen eo pellexisset vt fateretur beatam
vitam non esse sitam in copia rerum, sed in perpetuo influxu - nam qui satur est
aut non sitit, quoniam nec molestiam sentit nec voluptatem, lapidis more viuit
potius quam hominis - ita subiicit: Χαραδριοῦ τινα αὖ σὺ βιὸν λέγεις, ἀλλ᾿ οὐ
νεκροῦ οὐδὲ λίθου: Rursus tu charadrii quandam narras vitam, non mortui lapi-
disue. Marsilius vertit auem, quum Socrates videatur sentire de voragine, in quam
quum perpetuo decurrat aqua, nunquam tamen expletur; nisi forte charadrius
auis est de numero voracium, quemadmodum et larus, vt hinc nomen inuenerit,
a 'charadra' ductum.

[H]QVANTVM PEDIBVS POTES3689

150




155
Socrates in Gorgia Platonis ita loquitur: Σωφροσύνην μὲν διωκτέον καὶ ἀσκητέον,
ἀκολασίαν δὲ φευκτέον ὡς ἔχει ποδῶν ἕκαστος ἡμῶν, id est Temperantiam quidem
sectari atque exercere oportet, contra intemperantiam fugere quantum quisque nos-
trum pedibus valet.

    Id quo longius transfertur a rebus corporeis, hoc magis accedit ad prouerbium
celeritatis. Quod in corpore sunt pedes, hoc in animo sunt affectus, quibus expe-
timus aliquid aut refugimus.

[H]VASIS INSTAR3690



160




165
Ἀγγείου δίκην, id est vasis instar loqui dicitur qui, quum ob imperitiam ex se
nihil possit adferre, ab aliis audita profert. Fons ex se liquorem habet, vas, ni
aliunde infuderis, siccum est. Homines autem qui vacant eruditione per aures
implentur. Socrates in Phaedro Platonis: Ὅτι μὲν οὖν παρά τε ἐμαυτοῦ οὐδὲν
αὐτῶν ἐννενόηκα, εὖ οἶδα, συνειδὼς ἐμαυτῷ ἀμαθείαν. Λείπεται δή, οἶμαι, ἐξ ἀλλο-
τρίων ποθὲν ναμάτων διὰ τῆς ἀκοῆς πεπληρῶσθαί με, δίκην ἀγγείου, id est Nihil
horum ex me ipso excogitaui, fateor, imperitiae mihi conscius. Superest igitur, opinor
,
vt alicunde ex alienis fluentis per aures fuerim impletus, instar vasis.

[H]VT LVPVS OVEM3691




LB 1121
171


  a174-181
175




180
Ὡς λύκος ἄρνα φιλεῖ, id est Vt lupus ouem amat qui sui commodi gratia simulat
amorem. Nam is vulgo dicitur amor, quum reuera sit odium. Iuuenis enim quum
puellam venatur, vt illi pudicitiam, thesaurum incomparabilem, eripiat, vt pro
honesta fama turpi rumore traducat, vt parentibus, amicis ac bonis omni|bus 123
inuisam reddat, denique vt, quod est omnium charissimum, bonam mentem eri-
piat - quaeso, quid deterius hostis faciat hosti? Socrates citat carmen in Phaedro
veluti populari vsu iactatum:
 Ὡς λύκοι ἄρνα φιλοῦσ᾿ ὣς παῖδα φιλοῦσιν ἐρασταί,  id est
 Vt lupi oues, ita amat puerum vesanus amator.
Maro:
 Torua leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam,
 Florentem cytisum sequitur lasciua capella.

Et Horatius:
 Non ego te tigris vt aspera
 Getulusue leo frangere persequor.

[E]IN NAVIBVS EDVCATVS1243692



185


  a188-193

190


Ἐν νηυσὶν τεθραμμένος, id est in nauibus educatus, dicebatur qui rudis esset et
alienus a moribus liberalibus sensuque communi. Solet enim fere nauticum
genus suo elemento respondere, quod a ciuilium hominum commercio submo-
tum viuat. Ita Plato in Phaedro: Πῶς οὐκ ἂν οἴει αὑτὸν ἡγεῖσθαι ἀκούειν ἐν ναυσί
που τεθραμμένων; id est An non putas illum existimaturum sese audire homines in
nauibus alicubi educatos?
Plautus in Cistellaria mores agrestes appellat maritimos,
imo potius inconstantes, quod mare vicibus aestuariis accedat recedatque. Plauti
verba sic habent: Ita me Amor lapsum animi ludificat, fugat, agit, appetit, raptat,
retinet, iactat, largitur, quod dat non dat, deludit. Modo quod suasit dissuadet, quod
dissuasit id ostentat. Maritumis moribus mecum experitur: ita meum frangit aman-
tem animum.

[H]QVOD VTILE HONESTVM3693

195




200




205
  a205-207
Τὸ μὲν ὠφέλιμον καλόν, τὸ δὲ βλαβερὸν αἰσχρόν, id est Quod vtile est honestum est,
quod autem noxium turpe.
Hoc Plato De republica quinto refert quasi vulgo iac-
tatum: Κάλλιστα γὰρ δὴ τοῦτο καὶ λέγεται καὶ λελέξεται, ὅτι τὸ μὲν ὠφέλιμον
καλόν, τὸ δὲ βλαβερὸν αἰσχρόν, id est Nam pulcherrime profecto hoc et dicitur et
dicetur, quod vtile est, id esse honestum, quod noxium, id esse turpe.
Agit enim illic
de foeminis ad omnia masculorum munia pariter vocandis, si modo reperiantur
aeque vtiles reipublicae. Vult igitur illarum corpora nudari ciuitatis custodibus et,
si videantur habiles, vna cum masculis publicitus exerceri. Vehementer autem
contemnit illos qui rideant nudata foeminarum corpora modo ob reipublicae
commodum. Dubitat et M. Tullius an turpe sit viro bono nudum saltare in foro,
si liceat eiusmodi saltatione seruare rempublicam. Sed hominum vulgus inuertit
sententiam, honestum esse quicquid est vtile, quum philosophis nihil sit vtile nisi
quod honestum est.

[I]MAGIS QVAM SOL HERACLITI3694

  a208-219
210

  c212-216


215



Qui sine spe reparationis deficiunt, eos Socrates apud Platonem De republica
libro vi. μᾶλλον τοῦ Ἡρακλείτειου ἡλίου ἀποσβέννυσθαι, hoc est magis ipso Hera-
cliti sole extingui dixit. Agit illic de senibus, qui ad perdiscendas philosophiae dif-
ficultates idonei non sunt, in adolescentia defatigati. Heraclitus enim existimauit
solem scaphae speciem habere eiusque lumen deficere, quoties cauum ad super-
iora vertitur, sed rursus fieri lucidum, postquam inuertitur. Non dissimile som-
nium de sole prodidit Xenophanes, qui putauit eum in occasu perire, sed exortu
nouum fieri solem. At senes nunquam renouantur ad vigorem iuuenilem. Huc
allusisse videtur Horatius in Odis:
Damna tamen celeres reparant coelestia lunae:
Nos vbi decidimus
et caetera.

220 [E]COENVM BARBARICVM1253695





225

Βόρβορος βαρβαρικός, id est coenum barbaricum, pro vehementi stupore mentis
apud Platonem libro De republica ii. ponitur. Laudat enim illic dialecticam, quae
sola mentem ignorantiae immersam erigit attollitque a vulgaribus opinionibus ad
solidam veri cognitionem. Καὶ τῷ ὄντι, inquit, ἐν βορβόρῳ βαρβαρικῷ τινι τὸ τῆς
ψυχῆς ὄμμα κατορωρυγμένον ἠρέμα ἕλκει καὶ ἀνάγει ἄνω, id est Ac re vera barba-
rico quodam coeno demersum animi oculum paulatim trahit subuehitque sursum.

'Barbarus' a 'borboro' per contemptum dictum videtur.|

LB 1122 [H]NON Ε QVERCV AVT SAXO3696


230
  c230-233



235
Οὐκ ἐκ δρυὸς ἢ ἐκ πέτρας, id est non e quercu saxoue, quum significamus non
constare materia externa, sed ex animi virtutibus. Veluti vulgus 'ciuitatem' appel-
lat muros ac domos e lapidibus lignisque constructas, 'ecclesiam' appellat struc- 126
turam simili materia congestam, quum re vera ciuitas constet hominum moribus
et ecclesia sit animorum in vera religione consensus. Plato libro De republica
viii.: Ἢ οἴει ἐκ δρυός ποθεν ἢ ἐκ πέτρας τὰς πολιτείας γίγνεσθαι, ἀλλ᾿ οὐχὶ ἐκ τῶν
ἠθῶν τῶν ἐν ταῖς πόλεσιν; id est An existimas e quercu qualibet aut e saxo respubli-
cas fieri ac non potius ex moribus eorum qui in ciuitatibus versantur?

[H]PSALLIVM INIICERE3697



240




245

Ψάλλιον ἐμβάλλειν, id est psallium iniicere, dicuntur qui ferocientem animum
moderamine quopiam premunt. Metaphora sumpta ab equis animosioribus.
Plato libro De legibus iii.: Ὁ δὲ τρίτος σωτὴρ ὑμῖν ἔτι σπαργῶσαν καὶ θυμουμένην
ἀρχὴν ὁρῶν, οἷον ψάλλιον ἐνέβαλεν αὐτῇ τὴν τῶν ἐφόρων δύναμιν, id est At tertius
vobis seruator luxuriantem etiamnum frementemque conspiciens principatum veluti
psallium illi iniecit ephororum potentiam.
De Lacedaemoniorum republica loqui-
tur, in qua quinque ephori sunt instituti ad temperandam regiam potentiam.
Psallium autem est circulus qui freno additur, vnde et pro freno ponitur inter-
dum. Nisi forte allusit ad bubalos, qui circulo ferreo naribus iniecto circunagun-
tur, vnde prouerbium naribus trahere, quod alio dictum est loco.

[H]PRINCIPIVM, MEDIVM, FINIS3698


250




255
Plato libro De legibus quarto refert hoc quasi vulgo decantatum, deum vniuersi-
tatem rerum omnium complecti, hoc est principium, medium et finem. Ab illo
enim omnium quae sunt initium, incrementum et summa. ' Ἄνδρες' τοίνυν
φῶμεν πρὸς αὐτούς, ' ὁ μὲν δὴ θεός, ὥσπερ ὁ παλαιὸς λόγος, ἀρχήν τε καὶ τελευτὴν
καὶ μέσα τῶν ὄντων ἁπάντων ἔχων, εὐθεῖαν περαίνει κατὰ φύσιν περιπορευόμενος',
id est Sic igitur illis loquamur: 'Deus quidem, o viri, quemadmodum et vetere
prouerbio dicitur, omnium quae sunt principium, finem ac medium continens, rec-
tum peragit cursum, secundum naturam circumiens.'

[H]ORPHICA VITA3699



260
  c260-263



265
Ὀρφικὸν βίον, id est Orphicam vitam, Plato libro De legibus sexto dixit vitam
innoxiam et a luxu sanguinolentisque dapibus puram. Huiusmodi siquidem vitae
rationem Orpheus instituisse videtur, vt non solum sanguine pecudum non
inquinarent aras deorum, verum ne vesci quidem vllius animantis carnibus susti-
nerent, sed libis ac frugibus melle conspersis sacra facerent nec aliis ipsi vesceren-
tur. Platonis verba sunt haec: Ἀλλ᾿ Ὀρφικοί τινες λεγόμενοι βίοι ἐγένοντο ὑμῶν
τοῖς τότε, id est Sed Orphica quaedam, vt dicitur, vita tum erat vestris illo seculo.
Videtur Orpheus hoc conatus apud Thraces quod Pythagoras tentauit apud
Ionios, Numa apud Romanos.

[E]CANDIDVS SERMO1273700



270
  c271-274
  a271-274

Λευκὸς λόγος Graecis dicitur oratio dilucida perspicuaque, a colore qui inter cae-
teros plurimum habet lucis. Vnde λευκότερον εἰπεῖν dicuntur qui clarius efferunt
quod sentiunt, hoc est σαφέστερον, et λευκὴ φωνή dicitur quae facile penetrat
aures auditorum. Huiusmodi metaphorae sunt quae sumuntur e propinquo, vt
quum 'sentire' dicuntur aut 'videre' qui rem intelligunt, 'tenere' qui meminerunt,
'odorari' qui suspicantur, 'caecutire' qui errant. E proximo ducuntur, quum quod
oculorum est transfertur ad aures, velut hoc.




3501-3600    3701-3800