CHILIADIS QVARTAE CENTVRIA QVINTA |
[F] | NE BOS QVIDEM PEREAT• | 2353401 |
5 c6-23 10 15 20 c23-42 25 30 35 40 45 LB 1050 50 55 60 65 70 75 80 85 c87-89 90 95 100 LB 1051 105 110 115 120 125 130 135 140 145 150 LB 1052 155 160 165 170 175 180 185 190 195 200 LB 1053 206 210 215 220 225 230 235 c238-241 240 c244-259 245 250 255 LB 1054 260 265 c265-268 |
Iam ante prouerbiis aliquot nobis declaratum est, quantum vtilitatis adferat bonus vicinus, quantum incommodi malus. Sed quae conducunt ad vitae felici- tatem, iterum atque iterum expedit inculcare, quo penitius infigantur animis. Neque enim ea res tantum habet locum in parandis aedibus aut fundo, sed in omni pene vita, vt quod Portius Cato prodidit de commodo vicino habendo non 236 solum ad agricolas pertineat, verum etiam ad vnumquenque nostrum. Etenim si quis iam prouectior aetate vitae totius cursum relegat, comperiet maximam bonorum malorumque partem a bonis malisque vicinis fuisse profectam. Hesiodi carmen Columella tanquam prouerbiale refert: Μηδ᾿• ἂν βοῦς ἀπόλοιτ᾿ εἰ μὴ γείτων κακὸς εἴη, id est Nec bos intereat, vicinus si improbus absit. At leuis est bouis iactura, si cum his malis conferatur, quae capiuntur ex impro- bis conuictoribus, ex fucatis amicis, ex vxoribus et famulis parum fidelibus. At Catonis quidem sententiam nonnulli reiiciendam esse duxerunt, quod in nobis situm non est qualem habeamus vicinum, quem nonnunquam mors aliaeque diuersae causae nobiscum mutant. Id tametsi negari non potest, sapienter tamen a Catone praeceptum est vt agricola, quantum in ipso est, curet habere bonum vicinum, nec bonum tantum, sed et commodum. Bonus enim esse potest qui tibi commodus non sit. Id vt contingat, duae res potissimum adiuuabunt, diligentia in parando agro et commodi mores erga vicinum. Frequenter enim habemus malum vicinum quod ipsi nos prebeamus malos vicinos. Quemadmodum igitur, vt eleganter scribit Columella, sapientis est fortuitos casus magno animo sustinere, ita dementis est ipsum sibi malam facere fortunam. Quod facit qui nequam vicinum suis nummis parat, cum a primis cunabulis, si modo liberis parentibus est oriundus, audisse potuerit: Οὐδ᾿ ἂν βοῦς ἀπόλοιτ᾿ εἰ μὴ γείτων κακὸς εἴη. Quod non solum de boue dicitur, sed de omnibus partibus rei nostrae familiaris, adeo quidem vt multi praetulerint carere penatibus et propter iniuriam vicinorum sedibus suis profugerint. Nisi aliter existimamus diuersum orbem vniuersas gentes petiisse relicto patrio solo, Achaeos dico et Hiberos, Albanos quoque nec minus Siculos, et vt primordia nostra contingam, Pelasgos, Aborigines, Arcadas, quam quia malos vicinos ferre non potuerint. Ac ne tantum de publicis calamitatibus loquar, priuatos quoque memoria tradidit et in regionibus Graeciae et in hac ipsa Hesperia detestabiles fuisse vicinos, nisi Autolycus ille potuit cuiquam tolerabilis esse conterminus, aut Auentini montis incola Palatinis vllum gaudium finitimis suis Cacus attulit. Malo enim prae- teritorum quam praesentium meminisse, ne vicinum meum nominem, qui nec arbo- rem prolixiorem stare nostrae regionis, nec inuiolatum seminarium, nec pedamentum annexum vineae, nec etiam pecudes negligentius pasci sinit. Iure igitur, quantum mea fert opinio, M. Portius talem pestem vitare censuit et in primis futurum agricolam praemonuit, ne sua sponte ad eam perueniret. Hactenus quidem Columella decla- matoria quadam eloquentia simul et Catoni patrocinatus est et nos docuit, quanta pestis sit malus vicinus. Tametsi Cato non solum de vicini moribus sen- tit, verumetiam quam lauta sit re: Vicini, inquit, quo pacto niteant id animad- uertito. In bona regione bene nitere oportebit. Interdum enim nitor arguit agri bonitatem, in solo vero parum fertili declarat industriam agricolae. Porro quem- admodum dili|gens vicinus extimulat ad studium bene colendi, ita vicinorum 237 luxus et ignauia corrumpit vicini familiam. Itidem et praepotens vicinus opprimit propinquum pauperem, et supra modum tenues vicini semper aliquid abradunt siue precibus siue furto. Iam cum morosis et improbis vicinis nunquam rixa non est, nunc de finibus, nunc de damno dato, nunc de stillicidio, nunc de semita actuue, nunc de prospectu aut de lumine•. Quod si fortuna nobis dederit talem vicinum nec liceat mutare, reliquum est vt nostra commoditate reddamus illum ex malo bonum, certe caueamus ne lacessitus fiat incommodior. Turpissimum enim fuerit si nostris moribus ex commodo vicino faciamus incommodum. Vide- licet hoc est quod praecipit Cato: Vicinis bonus esto. Et ne satis esse putares si ipse temperes ab iniuria vicini, adiungit familiam ne siueris peccare. Mox indicat quid vtilitatis capiatur ex bonis vicinis. Si te, inquit, libenter vicinitas videbit, facilius tua vendes, operas facilius locabis, operarios facilius conduces. Si aedificabis, operis, iumentis, materia iuuabunt. Si quid bona salute vsus venerit, benigne defendent. Olim igitur qui fundum proscribebant venalem, praeconem edocebant, quibus dotibus esset ager commendabilis, quam salubri coelo, quam commodo situ, quam fertili solo, quam bene aedificatis villis. Sed vir acerrimi ingenii Themis- tocles, quum fundum venderet, iussit huiusmodi dotibus et illud adiici, quod haberet bonum vicinum. Id factum primum risu iocoque multitudinis acceptum• est, mox intellectum est hanc agri commendationem esse praecipuam. Plurimum itaque refert ad totius vitae commoditatem, qualem quisque vici- num sibi deligat, tum quo pacto qui contigit vtatur. Princeps qui ditionem ambit, quam sine maximo negocio summoque ditionis auitae dispendio tueri non possit, malam viciniam sibi adiungit. Rursum qui cordatos ac fidos consilia- rios, qui magistratus integros et reipublicae amantes asciscit, bonos vicinos adiun- git. Neque minimum interest quas nationes in affinitatem adglutinet. Qui dotis aut honoris gratia sponsam asciscit incommodis moribus, aut cui sint cognati procaces, malos vicinos sibi adiungit. Qui cum improbis init amicitiae foedus, malam viciniam accersit. Qui ductus amore censuum coniicit sese in collegium aut monasterium impiorum aut etiam superstitiosorum, malam viciniam sibi 238 parat. Prima igitur cautio sit in deligendo, proxima in corrigendo, postrema in fugiendo quod corrigi non potest. Quanquam ne fuga quidem debet carere cau- tione. Alioqui In vitium ducit culpae fuga, si caret arte, neque raro fit vt odio mali praecipitemus nos in aliud grauius malum. Raro poe- nituit amicitiae qui iudicio delegit amicum. Et saepe nostra culpa fit vt rescinda- tur amicitia, quod amicis bonis vtamur non bene, tum quod parum commodos amicos nec ferre nouimus nec emendare. Neque vero leuius peccant qui, quum inciderint in amicos pestilentes, nesciunt sese subducere, sed aut haerent his quos oderunt clanculum aut non dissuunt amicitiam, sed abrumpunt. Idem accidit mei similibus in deligendis ac retinendis studiorum nostrorum patronis et altori- bus. Negligimus oblatos aut amplectimur nobis parum aptos aut, si quis obtigit accommodus, non studemus illius erga nos beneuolentiam mutuis officiis alere. In prima certe parte grauissime peccaui adolescens. Etenim si tum respondissem fauoribus magnatum qui me coeperant amplecti, futurus eram aliquid in Iiteris, sed immodicus libertatis amor effecit vt diu cum perfidis amicis et peruicaci pau- pertate colluctarer. Nec erat finis futurus, nisi Guilhelmus ille Waramus Archie- piscopus Cantuariensis, vir non tam ob tituli munerisque dignitatem quam ob egregias summoque praesule dignas virtutes reuerendus, me veluti fugitantem in amicitiae suae nassam pellexisset. Gustata duntaxat illius humanitate contuli me in Italiam. Ibi cessantem neque quicquam minus quam de repetenda Britannia cogitantem, vltro reuocat delato sacerdotio. Hoc quoque neglectum est. Caete- rum, vbi me ventus alius retulisset in Angliam, sic astrinxit non tam benignitate, quanquam ea quoque | fuit et est in illo singularis, quam morum amabili quadam iucunditate miraque in amando constantia, id quod in viris primatibus sane raris- simum est, vt nolens illi praeberem manus. Haec erat esca qua me pertraxit in suum ius. Ita meo bono captus sum, hoc vno nomine felix quod hic Moecenas obtigit, sed longe felicissimus futurus si maturius contigisset. An illum huius alumni poeniteat nescio, certe mutuis in illum officiis meo animo nondum ipse satisfeci, nec videor vnquam satisfacturus. Proinde mihi rogandi sunt omnes, qui bonarum literarum, qui religionis amore ducuntur, vt si quid fructus non poeni- tendi ceperunt ex meis lucubrationibus, huic sanctissimo praesuli pro me gratias agant, atque adeo si possint referant. Referent autem si non patientur illius memoriam apud posteros intermori, cuius benignitati debent quicquid ex libris meis hauserunt, si quid omnino frugiferum hauserunt. Obstrepunt vndique que- rimoniae deplorantium sibi ad studiorum cultum deesse Moecenates. Atqui Moe- cenas non statim amplexus est Vergilium aut Horatium, nec Meuio Bauioue fuit Moecenas. Illud primum agat adolescens vt egregium aliquod specimen ceu pignus de se praebeat, non periturum quod in ipsum conferatur. Nec satis esse putet quibuscunque rationibus abstulisse munus vel praedam verius. Non est improbitate petendi ambienda benignitas, sed literis ac moribus semper in melius proficientibus. Sic inuitat fundus agricolam ad vberiorem sementem, si quod 239 creditum erat bona fide multoque cum foenore reddat. Nec est subinde mutan- dus patronus, vt relicto quem defatigasti quaeras integrum, et vna quercu excussa sub alia colligas. Sic vni aut duobus seruiendum est, quasi sis perpetuo iisdem vsurus. Nunc quam multos videmus qui suis moribus et literas odio et patronos pudore inuidiaque onerant. Est quidem nonnulla gratitudinis pars literis dic- tisque celebrare nomen patroni, sed magni refert quo quem modo laudes. Vana laudatio fidem abrogat etiam vera praedicantibus, itaque fit, non vt lector melius sentiat de laudato, sed peius de laudante. Immodicae laudes conciliant inuidiam potius quam gloriam. Iam qui laudibus vehunt ea quae bonorum ac sapientum iudicio damnantur, laudando vituperant. Primum quod adfers ad encomium sit verum, deinde quod verum est sic tractetur vt fiat etiam verisimile. Absint autem poetarum quorundam hyperbolae, quibus ex homine, quum libet, deum faciunt. Hae virtutes potissimum depingantur, quae fauorem ac beneuolentiam conci- liant, quod genus sunt pietas, integritas, pudicitia, modestia, benignitas, morum candor ac facilitas. Nihil est humano ingenio inuidentius, nihil hominum iudiciis morosius. Proinde si quid attingendum erit earum rerum quas vulgus sic miratur vt inuideat possidentibus, id arte tractandum est, ne fascinatio sit metuenda lau- dato. Nullus inuidet opulento, qui, quod vel ex benignitate fortunae vel sine fraude partum possideat•, sic habet vt dispensator sit potius quam dominus. Neque quisquam inuidet potenti, qui potens est reipublicae commodis, qui quantum eminet dignitate tantum se submittit modestia, comitate vincens etiam humiles. Nullus inuidet formoso qui naturae dono pudorem ac pudicitiam adiunxit. Nullus inuidet valenti aut longaeuo qui magno plurimorum bono valet ac viuit. Quod si cui deest ingenium aut ars ad haec pro dignitate tractanda, abs- tineat potius quam veluti malus pictor bonam formam imperitia sua reddat dete- riorem. Alexander ille fortasse morosius, qui nullius manu pingi sustinebat nisi Apellis. Nemo tamen egregio corpore a Fuluo Rutubaque pingi cupiat. Quod emittis in lucem publicam tale sit, vt posteritatis memoriam polliceatur. Denique 240 sic est temperanda laudatio, vt hoc officium non appareat esse tributum eius animo quem laudas, - nulli enim minus expetunt aut sustinent etiam laudari quam qui maxime promerentur -, sed ipsi potius virtuti quam nolentem etiam sequitur sua gloria, sed aliis ad similia studia prouocandis. Sic et vtiliter laudabitur qui promeritus est et citra periculum inuidiae aut assentationis suspicionem. In de|functorum autem laudes vberius effundenda est vis eloquentiae, quum iam mitior est inuidia et minor adulandi suspicio. Hactenus ostendi quomodo studiosi suis patronis commendari queant. Nunc paucis attingam quibus rationibus et studiis ipsis fauorem omnium valeant conci- liare. Multis enim in locis iam linguae bonaeque quas vocant literae magna fla- grant inuidia, quod quidem fit partim culpa maiorum, qui putant autoritati suae detrahi si quid nouae eruditionis accedat iuuentuti, contentique his quae pueri didicerunt, alia nec doceri patiuntur nec sustinent discere, vel quia piget vel quia pudet, partim etiam eorum vitio qui haec vetera noua inuehunt. Sunt enim in hoc ordine quidam intolerabili insolentia, qui simul atque tenuerint duodecim verba Latina et quinque Graeca, Demosthenes ac Cicerones sibi videntur, effu- tiunt ineptos libellos, nonnunquam et virulentos, liberales disciplinas omnes miro fastu aspernantur et in harum professores scurriliter debacchantur. Nec desunt qui bonis literis ad res pessimas abutuntur, ad seditiosam maledicentiam, ad concutiendam, luxandam et labefactandam concordiam tranquillitatemque reipublicae Christianae. At qui olim his literis erant instructi principum tumul- tus sua facundia componebant, cum haeresiarchis belligerabantur, celebrabant diuorum memoriam, carmine prosaque decantabant Christi laudes, exhortaban- tur ad contemptum huius mundi, ad amorem rerum coelestium. Talis erat Basi- lius, talis Nazianzenus, talis Ambrosius, talis Prudentius, talis Lactantius, in qui- bus linguarum ac politioris literaturae cognitio ideo caret inuidia, quia seruiuit pietati. Solent autem et hominum mores studiis imputari, quemadmodum hodie non pauci sunt qui detestantur Euangelium ob impuros quorundam mores Euangelii nomine sese venditantium. Quod si, quemadmodum Paulus cauens ab omni specie mali glorificat Euangelium suum, omnibus omnia factus vt omnes lucrifaciat, ita literarum huiusmodi professores integritate morum, comitate tem- perantiaque linguae commendarent suam professionem, longe plus esset fructus et inuidiae minus. E diuerso, si maiores ciuiliter et aequis animis reciperent, non nouas aduenas sed veteres hospites postliminio sese recipientes, sentirent sibi non mediocrem lucem neque vulgarem vtilitatem ex harum accessione accrescere. Nunc cum veteribus amicis perinde atque cum hostibus irreconciliabile bellum gerunt. Noua vocant quae sunt vetustissima, vetera nominant quae sunt noua. In priscis Ecclesiae doctoribus sacrorum voluminum cognitio cum linguarum et humanioris literaturae peritia fuit coniuncta. Idem videmus in priscis philoso- phis, medicis, iureconsultis•. Vbi soloecissat Aristoteles aut Hippocrates? Nonne facundi sunt Plato et Galenus? In veteribus autem iurisperitis quae fuerit vtriusque linguae peritia, quae Romani sermonis tum puritas tum maiestas, declarant haec ipsa fragmenta quae gloriosus Iustinianus nobis pro solidis volu- 241 minibus obtrusit, quanquam haec ipsa scatent vndique mendis prodigiosis. Nouum est pueris ad grammaticam instituendis inculcare modos significandi, praelegere delira glossemata, quae nihil aliud doceant quam impure loqui. Nouum est adolescentem ad philosophiae, iuris, medicinae, Theologiae studium recipi, qui ob inscitiam sermonis nihil intelligat in vetustis autoribus. Nouum est a Theologiae adytis excludi, nisi qui diu sudarit in Auerroe et Aristotele. Nouum est adolescentibus philosophiae candidatis inculcari nugas sophisticas et com- mentitias quasdam difficultates, meras ingeniorum cruces. Nouum est in publicis scholis aliud responderi secundum viam Thomistarum et Scotistarum, Nomina- lium et Realium. Nouum est illic excludi argumenta quae petita sunt ex diuino- rum voluminum fontibus, sola vero recipi quae ducuntur ex Aristotele, ex epi- stolis decretalibus, ex placitis scholasticorum, ex glossematis iuris pontificii profes- sorum aut similitudinibus plerunque frigidis ex iure Caesareo detortis. Si nouis offendimur, haec vere noua sunt. Si vetera probamus, vetustissima sunt quae nunc offe|runtur, nisi forte nouum est quod ab Origenis seculo proficiscitur, et vetus est quod ante trecentos annos exortum semper in deterius profecit. Sed his etiam iniquiores quidam non verentur priuatim ac publice atque adeo in sacris etiam concionibus deblaterare, has literas esse fontes omnium haereseon, non animaduertentes hanc blasphemiam cadere in Hieronymum, Ambrosium et Augustinum aliosque complures, quibus doctoribus gloriatur Ecclesia. Huius- modi stolidissimas nugas inculcant auribus adolescentium in secretis confessioni- bus: 'Caue a Graecis, ne fias haereticus, fuge litteras Hebraeas, ne fias Iudaeorum similis, abiice Ciceronem, ne cum illo damneris.' Ο graues admonitiones. Nec 242 cogitant futurum vt haec pueri passim effutiant ridenda cordatis omnibus. Eadem instillant parentum auribus, hoc agentes vt ipsis mandetur liberorum in- stituendorum cura. Facile imponitur mulierculis et simplicibus idiotis sanctimo- niae fuco. Verum ouem nihilo rectius lupo commiseris, quam talibus ventribus liberos. Quid audio? Valdenses, pauperes a Lugduno, Vuicleuus• linguas ac bonas literas calluerunt? Deinde num Hieronymus haereticus fuit, quia linguis et omni literarum genere praecelluit? Si quis Gallicae duntaxat linguae peritus sua lingua scriberet opiniones haereticas, an protinus admoneremus omnes, ne quis disceret Gallice? Nuper etiam principum aulis persuadere coeperunt totum hunc tumul- tum et Lutheranismi et rusticanae seditionis ex linguis humanioribusque literis esse natum. Habent aulae Midas ac Thrasones suos, summique principes hoc magis patent talium insidiis, quo magis ingenui sunt quoque vehementius indul- gent suis affectibus. Si de haeresi periclitatur qui Graece et Hebraice nouit quod Lutherus harum linguarum rudis non est, quur non potius in tuto esse dicitur quod Ioannes episcopus Roffensis, quod Hieronymus Aleander Archiepiscopus Brundusinus propugnatores sunt nutantis Ecclesiae, quorum hic omnibus linguis excellit, ille treis linguas aetate iam vergente non vulgari studio amplectitur. Addunt et aliam calumniam. Forte in secretis admissorum confessionibus ado- lescentum audiunt aliquid lasciuiae, qui morbus peculiaris est illi aetati. Rogant quos autores legant; quum audiunt Vergilium aut Lucianum, studiis imputant aetatis aut hominis vitium, traducuntque protinus et aetatem et literas, quasi vero non multo peiora audiant ab iis qui nullas omnino literas attigerunt. Etenim, quemadmodum literarum studium non liberat ab omnibus vitiis, ita negari non potest quin a multis arceat aetatem lubricam. Nihil autem tam sanctum, quin is qui natura improbus est, vertat in occasionem peccandi. Quod si tollendum est quicquid quomodocunque praebet turpitudinis occasionem, quur tantopere lau- datur coactus iste coelibatus? An putant ignotum, quae Lerna malorum hinc nas- catur? Sed quis tandem erit fructus, si studiorum professoribus inuicem sese lace- rantibus collabantur omnes honestae disciplinae, quod iam magna ex parte factum videmus locis aliquot? At sine his vita hominum non est hominum sed ferarum. Quid igitur superest, nisi vt linguae bonaeque literae postliminio redeuntes ac velut a radice repullulantes, ciuiliter et comiter sese insinuent in sodalitatem earum disciplinarum quae tot iam seculis regnant in Academiis, neque cuius- quam studium incessant, sed omnium• studia potius adiuuent. Deferant nonnihil autoritati professionis, deferant aliquid inolitae et velut in naturam versae consuetudini, deferant aliquid et aetati multorum non facile ad diuersa flexili. Quos viderint insanabiles, suo relinquant ingenio, ne maiores excitent tragoedias. Qui tractabiliores erunt, hos inescent tempestiuis ac blandis admonitionibus. Sic admoneant, sic adsint, sic corrigant, vt officiosa pedisequa monet, adest, corrigit heram suam. Merito regina disciplinarum omnium est Theologia, verum haec erit et hones- tior et instructior, si tam vtiles pedisequas qua decet comitate receperit in suum famulitium. Praeclara res est philosophia, sed huic plurimum accederet• dignita- 243 tis si veteres amicas agnouerit. Honesta he|ra est iurisprudentia, verum huic orna- menti non parum adferent tam elegantes famulae. Egregia res medicina, sed absque linguarum et veterum literarum cognitione pene caeca est. Ad hunc modum si sua bona vicissim inter sese communicent, vtraeque fient et locuple- tiores et splendidiores. Monarchas autem illud admonitos velim, ne susurronibus eiusmodi praebeant aures, cogitent potius quantum fructus ac dignitatis ex hoc studiorum genere rebus ipsorum sit accessurum et olim accesserit. Postremo res omnium et publice et priuatim erunt feliciores, si suo quisque vicino bonum vici- num praestiterit. [G] Vt ad prouerbium redeam, congruit illi quod alibi comme- moratum est: Aliquid mali propter vicinum malum, quod vsurpauit Demosthenes in oratione contra Calliclean•: Οὐκ ἦν ἄρα, ἄνδρες Ἀθηναῖοι, χαλεπώτερον οὐδὲν ἢ 244 γείτονος πονηροῦ καὶ πλεονέκτου τυχεῖν•, id est Non erat quicquam, o Athenienses, perniciosius quam improbum vicinum nec suis contentum esse nactum. |
270 | [B] | CAPVT ARTIS DECERE QVOD FACIAS | 3402 |
275 280 |
Quintilianus libro Institutionum oratoriarum• vndecimo videtur veluti vulgo cele- bratum adducere: Caput est artis decere quod facias. Ipsius verba subscribam: Vnum etiam his adiiciendum est: cum praecipue in actione spectetur decorum, saepe aliud alios decere. Est enim latens quaedam in hoc ratio et inenarrabilis, et vt vere dictum est, caput esse artis decere quod facias, ita nec sine arte esse nec totum arte tradi potest. Hactenus Fabius. Id vsurpare licebit, non solum vbi quid fiet parum decore, veluti si cantillet aut lusitet senex, si praeeat et obiurget iuuenis, verum etiam cum negabimus quibuslibet quiduis esse decorum. Quod saepenumero videamus euenire, vt quod ab hoc dictum aut factum placet vniuersis, si idem tentet alius, etiamsi doctior peritiorque, nemo tamen ferat. Id cum quotidie videamus accidere, tamen cur accidat, ratio reddi non potest. |
[B] | DOMVS RECTA | 3403 |
285 290 |
Annaeus Seneca libro Epistolarum familiarium• decimo sexto: Videbimus quod parum recisum sit, quod parum structum, quod non huius recentis politurae. Cum circumspexeris omnia, nullas videbis angustias inanes. Desit sane varietas marmorum et conscissura• aquarum a cuniculis interfluentium et pauperis cella et quicquid aliud luxuria non contenta decore simplici miscet, quod dici solet, domus recta est. Hacte- nus Seneca. Quod si locus non vacat mendo, significat vulgo domum rectam vocari, non quidem opulentam et ambitiosam, sed cui nil desit iustae suppellec- tilis. Ad eundem modum M. Tullius Graecorum linguam ambitiosae meretrici confert, quae multo luxu superfluat, Latinorum honestae ac pudicae matronae, cui nihil deest quod ad honestam pertinet mundiciem. |
[B] | NON EST BEATVS, ESSE QVI SE NESCIAT | 3404 |
295 300 305 |
Idem in eodem opere versiculum hunc e poeta quopiam allegat comico: Non est beatus, esse qui se nesciat, haud dubium• quin populari sermone iactatum, cum autoris nomen• non adscrip- serit. Sensus est haud esse satis vt adsit felicitas, ni felicitatem tuam intellexeris. Huc alludens Vergilius: O fortunatos nimium, bona si sua norint, Agricolas. Eodem pertinet quod Martialis inter felicitatis calculos hunc quoque commemo- rat: Quod sis, esse velis. Quid enim felicius libertate? Atqui videas non paucos• qui sortem deplorent suam, quod in principum aulis locum non inueniant; miseros 245 se putant, quod seruire non liceat. Verum vt beatus non est qui se non putat bea- tum, ita bis miser est, qui cum animi malis sit infelix, tamen sibi videtur felix. Etenim vt qui sanus est et sibi videtur aegrotus, non fruitur suo bono, ita qui morbo tenetur, non intelligens suum malum, longissime abest a sanitate, quippe qui vsque adeo sanus non sit vt sit etiam insanabilis. | |
LB 1055 | [B] | AMICVS CERTVS IN RE INCERTA CERNITVR | 3405 |
310
315 |
M. Tullius• in Laelio senarium hunc ex Ennio citat prouerbii specie: Amicus certus in re incerta cernitur. Quo significatum est amici fidem in rebus aduersis explorari. Nam quod cum periculo coniunctum sit, id 'dubium' appellant, pro quo Ennius posuit incertum, affectans ἐναντίωσιν et προσονομασίαν, quibus schematis impendio delectatus est, atque adeo non ipse solum, sed et omnis illa aetas vsque ad M. Tullium. [H] Plautus item eum amicum pronuntiat, qui in re dubia iuuat. Habent eandem sen- tentiam Hebraeorum prouerbia: Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. |
[B] | AVARVS NISI CVM MORITVR, NIL RECTE FACIT | 2463406 |
320
325 |
Omneis ferme Publianas sententias video prouerbiorum vice fuisse celebratas, nec iniuria sane. Nihil enim illis fingi potest nec argutius nec iucundius. Cuius Mimos ipsi• nuper emendatos non grauati sumus breuissimis scholiis explicare. Quamobrem non est animus eos omnes in hunc ordinem asciscere, praeter vnum aut alterum, qui mihi praeter caeteros arrident, quorum hic vnus est: Auarus nisi cum moritur, nil recte facit. Etenim qui sese pecuniae studio addixit, nulli commodus est dum viuit. Sola mors voluptatem et emolumentum adfert haeredi. |
[B] | BONA NEMINI HORA EST | 3407 |
330 | Arrisit et hic: Bona nemini hora est, quin alicui sit mala. Ita fortuna temperauit res mortalium, vt quod huic laetum est, alii pariat dolo- rem, quod alii lucro est, alii damnum adferat. Nemo ditescit, nisi malo alte- rius. Nemo vincit in bello, nisi exitio alterius. Nisi mauis pro alicui legere 'alicubi'. |
335 | [B] | SPONTANEA MOLESTIA | 3408 |
340 345 |
Celebratur inter Graecos cum primis bellus et elegans trimeter: Αὐθαίρετος λύπη ᾿στὶν• ἡ τέκνων σπορά, id est Vltroneus dolor est parare liberos. Dici non potest quantum et quam molestum negocium sit educare filios, prae- sertim cum adeo pauci sint qui parentum officio respondeant. Verum hanc molestiam non est cui possint imputare, cum liceat coelibem viuere. Longius trahi potest ad eos qui sibi sponte periculum ac molestiam accersunt. Atque adeo similis propemodum conditio est tollentium liberos et scribentium libros. Tuen- dum, emendandum quod scripseris et tamen non est quem incusemus•, cum nobis liberum sit dormire. |
[B] | SAPIENS SVA BONA SECVM FERT | 3409 |
c347-348 350 c351-353 |
Ὁ σοφὸς ἐν αὑτῷ περιφέρει τὴν οὐσίαν, id est Sapiens opes sibi secum habet semper suas. A Biantis, ni fallor, apophthegmate natum, qui rogatus cur nihil exportaret rerum suarum ex incendio patriae: Ego vero, inquit, omnia mea bona mecum porto, signi- ficans ea quae vere nostra sunt intra nos esse, velut eruditionem ac virtutem. Vt rursum quae vere mala sunt nostra, non licet effugere, quantumlibet commutetur 247 locus. |
[C] | CITIVS TELEGORAE DONARIM | 3410 |
355
c355-358 360 |
Telegoras apud Naxios praediues quispiam ac praepotens erat, cui quod quotidie multa missitarentur, vulgato sermone receptum est, vt venditores paruo licitanti- bus dicerent Μᾶλλον προέλοιμι• τῷ Τελεγόρᾳ• δοῦναι, id est Malim Telegorae dare. Refertur apud Athenaeum libro Dipnosophistarum octauo ex Aristotele. Rem longius prosecuti sumus in prouerbio Nullus malus magnus piscis. Nec video quis vsus adagionis esse possit, nisi si dicamus officium rectius gratuito collocari penes probos ac magnos, quam mercede penes improbos ac viles. |
[C] | HECATAECOENA | 2483411 |
LB 1056 366 370 a370-377 375 380 a382-386 385 | Veteres coenam perparcam et impendio frugalem Hecatae coenam appellabant, quod apud inferos tenuissimo victu minimoque cibo eoque vilissimo viuitur, | iuxta poetarum theologiam. Siquidem vmbrae plebeiae malua porroque victitant, Hecate maenides ac triglidas pisces, apud nos contemptissimos, habet in deliciis, vt sibi sacros. Vnde et Athenis locum esse dictum Triglam, atque inibi simula- chrum Hecates Triglantinae. Alii Triglam illi sacram putant ob nominis rationem a ternione dicti, cum triformis sit et Hecate. Extat apud Athenaeum libro sep- timo, [G] meminit et octauo•. [C] Meminit et Lucianus alicubi. [F] Verum illud expendat eruditus lector, an prouerbium accipi possit de coena illa, quam singu- lis mensibus in triuiis Hecatae collocabant diuites, diripiebant pauperes. Cuius rei meminit etiam Aristophanes in Pluto: Παρὰ τῆς Ἑκάτης ἔξεστι τοῦτο πυθέσθαι Εἴτε τὸ πλουτεῖν, εἴτε τὸ πεινῆν βέλτιον, φησὶ γὰρ αὕτη Τοὺς μὲν ἔχοντας καὶ πλουτοῦντας δεῖπνον κατὰ μῆνα προσάγειν, Τοὺς δὲ πένητας τῶν ἀνθρώπων ἁρπάζειν, πρὶν καταθεῖναι, id est Hoc ex Hecata si vis didicisse licebit, Vtrum potius ditem esse an egenum, quandoquidem iubet illa Hos quibus est res quoque benignam mense vno ponere coenam, Caeterum egenos hanc praedari, prius ac deponere possunt•. Quo quidem loco in hanc sententiam scribit interpres. Olim in triuiis veneraban- tur Hecaten, quod eadem tribus nominibus appelletur, Luna, Artemis et Hecate. Cae- terum sub nouilunium diuites mittebant coenam vespere, veluti coenam Hecatae in triuiis. Pauperes autem esurientes diripiebant ac deuorabant quae erant apposita, dicentes quod Hecate comedisset. Itaque congruet, vbi res per tumultum diripitur. |
[G] | MENS VIDET, MENS AVDIT• | 3412 |
390 395 400 |
Νοῦς ὁρᾳ καὶ νοῦς ἀκούει, id est Mens videt, mens audit. Hemistichium prius videtur carminis trochaici, tetrametri catalectici. Refertur ab Aristotele quasi vulgo iactatum sectionis vndecimae problemate 33., vbi proposita quaestione quur noctu acrius audiamus quam interdiu, inter alias causas et hanc reddit, quod interdiu animus variis negociis distrahitur, qui nisi sit praesens, nec corporis sensus officio suo fungantur, adeo vt mente alienata nec corporis dolo- rem interdum sentiamus. Et ipse sum expertus in cruciatu dentium aut calculi multo leuiorem reddi doloris sensum, si possis animum in aliquam cogitationem alienam intendere: ὥσπερ, inquit, εἴρηται τὸ 'νοῦς ὁρᾷ καὶ νοῦς ἀκούει'. Noctu vero, quoniam oculorum sensus quiescit et animi cogitatio tranquillior est, tum aurium meatus non minus patent nocte quam interdiu nec minus capaces sunt sonorum, sed eos facilius etiam renunciant animo, quod tum nullis actionibus distrahatur nec oculorum sensu auocetur quemadmodum in die, fit vt acutior sit 249 aurium sensus. Locus erit adagio vbi iubemus quempiam attentum esse, quem- admodum dicimus 'hic esto' et 'isthic sum'. De mente peregrinante nobis dic- tum est alias. |
405 | [C] | THYMBRA VICTITANS | 3413 |
410 a414-419 415 LB 1057 420 a419-426 425 |
Θυμβροφάγοι, id est Thymbra victitantes adagio dicebantur, vel qui tutius ac libe- rius vitam agerent, vel qui moribus essent parum blandis, vel qui hilariter citraque sollicitudinem paruo contenti viuerent, quod thymbra, [G] quam ean- 250 dem cunilam dicunt•, [C] herbae genus sit quam Plinius non distinguit a satureia, Columella distinguere videtur•: Et satureia, inquiens, thymi referens thymbraeque saporem. Est autem saporis subamari, in agris passim prouenit et pratensis [G] ad remedia• [C] praestantior est hortensi, vt auctor est Dioscorides, locis gaudens petricosis. [G] Hortensis cibis aptior•. [C] Prouerbium recensuit Suidas [F] et Hesychius. Fertur Epaminondas mire frugalem vitam egisse, itaque de prandio parco tenuique dixisse: Τὸ τοιοῦτον ἄριστον οὐ χωρεῖ προδοσίαν, id est Tale prandium non recipit proditionem. Sensus autem dicti geminus est: vel quia nemo molitur insidias rebus modicis, vel quia qui modicis contenti sunt non facile corrumpun- tur vt pro|dant rempublicam. [G] Amphis apud Athenaeum libro decimo: Εὐτελὲς γὰρ δεῖπνον οὐ ποιεῖ παροινίαν, id est Vbi coenafrugi est, nulla debacchatio. Graecus trimeter videtur corruptus inuersione duarum dictionum. Restituetur si legas δεῖπνον γὰρ εὐτελές. Et subdit ex Alexide ex prolixis conuiuiis primum nasci scommata, e quibus fere plus est doloris quam voluptatis. Hinc maledictum. Id regeritur et reciprocatur in dicentem 'mox a verbis ad verbera'. Non ita qui thym- bra victitant. |
[C] | DORYPHOREMATIS RITV | 3414 |
430 435 440 | Graeci δορυφόρημα vocant satellitium illud ex barbarorum fece conductum, quod olim tyranni ad custodiam corporis adhibebant, nunc a regibus magis fastus quam tutelae gratia alitur, nec a regibus modo, verum etiam a summis pontifici- bus. In tragoediis igitur sic addebatur regum personis δορυφόρημα, vt astarent modo, nihil etiam loquerentur. Vnde qui taciti assident δορυφορήματος τρόπον adesse dicuntur. Sic Athenaeus libro quinto: Παρεμβάλλοντός τινα λόγον Πεισι- στράτου, χρὴ γὰρ καὶ τοῦτον μὴ παρεῖναι δορυφορήματος τρόπον, id est Cum inii- ceret sermonem quendam Pisistratus; neque enim oportet hunc adesse more dorypho- rematis, hoc est tacitum et nihil adferentem in medium. [F] Vsurpatur a Luciano in libello De conscribenda historia, his quidem verbis•: [D] Οὐκοῦν•, ὦ φίλων, ὡς μὴ μόνος ἄφωνος εἴην ἐν οὕτω πολυφώνῳ καιρῷ•, μηδ᾿ ὥσπερ κωμικὸν δορυφόρημα κεχηνὼς σιωπῇ περιφεροίμην, id est Igitur amice, ne solus essem mutus in tempore tam vocali, neque veluti comicum doryphorema hians cum silentio obambularem. |
[A] | MVSICAM DOCET AMOR• | 3415 |
445 450 455 460 |
Plutarchus adducit• et hoc adagium trochaico versu expressum•: Μουσικὴν• ἔρως διδάσκει, κἄν τις• ἄμουσος ᾖ τὸ πρίν, id est Musicen• docet amor, et si fuerit indoctus prius. Sensus est amorem ad industriam excitare animum artiumque et omnis elegan- 251 tiae magistrum optimum esse. [C] Socrates in Conuiuio Platonis putat animam immersam corpori velut expergisci amoris stimulis, et hinc primos ad honesta impetus capere, tanquam excusso veterno. [A] Vnde deum hunc idem Plato• παντὸς ἐπιχειρητήν appellat, quod nihil non experiatur. Siquidem e taciturno reddit loquaculum•, e verecundo stupidoque comem ac blandum•, e negligente diligentem. [C] Extat in hanc sententiam non illepida fabella Boccatii, ni fallor, 252 de Cimone, qui tactus amore puellae, ne posset vt rusticus fastidiri, omni litera- rum ac morum genere semet expoliuit. Nam Musicen hic sentit literas quas anti- quitas nouem Musis dicabat. [H] Allusit ad prouerbium Bion in Bucolicis, qui quum multis versibus docuisset, Musas semper esse comites amoris subiicit: Μάρτυς ἐγών, ὅτι μῦθος ὅδ᾿ ἔπλετο πᾶσιν ἀληθής, id est Testis ego dictum hoc haud vnquam fallere quenquam. [C] Potest et ad verecundiorem vsum detorqueri prouerbium, si dicas non medio- crem esse gradum ad discendum amasse praeceptorem. [H] Potest et ad pium, si dicas charitatem esse virtutum omnium magistram, quae nisi adsit, nihil recte feceris. |
[A] | SICYON ARRODENS, VXOR, LACERNAM TEXE• | 3416 |
465 470 LB 1058 |
Athenaeus libro Dipnosophistarum• tertio• heroicum hunc vt prouerbialem adducit•: Τὸν σικυὸν• τρώγουσα, γύναι, τὴν χλαῖναν ὕφαινε, id est Arrodens sicyon, vxor, subtexe lacernam•. [C] Apparet esse verba mariti iubentis, vt vxor tenui contenta victu perageret opus suum. Nam sicyon vel sicyos bulbi genus est aut certe peponis, nonnulli putant cucumeris. Vox ea propemodum quadrat in huius temporis principes qui strenue profundunt quod populus esuriens summis laboribus parauerit. Idque suum | ius esse putant, vt ceu fuci quidam alienis fruantur sudoribus. [H] Her- molaus Barbarus Corollariis in Dioscoridem, capite 366., videtur aliud diuinare, scribens ex Aristotelis sententia plerasque textrices esse impudicas. An sicyos Venerem temperet nescio. |
475 | [C] | TETIGIT LAPIDEM A CANE MORSVM | 3417 |
480 |
Plinius libro vigesimo nono•, capite quinto, de veneno rabidi canis agens: Tanta, inquit, vis mali est, vt vrina quoque calcata rabiosi canis noceat, maxime hulcus habentibus. Remedium est fimum caballinum, aspersum aceto et calefactum in vino appositum. Minus hoc miretur, qui cogitet lapidem a cane morsum vsque in prouer- bium discordiae venisse. Hactenus Plinius. Cuius e verbis coniicere licet vulgo cre- ditum fuisse, si quis lapidem a cane morsum contigisset aut calcasset, eum ira- cundiorem euadere et ad dissidia propensum. Fortassis ita dictitabant in hominem conuitiatorem• ac rixosum: 'Hic lapidem calcauit a cane morsum'. |
[C] | ERECTI | 3418 |
485
490 |
Athenaeus in Dipnosophistarum• libro quarto•: Καὶ τὸ θαυμάσιον, ὅτι παρειμένοι καὶ καρηβαροῦντες ὑπὸ τῆς μέθης, ὁπότε τι τῶν ἀγομένων θεασαίμεθα, πάντες ἐξενήφομεν, ὀρθοὶ τὸ δὴ λεγόμενον ἀνιστάμενοι, id est Et quod dictu mirum, cum 253 depressi essemus et capite grauato temulentia, quoties spectassemus aliquid eorum quae inferebantur, omnes expergiscebamur, recti, quod dici solet, surgentes. Accom- modum erit vbi significabimus aliquem toto pectore attentum ad rem quam- piam. Erigunt enim se totos et summis nonnunquam insistunt pedibus, qui aus- cultant• aut spectant auidius. |
[C] | CLIBANO BOVES | 3419 |
495 500 c500-501 | Prouerbium sapit quod scripsit Aristophanes ἐν Ἀχαρνεῦσι: Εἶτ᾿ ἐξένιζεν•, παρετίθει δ᾿ ἡμῖν• ὅλους Ἐκ κριβάνου βοῦς, id est Accepit inde et apposuit totos boues E clibano nobis•. Vsus erit quoties efferemus splendorem conuiuii aut insignem edacitatem. Consi- 254 mili figura vocabant hecatomben, id quod aliquanto post sequitur apud eundem poetam: Καὶ πολυπόδων ἑκατόμβην, id est Et polyporum hecatomben. |
[C] | SEQVITVR PERCA SEPIAM | 3420 |
505 510 |
Athenaeus libro septimo nullo autore refert huiusmodi prouerbium: Ἕπεται πέρκη μελανούρῳ, id est Comitem sibi• ducit sepia percam. [F] Libro 10. ex Aristophane adducit•, [C] nec addit in quem sensum soleat vsur- pari, nisi quod coniicio dictum de improborum societate. Apud eundem paulo inferius adducuntur hi versus Numenii, qui de piscibus prodiderit: Φυκίδας ἀλφηστήν τε καὶ ἐν χροιῇσιν ἐρυθρόν Σκορπίον, ἢ πέρκαισι καθηγητὴν μελάνουρον. |
[C] | FERI PVER | 3421 |
515 520 525 LB 1059 a529-531 530 535 |
Athenaeus libro Dipnosophistarum decimoquinto demonstrat olim prouerbio solitum acclamari ἴη παιών, quo significabant quempiam suo munere defunctum. Itidem ferme, quemadmodum nos absolutae virtuti gratulantes dicere solemus: 'Macte animo, macte virtute'. Narrat enim, cum quispiam e conuiuio discessisset probe potus ac magnopere somnolentus, caeteros in eum acclamasse ἴη παιών. Huius adagii fleri mentionem apud Clearchum in Prouerbiis, quod ab huiusmodi natum euentu tradit: cum Latona Apollinem ac Dianam ex Chalcide Delphos deportaret iamque ad Pythonis specum venisset et draco concitus in eos prouola- ret, Latona puellam vlnis baiulans, Apollinis praesidium implorans clamabat ἴε παῖ, cum is forte fortuna arcum teneret, ac perinde valere ἴε παῖ quasi dicas ἄφιε παῖ, id est mitte ac percute, fili. Nonnullos• deflexis nonnihil vocibus efferre ἴε• παιών idque prouerbio dici solere, quoties in rebus afflictis opem imploramus. Rursum alii putant acclamari hoc pacto feliciter suo perfunctis• munere et eo quod expetebant• potitis•. Caeterum ob assuetudinem non videri prouerbium, quod his vocibus solenniter vterentur in sacris Apollinis: Ἴη παιάν, ἴη παιάν, ἴη παιάν. Vnde et ἰαμβικὸν τρίμετρον ortum existimant, quod et | ipsum impetum ac cele- ritatem habet. [G] Etenim si producas priorem in ἴη, carmen erit hexametrum heroicum; sin corripias, iambicum. Porro quod apud Athenaeum in ἴε et ἴη nunc aspiratur, nunc tenuis est, nescio an librariorum incuria factum sit. [C] Ouidius in Arte amandi videtur vsurpasse pro acclamatione, qua gratulantur victori votique compoti: Dicite 'Io Paean!' et 'io' bis dicite 'Paean!' Decidit in casses praeda petita meos. 255 |
[D] | PVLCHRE FALLIT VVLPEM | 3422 |
540 | Παλεύει καλῶς τὴν ἀλώπεκα, id est Decipit pulchre vulpem. Suidas recenset dun- taxat nec explicat. Apparet dictum in eum qui dolis captaret astutum, cuique frustra tenduntur insidiae. Nam παλεύειν est arte illectare. Vnde et columbae exo- culatae, quas aucupes in reti ponunt, quo subsultantes• reliquas deceptas alliciant•, παλεύτριαι, dicuntur. [F] Et qui feris tendunt casses, παλευταί vocantur. [D] At vulpem dolo circumuenire difficile est. |
[D] | AVT PISCEM OLET AVT FLOREM | 3423 |
545 550 |
Aut piscem olet aut timallum. Ambrosius Hexaemeron libro quinto, capite secundo, testatur dictum in eum qui bene oleret, quod timallus piscis sit odore gratissimus et aeque fragrans eiusdem nominis flos. Sed praestiterit Ambrosii verba subscribere: Neque te inhonoratum nostra prosecutione timalle dimittam, cui a flore nomen inoleuit, seu Ticini• vnda te fluminis, seu amoeni Atesis vnda nutrierit, flos es. Denique sermo testatior, quod de eo qui gratam redolet suauitatem, dictum facete sit 'aut piscem olet aut florem'. Ita idem pronunciatus est piscis odor esse qui flo- ris. Quid specie tua gratius? quid suauitate iucundius? quid odore fragrantius? Quod mella fragrant, hoc tu corpore tuo spiras. Verum haud scio an pro timallo apud 256 Ambrosium legi debeat tithymallus, cuius varia genera recenset Plinius libro vige- simosexto, capite 8., cuiusque subinde meminit Dioscorides locis diuersis. |
555 | [D] | EQVI DENTES INSPICERE DONATI | 3424 |
560 565 c569-574 570 | Sunt quaedam et hodie vulgo iactata non indigna quae veteribus adagiis annu- merentur, quod genus est illud: non oportere equi dentes inspicere donati. Cum significamus aequi bonique consulendum, qualecunque est, quod non emitur sed gratis donatur. Siquidem equum empturus dentes inspicit, in quibus aetatis indi- cia certissima sunt, ne circumueniatur. At inciuile sit idem facere in equo dona- ticio. Vsus est tamen hoc prouerbio diuus Hieronymus in praefatione Commen- tariorum quos scipsit in epistolam Pauli ad Ephesios. Parum, inquit, eloquens sum. Quid ad te? Disertiorem lege. Non digne Graeca in Latinum transfero: aut Graecos lege, si eius linguae habes scientiam, aut si tantum Latinus es, noli de gra- tuito munere iudicare et, vt vulgare prouerbium est, Equi dentes inspicere donati. Hactenus Hieronymus. Sed hanc hominum inciuilitatem quam incusat Hierony- mus, nos nuper et experti et admirati sumus. Dedimus Nouum Testamentum, innumeros locos vel emendauimus vel explicuimus, idque non aestimandis vigi- liis. Incredibile dictu vt obstrepuerint, vt reclamarint theologi quidam ac mona- chorum vulgus, quibus is meus labor plurimum adiumenti adferebat. Quorum vt quisque maxime egebat hac mea industria, ita odiosissime reclamabat ingratum hominum genus, quibus si quispiam• largiatur prandiolum aliquanto lautius vnde distenti ac temulenti discedant•, tantum non adorant hominem, et qui tantam vtilitatem gratis donat, tot sudoribus constantem, etiam conuiciis insectantur. |
575 | [B] | GRATA BREVITAS | 3425 |
580 LB 1060 |
Χάρις βαιοῖσιν ὀπηδεῖ, id est Adiuncta est paruis gratia rebus. Hemistichium est carminis heroici, specie nimirum prouerbiali. Nam idem hodieque sic vulgatum est, vt nihil tritius. Quaedam mole placent ac magnitu- dine. Sunt quae ob id ipsum grata sunt quod minuta, veluti gemmae quaedam ac sculpturae. Idem vsu venit in epistolis ac libris, qui non raro ipsa breuitate red- duntur commendatiores, praesertim apud fastidiosos et oc|cupatos. Sunt in deli- ciis et pumiliones, non ob aliud quam insignem corporis paruitatem. |
[D] | AMICITIAS IMMORTALES ESSE OPORTET | 3426 |
585
c589-592 590 595 c598-599 600 |
T. Liuius libro decimo De bello Macedonico et Asiatico, cuius fragmentum debe- mus aureae Mogontiae, scribit in hunc modum: Vulgatum illud, quia verum erat, in prouerbium venit: Amicitias immortales, inimicitias mortales esse debere. Sic enim legendum esse vel ipse sermonis tenor admonet. Recte quidem admonet prouerbium; verum eo rediere mores mortalium, vt simultates sint immortales, 257 amicitiae plus quam vitreae, plusque possit vna Ate quam centum Litae, atque omnium tardissime senescat ira, beneuolentia ad quamuis leuem occasionem intereat; quae si sarciatur, nequicquam coit et rescinditur. Arbitror in causa esse quod ab istis philosophis didicimus: commodo publico neglecto, suis quisque priuatis commodis seruire. [H] In hanc sententiam citat carmen Aristoteles Rhe- toricorum libro secundo, quod alibi, ni fallor, retulimus: Οὐδεὶς ἐραστὴς ὅστις οὐκ ἀεὶ φιλεῖ, id est Non est amicus quisquis amare desiit. Citat ibidem et alterum carmen: Ἀθάνατον ὀργὴν μὴ φύλαττε θνητὸς ὤν, id est Ne maneat immortalis ira te penes, Mortalis ipse quum sies. |
[D] | AD BONAM FRVGEM | 2583427 |
605 610 615 620 | Qui commutatis ad meliora studia moribus resipiscunt, prouerbio dicebantur ad meliorem frugem sese recipere. Vsurpat M. Tullius in actione pro M. Caelio: Et se ad bonam frugem, vt dicitur, recepisse graueisque homines atque illustreis fuisse. [F] Item Plautus in Trinummo: Certum est ad frugem applicare animum•. [H] Lampridius in Heliogabalo: Milites se parsuros dixerunt, si ad bonam frugem rediret. Vnde 'frugi' et 'bonae frugi' dicuntur qui suo fuSchaunguntur officio, praeser- tim serui quos ad operam praestandam alimus. Vlpianus ad legem Aquiliam, capite Inde Neratius: Sed si bonae frugi seruus intra annum mutatis moribus occi- sus sit. Idem titulo De quibus rebus ad eundem iudicem eatur, capite Si quis seruum: Interesse fructuarii videtur, bonae frugi seruum esse. Rursum in Digestis libro vndecimo, titulo De seruis corruptis, paragrapho Quod ait praetor: Sed vtrum ita demum tenetur, si bonae frugi seruum perpulit ad delinquendum. Plautus in Cassina: Credo pol esse, si tu frugi bonae es. Rursus in Pseudolo: Cupis me esse nequam, tamen ero frugi bonae. Nequam opposuit frugi. 'Nequam' enim nulli est vsui. Et ita 'frugi' hominem dicimus, quemadmodum 'nequam', vtraque voce indeclinabili. Columella De re rustica, libro primo: Eiusdem agilitatis homo frugi melius quam nequam faciet. Et in Declamationibus frugi filius opponitur luxurioso. Hinc et 'frugalis' dicitur. [D] Sumptum videtur ab agris, qui cultu redduntur frugiferi. |
625 | [D] | PER MANVS TRADERE | 3428 |
c628-630 630 635 a637-641 640 LB 1061 645 650 a65-652 | Quod successione quadam ab aliis ad alios deuenit, per manus tradi dicitur; quod translatum videtur ab his qui nauim aut plaustrum exonerent•. [H] Idem fre- quenter fit in militia, velut in Commentario belli ciuilis primo: Saxa, inquit, praerupta multis locis iter impediebant, vt arma per manus necessario traderentur militesque inermes subleuati alii ab aliis magnam partem itineris conficerent. Rursus Belli Gallici libro septimo: Quidam ante portam oppidi Gallus per manus sebi ac picis traditas glebas in ignem e regione turris proiiciebat. In eodem: Nonnullae de muris per manus demissae. Item libro octauo: Tale consilium sui recipiendi inie- runt: fasces vbi consederant, per manus stramentorum ac virgultorum, quorum summa erat in castris copia, inter se traditos ante aciem collocauerunt. Verum hic nullus est tropus. Qui quoties accedit, transit in speciem prouerbialem, quomodo frequenter obuium est apud autores. [G] Velut apud Fabium libro duodecimo: Non ea modo quae conscripta sunt historiis aut sermonibus velut per manus tradita, quaeque quotidie aguntur nosse, verum ne ea quidem quae a poetis ficta sunt negli- 259 gere. Item Liuius libro Ab Vrbe condita 5.: Etiam si nobis cum vrbe simul positae traditaeque | per manus religiones nullae essent. [H] Idem libro nono: Tum disci- plina militaris, iam inde ab initiis vrbis tradita per manus, in artis perpetuis prae- ceptis ordinatae modum venerat. M. Tullius in oratione De prouinciis consulari- bus: Nam vt C. Iulius omnibus a senatu eximiis ac nouis rebus ornatus per manus hanc prouinciam tradat et cui minime vos velitis. Quin et iureconsultis per manus tradi dicitur, quod de manu in manum datur. Veluti Papinianus libro Pandecta- rum 29., titulo De iure codicillorum: Quod per manus traditum est, codicillis hae- reditatem dari non posse rationem illam habet et caetera. Plautus in Trinummo: E manibus dedit ipse mihi in manus. De epistola loquitur. [D] Fit autem iucundius quoties ad res animi prouerbium accommodatur, [G] quemadmodum quum dicimus institutum aut opinionem aut consuetudinem aut disciplinam aliquam per manus traditam ad nos venisse. |
[D] | DE MANV IN MANVM | 3429 |
655 | Vt non arbitror idem esse cum superiori•, ita non vsquequaque dissimile est quod scribit Cicero libro Epistolarum familiarium septimo: Totum denique hominem tibi trado de manu, vt aiunt, in manum tuam istam et victoria et fide praestantem. 260 Traduntur enim et qui commendantur. Terentius: Hanc in manum dat. Item Horatius: Vt tibi se laudare ac tradere coner. Item: Hunc hominem velles si tradere. |
[D] | MIRA DE LENTE | 3430 |
660
|
Rodolphus Agricola, vir immortalitate dignus, libro Dialectices tertio testatur apud Graecos prouerbio dici solere egregia de lente, quoties res humilis et pusilla magnificis laudibus attolleretur, perinde quasi lentem minutum ac vile legumen splendidis encomiis efferas. Opinor Graecis efferri hunc in modum: Δεινὰ περὶ φακῆς. |
665 | [D] | NON VNA MANV CAPERE | 3431 |
670 | Οὐ τῇ ἑτερᾳ ληπτέον, id est Non vna tantum manu capiendum. De re lubrica variaque captuque difficili. Nam huiusmodi solemus vtranque admouere manum. Vsus est Plato in Sophista: Ὁρᾷς οὖν ὡς ἀληθῶς λέγεται τὸ ποικίλον εἶναι τοῦτο τὸ θηρίον καὶ τὸ λεγόμενον οὐ τῇ ἑτέρᾳ ληπτέον, id est Vides igitur vere dici, bestiam hanc esse variam, neque (quod dici solet) vnica manu capiendam. Sumptum est a venatu, in quo ferae quaedam miris artibus ex ipsis venantium manibus frequenter elabuntur, quibus adsimilem putat hominem sophistam, ad elabendum omnibus dolis instructum. Accommodari potest et ad opimum sacer- dotium, quod nemo facile assequitur, nisi summa vi adnitatur. |
675 | [D] | OMNES LAQVEOS EFFVGERE | 3432 |
680 |
In eodem dialogo non dissimilem huic allegoriam adducit, veluti prouerbio iac- tatam: Difficile omnes laqueos effugere. Quod ipsum a venatu translatum est, in quo sic vndique sepiuntur exitus, vt necesse sit feram in aliquas insidias incidere. Ὀρθὴ γὰρ ἡ παροιμία, τὸ τὰς ἁπάσας μὴ ῥᾴδιον εἶναι διαφεύγειν, id est Siquidem recte habet prouerbium, quo dicitur haud facile esse omnes laqueos effugere. |
[D] | HOSTIS DOMESTICVS | 3433 |
685 |
Rursum in eodem domesticum hostem prouerbio solitum dici testatur, vbi malum non aliunde proficiscitur, sed ex nobis ipsis nascitur, velut cum quis ipse se pro- dit aut redarguit, ipse sua bili aut liuore sese conficit: Οὐκ ἄλλων δέονται τῶν ἐλεγχόντων, ἀλλὰ τὸ λεγόμενον οἴκοθεν τὸν πολέμιον καὶ ἐναντιωσόμενον ἔχοντες, id est Non opus habent aliis qui redarguant, sed iuxta prouerbium, cum domi hos- tem habeant, quique sit aduersaturus etc. Agit, opinor, de sophista, qui cum sit loquax, ipse ex sese praebere solet quo reuincatur. |
[D] | CAPERE CIVITATEM | 2613434 |
690
LB 1062 695 700 |
Plato in eodem dialogo significat prouerbio dici solere: capere [H] siue expugnare [D] ciuitatem, qui rem difficilem esset assecutus. Neque enim ciuitas primo sta- tim impetu capitur. [H] Illic hospes animat Theaetetum, vt quod instituit perse- quatur, eo quod qui ad leuiores difficultates aut haeret aut resilit, nunquam ali- quid perficiet in eo quod est disputationis caput. [D] Verba Pla|tonis• sic habent: Θαρρεῖν•, ὦ Θεαίτητε, χρὴ τὸν καὶ σμικρόν τι δυνάμενον εἰς τὸ πρόσθεν ἀεὶ προϊέναι. Τί γὰρ ὅ γ᾿ ἀθυμῶν ἐν τούτοις δράσειεν ἂν ἐν ἄλλοις; ἢ μηδὲν ἐν ἐκείνοις ἀνύττων ἢ πάλιν ἐς τοὔπισθεν ἀπωσθείς, σχολῇ που τὸ κατὰ τὴν παροιμίαν λεγό- μενον, ὅ γε τοιούτος ἄν ποτε ἕλοι πόλιν, id est Confidere oportet, Theaetete, fore vt qui vel paululum aliquid potuerit, semper vltra progrediatur. Quid enim facturus sit in aliis qui in his animum desponderit? aut nihil in illis efficiens aut retrocedere etiam compulsus, haud vnquam ille talis vrbem, quod dici solet, ceperit. [H] In bello facile est in excursionibus aut pagorum incendiis aliquid designare, at munitas vrbes expugnare perdifficile est. Simile est illi: Timidi nunquam statuerunt tro- phaeum. |
705 | [D] | DIVINVM EXCIPIO SERMONEM | 3435 |
710 715 |
Plato libro de Republica sexto demonstrat prouerbii vice in ore fuisse vulgo Θεῖον ἐξαίρω λόγον, id est Diuinum excipio sermonem; quoties, opinor, gloriosius ali- quid dictum esset, ominis gratia deos excipiebant, qui nihil non possunt et qui- bus nemo praescribit. Platonis verba subscribam: Οὔτε γὰρ γίνεται οὔτε γέγονεν 262 οὐδ᾿ οὖν μὴ γένηται, ἀλλοῖον ἦθος πρὸς ἀρετὴν παρὰ τὴν τούτων παιδείαν πεπαι- δευμένον, ἀνθρώπειον, ὦ ἑταῖρε. Θείον μέντοι κατά τὴν παροιμίαν εξαίρω λόγον, id est Neque enim sunt neque fuerunt neque futuri sunt mores aliter ad virtutem insti- tuti quam ad horum institutionem. De humanis loquor, amice, at diuinum iuxta prouerbium excipio sermonen. Apparet esse fragmentum carminis iambici Θεῖον ἐξαίρω λόγον, fortassis ex Homero natum: Θεοὶ δέ τε πάντα δύνανται, id est Diui tamen omnia possunt. Accommodari potest ad summos principes, veluti pontificem aut cardinales aut monachos. |
720 | [D] | VNA PERTICA• | 3436 |
725 730 |
Vna pertica•, pro eo quod est 'eadem opera. Plinius Secundus libro octauo, epi- stola secunda: Nam regione, inquit, tota et nouitas remissionis et forma laudatur, ipsis etiam quos non vna, vt dicitur, pertica•, sed distincte gradatimque tractaui. Quanto• quis melior et probior, tanto mihi obligatior abit, expertus non esse apud me Ἐν δ᾿ ἰῇ τιμῇ ἠμὲν κακὸς ἠδὲ καὶ ἐσθλός, [G] id est Vir malus ac fortis precio ducuntur eodem. [D] Sumptum videtur ab his qui metiuntur agros. [F] Perticam posuit pro decempeda. Nam Seruius Sulpitius, vt indicat Festus Pompeius, dixit perticam esse lineam qua diuiduntur agri. Et versus est Homericus, [G] libro Iliados IX.•, [F] quem alibi recensuimus [G] atque exposuimus•. |
720 | [D] | SARTA TECTA | 3437 |
735 a738-742 740 745 a747-760 LB 1063 750 755 760 |
Sarta tecta, pro consummatis probeque curatis et in quibus nihil sit omissum, ex solennibus verbis iureconsultorum abiit in prouerbium. Plautus in Trinummo: Ne tibi aegritudinem, pater, parerem, parsi sedulo. Sarta tecta tua praecepta vsque habui mea modestia. M. Tullius, libro Epistolarum familiarium decimotertio: Hoc mihi da atque largire, vt Marcum Curium sartum et tectum, vt aiunt, ab omni incommodo, detrimento, molestia, syncerum integrumque conserues. [F] Idem in Verrem actione tertia: In sartis tectis vero quemadmodum se gesserit, quid ego dicam? Idem in concione ad populum priusquam iret in exilium: Si igitur aliquo tempore his hominibus consu- luistis quorum animus est religionis pietate defunctus, debetis mihi quoque prospicere, qui numini deorum consecratum sartum tectum ab• omni periculo conseruaui. [H] Idem in Verrem actione eadem: Quapropter ita me de praeturae criminibus audi- tote, vt ex vtroque genere, et iuris dicendi et sartorum tectorum exigendorum, ea pos- tuletis quae maxime digna sunt eo reo. In eadem: Quaesiuit quis aedem Castoris sar- 263 tam tectam deberet tradere. Aliisque locis compluribus, velut in eundem Verrem actione quinta. [F] Vlpianus libro Pandectarum primo, titulo De officio procon- sulis et legati, capite Si in aliquam: Aedes sacras et opera publica circumire inspi- ciendi gratia, an sarta tectaque sint vel | an aliqua refectione indigeant. Item Celsus Pandectarum libro VII., titulo De vsu fructu, capite Hactenus, loquens de refi- ciendis aedificiis: Hactenus tamen, inquit, vt sarta tecta habeat, si qua tamen vetus- tate corruissent, neutrum cogi reficere. Ac mox: Vnde Celsus de modo sarta tecta habendi quaerit etc. Rursus libro quadragesimo octauo, titulo ad legem de repe- tundis, capite Lex Iulia: Illud quoque cauendum ne in acceptum feratur opus publi- cum faciendum, frumentumue publice dandum, praebendum, apprehendendum, sarta tecta tuenda, antequam probata, perfecta, praestita legerint. Festus Pompeius docet veteres sarte dixisse pro integre, quamobrem et opera publica quae locantur vt integra tecta praestentur, sarta tecta locantur. Nam sarcire est integrum facere. Sed Festus legisse videtur 'sarte tecta' pro 'integre tectis', nisi forte legendum est in 264 prioribus 'sarta et integra'. |
[D] | PVLMO PRIVS VENISSET | 3438 |
765 |
Pulmo prius venisset dictum est olim in lentos• ac cessatores•. Opinor quod pulmo, cum perpetuo moueat, nunquam tamen loco se promouet. Plautus in Epidico: Dii immortales soccos iussi adimere pedibus. Pulmo enim, Quod perhibent, prius venisset quam tu aduenisti mihi. |
[D] | PEDEM CONFERRE | 3439 |
770 775 780 |
Pedem conferre a militia sumptum. Vsurpatur, vbi propius acceditur ad rem. Cicero in actione pro Plancio: Non possum magis conferre pedem, vt aiunt, aut pro- pius accedere. Huius obiter et alibi meminimus ex Quintiliano. [F] Sumptum videtur ex Homero apud quem illud frequens est: ἐγγὺς ἰόντες, id est prope venientes, hoc est 'comminus congressi'•. Idem non minus iucunda figura extulit Vegetius De re militari libro tertio, capite XIIII.: Prima autem et secunda acies, quum ad spathas et pila, vt dicitur, ventum fuerit, totum sustinet bellum. Spathas autem vocabant gladios longiores, quemadmodum pila hastas breuiores, nimirum quinque semis pedum, quae deinde spicula sunt dicta. Autor Modestinus. [H] Huiusmodi pugnae genus describit Q. Curtius libro tertio: Ergo cominus coacti conserere, gladios impigre stringunt. Tum vero multum sanguinis fusum est. Duae quippe acies ita cohaerebant, vt armis arma pulsarent, mucrones in ora dirigerent. Non timido, non ignauo cessare tum licuit: collato pede quasi singuli inter se dimi- carent, in eodem vestigio stabant, donec vincendi locum sibi facerent. Et Maro: Hae- ret pede pes densusque viro vir. |
[D] | QVI MVLTVM OBFVIT | 3440 |
785 a785-788 | Sicut eiusdem artificis est egregie mentiri et vera dicere, ita eiusdem est prodesse plurimum ac laedere. Id olim prouerbio iactatum fuisse testatur Thucydides libro sexto in oratione Alcibiadis [G] Τοῦτον δὴ ὑπὸ πάντων προβαλλόμενον λόγον, ὡς εἰ πολέμιός γε ὢν σφόδρα ἔβλαπτον, καὶ ἂν φίλος ὢν ἱκανῶς ὠφελείην, id est Dic- tum videlicet illud quod ab omnibus vsurpatur, quod si hostis quum essem vehemen- ter nocui, etiam si sim amicus, magnopere quiuero prodesse. |
[D] | NON VVLGARI ANCORA NITITVR | 3441 |
790
|
Demosthenes in oratione pro Ctesiphonte: Οὐκ ἐπὶ τῆς αὐτῆς ὁρμεῖ τοῖς πολλοῖς, id est Non eadem ancora nititur qua vulgus, significans illum nouis minimeque vulgaribus praesidiis niti. Suidas admonet esse prouerbium et subaudiendum ancoram. |
[D] | NON PLVRIS QVAM SIMIAS | 2653442 |
795
|
Simia, ridiculum animal et vulgo contemptum, non vni prouerbio locum fecit. Dion Prusensis in libro De Troia non capta: Quos ego, inquit, non pluris facio quam, vt dici solet, simias. |
[E] | ASPIS A VIPERA | 3443 |
800 c801-805 805 LB 1064 a807-810 810 |
Tertullianus libro Aduersus Marcionem tertio prouerbii titulo refert: Aspis a vipera, quum pessimus a pessimo sumit mali quippiam. Desinat, inquit, nunc haereticus a Iudaeo, aspis, quod aiunt, a vipera mutuari venenum. [H] Refertur autem inter Diogenis apophthegmata, qui conspicatus duas foeminas inter se conferentes clam sermonem, protulit versiculum e comoedia quapiam, opinor, sumptum: Ἀσπὶς παρ᾿ ἐχίδνης φάρμακον δανείζεται, id est 266 Sumit venenum a vipera aspis mutuo. | [G] Vtriusque serpentis venenum immedicabile pariterque noxium, nisi quod viperae morsus magnis enecat cruciatibus, aspidis adeo nullum adfert dolorem, vt nec voluptas desit, si Plinio credimus. Est autem aspidis genus quod absque morsu conspuens hominem veneno perimit, vnde Graecis dicta πτυάς. [E] Vsus erit quoties qui per se malus est, contagio mali fit deterior. |
[G] | NEQVE INTVS NEQVE FORIS• | 3444 |
815 |
Irenaeus libro I., capite nono, refert hoc prouerbium, dicens hoc quadrare in mulierculas quasdam quae, quum intelligerent se fuisse delusas a discipulis Valen- tini, non tamen se committebant Ecclesiae vt remedio poenitentiae reciperentur in consortium vnde discesserant, sed inter vtrunque degentes nec Valentinianis adhaerebant nec Ecclesiae sese reconciliabant. Simili figura dicunt hodie neque caro est neque piscis, de homine qui sibi viuit nec vllarum est partium. |
[E] | DE TOGA AD PALLIVM | 3445 |
820
825 |
Certe speciem habet prouerbii, quod refert Tertullianus in libello De pallio: Haec nimirum indignitas erit a toga ad pallium. Cuius duplex erit usus, vel quum ad diuersum vitae genus sese contulerit aliquis, vel quum a fortuna honestiore ad humiliorem, velut si quis ex aulico fiat monachus aut e praefecto paedagogus, e consule rhetor. [F] Toga Romanorum erat, pallium Graecorum. Post pallium coe- pit esse gestamen philosophorum. [E] Confine illi: Ab equis ad asinos. |
[E] | EXTREMA LINEA | 3446 |
830 | Quoniam olim initium vnde cursus incipiebatur ducta linea notabatur, rursus extremum linea signabatur, idcirco 'a linea incipere' siue 'ad lineam redire' dice- bantur qui rem ab initio repetebant. Et quod in quaque re postremum est, extre- mam lineam appellabant. Ita Terentianus Phaedria•: Postremo extrema linea / amare nonnihil est. Et Tertullianus•, libro quem aduersus Hermogenem scripsit, vocat eum ignoran- tium extremam lineam, quod vltimus esset haereticorum. Siquidem adhuc erat in viuis, quum ea scriberet Tertullianus. |
835 | [E] | CAECVS ET CLAVDVS NON INTRABVNT TEMPLVM | 3447 |
840 845 c845-849 850 855 c855-856 | Recensetur libri Regum secundi• capite quinto, quum David omnium tribuum consensu suscepisset regnum totius gentis Israeliticae iamque constituisset regiam suam statuere in monte Sion, quae tum erat arx Hierosolymae, quam id tempo- ris obtinebant Iebusaei, denunciatum est illi a Iebusaeis non futurum vt ingredere- 267 tur vrbem ni prius amouisset caecos et claudos. Id vbi factum esset, abiit in prouer- bium: Caecus et claudus non intrabunt in templum. Nec satis conuenit inter interpretes quid hoc loco sibi velit 'caecus et claudus'. Quidam existimant per contemptum dictum: 'Huc non ingredieris nisi sustuleris propugnatores moe- nium quibus tuendis sufficiunt caeci claudique nostri'. Hebraei solent affingere fabulas per quas explicent nodum quaestionis. Aiunt in moenibus vrbis positas fuisse duas imagines, Isaac et Iacob, quorum ille legitur caecutisse senio, hic clau- dicasse ex lucta cum angelo. Has ideo collocatas, vt essent monumentum foede- ris quod olim pepigerant cum Abraham, qua de re meminit libri Geneseos caput vigesimumprimum. His igitur sublatis capta est arx, et natum prouerbium cuius 268 sensum non satis perspicio. Nam quod in Leuitico caecus et claudus arcentur a sacris ministeriis templi, non video quid faciat ad hanc historiam. Si diuinare licet, fortassis in summis tectis aedium erant imagunculae quales solent imponi fastigiis aediflciorum. Eas vulgo 'caecos et claudos' appellabant, quod nec ambu- larent affixae nec cernerent. Non patebat igitur ingressus in aream•, nisi transcen- sis aedium fastigiis. Proinde Dauid praemii loco promisit militiae principem futurum, quisquis primus contigisset domatum fistulas. Fortassis adagio locus erit, quoties excluditur aliquis ab honore velut indignus. Merito enim excludun- tur qui videbantur excludere. Et huiusmodi imagines in templorum tectis affi- guntur foris, quum ipsum templum nunquam ingrediantur.| |
LB 1065 | [E] | HOMINI DILIGENTI | 3448 |
|
Homini diligenti semper aliquid superest. Chrysostomus homilia in Ioannem 19. refert hoc dictum vt tritum vulgi sermone prouerbium. Qui vere diligens est in negocio, nunquam sibi satisfacit, semperque videt aliquid quod operi coepto adii- ciat, cum ignauis quicquid egerint nimium videatur. |
865 | [A] | FVIT ET MANDRONI FICVLNA NAVIS | 3449 |
870 |
Ἐγένετο καὶ Μάνδρωνι σύκινη ναῦς, id est Fuit et Mandroni ficulna nauis. In eos dici solitum qui praeter meritum ad felicitatem atque opes euecti pristinae condi- tionis non meminerunt, sed praesenti rerum successu insolentius abutuntur, ita vt fere mos est τοις νεοπλούτοις, id est iis qui ad nouas diuitias ex infima fortu- nae conditione prouehuntur. A Mandrone quodam sumptum, qui indignus et immerens ex nauiculario factus est imperator. Nauim autem ficulnam per contemptum dixit. Nam ficulnum in genere vocant Graeci quicquid imbecille aut contemnendum significare volunt. |
[E] | LVPVS IN FABVLA | 3450 |
875
c875-877 880 885 890 895 900 905 |
Hoc prouerbium quum in prima aeditione, quae Lutetiae prodita est, non indi- ligenter esset a nobis explicatum, tamen nescio quo casu videtur omissum in caete- ris aeditionibus. Solitum est autem dici quoties is, de quo confabulatio est, de improuiso interuenit. Quod inde sumptum putat Donatus, interpres Terentii, quod lupus ei quem prior viderit vocem adimere dicitur, vt• cum cogitatione, in qua prius fuerat•, simul et vocem amittat et verba. Nec desunt qui huius seu rei seu opinionis causam philosophicam reddere conentur, videlicet quod lupus natura sit hostis homini, et ideo spiritus quosdam ac vim natiuam ab illius ocu- lis proficiscentem in eum quem conspexit• inopinato vires illius obstupefacere, atque hinc esse subitum silentium. Donatus huc pertinere putat, quod alibi cita- tum est a nobis, Theocriticum illud: Λύκον εἶδες. Rursum illud Maronis: Lupi Moerim videre priores, quum vocem per aetatem ademptam pastor quereretur. 269 Sunt qui ex nutricum fabulis natum existimant•, quae narrant ludificato puero terrore lupi verum lupum a cauea paulatim venisse ad limen cubiculi. Nam est et in apologis matrem, vt puerum vagientem compesceret, lupum frequenter incla- masse, vt nisi desineret plorare deuorandum auferret. Tandem lupum spe praedae venisse, sed frustra hiantem abiisse, hac tantum sententia doctiorem non esse fidem habendam foeminae pollicenti. Nam hoc, opinor, sensit Donatus. Locus enim in libris euulgatis non videtur carere mendo. Tertiam opinionem reiicit Donatus, quae putat hinc natum: quum• in Neuiana fabula repraesentaretur quo- modo Romulus et Remus aliti sint a lupa, repente verum lupum actioni interue- nisse, quo factum vt subitum esset totius fabulae silentium, quod talis spectator inexpectatus interuenisset. Sic vsus est Terentianus Syrus in Adelphis, silentium 270 innuens Ctesiphoni quod Demea pater adolescentis, quem ruri esse credebat, praeter expectationem adesset. Festiuius autem vsus est Plautus in Sticho: Atque eccum, inquit, tibi lupus in sermone praesens esuriens adest. Loquitur enim de parasito Gelasino, qui fratribus de ipso confabulantibus dere- pente interuenit. Addit enim prouerbio gratiam allusio ad hominis edacitatem, quemadmodum apud Theocritum ad nomen adolescentis, de quo dicitur: Λύκον εἶδες. Vtitur et M. Tullius epistola ad Atticum, libro 13.: De Varrone loquebamur, lupus in fabula. Venit enim ad me. Fere fit autem vt, quoties interueniat de quo colloquimur, obmutescamus, propterea quod siue laudabatur, pudet in os dicere quod recte narratur de absente, siue vituperabatur, timemus offendere. |
[E] | PROLIXIVS ILIADE | 3451 |
910 LB 1066 915 |
Μακρότερα τῆς Ἰλιάδος λαλῶν, id est Prolixiora Iliade loquens. Refert Iulius Pol- lux•, libro De rerum vocabulis sexto, capite vigesimosexto, adiungens ei, quod alibi docuimus, competere in homines vehementer garrulos: Τὸ ἐκ Δωδώνης χαλκεῖον et Ἀράβιος αὐλός; sic enim ibi refertur. Hunc in sensum vsus est et Ae- schines in Demosthenem, qui locus nobis alibi citatus est. Non dissimile est huic Ilias malorum.| Sed quoniam hoc congruit immensis malis, quod nunc referimus immodicae loquacitati, separare visum est ob vsum diuersum. Est autem Ilias nobile opus Homeri, quo Troiae captae historiam libris vigintiquatuor explicat, quum• Vergilius duodecim libris complexus sit [F] quod ex vtroque opere visum est decerpere. |
[E] | APVD NOVERCAM QVERI | 3452 |
920
925 |
Qui deplorant infelicitatem suam apud eos qui nihil auxilii sint laturi, vel gaui- suri magis conquerentium malis, apud nouercam queri dicuntur, quod nouercae fere male velint priuignis. Ballio leno in Pseudolo Plauti•: Nam isthuc quod nunc lamentare, non esse argentum tibi, Apud nouercam querere. [H] Leno pro se supposuit nouercam. [E] Quod dictum Pseudolus simulans se non intelligere: Eho, inquit, an vnquam huius nupsisti patri? |
[E] | ANIMVS HABITAT IN AVRIBVS | 3453 |
930 935 940 | Veteres animo sedem in oculis dedere, plerique in corde. At Herodotus in Polymnia, iuxta vulgi sermonem vt videtur, docet animum habitare in auribus, quod qui bene audiunt, voluptate afficiantur, qui secus, exacerbentur. Herodoti verba subscribam: Καὶ νῦν τοῦτό γε ἐξεπίστησο· ὡς ἐν τοῖσιν ὠσὶ τῶν ἀνθρώπων οἰκέει ὁ θυμός, ὃς χρηστὰ μὲν ἀκούσας, τέρψεως• ἐμπιπλέει τὸ σῶμα, ὑπεναντία δὲ 271 τουτοισὶ ἀνοιδέει, id est Et nunc illud sane discito, quod in auribus hominum habi- tet animus, qui quum bona audierit, voluptate corpus implet, quum his diuersa molestia afficit. Opinor hunc esse sensum adagii, quod ex his quae audimus maxime placatur aut irritatur animus. Nam hac potissimum iter est ad animum hominis. Comiter ac blande dictum saepe atroces iras vertit in beneuolentiam et asperior sermo prouocat capitales inimicitias. Quin et conuitio quidam iugulan- tur, non aliter quam ferro aut veneno. Proinde pestilentissimum homicidarum genus est, quod hoc seculo potissimum regnat, qui venenum aspidum portant in lingua et qui idem peragunt lingua quod sicarii• ferro. |
[E] | INSCITIA CONFIDENTIAM PARIT | 3454 |
c943-945 945 950 955 |
Ἀμαθία μὲν θράσος, λογισμὸς δὲ ὄκνον φέρει, id est Inscitia quidem confidentiam, prudentia vero contationem parit. Extat apud Thucydidem libro Peloponnesiaci belli secundo. Diuus Hieronymus in epistola ad Euagrium ita refert: Imperitia confidentiam, eruditio timorem creat. Refert et Plinius Epistolarum libro quarto: Sicut ἀμαθία μὲν θράσος, λογισμὸς δὲ ὄκνον φέρει, ita recta ingenia debilitat vere- cundia, peruersa confirmat audacia. Vtitur eodem et Lucianus in Nigrino, vt 272 dubium non sit quin haec sententia fuerit olim vulgi sermone protrita. Cogni- tio rerum reddit hominem contantiorem ad aggrediendum negocium. Hinc nimirum est, quod iuuentus audacior est quam senectus et, vt docet Quintilia- nus, fortius dicunt qui minus habent artis, quum interim cordatus orator ac pe- riculum intelligens initio trepidet. Et qui minus sapiunt, minus habent pudoris. Et qui nondum didicere quid sit scire, nullius rei sibi non arrogant scientiam. Denique maxime bellum affectant, qui quid sit bellare nunquam experti sunt. Quemadmodum hodie sub adolescentibus principibus misere tumultuatur orbis. |
[E] | NON STATIM FINIS APPARET | 3455 |
960 965 LB 1067 970 975 |
Herodotus in Polymnia significat hoc olim prouerbio dici solitum: Non statim cum principio apparere rei exitum. Καὶ τὸ παλαιὸν, inquit, ἔπος, ὡς εὖ εἴρηται, τὸ μὴ ἅμα ἄρχῇ τὸ τέλος καταφαίνεσθαι, id est Et vetus adagium, quo recte dictum est 'non statim cum initio apparere finem'. Conueniet in quorundam praeproperas spes, qui negocio vix coepto, statim arbitrantur se rem factam habere, quum saepe exitus non respondeat initiis. Vulgi iocus est in Batauum quendam, qui ius- sus sumere catapotia rogauit medicum quid essent effectura. Cum medicus respondisset fore vt moueretur aluus, deuorauit moxque nondum egresso medico clamauit se cacaturire, nimirum suspicans statim apparere finem vna cum princi- pio. Alter quidam eiusdem sapientiae, quum a parentibus missus esset in Galliam vt Gallice disceret, quum illic egisset quatriduum, querebatur | apud suos quod nondum loqueretur Gallice, putans hanc vim habere solum ipsum, vt quisquis adisset Galliam, ilico Gallice loqueretur. Sunt et huiusmodi quidam, qui simul- atque fllius triduo versatus est in ludo literario, mirentur eum nondum scire lite- ras queranturque operam simul et impensam perisse. Poterit ad seria torqueri. Rebus honestis strennue vacandum, vt olim liceat egregiorum laborum optimam messem metere. Semper in hac vita recte faciendum, olim non defutura praemia, etiam si non contingant in hoc mundo. |
[E] | PHILIPPIDE TENVIVS | 3456 |
980 985 990 |
Athenaeus libro Dipnosophistarum duodecimo ostendit Philippidem, comoedia- rum scriptorem, sic tenui fuisse corpore vt etiam πεφιλιππῶσθαι dixerint pro macruisse. Refert autem prouerbium ex Aristophonte: Ἐν ἡμέραις αὐτὸν τρισὶν ἰσχνότερον ἀποφανῶ Φιλιππίδου, id est Intra triduum graciliorem illum reddam Philippide. Rursus ex Menandro: Ὁ λιμὸς ὑμῶν• τὸν καλὸν τοῦτον δακὼν Φιλιππίδου λεπτότερον ἀποδείξει νεκρόν, [F] id est Vestrum vbi fames formosulum hunc momorderit, Reddet cadauer macrius Philippide. [E] Rursus ex Alexide citat hoc dictum: 273 Ψυκτηρίδιον• Φιλιππίδου λεπτότερον, id est Poculum Philippide gracilius. Accommodabitur non inuenuste ad orationem ieiunam aut disputationem ocio- sae subtilitatis. |
[E] | QVAE SEMEL ANCILLA, NVNQVAM HERA | 3457 |
c992-994 995 | Vt vulgo iactatum refertur in Graecis Epigrammatis, libro primo, titulo Palladae: Μή ποτε δουλεύσασα γυνὴ δέσποινα γένοιτο Ἐστὶ παροιμιακόν, id est Si qua ancilla semel fuit, haud vnquam dominetur, Vt prouerbium habet. Videtur ideo dictum quod, qui ex humili fortuna subuehuntur ad res amplas, soleant esse caeteris insolentiores minusque tolerabiles quam qui felices nas- cuntur. |
1000 | [E] | EXVRERE MARE | 3458 |
5 |
Admonuimus ἀδύνατα ferme pertinere ad cognationem prouerbiorum. Quod genus est illud quod refert Vergilius, Aeneidos libro nono: Maria ante exurere Turno / Quam sacras dabitur pinus. 274 Nec dissimile est quod habet Propertius: Tu prius et fluctus poteris siccare marinos Altaque mortali detrahere astra manu. |
[E] | OBEDIENTIA FELICITATIS MATER | 3459 |
10 15 |
Aeschylus in Ἑπτὰ ἐπὶ Θήβαις: Πειθαρχία γάρ ἐστι τῆς εὐπραξίας Μήτηρ, γυνὴ σωτῆρος, ὧδ᾿ ἔχει λόγος, id est Felicitatis mater obedientia, Coniunxque, vt aiunt, sospitatoris Iouis. Fingit poeta Iouem sospitatorem, cuius beneficio contingat salus, huic esse vxo- rem cui nomen πειθαρχία. Id sonat obedientiam, sed proprie qua paremus magis- tratibus ac principibus; ex horum coniugio natam esse filiam, cui nomen εὐπραξία, id est felicitas. Principis est consulere saluti ciuium, id conatur bonis et aequis legibus. Populi est obtemperare, si velit esse felix. Sed vtinam non essent Ioues ὀλέθριοι, quibus vxor esset ἅρπυια et filia δυστυχία. |
[E] | VER EX ANNO TOLLERE | 3460 |
20
25 c26-27 LB 1068 31 35 |
Ἐκ τοῦ ἐνιαυτοῦ τὸ ἔαρ ἐξαιρεῖν, id est Ver ex anno tollere dicebatur qui id quod in negocio quopiam erat praecipuum tolleret. Meminit Herodotus in Polyhym- nia. Lacedaemonii et Athenienses missis in Siciliam legatis petebant a Gelone Syracusano et societatem et suppetias aduersus Xerxem bellum inferentem Grae- ciae. Nec recusauit Gelo, modo se imperatorem vel maritimarum rerum vel ter- restrium copiarum constituerent, quam conditionem quum repudiarent legati, iussit eos ilico discedere ac renunciare Graecis Ὅτι ἐκ τοῦ ἐνιαυτοῦ τὸ ἔαρ αὐτῇ ἐξῄρηται, id est Ver ipsis ex anno sublatum esse, videlicet illud subindicans: suum exercitum praecipuum esse Graeciae florem ac robur, qui si deesset, defuturum illi quod esset praecipuum. Ver enim anni praecipua pars est. [H] Meminit Aris- toteles libro Rhetori|corum tertio inter metaphorarum genera. Rursus Rhetorico- rum libro primo ostendit hoc dictum esse Periclis in epitaphio, qui dixerit: Τὴν νεό- τητα ἐκ τῆς πόλεως ἀνῃρῆσθαι ὥσπερ τὸ ἔαρ ἐκ τοῦ ἐνιαυτοῦ ἐξαιρεθείη, id est iuuentutem e republica sublatam esse, perinde ac si ver ex anno tolleretur. [E] Potest deflecti longius, vt dicantur 'ver eximere anno' qui linguarum ac bonarum litera- rum peritiam sustollant e scholis. |
[E] | ETIAM SI CATO DICAT | 3461 |
40 45 |
Plutarchus in Vita Catonis narrat tantam Catonis apud populum fuisse fidem et autoritatem, vt de rebus incredibilibus prouerbio diceretur: Τοῦτο μὲν οὐδὲ Κάτωνος λέγοντος πιθανόν ἐστιν, id est Istuc incredibile est, etiam si dicat Cato. [H] 275 Et orator quidam, quum hyperbolicos diceret vni testi non esse credendum, adiecit ne Catoni quidem. M. Tullius epistola ad Atticum, libro secundo: Quid Cato ille noster, qui mihi vnus est pro centum milibus. [E] Similis erat autoritas Aristidis apud Athenienses [H] ac Xenocratis, cui vni populus remisit iusiurandum, quum alioqui nullus illic testis admitteretur absque iureiurando. [E] Huic affine est: Nec iurato istuc crediturus sim. |
[E] | DECIPIENTI SEMEL | 3462 |
c49-51 50 55 | Suspicor esse vulgo iactatum apud Italos quod refert Ioannes Campanus, vir suo seculo magnus et admirabilis ingenii, libro De fugienda ingratitudine secundo: Decipienti me semel, dii male faxint, faxintque bene, si bis idem deceperit. Quod semel falli perfidiae decipientis par sit imputari, verum qui semel expertus rur- sum fidem habuerit eidem, dignus videatur qui fallatur. Confine est illi quod alibi recensuimus: Improbe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit. 276 Quoniam Campanus erat variae reconditaeque lectionis, fieri potest vt hoc dic- tum alicubi citatum legerit. Nam videntur esse duo senarii pauculis immutatis: Decipienti semel me, dii faxint male. Faxintque bene, si bis idem deceperit. Nam ipse Campanus adducit titulo veteris prouerbii, quanquam vetus dici potest quod nostra quoque memoria natum est. |
60 | [E] | QVALIS HERA, TALES PEDISSEQVAE | 3463 |
c62-64 65 |
Et hodie vulgo dicitur ex Athanasii symbolo detortum: Qualis pater, talis filius. Huic simillimum est peruetus adagium, libro Epistolarum ad Atticum quinto, epistola vndecima. Si verum est, inquit, illud Ὁποῖα ἡ δέσποινα, τοῖαι καὶ θερα- παινίδες, id est Qualis hera, tales et ancillae. Quanquam nec hoc multum abest a senario: Δέσποιν᾿ ὁποῖα, τοῖαι καὶ θεραπαινίδες. [G] Plato libro de Republica quarto: ἢ οὐκ ἀεὶ τὸ ὅμοιον ὂν ὅμοιον παρακαλεῖ, id est Aut non semper quod est simile, simile accersit•. |
[E] | BIBERE MANDRAGORAM | 3464 |
70
a71-79 75 80 LB 1069 86 a85-88 |
Inest vis somnifica mandragorae, adeo vt enecet etiam largiore potu, si Plinio cre- dimus, Historiae mundi libro 25., capite vndecimo. [G] Dioscorides indicat radi- cem vino decoqui ad tertiam partem, ex eo colato sumi cyathum aduersus insom- niam. Datur et secandis aduersus intolerabilem cruciatum. Quin et sedi immissa herba glandis vice somnum facit. Hanc Pythagoras ἀνθρωπόμορφον appellauit, quod radix imitetur hominis formam. Vnde Columella in carmine semihominem dicit: Quamuis semihominis vesano gramine foeta Mandragorae pariat flores. Eandem circeam appellant, quod radix illius amatoriis veneficiis credatur vtilis. [E] Vnde qui cessant in officio dormitantque multam mandragoram bibisse dicun- tur. Sic vsus est Iulianus in epistola quadam ad Callixenem: Οὐ φανεῖται πολλὴν πάνυ μανδραγώραν ἐκπεπωκώς; id est An non videtur multam hausisse mandrago- ram? Vsurpat et Demosthenes in Philippica quarta: Ἀλλὰ μανδραγώραν πεπωκό- σιν ἢ τι φάρμακον ἄλλο τοιοῦτον ἐοίκαμεν ἀνθρώποις, id est Similes videmur his qui mandragoram biberunt aut aliud simile pharmacum. [G] Itidem, | qui dormi- tant in negocio sub mandragora dormire dicuntur. Lucianus in Timone: Ὅπου γε καθάπερ ὑπὸ μανδραγώρου καθεύδεις, id est Quandoquidem veluti sub mandra- gora dormis. [E] Hoc non dissimile est illi, quod alibi retulimus: Bibe elleborum. |
[E] | NE PICTVM QVIDEM VIDIT | 2773465 |
90
95 |
Quemadmodum de vehementer ignoto dicimus: 'Ne natum quidem noui', sic dicimus Ne pictum quidem vidit. Multas enim vrbes et res atque etiam homines nunquam nobis conspectos• ex pictura vtcunque nouimus. M. Tullius libro De finibus bonorum vltimo: Dicis eadem omnia et bona et mala, quae quidem dicunt, qui nunquam philosophum pictum, vt dicitur, viderunt. [H] Plautus in Asinaria: Nam neque vnquam fictum aut pictum neque scriptum in poematis, Vbi lena bene agat. [E] Venustius etiam fiet, si longius transferatur: 'Rhetoricam ne pictam quidem vidit'; 'Virtutem ne pictam quidem'. Nam pinguntur haec quoque. |
[E] | SCRVPVLVM INIICERE | 2783466 |
100
105 |
Scrupuli• sunt minuti lapilli, qui inter ambulandum insiliunt in calceos hominis ac pedem torquent. Inde iniicere scrupulum dicitur qui sollicitudinem iniicit animo cuiuspiam. Et scrupulum eximit qui sollicitudinem eximit. Terentius in Adelphis: Timet, inieci scrupulum homini. M. Tullius quarto De flnibus, in fine disputationis: Scrupulum inquam abeunti? Sed videbimus. Hoc non dissimile est illi, quod alias retulimus: Infixo iaculo fugere. Rursum Terentius in Andria: At mihi vnus etiam scrupulus restat, qui me habet male. |
[E] | IN ANGVLO | 3467 |
c108-109 110 115 |
Ἐν γωνίᾳ, id est In angulo, fieri dicitur quod sit in occulto. Quod vsurpatum in Euangeliis a domino Iesu Christo, reperitur esse apud Platonem in Gorgia: Τὸν λοιπὸν βίον βιῶναι μετὰ μειρακίων ἐν γωνίᾳ τριῶν ἢ τεττάρων ψυθυρίζοντα, id est Reliquum vitae degere cum adolescentulis tribus aut quattuor in angulo susurrantem. Item Lucianus in Concione deorum: Μηκέτι τονθορίζετε, ὦ θεοί, μηδὲ κατὰ γωνίας συστρεφόμενοι, πρὸς οὖς ἀλλήλοις κοινολογεῖσθε, id est Ne posthac susurros miscete, o dii, nec ad angulos conuersi aliis alii ad aurem conspirate. M. Tullius libro De oratore primo: Quibus ego• de his rebus omnibus in angulis consumendi otii causa, vt disserant, etc. Sic et illud in Euangelicis literis prouerbialiter est dictum: Super tectum praedicare, pro eo quod est 'palam et in publico praedicare'. Nun- quam enim legimus apostolos de tecto clamasse. |
[E] | CALIDVM MENDACIVM | 3468 |
120
125 |
Calidum facinus, θερμὸν ἔργον, pro 'audaci•' dici monuimus alias. Simili figura dici solere calidum mendacium pro 'audaci et impudenti' docet Plautus in Mus- tellaria•: Calidum hercle audiui esse optimum mendacium. Aut non est mentiendum aut est fortiter mentiendum, alioqui mox deprehendi- tur qui verecunde mentitur. Quemadmodum Aeschinus Terentianus: Non istas, quod sciam. |
[E] | MVTI CITIVS LOQVENTVR | 3469 |
130 |
Ad ἀδυνάτων genus pertinet et hoc quod habet Plautus in Persa: Muti prius loquentur quam ego. Ne hoc, inquit, cuiquam homini dicerem, edictum est mihi Magnopere, nec cuiquam homini crederem, Omnes muti vt prius loquerentur hoc quam ego. |
[E] | IN TRANSENNAM INDVCERE | 2793470 |
135 |
In transennam inducit qui dolo fallit. Plautus in Persa: Hunc ego hodie hominem in transennam doctis ducam dolis. Itaque huic insidiae paratae sunt, prope aggrediar virum. Ab aucupibus sumptum est qui intra cancellos escam spargunt, insidiantes auicu- lis. Vnde et hodie qui dolo captus est intra transennam esse dicitur. Huic similli- mum: In foueam et in laqueum inducere, quorum alibi meminimus. |
140 | [E] | AB TRANSENNA CIBVM PETERE | 3471 |
LB 1070 145 |
Ab transenna cibum petere dicitur qui periculo proximus est. Plautus in Bacchi- dibus:| Nunc ab transenna hic turdus lumbricum petit. In senem dicitur legentem epistolam per quam erat fallendus. Ab eadem meta- phora sumptum, cuius modo meminimus. |
[E] | OMNES ADHIBERE MACHINAS | 2803472 |
150 |
M. Tullius libro Epistolarum ad Brutum: Ad reliquos hic quoque labor mihi acces- sit, vt omnes machinas adhibeam ad tenendum adolescentem. Item Plato De legibus libro septimo: Οὐκοῦν φάμεν ἅπασαν μηχανητέον μηχανήν, id est Itaque dicimus omnem adhibendam machinam. Rursum in eodem: Πᾶσαν μηχανὴν προσφέρων, id est Omnem machinam admouens. Sumptum est ab his qui summa vi oppu- gnant arcem aut oppidum, nullum machinae genus non admouentes, nihilque relinquunt intentatum. |
[E] | LEO CORDVLA VINCTVS | 3473 |
155
160 |
Lucianus in libello De mercede seruientibus: Νῦν δὲ τὸ τοῦ λόγου, λέων κρόκῃ δεθεὶς ἄνω καὶ κάτω περισύρομαι, id est Nunc autem, quod dici solet, leo filo vinc- tus, sursum ac deorsum circumferor, quum quis exiguo commodo captus apud auli- cos ostentatur passim, quod princeps tantum alat virum. Hoc enim principes sibi gloriosum ducunt, si episcopos aut doctos viros cogant sua relinquere negocia et aulicae seruire pompae. |
[E] | SINAPI VICTITARE | 3474 |
165 170 | Tristes ac supra modum tetrici sinapi victitare dicuntur, quod hodieque vulgo tri- tum est. Plautus in Truculento: Si ecastor hic homo sinapi victitet, Non censeam tam esse tristem posse. Aristophanes in Equitibus consimili figura dixit Tueri sinapi: Κἄβλεψε νᾶπυ καὶ τὰ μέτωπ᾿ ἀνέσπασε, id est Toruum tuens, vt qui sinapi victitant, Frontem seueram contrahebat. Interpres Aristophanis admonet napy semen esse vnde fiat sinapi. Huius vis est ciere lachrymas, eoque Ennius apud Macrobium triste vocat: Nec• triste queritat sinapi / neque moestum cepe. De cepis alias nobis est dictum. |
[E] | PVERI SENESQVE | 3475 |
175
c175-177 180 |
In principio Chiliadum admonuimus omneis ferme huiusmodi figuras esse prouerbiales quae constant ex contrariis: maximi minimique, iuuenesque senesque, diis atque hominibus, [H] sacra prophana, fas nefas, fanda infanda. [E] Horatius: Parui properemus et ampli, quum omnibus sentiat huc esse conniten- dum. Plato libro De legibus septimo: Ἀλλα τὸ λεγόμενον πάντ᾽ ἄνδρα καὶ παῖδα, 281 κατὰ τὸ δυνατόν etc, id est Imo quod dici solet, omnem puerum ac senem pro viri- bus etc. |
[E] | OMNI VOCE | 3476 |
185 | Quod summa contentione asseritur omni seu tota voce dicitur praedicari. Vehe- mens enim affectus animi solet vocem intendere. Plato libro De legibus decimo: Πᾶσαν δὴ τὸ λεγόμενον φωνὴν ἱέντι, id est Omni emissa voce. Clare loquimur quum asseueramus et quanto possumus clamore sonamus, si quid magnopere nos commouet. Potest et in hunc vsum accommodari vt 'omnem vocem promere' dicatur qui modis omnibus conatur persuadere, nunc blandiens, nunc obiurgans, nunc pollicitans, nunc minitans. |
190 | [E] | ARCVS TENSVS RVMPITVR | 3477 |
195 200 |
Plutarchus in libello cui titulum fecit An sit seni administranda respublica: Τόξον μέν, inquit, ὥς φασιν, ἐπιτεινόμενον ῥήγνυται, ψυχὴ δὲ ἀνιεμένη, id est Arcus, quem- admodum aiunt, quum intenditur, rumpi solet, contra animus quum remittitur. Refertur autem in epitaphio Theophrasti, qui tantisper viguit dum esset in labore, simulatque remisit studium, interiit: Οὐκ ἄρα τοῦτο μάταιον ἔπος μερόπων τιν᾿ ἐλέχθη• 282 Ῥήγνυσθαι σοφίης τόξον ἀνιέμενον. Δὴ γὰρ καὶ Θεόφραστος ἕως ἐπόνει μὲν ἄπηρος Ἦν δέμας, εἶτ᾿ ἀνεθείς, κάτθανε παρομελής, id est Frangi ni studii tensum laxaueris arcum• Veridici sane verba fuere viri. Namque opere assiduo valuit Theophrastus, et idem Laxato studio, membra solutus obit. | |
LB 1071 | [E] | NE APOLLO QVIDEM INTELLIGAT | 3478 |
205
210 |
Quod vehementer esset obscurum et intellectu perdifficile, id negabant vel ab Apolline posse intelligi. Athenaeus libro Dipnosophistarum tertio: Τί δὲ ἡ ἐπι- στολὴ δηλοῖ, νομίζω ἐγὼ μηδὲ τὸν Πύθιον διαγνῶναι, id est Quid autem sibi velit epistola, arbitror equidem nec ipsum Apollinem intelligere. Adducit inibi senarium ex Antiphane: Ταυτὶ δ᾿ ὅτ᾿ ἐστὶν οὐδ᾿ ἂν Ἀπόλλων μάθοι, id est Nec Apollo quid sibi haec velint intelligat. |
[E] | DESTITVTVS VENTIS REMOS ADHIBE | 3479 |
215 | Quum res non succedit vt volumus, ad alia praesidia confugiendum est, aut quum fortuna est aduersa, tum magis adlaborandum. Refert adagium Hermolaus in epistola quadam Graeca, quae Politianicis admixta est: Καὶ τοῦ πνεύματος ἁμαρτών, φασίν, ἐπὶ τὰς κώπας χώρει, id est Et destitutus ventis ad remos, quod aiunt, te confer. |
[E] | IN PACE LEONES | 3480 |
220 225 230 235 c236-237 |
Aristophanes in Pluto: Ὄντες οἴκοι μὲν λέοντες, ἐν μάχῃ δ᾿ ἀλώπεκες, id est Quum leones sint domi, iidem in Marte sunt vulpeculae. Aristophanis interpres ostendit prouerbium iactatum in Lacones, qui in Asia infe- liciter rem gesserant: Οἴκοι λέοντες, ἐν Ἐφέσῳ δ᾿ ἀλώπεκες, id est Domi leones, in Epheso vulpeculae. Ad hoc nimirum allusit Comicus. [F] Plutarchus in comparatione Syllae et Lysandri refert hanc sententiam tanquam vulgo iactatam in principes. Sic enim de Lysandri frugalitate praedicat: Ἀλλ᾿ εἰ δέ τις ἄλλος ἐκπεφευγὼς τουτὶ τὸ περίακτον· Οἴκοι λέοντες, ἐν ὑπαίθρῳ δ᾿ ἀλώπεκες, id est 283 Imo si quis alius effugerat illud quod vulgo circumfertur: Domi leones, sed foris vulpeculae. Olim fortasse sic emergebant potentes, post et domi et foris leones esse coepe- runt, aut si quod animal leone violentius. [E] Conueniet in eos qui praepostere se gerunt: ibi feroces, vbi nihil erat opus; ibi fugaces, vbi res poscebat virum; aut qui in suos saeui, non itidem audent aduersus inimicos, quod Ciceroni obiicit Salustius, videlicet quod contumeliosus in amicos, supplex inimicis. [F] Aut in illos qui simulata mansuetudine perueniunt ad tyrannidem. |
[E] | CERTISSIMA PAVPERTAS | 3481 |
240
245 |
Sententiam prouerbialem refert Iunius Columella, libro De re rustica duodecimo•, capite secundo: Praeparatis igitur receptaculis oportebit suo quicque loco generatim atque etiam speciatim nonnulla disponere, quo facilius, quum quid postulabit vsus, recipere possit. Nam vetus prouerbium est paupertatem certissimam esse; quum ali- cuius indigeas, vti eo non posse, quia ignoretur vbi proiectam iaceat quod desideratur. Hactenus Columellae verba retulimus. Sentit autem, ni fallor, si quis habeat domi quod quum vtendum est inueniri non potest, eum magis egere eo quod habet, quam si non haberet. Etenim qui non habet, rogat alicunde commodato. Qui habet, vbi ventum est ad articulum quo sit vtendum, nec suum habet quod vbi sit nescit, nec alienum habet quo possit vti. |
250 | [E] | MERCATOR NAVIGA ET EXPONE | 2843482 |
255 LB 1072 260 |
Strabo libro Geographiae suae decimoquarto refert huiusmodi prouerbium: Ἔμπορε κατάπλευσον, ἐξελοῦ, πάντα πέπραται, id est Mercator adnauiga, expone, omnia diuendita sunt. Ait natum a Cilicibus olim piraticam exercentibus, quorum praecipuus quaestus erat ex mancipiis, quae propter opportunitatem loci facile capiebantur et celerrime distrahebantur, quod Delus - quae non procul aberat - emporium praestaret et amplum et pecuniosum, vt illic eodem die praesente pecunia multa mancipiorum milia distrahi possent et auehi. In causa erat illud quoque, quod Romani ex Carthagine Corinthoque subuersis vehementer locu- pletati fuerant eoque pluribus mancipiis vti coeperunt. Si quid habet pro|uer- bium praeter rei gestae memoriam, poterimus vti quoties significabimus rei cuiuspiam esse tantam auiditatem vt nulla copia sufficiat, praesertim si quid mali sit quod expetitur, quemadmodum nihil auidius emitur quam nugaces quidam et seditiosi libelli, fastiditis bonis autoribus. |
[F] | NISI CRVRA FRACTA ETC. | 3483 |
265
270 c272-277 275 c277-279 280 285 |
M. Tullius in Philippica decimatertia docet prouerbio fuisse iactatum in C. Plan- cum: Eum perire non posse nisi crura ei fracta fuissent. Is incenderat curiam, ob quod facinus quum esset eiectus in exilium, tamen post armatus ausus est redire in vrbem. Adagium autem ductum est ab his qui ob scelera subiguntur in crucem tantaque est malitiae viuacitas, vt nec illic mori possint, nisi fractis cruribus mors acceleretur. Iocatur autem Cicero Planco fuisse fracta crura, quum legibus esset adempta potestas redeundi in ciuitatem. Et tamen vixit ac rediit. Asscribam M. Tullii verba: Sequuntur alii tribunitii, C. Plancus in primis, qui si senatum dilexis- set, nunquam curiam incendisset, quo scelere damnatus in eam vrbem rediit armis, a qua excesserat legibus, sed hoc ei commune cum plurimis dissimillimis. Illud tamen verum quod in hoc Planco prouerbii loco dici solet: perire eum non posse, nisi crura ei fracta essent. Fracta sunt: et viuit. Hoc tamen, vt alia multa, aquilae fertur accep- tum. Hactenus Tulli verba recensuimus. In quorum postremis iocus est in aqui- lam quo significatur armata manus. Nam vexilla Romanorum praecipua habe- bant aquilam. [H] Meminit et in oratione pro Roscio Amerino: Sin autem sic agetis, vt arguatis aliquem patrem occidisse, neque dicere possitis aut quare aut quo- modo ac tantummodo sine suspicione latrabitis, crura quidem vobis nemo suffringet. Sed si ego hos bene noui, literam illam cui vos vsque eo inimici estis, vt etiam eas omnes oderitis, ita vehementer ad caput affigent, vt postea alium neminem nisi for- tunas vestras accusare possitis. Quidam putant hic significari θ, de quo dictum est in prouerbio Θ praefigere. Mihi magis videtur sentire de τ, quod crucis habet ima- ginem et in crucem suffixis solent frangi crura. Et hac quidem litera rei absolue- bantur, sed interim actor referebat notam calumniae et impudentiae, qui crimen atrox obiecerit, quod nullis argumentis probare valebat. |
[F] | CVCVLVS | 2853484 |
290
295 300 305 310 LB 1073 315 c315-319 320 325 c327-330 330 335 |
Olim qui fuissent in re quapiam parum honesta deprehensi, vulgari probro cuculi dicebantur. Id ortum a vinitoribus qui serius coepissent putare vineam nec hoc munus absoluissent priusquam audiretur ea auis, veluti cessationem exprobrans agricolis. Huius vocem imitantes viatores deridebant vinitores. Ita Plinius libro XVIII., capite XXVI.: In hoc temporis interuallo quindecim diebus primis agricolae rapienda sunt ea, quibus peragendis ante aequinoctium non suffecerit, dum sciat inde natam exprobrationem foedam putantium vites per imitationem cantus alitis tempo- rarii, quem cuculum vocant. Dedecus enim habetur opprobriumque meritum, falcem ab illa volucre in vite deprehendi vt ob id petulantiae sales etiam cum primo vere ludantur. Auspicio tamen destestabiles videntur. Adeo minima quaeque in agro natu- ralibus trahuntur argumentis. Porro quos Plinius petulantiae sales appellat, apud quasdam nationes et hodie licet agnoscere. Vernis enim mensibus, quum auditur coccyx, - si tamen hic est cuculus, id quod sentit Gaza -, coniugati mutuis sali- bus inter sese ludunt dicentes: 'Tibi canit haec auis', significantes vxorem parum vigilanter custoditam. Quin et Plautus in Asinaria sic facit vxorem conuiciantem marito in amica deprehenso: At etiam cubat cuculus, surge amator, i domum. Ac mox: 286 Cano capite te cuculum vxor ex lustris rapit. Horatius, Sermonum libro primo, satyra septima: Tum Praenestinus salso multumque fluenti Expressa arbusto regerit conuitia, durus Vindemiator et inuictus, cui saepe viator Cessisset, magna compellans voce cuculum. | Haec nimirum congruunt cum his quae scribit Plinius, probro solere obiici vindemiatoribus, si cuculos eos deprehendisset putantes vineam. Eum Horatii locum sic explicat Porphyrio: Nam solent leuia rustici circa viam arbusta vinde- miantes a viatoribus cuculi appellari, quum illi prouocati tantam verborum amaritu- dinem in eos effundant, vt viatores illis cedant, contenti eos cuculos iterum atque ite- rum appellare. Acron haec adfert: Hoc autem ipsa re nouimus, quod viatores saepe vindemiatores conuiciis agant quum transierint, et illi respondent ita vt cuculum eum appellent, quasi pigrum, et recitant hoc custodibus, eo quod semper assideant. In his Porphyrionis et Acronis verbis, video mendas aliquot subesse. Cum his conuenit illud Plautinum: Etiam cubat cuculus, quod grauatim surgeret assessor puellae. Quin arbitror in conuicio 'cuculi' allusum ad vocem 'cubandi'. Vnde pro leuia in verbis Porphyrionis fortasse legendum 'lenti'. Iam quod quidam ex cuculo faciunt 'cucullum', ex aui vestem, nihil est necesse, quum haec vox penultimam habeat productam, apud Plautum in carmine trochaico: At etiam cubat cuculus, surge amator, i domum. Ac mox: Cano capite te cuculum vxor ex lustris trahit. [G] Trochaicus est•. [H] In Pseudolo• pro generali conuicio videtur vsurpasse: Quid fles, cucule? viues. Nisi forte lachrymantem ac singultientem amatorem cuculum appellat, quasi κοκκύζοντα. Similiter in Mercatore: Isthaec filio non credam qui obsequitur patri, Huic non, vt mero cuculo. Itidem in Persa: Tua quidem cucule causa. Non hercle, si os praeciderim tibi, metuam, morticine. |
340 | [F] | ARATOR NISI INCVRVVS PRAEVARICATVR | 3485 |
345 | Prouerbii speciem habet quod refert Plinius lib. XVIII. capite XIX.: Arator nisi incuruus praeuaricatur. Praecipit vt arator aruum primum rectis sulcis proscindat, mox et obliquis subigat: id fieri vix potest, nisi toto corpore incumbat labori, 287 vnde et Virgilio dictus est curuus arator. Caeterum praeuaricari est a recto sulco diuertere. Vnde et in causis praeuaricari dicuntur qui causam diuersam adiuuant. Videlicet hoc est, quod ait Plinius: Inde translatum hoc crimen inforum. Ibi itaque caueatur, vbi inuentum est. Transferri potest ad quemuis, vt 'leno, nisi periurus est, praeuaricatur'; 'miles, nisi impius• est, praeuaricatur'. Conueniet in negocium quod absque magnis sudoribus peragi non potest. |
350 | [F] | METIRI DIGITIS | 3486 |
355 | Qui rem accuratius expendit quam oportet digitis metiri dicitur, veluti si quis cum amico rationem ineat, vter in alterum plus contulisset officiorum. M. Tul- lius Paradoxo tertio: Poetam non audio in nugis, in vitae societate audiam ciuem digitis peccata dimetientem sua: 'Si sunt visa breuiora, kuwra qui possunt videri', quum quicquid peccetur, perturbatione peccetur rationis atque ordinis. Allusit huc Cicero, quod poetae carminis pedes digitis metiri soleant. Vnde et Horatius: Legitimumque sonum digitis callemus et aure. Non optimus autem poeta videtur, qui non statim aurium iudicio deprehendit carminis vitium. |
360 | [F] | SALEM ET CASEVM EDERE | 2883487 |
365 |
Plinius libro XXI., capite VII., indicat prouerbium, quod tamen non refert. Siquidem inter laudes salis et hoc refert: Varro etiam pulmentarii vice vsos veteres autor est, esitasse enim salem cum pane et caseo, vt prouerbio apparet. Coniicere licet tale fuisse dictum: 'Nihil conuiuio deerat, habuimus salem, panem et caseum'. Aut 'ne sis solicitus quo me apparatu accipias: praeter salem, panem et caseum nihil requiram'. De Xenocratis caseo dictum alibi. |
[F] | IN AGRO SVRCVLARIO CAPRAS | 3488 |
370 c372-375 LB 1074 375 |
Varro De re rustica libro primo, capite secundo, dictum hoc veluti legem agrico- lariam adfert: Colonus in agro surculario ne capras compascat. Deflecti potest ad eos qui noxiarum rerum aut hominum admixtu corrumpunt teneram aetatem, veluti si quis sacris virginibus adiungat iuuenes lasciuos, aut adolescentibus addat las- ciuas puellas. Aut si quis studiis admisceat voluptates studiis inimicas. Nam capra plantis omnibus non vulnere tantum, sed et ve|neno dentium pestifera est, prae- sertim oleae et viti, vnde et Baccho immolatur vindictae gratia, Mineruae nihil caprini generis, quod ille vitis repertor dicitur, huic sacra est olea. |
[F] | OPORTET AGRVM IMBECILLIOREM ESSE | 3489 |
380 385 390 |
Columella libro primo, capite tertio, testatur apud Afros agricolas huiusmodi prouerbium fuisse celebre: Oportet agrum imbecilliorem esse quam agricolam. Hoc aenigma sic explicuit Vergilius, specie non minus prouerbiali: Laudato ingentia rura, / Exiguum colito. Sed praestat ipsa Columellae verba asscribere: Adhibendum modum mensuramque rebus, idque vt non solum aliud acturis, sed et agrum paratu- ris dictum intelligatur, ne maiorem quam calculorum ratio patitur emere velit. Nam huc pertinet nostri poetae sententia: Laudato ingentia rura, / Exiguum colito. Quod vir eruditisirnus (vt mea fert opinio) traditum vetus praeceptum numeris signauit. Quippe acutissimam gentem Poenos dixisse conuenit, imbecilliorem agrum quam agricolam esse debere, quoniam, quum sit colluctandum cum eo, si fundus praeualeat, allidi dominum. Nec dubium quin minus reddat laxus ager non recte cultus, quam angustus eximie. Conueniet in eos qui student imperio proferendo, quum hoc ipsum quod habent non possint administrare, aut qui suscipiunt munus cui gerendo sunt impares. Congruet cum eo quod alibi retulimus: Spartam nactus es, hanc orna. |
[F] | AB IPSA MESSE | 3490 |
395 400 | Non est animus conuerrere in hoc opus quicquid aliquam prouerbii speciem habet. Pauca quae sese casu obtulerunt visum est non praeterire, praesertim si commodius et argutius dicta videbantur. Quod genus est illud apud Senecam Epistolarum libro tertio, epistola xxii.: Ab ipsa messe discedam? Agit enim de his qui vel commodis vel spe commodorum detinentur quo minus semet explicent a 289 negociis, quasi deserturi agrum quum instat messis. Quam multi sunt in princi- pum aulis quos taedet eius vitae, discrucianturque libertatis desiderio, verum istis ad libertatem aspirantibus reclamat cupiditas: Tam magnas spes relinquam? Ab ipsa messe discedam? |
[F] | CVM SARCINIS ENATARE | 3491 |
405 | Nec minus commode dictum est in eadem epistola: Nemo cum sarcinis enatat, id est 'Nemo sese recipit in libertatem, nisi contemptis praemiis seruitutis'. Non enim potest euadere occupationes qui curarum autoramentum non potest negli- gere. Congruit cum eo quod alibi retulimus ex Martiale: Totis pilea sarcinis redemi. Rursum• cum apologo quem adducit Horatius de vulpe pasta in camera fru- mentaria. |
410 | [F] | DOSONES | 3492 |
415 |
Plutarchus in vita Pauli Aemylii tradit Antigonum regem, Demetrii nepotem, eo quod benigne promitteret omnibus nec praestaret promissa, populari ioco dic- tum fuisse Dosonem, quasi Latine dicas 'Dabonem', quod ille quiduis petentibus respondere soleat δώσω, id est 'dabo'. Tales sunt χρηστολόγοι, de quibus alibi nobis dictum est. Ouidius: Promittas facito, quid enim promittere laedit? 290 Pollicitis• diues quilibet esse potest. Huiusmodi Dosonibus scatent aulae principum: 'Cras, mox redi'. |
[F] | HVMERIS SVSTINERE | 3493 |
420
425 |
Quorum autoritas diligentiaque plurimum valet in conseruanda salute cuius- piam, ii dicuntur humeris sustinere. M. Tullius pro L. Flacco: De summa reipubli- cae taceo, quam vos vniuersam hoc iudicio, vestris inquam humeris, iudices, sustine- tis. [G] Ammianus Marcellinus libro XVI.: Vbi bellorum inundantium molem humeris suis quod dicitur vehens, scindebatur in multiplices curas•. [F] Huic affine est 'humeris referre'. Cicero Pro domo sua: Dicebas te tuis humeris me custodem vrbis in vrbem relaturum. Ab hac metaphora dicuntur Atlantes reipublicae qui eam suis humeris sustinent, alioqui collapsuram.| |
LB 1075 | [F] | ARCEM EX CLOACA FACERE | 3494 |
430 | Qui rem hominemue nihili laudibus magnificis attollunt, dicuntur arcem ex cloaca facere. M. Tullius pro Cn. Plantio: Nunc venio ad illud extremum quod dixisti, dum Plantii in me meritum verbis extollerem, me arcem ex cloaca facere, lapidem e sepulchro venerari pro deo, neque enim insidiarum periculum vllum neque mortis fuisse. Hactenus Cicero. In cuius verbis et illud prouerbii figuram habet: Lapis e sepulchro, de homine nullius potentiae. |
435 | [F] | ARCHIMEDES NON POSSET MELIVS DESCRIBERE | 3495 |
440 | Archimedes Syracusanus geometra fuit celeberrimus, nusquam non intentus figu- ris geometricis, adeo vt pingens sit interfectus. Ex quo prouerbii specie dictum est illud, quod est apud M. Tullium in oratione pro A. Cluentio: Si•, vt tu dicis, gratiae conciliandae causa, quadraginta istorum accessio milium quid valet? Si, vt nos dicimus, vt quadragena milia nummum sedecim iudicibus darentur, non Archi- medes potuit melius describere. [H] Solent enim geometrae mathematicas figuras in puluere depingere. |
[F] | PORTA ITINERI LONGISSIMA EST | 3496 |
445 450 |
M. Varro, libro De re rustica primo, capite secundo, subindicat vulgo dici solere: Portam itineri esse longissimam. Cuius arbitror eundem esse sensum qui est illius: Dimidium facti qui coepit habet. Quin et hodie dicunt bonam itineris partem confectam ei qui portam egressus sit. Semper enim est quod iter apparantem remoretur•, et si nihil sit negocii, remorantur amicorum affectus; apud nostrates autem non creditur profectio futura felix, nisi dies aliquot dati fuerint conuiuiis et compotationibus amicorum. 291 Varronis verba subscribam: Vultis igitur interea vetus prouerbium, quod est 'Roma- nus sedendo vincit', vsurpemus dum iste venit? et simul cogitans portam itineri dici longissimam esse, ad subsellia sequentibus nobis praecedit. |
[F] | DEORVM CONCIO | 3497 |
455
460 |
Θεῶν ἀγορά, id est Deorum concio, siue curia. Hesychius indicat dici solitum in eos qui libere magnaque cum autoritate loquuntur, perinde quasi dii loquantur hominibus. Addit Athenis esse locum huius cognominis. Conueniet in diuites aut praepotentes, qui nonnunquam, quum stultissime loquantur, tamen freti opi- bus ac potentia pro oraculo volunt haberi quicquid dixerint. Cognatum est illi quod alibi retulimus: Argenti fontes loquuntur. |
[F] | CAMARINE LOQVI | 3498 |
465 470 | Huic non dissimile est quod extat apud eundem: Καμαρινῶς λέγειν, id est Cama- rine loqui, pro eo quod est audacter, praecise et seueriter loqui. Vnde natum sit, non satis liquet, nisi quod Iuuenalis Camarinos inter vetustae nobilitatis familias recenset: Ne tu, inquit, sis Creticus aut Camarinus. Hesychius indicat militum zonas dici καμάρας. Itaque fieri potest vt ab horum ferocia prouerbium duxerit originem. Idem docet columnas quasdam, in quibus erat depictus Asiae circuitus, dictas καμάρους. Fortassis ab hac ostentatione dicti sunt καμαρινῶς loqui qui sese iactitarent• barbarico more. Rursum idem ostendit 292 καμάριαν dici cubile in quo sunt plures camerae. In suo quisque cubiculo quae vult loquitur. Possem adferre plures diuinationes, nisi vererer has ipsas esse plus satis lectori. |
[F] | GLOSSOGASTORES | 3499 |
475
c475-479 480 |
Qui linguam habent venalem, ea loquentes quae ventri conducunt, comicorum salibus taxati sunt dictique γλωσσογάστορες, voce ridicule ex lingua et ventre composita. Quadrabit in malos aduocatos, in concionatores quorum oratio quaestum sapit, in assentatores. Autor est Iulius Pollux libro De rerum vocabulis secundo. [G] Athenaeus libro III. docet eiusmodi homines a poetis aliquot dictos κνισσοκόλακας et κνισσολοίχους, quod ob culinae nidorem adulentur et nidorem liguriant, morbum dictum κνισσολοιχίαν. Ita Iuuenalis: Te putat ille suae captum nidore culinae. |
[F] | PEREANT AMICI ETC. | 3500 |
485 LB 1076 490 495 a496-502 500 |
M. Tullius in oratione pro Deiotaro rege refert hunc versiculum vt prouerbio iac- tatum:| Pereant amici, dum vna inimici intereant. Dicit eandem sententiam Graeco quoque versiculo celebrari, quem nondum comperi. [H] Nisi forte is est cuius fragmentum ante retulimus: Ἐρρέτω φίλος σὺν ἐχθρῷ, id est Valeat amicus cum inimico. [F] Ciceronis verba subscribam: Itaque cum esset ei nunciatum Domitium naufragio perisse, etiam te in castello cir- cunsederi, de Domitio dixit versum Graecum eadem sententia qua etiam nos habe- mus Latinum: Pereant amici, dum vna inimici intereant. Quod ille si esset tibi inimicissimus, nunquam tamen dixisset. Ipse enim mansuetus est, versus inanis. Congruet in illos qui nec amicis parcunt nec inimicis, modo quod impense cupiunt assequantur. Versus autem non solum inanis est, verum etiam immanis, quum humanitatis sit et inimicos inultos sinere, ne laedas amicos. [G] Neque dubitem contendere a Cicerone 'immanis' scriptum, quod scriba deprauarit in inanis, quum mansuetus non respondeat inani sed 'immani', nec in hoc versu quicquam sit inane, hoc est gloriosum aut friuolum, sed feritas homine indigna. Quanquam carmen apud Ciceronem non satis constat suis numeris, constabit si legas: Pereant amici, inimici dum intereant simul. [F] Talis est et ille, quem alibi retulimus: Me mortuo terra incendio misceatur. |
3301-3400 3501-3600 |