CHILIADIS QVARTAE CENTVRIA QVARTA |
[B] | PHOCENSIVM DESPERATIO | 1853301 |
5 c5-24 10 15 20 25 a25-27 |
Φωκέων ἀπόνοια, siue Φωκικὴ ἀπόνοια, id est Phocensium [G] siue Phocica• [B] desperatio. De stultis et insanis consiliis dici solitum admonet Stephanus. Verum ex Plutarcho Cheronensi coniicere licet dici solitum vbi desperatis rebus ad extrema consilia veniretur. Natum est autem ex euentu huiusmodi. Atrox odium et irreconciliabilis simultas atque, vt Plutarchi dicam verbis, ἄσπονδος πόλεμος erat inter Thessalos et Phocenses, quod hi primores illorum in suis vrbibus ad vnum omnes eodem die trucidassent, illi vicissim illorum obsides ducentos quinquaginta in crucem sustulissent. Deinde Thessali contractis omnibus copiis per Locrenses irrupe- runt, edicto promulgato, ne cuiquam prouectioris aetatisparceretur, pueri cum mulie- ribus in seruitutem abducerentur. Daiphantus itaque, qui fuit vnus e tribus quibus Phocensium res erat commissa, suasit vt viri quidem Thessalis obuiam irent cum illis conflicturi, caeterum mulieres vna cum liberis ex vniuersa Phocide congregatas in vno quopiam loco seponerent, congesta ingenti lignorum materia et adhibitis custodibus mandarent vt, simulac intellexissent sese victos in praelio, continuo pueros et vxores iniecto igni exurerent. Id reliquis comprobantibus, exurgens quidam negauit aequum fieri, ni consilium hoc vxorum quoque suffragiis comprobatum fuisset. Quodsi non placeret, non esse cogendas. Itaque mulieres, vbi rem cognouissent, ipsae inter se habito consilio Daiphantum colhudarunt, qui rectissime consuluisset Phocensium rebus. Eadem autem videri et vxoribus et liberis eorum•. His ita peractis, congressi cum Thessalis Phocenses superiores extiterunt. Ac decretum quidem illud Graeci 'Pho- 186 censium desperationerri appellarunt, quod etiamsi feliciter cessisset, tamen temera- rium parumque cordatum videretur. Huiusmodi ferme Plutarchus•. [F] Similia fere narrat Pausanias in Phocicis; meminit et prouerbii, quod ait ex hoc euentu dici solitum: Ἐπὶ πάντων βουλευμάτων ἀνάλγητων, hoc est De omni- bus consiliis quae carerent dolore. [G] Meminit et Stephanus indicans dici solitum: Περὶ τῶν τὰ ἀναλγῆ βουλευομένων•. |
[B] | SVSPENSA MANV | 3302 |
30
a34-36 35 |
Plinius in Epistolarum libro sexto Suspensa manu dixit pro eo quod est 'leuiter parumque accurato': Tu vero, inquit, non debes suspensa manu commendare mihi quos tuendosputas. [C] Fit enim venustius si a corpore ad animum transferas. [D] Quintilianus Declamatione duodecima in eundem sensum vsurpat leui manu tanquam prouerbium. [G] Cicero leui brachio, de quo dictum est alias. Itidem dicimus 'suspenso pede' pro 'sensim ac tacite'. Ammianus libro decimo quarto: Seseque suspensis passibus iniecerunt in scaphas. |
[B] | EXTREMVM OCCVPET SCABIES | 3303 |
40 45 50 | Olim pueri cursu certantes clamare solebant: Occupet extremum scabies, adhor- tantes hac voce singulos ad cursum ac male precantes ei qui fuerit omnium post- remus. Id deductum est in adagium, quo vtebantur qui significarent sese quo- cunque modo velle vincere neque commissuros vt inter postremos sint. Ita qui per fas nefasque rem augent ne non sint inter optimates, qui malis artibus emer- gunt ad magistratus, qui rationibus quibuslibet ampla venantur sacerdotia, pos- sunt alio vocanti respondere: Extremum occupet scabies. Quanquam nihil vetat quominus in bonam partem detorqueamus, vt si qui summis viribus adnititur ne ab aequalibus eruditione aut recte factis aut officiis ab amico superetur, dicat Occupet extremum scabies. Hoc igitur prouerbium pueris acceptum ferimus, quem- admodum et illud: Τὴν κατὰ σαυτὸν ἔλα. Et Euangelicum hoc, [G] Matthaei xi.• [B]: Cecinimus vobis, et non saltastis. Vsus est Horatius in Arte poetica: Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est. Originem Acron indicat. |
[B] | ΗΜΕΡΟΚΟΙΤΟΣ | 3304 |
LB 1026 c53-55 55 | Vulgari ioco fures dicti videntur ἡμερόκοιτοι, quod in|terdiu dormiant, noctu vigilent. Sic enim Hesiodus in Operibus ac diebus: Μή ποτέ σ᾿ ἡμερόκοιτος ἀνὴρ ἀπὸ χρήμαθ᾿ ἕληται, id est Ne solitus dormire die tua tollere possit. Apte torquebitur in tollionem et furacem. [G] Est et piscis eiusdem nominis, vt 187 indicat Suidas; phoca, opinor. |
[B] | IN OMNIA POTENTES | 3305 |
60
65 |
In eos qui plurimum possunt vel nocere vel prodesse, quadrabit illud Hesiodi: Ἐν τοῖς γὰρ τέλος ἐστὶν ὁμῶς ἀγαθῶν τε κακῶν τε, id est Est enim in his pariter sita summa bonique malique. Quod quidem a poeta de diis dictum•, accommodare licebit vel in hominem cuius summa sit autoritas vel in rem quae plurimum habeat momenti. Velut in princi- pem aut vehementer gratiosum siue in pecuniam per iocum vel in literas ac• vir- tutes serio. |
[B] | NE VNI NAVI FACVLTATES | 1883306 |
70 75 | Quin illud etiam ad prouerbiorum classem, si longius deflectatur, referendum videtur quod est in eodem opere: Μηδ᾿ ἐπὶ νηυσὶν ἅπαντα βίον κοίλῃσι τίθεσθαι, id est Ne bona tu pandis ratibus semel omnia mandes. Ne quid aggrediaris in quo sint vniuersa periclitanda; non omnis statim alea iacienda est. [H] Periculosa est nautica negociatio; naufragium enim tollit omnia. Tutius est cum terra commercium. Alibi retulimus dictum Laconis, qui negabat sibi placere diuitias quae penderent a funibus. |
[B] | VRIT ABSQVE TORRE | 3307 |
80 | Versum hunc ceu prouerbialem subinde Plutarchus vsurpat: Εὔει ἄτερ δαλοῖο καὶ ὠμῷ γήραϊ δῶκεν, id est Exurit sine torre grauique dat illa senectae. Nempe vxor improba, quae moribus suis senium viro praematurum conciliat. Idem lepide transferetur ad auaritiam, ad ambitionem, ad inuidiam, amorem obscoenum similiaque animi vitia, quibus obnoxii• torquentur et contabescunt. |
[B] | ADHVC CAELVM VOLVITVR | 3308 |
85 90 | Quoties significabimus adhuc superesse spem et nondum omne tempus, quod melioris fortunae solet occasionem adducere, exactum esse, conueniet illud Theo- criticum ex Charitibus: Οὔπω μῆνας ἄγων ἔκαμ᾿ οὐρανὸς οὐδ᾿ ἐνιαυτούς, id est Nondum defessus prouoluere desiit aether Menses atque annos•. [H] Quod enim vnus annus negat, alter vltro defert. |
[B] | MVLTAE ROTAE VOLVENTVR | 3309 |
c92-94 95 | Prouerbialiter extulit et ad eandem pertinet sententiam quod proxime conse- quitur: Πολλοὶ κινήσουσιν ἔτι τροχὸν ἅρματος ἵπποι, id est Permultis voluetur adhuc rota mota caballis, id est multum adhuc temporis restat multaeque rerum incident mutationes. Quod quidem adagium et hodie nostrati vulgo in ore est. [H] Frigidius enim est quod quidam interpretantur de certaminibus Olympicis, de quibus illic non agit poeta in carmine Bucolico. |
100 | [B] | NE NOMEN QVIDEM | 1893310 |
105 | Prouerbiali figura dictum est et illud in eadem Ecloga: Βοᾶς δ᾿ ἔτι μηδ᾿ ὄνομ᾿ εἴη, id est Vlterius nec nomen erit belli atque tumultus. Itidem Paulus ad Ephesios: Fornicatio autem et omnis immunditia aut auaritia nec nominetur in vobis. Quid enim? Itane scelus est nominare auaritiam aut libidi- nem? Non opinor, sed Apostolus, vt grauiter vitia detestaretur, vsus est hyperbole prouerbiali. [H] Nam inter pios nominatur et Iudas et Pilatus. |
[B] | CERVUS CANES TRAHIT | 3311 |
110 LB 1027 115 | Inter adagia quibus ἀδύνατον seu praeposterum quippiam significamus, adnume- randum et illud quod est apud Theocritum in Thyrside: Τοὺς κύνας ὁ ἔλαφος ἕλκει, id est Canes ceruus trahit. Praeposterum enim est vt ceruus venetur canes. Carmen Theocriti sic habet: | Δάφνις ἐπεὶ θνάσκει, καὶ τὼς κύνας ὥλαφος• ἕλκοι, id est Postquam Daphnis obit, ceruus trahat ipse molossos. [C] Ad consimilem formam Vergilius in Pharmaceutria: Nunc et oues vltro fugiat lupus. |
[B] | BVBO CANIT LVSCINIAE | 1903312 |
120 |
Item illud quod proxime consequitur: Κήξ• ὀρέων τοι σκῶπες ἀηδόσι γαρύσαιντο•, id est Buboque montanus philomenis occinat ipsis. Cum infans suadere conatur eloquenti aut ineruditus docere doctissimum. |
[B] | NE VIDIT QVIDEM OLEVM | 3313 |
c123-125 125 130 a131-133 | Edoga cui titulus Νομείς scatet prouerbialibus sententiis ac figuris, quarum de numero primum est illud: Καὶ πόκα τῆνος ἔλαιον ἐν ὀφθαλμοῖσιν ὀπώπει•; id est Et quando ille oculis oleum conspexerat vnquam? Conueniet in eos qui sunt artis alicuius prorsus rudes et imperiti. Veluti si quis profiteatur rem medicam qui nunquam didicerit quicquam illius artis, venuste notabitur hoc versu: Καὶ πόκα τῆνος ἔλαιον ἐν ὀφθαλμοῖσιν ὀπώπει•; Vngebantur enim athletae quo membris euaderent durioribus, [F] vnde per oleum significant 'certamen'. Quanquam scholia declarant quosdam hoc ad arbo- rem referre, quod in Olympiacis oleastro siue olea coronari solebant. |
[B] | ET ME MATER ETC. | 3314 |
135
140 |
Item illud quod in eadem sequitur: Κἤμ᾿ ἔφαθ᾿ ἁ μάτηρ Πολυδεύκεος ἦμεν ἀμείνω, id est Me quoque Pollucem mea mater vincere dixit. Cum quis anteponitur aut aequatur iis cum quibus nullo modo conferendus est. Matres enim amore caecutiunt in filios et formosissimos putant qui sunt deformes, fortissimos qui sunt ignauissimi. Porro Pollux pugil optimus fuisse cre- ditur, [H] teste Flacco: Castor gaudet equis, ouo prognatus eodem Pugnis. |
[B] | SVADE LVPIS VT INSANIANT | 3315 |
145
LB 1028 150 a150-152 |
Rursus in eadem: Πείσαι τοι Μίλων καὶ τὼς λύκως αὐτίκα λυσσῆν•, id est Hoc quoque Milo lupis mox persuadeto rabire. | Vbi quis animum inducit ad rem stultissimam, quam non aggrederetur nisi insa- 191 nus. Nam lupi insaniunt vel sua sponte; veluti si quis tyrannum instiget ad cru- delitatem, cum plus satis saeuiat suopte ingenio. [F] Rabies proprie canum est, vnde scholiastes Theocriti putat hoc velut absurdum proponi; sed canes ali- quando rabiunt, lupi nunquam non rabiunt. |
[B] | RORE PASCITVR | 3316 |
155 a156-162 160 | In hominem praetenui corpore quadrabit illud ex eodem Idyllio, quod dictum est in vitulam macram: Μὴ πρῶκας σιτίζεται, ὥσπερ ὁ• τέττιξ; id est Rorene viuit more cicadaei [F] Dores enim rorem appellant πρῶκα, quod πρωΐ, id est mane, cadat. Porro cicadas rore ali testis est Plinius libro vndecimo, capite vigesimo sexto: Ore carent, sed habent in pectore fistuloso quiddam aculeatum linguis simile; eo rorem lambunt. Quum excitatae subuolant, reddunt humorem, quod solum argumentum est illas rore pasci; neque enim ad excrementa corporis vllum foramen est. Vnde Maro: Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae. 192 [B] Venustius erit si transferatur ad ingenium siue stilum ieiunum et aridum; aut per ironiam in hominem vehementer obeso corpore. |
165 | [B] | TVAM IPSIVS TERRAM CALCA• | 3317 |
170 | Cum iubebimus cuipiam vt in suo loco se contineat neque se recipiat in nostra, quadrabit illud ex eiusdem Hodoeporis: Τὰν σαυτοῦ πατέων ἔχε τὰς δρύας, id est Quin propriam calcans terram, querceta teneto. Conueniet vbi parum fidemus alicui nec volemus in domesticam recipere consue- tudinem. |
[B] | NIHIL SIMILE | 3318 |
175 180 | Ad iniquam comparationem significandum valebit illud ex eodem: Ἀλλ᾿ οὐ σύμβλητ᾿ ἐστὶ κυνόσβατος οὐδ᾿ ἀνεμώνη Πρὸς ῥόδα, id est Imo res est stulta cynosbaton aut anemonam Composuisse rosis. 'Cynosbatos•' Graecis sonat 'canis rubum'; est fruticis genus, sed rosam• producit contemptam• minimeque grati odoris. 'Anemonam' Dioscorides papaueris spe- ciem facere videtur. |
[G] | NE FASCINES | 3319 |
a181-194 185 190 |
Ἵνα μὴ βασκαίνῃς με, id est Ne me fascines. Dici solitum vbi quis rem suauem nactus praesentibus impartit aliquid, ne solus fruens alios contristet. Indicat hoc Aristoteles sectionis vigesimae Problemate trigesimo• quarto. Vbi de mensa com- muni aliquis sibi priuatim sumeret aliquid, intuenti communicans dicebat Ne me fascines. Itaque sumpturi cibum prius edebant rutam, ceu remedium aduersus fas- cinum. Tum enim metuebant noxam fascini, quoties vel auidius vescerentur vel alicuius incommodi suspitione tenerentur aut cibum haberent suspectum quem capiebant. Ita fiebat vt semper cum perturbatione vel biberent vel ederent, flatu simul hausto; qui si expellitur, simul exit cibus; si retinetur, mouet tormina. Itaque ruta prius comesa et stomachum et reliquum corpus calfacit, vt spiritus ille inclusus discuti atque abigi possit. Vnde et illud prouerbiale quiddam habet: 'Ruta opus est', vbi significabimus periculum cuiuspiam incommodi, quemad- modum de baccare et apio diximus alias. |
195 | [B] | NON OMNIS FERT OMNIA TELLVS | 1933320 |
200 LB 1029 | Vt Vergilianum illud Non omnis fert omnia tellus prouerbium erit, si traducatur ad diuersas ingenii dotes, aut non quiduis a quouis esse petendum, ita prouerbii rationem habebit illud Theocriticum ex Cyclope: Ἀλλὰ τὰ μὲν θέρεος, τὰ δὲ γίγνεται ἐν χειμῶνι, id est Illa quidem producit hyems, illa educat aestas, | cum significabimus aliud agendum iuueni, aliud seni, aliis atque aliis temporibus diuersis moribus vtendum. [G] Quid autem quaeque ferat tellus eleganter descri- bit Vergilius in Georgicis et Hermippus apud Athenaeum libro primo•. |
[B] | DVM VIRENT GENVA | 3321 |
205
210 |
Nec illud caret prouerbii specie, quod est apud eundem in Thyonicho: Ποιεῖν τι δεῖ οἷς γόνυ χλωρόν, id est Quando virent genua, tum aliquid faciamus oportet•. Studendum bonis literis dum adhuc viget ingenium; ducenda est vxor, sed 194 iuueni. Consimilem ad modum Horatius: Dumque virent genua Et decet, obducta soluatur fronte senectus. Quanquam haec ipsa figura 'genu viret' prouerbialis est, quoties iuuentutem significamus. |
[B] | NEQVE PESSIMVS NEQVE PRIMVS | 3322 |
215
|
Mediocritatem hoc pacto significare licebit: Οὔτε κάκιστος / οὔτε πρᾶτος, id est Neque pessimus, at nec• primus. Lepidius fiet si ad ingenii laudem transferatur. Nam apud Theocritum [F] in Thyonicho [B] de milite• dictum est, [H] qui se- ipsum modeste iactat. |
[B] | SCIT QVOMODO IVPITER DVXERIT IVNONEM | 3323 |
220
c220-222 225 c225-241 230 235 240 a243-246 245 |
In curiosos et quid quisque domi faciat peruestigantes conueniet illud ex Syra- cusanis: Πάντα γυναῖκες ἴσασι, καὶ ὡς Ζεὺς ἠγάγεθ᾿ Ἥρην, id est Nouit foemineum genus omnia, nouit et illud: Iunonem quo pacto duxit Iuppiter olim. [H] Scholiastes Theocriti putat significari furtiuas Iouis et Iunonis nuptias, quales describit Homerus: Εἰς εὐνὴν φοιτῶντε φίλους ἐλάθοντο τοκῆας, id est Coniugii subiere thorum clam vtroque parente. Adiungit fabulam, quam retulerit Aristoteles nescio quis in libro quem scripsit De templo Hermiones. Iuppiter insidians sororis pudicitiae, quum forte vidisset illam semotam ab reliquis diis - nam ne diis quidem virginibus tutum est obam- bulare solas -, seipsum vertit in cuculum conseditque in monte, qui prius dictus erat Thronax, nunc Coccyx dicitur. Eo vero die Iuppiter excitauit ingentem tempestatem. Iuno itaque sola peruenit in montem conseditque eo loci, vbi nunc est Iunonis Teliae, hoc est 'perfectae', templum. Cuculus autem ob tempestatem horridus ac tremens deuolauit conseditque in Iunonis genibus; eum Iuno miserta texit veste sua. Hic rex deorum repente e cuculo factus Iuppiter lunonem complexus est. Quumque illa metu matris recusaret coitum, Iuppiter promisit se ducturum illam in vxorem. Hinc natum existimant prouerbium. Addit huius Iunonis simulachrum in templo fuisse colloca- tum hac imagine, vt in throno sedens sceptrum dextra teneret, in cuius fastigio sederet cuculus. Equidem vix credo hanc fabulam apud veteres inueniri, sed suspicor ab ocioso quopiam grammatico fuisse confictam; adeo sapit anile quiddam. [F] Huic simillimum est quod scribit Plautus in Trinummo: Sciunt quid in aurem rex reginae dixerit, 195 Sciunt quid Iuno fabulata cum Ioue; Quae neque futura nequefacta, tamen illi sciunt. |
[B] | VBI PAVERISIMPERA | 3324 |
LB 1030 250 |
In eadem Ecloga: | Πασσάμενος ἐπίτασσε, id est Praecipito postquam satiaueris esca. Ad eum modum• respondent mulieres cuipiam obiurganti, quod loquaciores essent, et silentium imperanti. Conueniet vbi quis imperiosior est in eos de qui- bus nihil est meritus. |
[B] | GALLVS IN SVO STERQVILINIO PLVRIMVM POTEST | 3325 |
255 | Quod scriptum est in ludicro Senecae prouerbii speciem habet. Intellexit, inquit, neminem parem sibi Romae fuisse illicque non habere se idem gratiae: gallum in suo sterquilinio plurimum posse. Allusit ad Claudium imperatorem, Lugduni natum. Hodieque de cane vulgo dicunt 'eum in suo sterquilinio plurimum audere'. In alieno timidiores sumus omnes, in suo quisque regno ferocior est et animosior. |
[B] | ISTHMVM PERFODERE | 1963326 |
260 c260-264 265 270 275 |
Isthmum perfodere dicebantur qui magno quidem conatu, sed irrito, molirentur aliquid. Ductum ab Isthmo Corinthiaco, qui efficiebat• vt naues longo et ancipiti ambitu [F] iuxta peninsulam [B] circumagerentur. Vnde complures illum adorti sunt, qua erat angustissimus, perfodere, nempe Demetrius rex, dictator Caesar, Caius princeps•, Domitius Nero, infausto, vt omnium patuit exitu, incepto. Autor Pli- nius, libro quarto, capite quarto. [C] Tranquillus ostendit idem tentatum a Cali- gula•. [B] Philostratus in Vita Apollonii negat Neronem destitisse victum operis difficultate, sed quod timeret ne admissum mare perituram Aeginam portenderet aut res nouas in imperio Romano coorituras; nam id praedixerant Aegyptii vates. [C] Quin et vetustissimus scriptor Herodotus libro Historiae suae primo pro- didit Cnidios isthmum qua angustissimo spacio, nempe quinque stadiorum, spectabat continentem•, perfodere adortos, quo insulam facerent; caeterum ictos scopulos in fodientium oculos resiliisse, deinde Delphicum Apollinem ab eis consultum trimetris respondisse: Ἰσθμὸν δὲ μὴ πυργοῦτε μηδ᾿ ὀρύσσετε· Ζεὺς γάρ κ᾿ ἔθηκε• νῆσον, εἴ κ᾿ ἐβούλετο, id est Neque cingite Isthmum• moenibus neque fodite. Nam si Ioui id visum, locasset in salo•. [F] Denique Nicanor Seleucus aggressus est isthmum, qui dirimit Euxinum et Caspium mare, nec perfecit, a Ptolemaeo Cerauno interfectus. |
[B] | LINGERE SALEM | 3327 |
280
285 |
Olim tenuis fortunae hominibus sal pulmentarii vice fuit, vti nunc quibusdam est acetum. Quae res et in prouerbium abiit, tametsi non satis liquet cuiusmodi id fuerit. Sed praestiterit ipsius Plinii verba super hac re subscribere ex libri trige- simi primi• [F] capite septimo. [B] Varro, inquit, veteres etiam pulmentarii vice vsos autor est. Esitasse enim salem cum pane et caseo, vt prouerbio apparet. Persius in Satyra quinta: Iura. 'Sed Iuppiter audiet.' Heu heu, Vare, regustatum digito terebrare salinum Contentus perages, si viuere cum Ioue tendis. Hoc est 'vitam ages pauperrimam'. |
290 | [B] | SELLISSARE | 3328 |
a294-298 295 c295-296 |
Σελλίζειν prouerbiali ioco dicebantur gloriosi fastuque praeturgidi. Suidas admo- net sumptum a moribus Selli cuiuspiam, qui, cum re esset perquam tenui, tamen affectabat haberi diues. Torqueri poterit et in eos qui se doctrinae iactitant ac venditant opinione, cum a literis sint alieni. [F] Hesychius indicat Graecis idem significare σελλίζεσθαι et ψελλίζεσθαι. Qua voce semel atque iterum vsus est Plato 197 in Gorgia. Et ψελλός dicitur qui sigma crassius profert, qua de re nonnihil attigi- mus in prouerbio Ἡ ψελλὴ οὐ πιττεύει. Addit Hesychius nonnunquam σελλίζειν• idem esse quod ἀλαζονεύειν, videlicet adstipulans Suidae. |
[B] | CECIDIS ET BVPHONIORVM | 3329 |
300
LB 1031 305 310 315 320 |
Τὰ Κηκείδου καὶ Βουφονίων, id est Cecidis et Buphoniorum, de re magnopere prisca et ob vetustatem iampridem obsoleta desuetaque. Aristophanes in Nebulis: Ἀρχαῖα δὲ καὶ δὴ πολιώδη καὶ τεττίγων ἀνάμεστα 198 Καὶ Κηκείδου καὶ Βουφονίων, | id est Prisca haec sane atque obsita canis, necnon oppleta cicadis Ac Cecide cum Buphoniis. Siquidem Cecides peruetustus quispiam dithyramborum poeta fuit, cuius scripta iam situm olebant, vnde in iocum vulgarem abierunt. Quemadmodum iure ridentur hodie qui immodica et intempestiua affectatione vetustatis e Duodecim tabulis, ex Ennio Lucilioque petunt sermonem, perinde quasi cum Euandri matre loquantur, nec vllum verbum elegans esse putant, nisi quod sit ab vsu vulgi et nostro• seculo procul remotum. Item Buphonia festum quoddam erat apud Athe- nienses, ob vetustatem neglectum iam ac desitum, sic appellatum a caede boum. Huiusmodi ludos adhuc durare videmus apud Italos, praecipue Romanos, priscae videlicet etiamnum insaniae vestigia, quos illi Taureos vocant. Adagio licebit per iocum vti, cum significabimus aliquid ceu nimis priscum negligi, veluti si notare velis pontifices, episcopos et sacerdotes, quod Euangelica praecepta de pauper- tate, de tolerandis iniuriis, de contemptu vitae, aut priscorum pontificum decreta de simoniacis, de deligendis absque corruptela episcopis, de submouendis scele- rosis, iam pro antiquatis habeant, dicas licebit Ταῦτα Κηκείδου καὶ Βουφονίων, id est Haec Cecidis sunt et Buphoniorum. |
[B] | SERENITATI NVBEM INDVCIT | 3330 |
325 | Non tam ouum ouo simile quam illud prouerbii faciem prae se fert, quod refer- tur a Plutarcho in commentario De dignoscendo adulatore ab amico: Εὐδίᾳ γὰρ ἐπάγει νέφος, id est Serenitati nubem inducit. De eo qui inter pocula ludosque virulentum aliquid admiscet, quod offuscata hilaritate frontem corruget superci- liaque contrahat. Ad eundem modum Horatius [G] libro iii., Ode xv.•, [B] de anu deformi quae se puellarum choris admiscebat: Et stellis nebulam spargere• candidis. |
330 | [B] | ΜΟΝΟΓΡΑΜΜΟΙ | 3331 |
335 c335-338 c338-342 340 c344-351 345 LB 1032 350 | Olim homines macie praetenues, vesculi ac decolores prouerbiali ioco μονογραμ- μοι vocabantur. Lucilius: Vix viuo homini ac monogrammo. Rursum idem alibi: Quae pietas monogrammi. Nonius Marcellus ductum autumat a pictura, quae priusquam coloribus corporatur, vmbra fingitur. Non perperam quidem Marcellus; venustius tamen erit adagium, si ad veterum picturam respiciamus, quae primi- tus omnium consensu ab vmbra hominis lineis circumducta cepit initium, quod vocant 'deliniare'. Deinde singulis coloribus pingi coeptum est easque picturas μονοχρωμάτους appellabant. Mox ars distinxit sese et inuenit lumen atque vmbras, vt quaedam eminere, quaedam abdi premique viderentur differentia colorum. Deinde adiectus est splendor, quem alium a lumine volunt esse, medium tamen inter lumen et vmbram; proinde eundem 'tonon' vocant. Nam commissuram ac 199 transitum colorum ἁρμογήν appellant. Huiusmodi ferme Plinius libro tricesimo quinto, [F] capite quinto. [B] Conueniet igitur in hominem deformem, nullo aut eodem vultus colore, cuiusmodi priscorum erant imagines. M. Tullius libro De natura deorum secundo: Non enim venis et neruis et ossibus continentur nec escis nec potionibus vescuntur, vt aut nimis acres aut nimis concretos humores colligant. Nec his corporibus sunt vt aut casus aut ictus extimescant aut morbos metuant ex defatigatione membrorum. Quae verens Epicurus mono|grammos deos et nihil agentes commentus est. Illi autem pulcherrima forma praediti purissimaque in regione coeli collocati ita feruntur moderanturque cursus vt ad omnia conseruanda et tuenda consensisse videantur. 'Monogrammos' appellat Cicero informes nullaque specie. |
[B] | ALIORVM MEDICVS | 3332 |
355 c359-365 360 365 | Manet hoc dictum his quoque seculis celebratissimum, quod refertur a Plutarcho - in commentario De dignoscendo assentatore ab amico - e poeta quopiam: Ἄλλων ἰατρός, αὐτὸς ἕλκεσι βρύων, id est 200 Aliis medetur, ipsus• hulceribus scatens. Vtitur eo et in commentario quem scripsit• aduersum Coloten. Conueniet in hos qui aliis sapiunt, non sibi, aliis oculati sunt et cauti, non sibi, alios consolari norunt, ipsi sua mala non ferunt aequo animo. In eundem sensum• vsus est Christus apud Lucam. Iudaeis enim admirantibus eius dicta factaque ac dicenti- bus: Οὐχ οὗτος ἐστιν ὁ υἱὸς Ἰωσήφ; id est An non hic est filius Ioseph?, respondit ad hunc modum: Πάντως ἐρεῖτέ μοι τὴν παραβολὴν ταύτην ' Ἰατρέ, θεράπευσον σεαυτόν. Ὅσα ἠκούσαμεν γενόμενα ἐν τῇ Καπερναοῦν, ποίησον καὶ ὧδε ἐν τῇ πατρίδι σου', id est Omnino dicetis mihi parabolam hanc 'Medice, cura teipsum. Quaecunque audiuimus facta in Capernaum, facito et hic in patria tua'. |
[B] | LAPSANA VIVERE | 3333 |
370 375 a378-383 380 |
Lapsana viuere lepide dixeris eos qui perparce nimiumque tenuiter viuunt. Consentaneum est enim iocum illum militarem in popularem fabulam abiisse, quo Caesariani milites alternis versibus exprobrabant quod apud Dirachium lap- sana vixissent. Est autem lapsana olus sylvestre [G] ac vulgare passimque proue- niens•, [B] trium foliorum, ex brassicarum, ni fallor, genere. Verum si quis forte requiret, Plinii verba sunt haec libro decimo nono, capite octauo. Nec non olus quoque syluestre est trium foliorum, diui Iulii carminibus praecipue iocis militaribus celebratum. Alternis quippe versibus exprobrauere lapsana se vixisse apud Dirachium, praemiorum parsimoniam cauillantes. Est autem id cyma syluestris. Hactenus Pli- nius. Idem libro vigesimo cymam inutilem esse dicit et concoctu difficilem. [F] Cymam autem interpretatur in caulibus dici delicatiorem tenerioremque caulicu- lum, qui et in lappis et asparagis gratiam habet. [G] Dioscorides ait lapsanam Romanis et 'napium' dici, cuius folia simul et caules elixi comeduntur; putat hanc stomacho magis amicam quam lapathum, cuius meminit Horatius, de coena frugali loquens: Aut herba lapathi prata amantis et graui Maluae salubres corpori. |
[B] | HAVD CONTRA OSTIVM | 3334 |
385
c385-387 390 |
Οὐ κατὰ θύρας, id est Haud contra ianuam, pro eo quod est 'non proprie ad rem et apte ad id de quo agitur'. Prouerbiali certe figura dictum est ab Aristotele, libro Physicorum quarto: Οὗτοι μὲν οῦν οὐ κατὰ θύρας πρὸς τὸ πρόβλημα ἀπαντῶσιν, id est Isti quidem igitur haud contra ostium occurrunt quaestioni. Argyropylus οὐ κατὰ θύρας vertit 'non recte' neque 'non recte' tamen id quidem; perinde valet quasi dicas 'ad scopum'. Illud expende, lector, num hoc adagium illi sit affine: Τίς ἂν θύρας ἁμάρτοι; id est Quis aberrauerit a ianua? |
[B] | CLIMACIDES | 2013335 |
395 |
Κλιμακίδες, id est Scalulae, per iocum vocari poterunt qui se diuitibus ad quiduis obsequii submittunt, etiam si sordidissimum sit. Sic autem vulgato conuicio sunt appellatae mulierculae quaedam Cypriae, adulatrices apud Syros, quod regum vxoribus submitterent sese, vt per eas ceu per scalas currum conscenderent. Meminit Plutarchus in libello De discernendo adulatore ab amico. [C] Et Athe- naeus libro Dipnosophistarum sexto. [G] Et Valerius Maximus Rerum memora- bilium libro nono, capite primo•. |
400 | [B] | VALEAT AMICVS CVM INIMICO | 3336 |
LB 1033 405 |
Ἐρρέτω φίλος σὺν ἐχθρῷ, id est Valeat amicus cum inimico. Quadrat in eos qui toti ad se spectant nec amici magis quam inimici rationem habent; cuiusmodi fertur Timon ille Misanthropos. Plutarchus in commentario | quem modo citaui- mus: Εἰ μηδαμῇ μηδαμῶς ἐπαινοῦμεν τὸ 'Ἐρρέτω φίλος σὺν ἐχθρῷ', id est Si nequaquam placet illud: 'Valeat amicus cum inimico'. [C] Est autem Graecis hemistichium carminis trochaici. |
[B] | MANICA | 2023337 |
c408-410 410 | Μανικὰ Phrygio prouerbio dicebantur ingentia egregiaque facta, ducta voce a Mane quodam, prisco apud ipsos rege, quem ferunt virum fuisse praepotentem et admirabili virtute praeditum. Autor Plutarchus in libello De Osiride•. [H] Quin et Latini 'insanum' vocant quod est praeter vulgarem modum: Insanire libet et Insano iuuat indulgere labori. |
[B] | RVTA CAESA | 3338 |
415 c416-418 420 425 c427-432 430 435 |
Ne in rutis quidem et caesis haud dubie prouerbiali specie dictum est a Cicerone, libro De oratore secundo, pro eo quod est 'nulla in parte': Sed dicet• te, cum aedes venderes, ne in rutis quidem et caesis solium• tibi paternum recepisse. Quo quidem loco illud obiter admonendum in vulgatis Tullii codicibus perperam pro recepisse legi reliquisse, id quod satis liquere potest ex Nonio Marcello, qui in dictione receptitius hunc ipsum Ciceronis adducit locum. Est enim hoc loco 'recipere' idem quod 'excipere'. Porro, quid sibi velint 'ruta caesa', nam verba sunt peculia- ria iureconsultis, abunde patet ex Pandectarum libro xix., lege decima octaua: Si ruta, inquit Vlpianus, caesa excipiantur in venditione, ea placuit esse ruta, quae eruta sunt, vt harena et similia; caesa ea esse vt arbores caesas et carbones et his simi- lia. Gallus autem Aquilius, cuius Mela refert opinionem, recte ait frustra in lege ven- ditionis de rutis et caesis contineri. Quia, si non specialiter venierint, ad exhibendum de his agi potest. Neque magis de materia caesa aut de cementis aut de harena cauen- dum est venditori quam de caeteris, quae sunt preciosiora. Meminit et in Topicis de rutis et caesis M. Cicero: Nam, ne praeterirem aliquid quod ad argumentum in omni ratione reperiendum pertineret, plura fortasse quam abs te• desiderata erant sum complexus; fecique quod saepe liberales venditores solent, vt cum aedes fundumue vendiderint, rutis caesis receptis, concedant tamen aliquid emptori, quod ornandi causa apte et suo locopositum esse videatur. [H] Meminit et in Partitionibus. [C] Et• cum significabimus inclementius tolli omnia neque quicquam fieri reliqui, venuste dicemus: 'Ne rutis quidem ac caesis receptis, vt iureconsultorum more loquar'. |
[B] | AETNA, ATHON | 3339 |
440 445 450 455 |
Aetnam et Athonem montes in molestiae taediique prouerbium abiise testatur Lucilius apud Aulum Gellium libro decimo sexto, [C] capite nono, [B] etiam si locus is deprauatus habetur. Lucilii versus quos adducit sunt hi: Verum hic ludus ibi susque omnia deque fuere, Susque et deque fuere, inquam, omnia ludus iocusque. Illud opus durum, vt Setinum accessimus finem. Ἐπὶ τὸ λοιπόν, Vt aiunt, Montes Aetnae omnes atque asperi Athones. De Aetna, Siciliae monte, dictum est quod gigantem sua mole premat, iuxta 203 poetarum fabulas; siue quod crebris incendiis grauis ac perniciosus olim esset• accolis. Vnde et M. Tullius in Catone maiore dixit: Onus Aetna grauius. De Atho vero, quod ob ingentem celsitudinem vmbra sit molestus, quam in Lemnum vsque trecentis dissitam stadiis mittit, alibi diximus. Pomponius Mela• tradidit huius cacumen altius quam vnde cadant• imbres; eius rei coniecturam ex eo colligi quod de aris, quas in vertice sustinet, non abluitur cinis, sed quo relinquitur aggere manet. Obstat et nauigantibus, quod toto longe dorso procedat in pelagus, qua continenti adhaeret; vnde et a Xerxe perfossus. [G] Athenaeus libro decimo com- memorat Erysichthonem quendam inexpletae voracitatis vulgo dictum fuisse βορᾶς Ἄθωνα, id est voracitatis Athonem•. | |
LB 1034 | [B] | IMMVNEM VENIRE | 2043340 |
a459-462 460 465 a469-473 470 |
Immunem Latini vocant quem ἀσύμβολον Graeci, nempe eum qui nihil confert ad conuiuium. Horatius in Odis: Nardi paruus onyx eliciet cadum. Non ego te meis Immunem meditor tingere poculis, Plena diues vt in domo. Sed plusculum habebit gratiae, si tranferatur ad res animi, puta doctrinam, ver- sus aut simile quippiam. Aulus Gellius libro sexto, capite decimo tertio•, indicat vocem hanc in prouerbium abiisse: Ne omnino, vt dicitur, immunes et asymboli veniremus, conuectabamus ad coenulam non cupedias ciborum, sed argutias quaes- tionum. [F] Terentius in Phormione: Tene asymbolum venire vnctum atque lautum e balneis•? [G] Apud Athenaeum Ephippus eleganter dixit immuni manu: Ἀλλότριον εἰσελθὼν ὄψον ἐσθίειν μάθῃ, Ἀσύμβολόν τε χεῖρα προσβάλῃ βορᾷ, id est Ingressus alienum edere disce obsonium Eduliisque porrigere immunem manum. |
[B] | SOTERICHI LECTI | 3341 |
475
c475-478 480 c484-489 485 |
Apparet Soterichi lectos in vulgarem iocum abiisse de re vili priscaque et minime ambitiosa et rudis artificii. Sic enim Seneca Ennianos de Cethego• versus irridens: Qui huiusmodi versus amant, inquit, liceat sibi et eosdem admirari et Soterichi lec- tos. Aulus• Gellius, nam ab hoc illa referuntur, [F] libro duodecimo, capite secundo: [B] Dignus sane Seneca videatur lectione ac studio adulescentium, qui honorem et colorem veteris orationis Soterichi• lectis compararit, quasi minimae scili- cet gratiae et relictis iam contemptisque. Coniicere licet Soterichum fabrum fuisse quempiam, cuius opera priscam illam et rudem simplicitatem prae se tulerint. Nam Romae postea argentea triclinia diuitibus in vsu fuisse testatur Plinius libro tricesimo tertio, capite vndecimo. Huiusmodi inter pictores fuisse Fuluium, Rutubam et Placidianum in Sermonibus indicat Horatius: Vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella, Qui peccas minus atque ego, cum Fului Rutubaeque Aut Placideiani contento poplite miror Praelia rubrica picta aut carbone? |
490 | [B] | PERIBIS, SI NON FECERIS | 2053342 |
c492-500 495 c495-498 500 c500-503 | Vbi quis in eum redactus est locum, vt nec aggredi rem possit citra magnum incommodum neque tuto omittere, conueniet illud ex oraculo profectum, deinde populari, vt solet, sermone iactatum: Peribo, si non fecero; si faxo, vapulabo•. Refertur ab Aulo Gellio libro Noctium tertio, capite tertio, e Plautina comoedia, cui nomen 'Fretum'. Versus Plautini sunt hi•: Nunc illud est, quod Arietini responsum magnis ludis•: Peribo, si non fecero; si faxo, vapulabo. Porro quaenam sit historia redditi oraculi, Gellius ipse testatur sibi non liquere et in hoc hos Plauti versiculos enotasse, vt historiam quaereret. [C] Sunt autem versus iambici tetrametri catalectici. Vnde 'dicitur' verbum adiectum, opinor, ab interpretante submouimus. Nam in vulgatis codicibus scriptum est 'magnis ludis dicitur'. |
[B] | EX SE FINGIT VELVT ARANEVS | 3343 |
505
c506-508 c509-517 510 515 LB 1035 520 |
Prouerbialis videtur et illa collatio aranei ex sese texentis telas et hominis ex se ipso comminiscentis mendacia. Sic enim Plutarchus in libello cui titulus De Osi- ride•: Οἷα ποιηταὶ καὶ λογογράφοι, καθάπερ οἱ ἀράχναι γεννῶντες ἀφ᾿ ἑαυτῶν, 206 ἀπαρχὰς ἀνυποθέτους ὑφαίνουσι καὶ ἀποτείνουσι, id est Qualia poetae et oratores, velut aranei gignentes ex se ipsis a nullis suggesta, exordia• texunt producuntque. Pli- nius tradit maiores araneas in terra cauernarum exigua vestibula praepandere, minimas non texere, tertium genus erudita operatione esse conspicuum. Orditur, inquit, telas tantique operis materiae vterus eius sufficit, siue ita corrupta alui natura stato tempore, vt Democrito placet, siue est intus quaedam lanigera fertilitas: tam moderato vngui, tam teretifilo et tam aequali deducit stamina, ipso se pondere vsus. Texere a medio incipit, circinato orbe subtegmina adnectens, maculasque paribus semper interuallis, sed subinde crescentibus, ex angusto dilatans• indissolubili nodo implicat. Nec abhorrent ab his | quae Aristoteles refert libro De natura animalium nono, addens araneos mox vt aediti sunt fila mittere, non ex interioribus velut excrementa, quemadmodum sentit Democritus, sed de summa corporis parte, velut corticem, aut in morem histricis de cute spinas iaculantis. Non texunt autem neque venantur, nisi foeminae; mas fruendi comes est, non laborandi. |
[B] | BOVE VENARI LEPOREM ET SIMILIA | 3344 |
525 530 c534-539 535 540 |
Τῷ βοῒ τὸν λαγὼ κυνηγετεῖν, id est Boue leporem venari, dicuntur qui rem absur- dam, stultam ac praeposteram aggrediuntur. Veluti si quis in Curia Romana citra pecuniam ambiat episcopi dignitatem. Plutarchus in commentario De animi tranquillitate: Οὐδὲ γὰρ ὁ τοξεύειν τῷ ἀρότρῳ βουλόμενος καὶ τῷ βοῒ τὸν λαγὼ κυνηγετεῖν δυστυχής ἐστιν· οὐδὲ τῷ• γρίφοις καὶ σαγήναις ἐλάφους μὴ λαμβάνοντα μηδὲ εἷς δαίμων ἐναντιοῦται μοχθηρός, ἀλλὰ ἀβελτηρία καὶ μοχθηρία τοῖς ἀδυνά- τοις ἐπιχειροῦσιν, id est Neque enim qui aratro velit iaculari ac boue venari leporem infortunatus est, neque ei qui laqueis aut retibus ceruos non ceperit vllus malus aduersatur genius, sed stultitia et peruersitas aggrediuntur quae fieri non possunt. Non quiduis est accommodum ad omnia, veluti si quis homini studiis et ocio nato bellum aut rem publicam administrandam mandet: Τῷ βοῒ τὸν λαγὼ κυνη- γετεῖ. Aut si quis stupido et insulso iudicia committat. Citat in eodem libello ver- sus, ni fallor, Pindari: Ἐν ἅρμασιν ἵππος, ἐν δ᾿ ἀρότρῳ βοῦς, Παρὰ ναῦν δ᾿ ἰθύνει τάχιστα δελφίς, Κάπρῳ δὲ βουλεύοντι φόνον Κύνα δεῖ τλάθυμον ἐξευρεῖν, id est• In curribus equus, in aratro vero bos, nauem autem praeuertitur quam ocyssime del- phinus, at• apro paranti mortem canis est fortis inueniendus. Nam haec quoque prouerbii speciem habent. |
[B] | AB VNO DIAGRAMMATE | 3345 |
545 550 |
Plutarchus in libello De discrimine inter adulatorem et amicum: Ὁ δὲ κόλαξ ἀφ᾿ ἑνὸς διαγράμματος ἀεὶ τὸ ἡδὺ καὶ πρὸς χάριν εἰωθὼς ὑποκρέκειν οὔτε ἔργον οἶδεν ἀντιτεῖνον οὔτε ῥῆμα λυποῦν, ἀλλὰ μόνον παρέπεται βουλομένῳ, συνᾴδων ἀεὶ καὶ 207 συμφθεγγομένος, id est Adulator autem ab vno diagrammate semper id quod iucun- dum est quodque blandiatur solitus succinere neque facto resistere nouit neque verbo contristare, sed tantum obsecundat vohnti, semper illi concinens et consonans. Palam est prouerbii specie dictum esse ἀφ᾿ ἑνὸς διαγράμματος. Est autem 'diagramma pic- tura descriptioque philosophorum, qua rem exponunt oculis, vt perinde valeat quasi dicas de 'eadem formula'. |
[B] | NON FILIVS ACHILLIS | 3346 |
555 560 | Inter carmina nobilium poetarum, quae a doctis vice prouerbiorum vsurpantur, haec quoque referri posse videntur: Οὐ παῖς Ἀχιλέως•, ἀλλ᾿ Ἀχιλλεὺς αὐτὸς εἶ, id est Haud satus Achille, verum Achilles ipsus es. Ε tragoedia quapiam aut comoedia sumptum videtur; est enim versus trimeter iambicus. Vsurpatur a Plutarcho, in eodem• commentario quem inscripsit Qua ratione sit adulator ab amico dignoscendus. Ait enim adulatorem modis omnibus sic amicum imitari, vt illud in eum dici possit: Οὐ παῖς Ἀχιλέως• etc. Itidem Terentianus Parmeno in Gnathonem Thrasonis orationi subseruientem: Hem alterum: / Hunc ex hoc natum dicas. |
[B] | VLYSSES PANNOS EXVIT | 2083347 |
565
570 LB 1036 575 |
In eodem quem modo dixi commentario Plutarchus hunc Homericum versum vsurpat non sine specie prouerbiali, [F] ex Odysseae χ: [B] Αὐτὰρ ὁ γυμνώθη ῥακέων πολύμητις Ὀδυσσεύς, id est Vilibus at pannis mox est exutus Vlysses. Accommodare licebit iis qui genere vitae subito commutato e pauperibus diuites, e squalidis nitidi, e tristibus hilares existunt. Nam Vlysses•, simulatque pannis•, [F] in quibus mendicum apud procos egerat, [B] exutus magnificis vestibus ornatus esset, repente visus est alius. Plutarchus torquet in adulatorem, qui Polypi more omnium studiis sese accommodat, adeo vt qui paulo ante apud amicum philoso- phiae deditum proli|xam barbam ac pallium gestarit, adsidue versans in libris nihilque crepans nisi numeros, rectangulos et triangulos Platonis, si forte fortuna in amicum inciderit voluptatibus addictum, continuo mutata figura velut a Circe transformatus Sardanapalus fiat. |
[B] | SVBITO ALIVS | 3348 |
c579-581 580 a583-585 585 | Simili modo torquet et illud Homericum, [F] ex Odysseae π, [B] in hominem repente mutatum, quique subito alius factus esse videatur: Ἀλλοῖός μοι ξεῖν᾿ ἐφάνης νέον ἠὲ πάροιθεν, id est Hospes nunc alius mihi quam dudum esse videris. [F] Congruit huic illud Theocriti: Ἆρά τις ἐξαπίνας με θεὸς βροτὸν ἄλλον ἔτευξεν; id est Num quo alius subito factus sum numine diuum? |
[B] | IN DVRVM ET IMPLACABILEM | 3349 |
590 | In hominem impendio rigidum et implacabilem recte torquebitur illud Homeri- cum, [F] ex Odysseae K: [B] Σοὶ δέ τις ἐν στήθεσσι ἀκήλητος νόος ἐστί, id est At tibi non vnquam placanda in pectore mens est. Plutarchus, in commentario De dignoscendo ab amico adulatorem, ait hunc ver- sum obiici solitum Antonio ab assentatoribus, quod Cleopatrae efflictim amanti non responderet in amore. |
[B] | ASINVS BALNEATORIS | 3350 |
595
c595-599 600 |
Ὥσπερ ὄνος βαλανέως, id est Vt asinus balneatoris. Dictum est in eos qui ex suis laboribus ipsi nihil• fructus caperent. Plutarchus in libello Περὶ τῆς φιλοπλουτίας: Οὐδὲν εὖ πάσχων, ὥσπερ ὄνος βαλανέως ξύλα καὶ φρύγανα κατακομίζων, ἀεὶ καπ- 209 νοῦ καὶ τέφρας ἀναπιμπλάμενος, λουτροῦ δὲ μὴ μετέχων μηδὲ ἀλέας μηδὲ καθα- ριότητος•, id est Nihil inde capiens commodi, velut asinus balneatoris qui ligna et sarmenta defert, semper fumo ac fauillis oppletus, nunquam autem particeps balnei neque teporis neque mundiciei. Loquitur de diuite parco ac sordido qui, cum sit onustus diuitiis, non fruitur tamen. |
[B] | LYCHNOBII | 3351 |
605 610 615 | Apparet λυχνοβίους prouerbiali ioco dictos qui lucernariam vitam ducerent, vt torqueri possit vel in nocturnum potorem vel hominem supra modum studiosum qui, quemadmodum dictum de Demosthene, plus absumat olei quam vini, vel in sordidum et parcum, quasi de lucernario oleo victitantem. Seneca, libro Epistola- rum xxii., Epistola cxxii.•, dictum ostendit in lucifugam quendam, cuius tota vita erat praepostera, adeo vt, quicquid hominum vulgus interdiu solet facere, id ille faceret noctu. Sub noctem expergiscebatur, diluculo ibat cubitum. In quem ita iocatus Varus, lepidissimus fabulator, vt eum diceret admodum frugaliter viuere, quippe qui nihil insumeret nisi noctem. Et quibusdam illum sordidum et auarum dicentibus: 'Vos', inquit, 'illum et lychnobium dicetis'. Est autem in ioco vox ambi- gua, vt intelligas eum vsqueadeo non sordidum, vt lucernas etiam absumeret, vel adeo parcum vt lucernis victitaret. Caeterum allusum est ad vitam hominis prae- 210 posteram, cuiusmodi describit in eadem Epistola, et Butam quendam Atilium. |
[B] | QVASI SVTRIVM EANT | 3352 |
c618-623 620 625 | Sutrium, peruetustum Hetruriae oppidum; id olim defecerat a Romanis, cum quibus inierant societatem. Camillus ad id delectus a senatu vt eos cogeret ad fidem; is, ne in apparando commeatu multum temporis tereretur vtque Sutrini ipsa celeritate opprimerentur, edixit vti singuli milites trium dierum commeatum secum exportarent. Id deinde versum est in prouerbium, quod vsurpari consueuit quoties aliquis suo sumptu nauat operam aliis. Sic enim interpretatur Festus Pompeius in fragmentis quisbusdam, quae Romae inueniuntur. [F] Arbitror ean- dem esse historiam quam [G] aliquanto aliter• [F] narrat Titus Liuius libro ab Vrbe condita sexto. [B] Plautus in Cassina: Tum quoque facito vt veniant quasi eant Sutrium. Iubet Alcessimus vt suos ad sese• mittat, sed suopte cibo instructos. Notum est carmen Catulli, quo Fabullum ad coenam vocat, sed ita vt ipse secum adferat quicquid ad lautam coenam pertinet. | |
LB 1037 | [B] | ΑΥΤΟΛΗΚΥΘΟΙ | 3353 |
c633-637 635 c638-640 640 c643-646 645 a648-653 c649-652 650 |
Αὐτολήκυθοι vulgato verbo dicebantur qui non ex animo sed ventris causa cole- rent amicos, inde conficta voce, quod sponte ad lecythum commearent et inuo- cati praesto essent in conuiuiis. Eosdem τραπεζέας quoque vocatos fuisse testatur - et ab Eupolide Τοὺς περὶ τάγηνον καὶ μετ᾿ ἄριστον φίλους, id est Circum sartaginem et post prandium amicos dictos fuisse - Plutarchus in libello cui titulus Quo pacto quis dignoscere possit adulatorem ab amico: Ἀλλὰ μή, καθάπερ οἱ πολλοὶ, τοὺς αὐτοληκύθους τούτους λεγόμενους, καὶ τραπεζέας καὶ μετὰ τὸ 'κατὰ χεῖρας ὕδωρ' ἀκουομένους, ὥς τις εἶπε, κόλακας νομίζωμεν•, id est Sed ne, quemadmodum vulgus hominum facit, autolecythos istos qui vocantur ac mensales, quique tum demum audiunt<ur>• pos- teaquam aqua manibus• infunditur, sicuti dixit quidam, existimemus adulatores. Vsus est eo verbo Demosthenes in oratione aduersus Cononem. Interpretes varie exponunt: vel de his qui ad quiduis perpetiendum parati sunt, vel de pauperibus qui praeter lenticulam nihil possident, vel de iis qui faciles sunt ad depromendam pecuniam, quod quidam soleant in lenticulis pecuniam recondere, atque aliis item modis, quorum nihil conuenit cum sententia Plutarchi. [G] Apud Athenaeum libro quarto vocantur ἀλλοτριοφάγοι, quibus dulce est aliena viuere quadra. Refert ibidem quiddam non illepidum; orta disceptatione quaenam aquarum esset optima, quum alii praeferrent Lernaeam, alii Pirenaeam, alii aliam, Carneus iuxta Philoxeni sententiam dixit Τὸ κατὰ χειρῶν ὕδωρ ἥδισ- τον, <id est>• Suauissimam aquam quae manibus infunditur, quod ea declararet coenam esse paratam, quum conuiuator iubet conuiuas lauare. [B] Congruit cum eo quod alibi dictum est: Feruet olla, viuit amicitia. 211 |
655 | [B] | MELITAEVS CATVLVS | 3354 |
660 c662-664 665 a665-668 670 c673-676 675 680 |
Μελιταῖον κυνίδιον, id est Melitaeus catellus, dicebatur is cuius opera nulli seriae rei conducebat, sed duntaxat animi causa alebatur, cuiusmodi non mediocris est multitudo in diuitum familiis. Aliorum canum varius est vsus. Sunt quibus 212 aedium custodia delegata est, vt noctibus aduersus fures excubias agant. Hi vocantur οἰκουροί. Sunt quorum opera in venatibus vtimur, qui θηρευτικοί dicun- tur. Sunt quorum nullus est vsus, nisi vt cum ociosis ac delicatis matronis lusi- tent, qui nostris quoque temporibus mirum quam sint in delitiis. Atque ii μελιταῖοι vocantur, nimirum ab insula Melita, inter Corcyram nigram• et Illyri- cum sita. Autor Plinius libro tertio•, [F] capite vltimo. [I] Itidem Strabo et Ste- phanus. [G] Horum meminit Aristoteles sectionis decimae Problemate decimo quarto, indicans illos omnibus membris pusillos gracilesque fuisse, et hac dote commendantur, quemadmodum sunt qui sine nanis et pumilionibus non pos- sunt viuere. [B] Apud Lucianum in Lapithis γελωτοποιός Alcidamantem Cyni- cum Μελιταῖον κυνίδιον vocat. [F] Athenaeus libro duodecimo• scribit Sybaritis vehementer in delitiis fuisse canes Melitaeos•. [G] Qui quidem hoc esse videntur in genere canum, quod nani et pumiliones inter homines. At Massinissa merito laudatur, quod pro simiis et catulis maluit pueros alere vsque ad annum tertium; deinde remittebat eos suis parentibus. Sed intolerabi- lius est quod apud Britannos complures alunt greges vrsorum ad saltationem, animal vorax et maleficum. Cuiusmodi sunt et simiae, licet minus voraces. Nec pudet has Christianorum esse delicias, tot egenis esurientibus. Verum quid ista deploramus, quum obambulent qui, exemplo ab Italis orto, puellam aut puerum circumferunt gesticulationes ineptas edoctum, et vnius puellae calamitas alit ocium quatuor aut quinque robustorum nebulonum? Et huiusmodi ludos aequis oculis spectant homines Christiani. |
[B] | ILICO HYEMS ERIT | 3355 |
LB 1038 685 690 695 |
Aristoteles in Problematis, sectione tertia decima, refert hunc versum, nullo citato autore, sed veluti vulgo iactatum:| Εἰ δ᾿• ὁ Νότος Βορέαν προκαλέσσεται, αὐτίκα χειμῶν, id est Ilico hyems fit vbi Boream accersiuerit Auster. Causam hanc adfert quod Notus suapte natura nubem et imbrem affatim colli- gat. Proinde si hoc tempore Boreas accesserit, congelascunt omnia• huius rigore, atque ita protinus hyems. Adiicit in eodem Problemate carmen alterum consimili fere sententia: Εἰ Βορρᾶς πηλὸν καταλήψεται, αὐτίκα χειμών, id est Molle lutum Boreas si prenderit, ilico hyems fit. Id tametsi vulgo simpliciter dictum apparet, tamen nos eo deflectere poterimus, vt dicamus ingens periculum imminere, si malum malo successerit. Veluti si qui immodice discruciat sese studii laboribus, amare etiam incipiat; aut si qui prius principi parum gratus fuit, in plebis etiam odium veniat; aut si regi vehementer leni placidoque succedat admodum rigidus, aut contra. Nam huiusmodi subitae mutationes maximos rerum motus solent excitare. |
[B] | EVNDEM CALCEVM OMNI PEDI INDVCERE | 2133356 |
700 705 |
Galenus Therapeutices libro nono: Ἐκεῖνοι μὲν οὔτε ζητοῦσιν οὔτε ἴσασιν, ἀλλὰ καὶ κατὰ τὴν παροιμίαν 'ἑνὶ καλάποδι πάντας ὑποδέουσιν', id est Isti quidem igitur neque inquirunt neque sciunt; quin magis iuxta prouerbium 'eodem calciamento cal- ceant omnes'. Loquitur de quibusdam medicis imperitis qui, non habita ratione morborum, eadem remedia admouent omnibus, cum diuersa mala diuersam curationem desiderent. Non dissimile illi, quod alio dictum est loco: Scis simulare cupressum. [D] Ad hanc formam pertinet• quod adducit Hieronymus in prima praefatione Commentariorum quos aedidit in Epistolam ad Ephesios: Nec ad in- star imperiti medici vno collyrio omnium oculos velle curare. |
[B] | COCHLEAE VITA | 3357 |
c709-712 710 715 | Κοχλίου βίος, id est Cochleae vita. De iis qui parce paruoque viuunt aut contracti a negociis luceque forensi semoti. Notum est animal vnde sumpta est metaphora. Plutarchus in libello Περὶ τῆς φιλοπλουτίας: Σὺ δὲ τοσαῦτα πράγματα συνέχεις καὶ ταράττεις καὶ στροβεῖς σεαυτόν, κοχλίου βίον ζῶν διὰ τὴν μικρολογίαν, id est Tu vero tantum molestiarum sustines turbans et torquens teipsum, cum ob parsimo- 214 niam cochleae vitam viuas. [H] De cochleis quae, cum caletur, succo victitant suo, alias retulimus ex Plautina Captiui duo. |
[B] | BELLO PARTA | 3358 |
720 725 a725-733 730 |
Ἐκ πολέμιας, id est Ex hostium regione, vbi quis immodice insumeret. Solemus enim celerius ac temere profundere, si quid hostibus sit ereptum. Quod quidem adagium et hodie passim audiuimus• vulgo dictitari in lurcones et helluones. Plu- tarchus in libello cui titulum fecit Ὑγ<ι>εινὰ• παραγγέλματα: Ἐμπίπλασθαι παρ᾿ ἑτέροις τῶν πολυτελῶν καὶ ἀπολαύειν, καθάπερ ἐκ πολέμιας ἀφειδῶς ἐπισιτιζο- μένους, id est Impleri apud alios cibis sumptuosis fruique, velut ex hostili regione raptis, ampliter sese cibo onerantes. Vsurpat idem Symposiacae decadis septimae problemate sexto. [G] Satyrus apud Athenaeum libro quarto id genus homines depingit his ver- bis: Κατατρέχοντες τὸν ἀγρόν, διαρπάζοντες τὴν οἰκίαν, λαφυροπωλοῦντες τὰ ὑπάρχοντα, id est Proculcantes agrum, diripientes domum, pro spoliis vendentes facultates•. Nam λαφυροπωλεῖν est 'praedas hostibus detractas sub hasta vendere'. Atque ea solent minoris aestimari velut aliena. Hinc Graecis λαφύκται dicuntur qui luxu prodigunt rem familiarem, vt indicat Athenaeus libro vndecimo, et eius- modi profusio λαφυγμός dicitur et λαφύσσειν 'praedari' aut 'intemperanter pro- fundere seu deuorare', vt indicat Suidas. Nam λάφυρα spolia dicuntur viuis hos- tibus detracta, quemadmodum σκῦλα mortuis. |
[B] | PANIS LAPIDOSVS | 3359 |
735
740 LB 1039 |
Illud si quis prouerbium esse negabit, cum hoc equidem non admodum digla- diabor. Certe dignum est vt assidua vsurpatione in adagiorum contubernium cooptetur, quod refertur a Seneca libro De beneficiis secundo: Panis lapidosus. Sic enim Fabius Verrucosus appellabat beneficium ab homine duro aspere datum, quem esurienti necessarium sit accipere, durum et acerbum esse. Ita quidam conta- tione, toruitate vultus, asperitate orationis, ostentatione molesta corrumpunt bene|ficium, vt nemo sit accepturus qui possit eo carere. |
[B] | PATROCLIS DOMO VENIT | 3360 |
745 750 755 |
Ἐκ Πατροκλέους, id est E Patroclis domo. In sordidos; sumptum a moribus Patro- clis cuiusdam Atheniensis, praediuitis quidem, verum impendio parci sordidique, quem vetus comoedia talem ferme depingit, qualem Plautus Euclionem, teste Aristophanis interprete, cuius verba Suidas quoque refert, qui et prouerbium esse vult. Est autem in Aristophanis Pluto; is, quum esset squalidus, incultus et sordi- bus obsitus, rogatus vnde venisset: Πόθεν οὖν, φράσον, / Αὐχμῶν βαδίζεις; id est Vnde igitur adeo sordidus squalensque venias dicito. 215 Atque ille respondet: Ἐκ Πατροκλέους ἔρχομαι, Ὅς οὐκ ἐλούσατ᾿ ἐξ ὅτουπερ ἐγένετο, id est E Patroclis domo, Qui haud lauit vnquam posteaquam natus est. |
[B] | ΤΑΜ IN PROCLIVI QVAM IMBER | 3361 |
760 | Non absque prouerbii specie dictum est illud a Plauto in fabula cui titulus est Captiui duo: Tam hoc tibi in procliui quam imber est, quando pluit. Nam 'procliue' proprie dicitur quod ex alto deorsum propendet. Arduum est autem onera submoliri in altum, deorsum vero vel suapte sponte deuoluuntur. |
[B] | ET POST MALAM SEGETEM SERENDVM EST | 3362 |
765 | Equidem non pugno esse prouerbium, etiam si prouerbii simillimum est illud epiphonema Senecae, libro Epistolarum vndecimo: Et post malam segetem seren- dum est. Quo licebit vti quoties res parum ex animi sententia cecidit et significa- bimus non esse desistendum a conatu. Quanquam Seneca loquitur de iis qui refugiunt in vllum hominem beneficium collocare, quod semel inciderint in ingratum. Eiusdem generis est quod eodem subnectitur loco: Post naufragium 216 maria tentantur. |
770 | [B] | SPES SERVAT AFFLICTOS | 3363 |
775 780 785 790 795 |
Plutarchus in libello De ratione victus indicat vulgatum fuisse prouerbium de spe, nec tamen explicat quodnam• id fuerit: Τοὺς πλείονας δὲ μαλακίᾳ καὶ ἀκρασίᾳ συνήγορον ἔχουσα παροιμίαν ἐλπὶς ἀναπείθει καὶ προσάγεται βαδίζειν ἀναστάντας ἰταμῶς ἐπὶ τὴν συνήθειαν, id est Plerosque vero spes intemperantiae mollicieique patrocinante prouerbio• adducit huc vt relictis stratis ad consuetam redeant vitam. [F] Quod autem sit illud prouerbium quod intemperantiae suae praetexunt homines, declarat in his quae sequuntur: Ὡς οἴνῳ δὴ τὸν οἶνον, κραιπάλῃ δὲ κραιπάλην ἐξελόντας καὶ διαφορήσαντας, id est Tanquam vinum vino et crapulam crapula eiecerint ac discusserint. Ex his apparet Plutarchum allusisse ad prouerbium Clauum clauo pellere. Quod quidem et hodie manet aeque celebra- tum inter compotores. Addunt iocum de pilo canis rabidi et experiuntur facetiam multis exitialem. Quanquam et obiter allusum est ad hoc [B] quod• extat in sententiis e comoe- diis, vt apparet, collectis: Ἀνὴρ ἀτυχῶν• δὲ σώζεται• ταῖς ἐλπίσι, id est Spes seruat hominem, rebus in duris bona. Notum est illud Nasonis: Spes bona dat vires. Animum quoque spes bona firmat. Viuere spe vidi qui moriturus erat. Deinde Pindaricum illud apud eruditos pene cessit in prouerbium: Ἐλπὶς γηρο- τρόφος, id est Spes altrix senectae. Sic enim Plutarchus in libello De tranquillitate animi: Καὶ τὴν μνήμην ἡδίονα καὶ βεβαιοτέραν τῆς Πινδαρικῆς γηροτρόφου ἐλπί- δος, id est Et memoriam iucundiorem ac firmiorem Pindarica spe, senectae altrice. Refert autem hunc Pindari locum Plato libro De Republica primo: Ὅτι ὃς ἂν δικαίως καὶ ὁσίως τὸν βίον διαγάγοι, 'γλυκεῖά οἱ καρδίαν / ἀγάλλοισα ἡ γηροτρό- φος συναορεῖ / ἐλπίς, ἃ μάλιστα θνατῶν πολύστροφον / γνώμαν κυβερνᾷ', id est Propterea quod qui iuste pieque vitam peregerit, huic dulcis cor exhilarans, senectutis altrix, familiaris est spes, quae maxime versatilem mortalium mentem gubernat. |
[B] | TRIA SALVBERRIMA | 3364 |
LB 1040 801 c801-803 |
In eodem opere, quandoquidem nullo autore re|fert, videtur et hoc prouerbio fuisse iactatum. Sed praestat ipsius verba transcribere: Ὅθεν ἄριστα λέλεκται 'τροφῆς ἀκορίην καὶ πόνων ἀοκνίην καὶ σπέρματος οὐσίης συντήρησιν ὑγ<ι>εινό- τατα εἶναι•', id est Vnde optime dictum est 'vesci citra saturitatem, non refugere• labo- rem, naturae semen conseruare esse saluberrima. |
805 | [B] | ADMOTO CAPITE• | 2173365 |
810 c810-812 |
Plutarchus in libello cui titulus Πῶς ἄν τις διακρίνειε τὸν κόλακα τοῦ φίλου, ver- sum hunc qui apud Homerum frequenter obuius est, ceu prouerbialem vsurpat: Ἀγχὶ σχὼν κεφαλήν, ἵνα μὴ πευθοίαθ᾿ οἱ ἄλλοι, id est Admoto capite, reliqui ne audire valerent. Admonet eo loco, si quid obiurgandus est amicus, vt id fiat primum in tempore, deinde comiter et amice magis quam aspere, postero clanculum semotis arbitris, Ὅθεν ἄριστα μὲν ἔχει τὸ Ἀγχὶ σχὼν κεφαλήν, id est Vnde optimum est illud 'Admoto propius capite•'. [G] Pro eo Liuius libro ab Vrbe condita x.• dixit 'conferre capita': Consules velut deliberabundi capita conferunt•. |
815 | [B] | CVR CESSATVM EST? | 3366 |
c816-817 820 | Eodem in commentario vsurpat et hunc Homeri versum [F] ex Iliados Λ: [B] Τυδείδη, τί πάθοντε λελάσμεθα θούριδος ἀλκῆς, id est 218 Dic, quidnam acciderit nobis vt Martia virtus, Tydide•, exciderit animis? Licebit vti quoties communem culpam apud amicum agnoscemus et in re qua- piam 'male cessatum esse' significabimus. |
[B] | ABIICIENDVM PROCVL | 3367 |
825 830 835 | Cum vitium aliquod aut rem alioqui noxiam admonebimus procul abiiciendam esse, conueniet versus ille, ni fallor, Homericus: Εἰς ὄρος ἢ εἰς κῦμα πολυφλοίσβοιο θαλάσσης, id est In montem tumidasue frementis in aequoris vndas. Sic et Horatius in Odis, [G] libro tertio, Oda xiiii.•: [B] Vel nos in Capitolium, Quo clamor vocat et turba fauentium, Vel nos in mare proximum Gemmas et lapides, aurum et inutile, Summi materiam mali, Mittamus, scelerum si bene poenitet. Contra Theognis non opes, sed ipsam paupertatem iubet εἰς• μεγακήτεα πόντον / ῥίπτειν, id est In immensum mare proiicere. Itidem hominem vehementer pesti- lentem 'in extremas insulas deportandum' dicimus. |
[B] | TESTVDINEM EQVVS INSEQVITVR | 3368 |
840 845 |
Plutarchus in libello quem scripsit aduersus Stoicos: Πολλῷ δὲ τοῦτο σχετλιώ- τερόν ἐστι καὶ μᾶλλον ἀπήρτηται τῶν ἐννοιῶν τὸ μηδὲν ὑπὸ μηδενὸς περικατα- λαμβάνεσθαι, μηδ᾿ εἰ χελώνην, τὸ τοῦ λόγου φασί, μετόπισθε διώκοι Ἀδράστου ταχὺς ἵππος, id est Multo vero illud indignius et a cogitationibus seiunctius nihil a quoquam comprehendi, 'nec si testudinem', id quod prouerbio dicitur, 'a tergo inse- quatur Adrasti celer equus'. Conueniet vti cum rem praepostere et absurde geri significamus. Finitimum est illi, quod alias a nobis dictum est: Testudinem Pegaso comparas et Citius testudo leporem praeuerterit. |
[A] | STVLTIOR MELITIDE• | 3369 |
850 a852-855 LB 1041 855 a856-860 860 |
Μωρότερος• Μελιτίδου, id est Stultior Melitide•. [B] Melitides vnus est e felicissimis illis fatuis, quos Homerus suo carmine nobilitauit. Hic iam euersa Troia venisse legitur auxilium laturus Priamo, vt meminit Eustathius decimum Odysseae librum enarrans. Lucianus in Amoribus: Μελιτίδην ἢ Κόροιβον οἴει με, πρὸς θεῶν; id est Melitidem aut Coroebum me putas, per deos? [F] Prouerbium refertur a Zenodoto•, [A] docens hunc comicorum conuiciis fuisse traductum ob stulti- 219 tiam nec potuisse numerare supra quinque et ducta vxore nuptam non attigisse, veritum ne se illa accusaret apud matrem. | Commemorat eodem in loco et alium quendam insigniter stultum, qui dubitarit ex vtro parente fuisset natus. [B] De Melitidis• sodali Coroebo meminimus alibi. [G] Pausanias admonuit Coroebum vna cum Butalione ac Melitide ab Aristophane inter fatuos numerari. Eadem Sui- das, adferens hoc carmen ex Aristophane: Τέως δ᾿ ἀβελτερώτατοι κεχηνότες, 220 Μαμάκουθαι, Μελιτίδοα κάθηνται, id est Hactenus abiectissimi inhiantes Mamacuthae, Melitidae desident. |
[B] | NON PLVIT ETC | 3370 |
865 870 |
Plutarchus in Causis naturalibus refert hunc versiculum prouerbio iactatum apud priscos: Μηκέτι νυκτὸς ὕει, ᾗ κεν τέκῃ ἀγροτέρα σῦς, id est Iam non nocte pluit, qua sus foetum aedit agrestis. Quaerit autem cur domesticae sues saepius idque incerto tempore pariant, contra ferae semel duntaxat atque iisdem ferme diebus. Hi sunt initio aestatis, quae pars anni minimum est obnoxia pluuiae, praesertim apud Graecos. Non alium equi- dem video prouerbii vsum, nisi si quis significare velit exacto vere aut autumno serenitatem fore. Quod si libebit longius etiam extorquere, per iocum licebit vti, cum significabimus vbi hoc aut illud euenerit, quod breui sit euenturum finem malorum nobis fore. |
875 | [B] | ELECTRO LVCIDIOR | 3371 |
880 |
Ἠλεκτρου διαφεγγέστερος, id est Electro pellucentior. De re magnopere dilucida aut de forma supra modum nitida, quod electrum miro quodam more pelluceat. Vnde Vergilius liquidum appellat: Liquidoue potest electro. Lucianus in Amoribus: Ἠλεκτρου, φασίν, ἢ τῆς Σιδωνίας ὑέλου διαφεγγέστερος, id est Electro, vt aiunt, aut Sidonio vitro pellucentior. 'Sidonium' autem vitrum vocat, quod ea ciuitas artificio vitri fuerit olim nobilis. |
[B] | TAM PERIT QVAM EXTREMA FABA | 3372 |
885 |
Festus Pompeius ostendit prouerbio dici solere Tam perit quam extrema faba, propterea quod extremae fabae plerunque aut proterantur aut decerpantur a prae- tereuntibus. Quadrabit igitur in hominem seu rem omnibus omnium iniuriis expositam; velut si quis dicat theologiam 'tam perire quam extremam fabam', quod passim ab indoctissimis• tractando corrumpatur. |
[B] | TYRIA MARIA | 3373 |
890 |
Tyria maria prouerbio dicebatur de re magnopere tumultuosa periculique plena. Festus Pompeius inde natum adagium indicat quod Poeni Tyro oriundi adeo potentes maris fuerunt vt per hos omnibus mortalibus nauigatio esset periculosa. Citatque Afranium, qui scripserit de quopiam quod Tyria maria conciret, hoc est ingentes turbas excitaret•. |
[B] | ALTERA MANV FERT AQVAM ETC | 2213374 |
895
900 |
Τῇ μὲν ὕδωρ φορεῖ, τῇ δὲ ἑτέρῃ τὸ πῦρ, id est Altera manu fert aquam, altera ignem. In eum torqueas licebit qui, cum coram sit blandus, occulte noceat; aut in bilinguem et nunc laudantem nunc vituperantem, aut in diuersa sentientem. Finitimum illi Plautino: Altera manu fert lapidem, panem ostentat altera. Refertur adagium in Plutarcho, in commentario De primo frigore: Τῇ μὲν ὕδωρ ἐφόρει δολοφρονέουσα χειρί, τῇ• δὲ ἑτέρῃ τὸ πῦρ, id est Altera quidem aquam gesta- bat dolosa manu, altera vero ignem. Loquitur autem de muliere diuersis et contra- riis instructa. [C] Mirum est autem idem dictum hodie totidem verbis in ore esse vulgo. |
905 | [B] | VAPVLA PAPYRIA | 3375 |
910 c911-913 |
Vapula Papyria Sisinius Capito scribit prouerbio dici solitum, si quando volebant significare se negligere minas aliquorum; hoc tantum reperimus in fragmentis Festi Pompeii. Suspicor esse natum a Papyrio praetextato, a quo mater commi- nando plagas frustra conata est exscalpere• quod actum esset in senatu. Proinde 222 'Papyri' legendum est, non 'Papyria, nisi mauis subaudire 'lege', vt sit commi- nantis 'poenam legis Papyriae'. Aut ni magis placeat, vt intelligas de Papyria, vxore Pauli Aemilii•, quae repudiata est a marito, cum repudii causam | nemo scire potuerit. Quid enim facias? Diuinandum est vbi non succurrunt autores. |
[B] | QVASIMILLVS CANI | 3376 |
915
c916-918 |
Sapit et hoc prouerbium quod apud eundem ad populum dixit Scipio Aemilianus: 'Nobis, inquit, reique publicae praesidio eritis quasi millus cani'. Nam millus est col- lare canum venaticorum, coriaceum, confixum clauis ferreis eminentibus aduersus impetum luporum. Ad hunc igitur modum certum firmumque praesidium signi- ficabimus. |
920 | [B] | NON LIBERAT PODAGRA CALCEVS | 3377 |
925 930 |
Plutarchus in commentario Περὶ εὐθυμίας refert huiusmodi sententiam ceu vulgo iactatam, alioqui ipsa quoque figura prouerbium prae se ferentem: Οὔτε ποδά- γρας ἀπαλλάττει, καλτίκιος οὔτε δακτύλιος πολυτελὴς παρωνυχίας οὔτε διάδημα κεφαλαλγίας•, id est Nec podagra liberat calceolus nec preciosus anulus vnguium vitio, quam παρωνυχίαν vocant, [H] Latini 'reduuiam', [B] nec diadema capitis dolore. Plutarchus vtitur ad hunc modum: si diuitiae reliquaque fortunae munera non tollunt morbos corporis, quanto minus mederi possunt animi malis. [H] Anulus insigne doctoris est, at is non tollit ingenii stuporem; diadema regum insigne est, sed id non adimit homini stultitiam; purpureus galerus eximiae pietatis insigne est, verum nec is liberat ab impietate mentis. |
[B] | VNO DIGITVLO | 3378 |
a932-935 935 |
Vno digitulo summam negocii facilitatem• significabant. [F] Terentius in Eunucho: Qui mihi nunc vno digitulo fores aperis fortunatus, Nae tu istas faxo calcibus saepe insultabis frustra. [B] Hieronymus in Dialogo Luciferiani• et Orthodoxi: Hanc igitur hastam, quam totis viribus misisti, de qua nobis minitaris, vno, vt aiunt, digitulo repellam. Huc pertinet et illud quod alibi dictum est: Minimo prouocare, cum significamus nos vel nullo negocio posse vincere. |
940 | [B] | MVLI MARIANI | 3379 |
945 950 c953-960 a953-960 955 960 |
Muli Mariani castrensi prouerbio dicti sunt varicosi milites, qui ex C. Marii ducis instituto, in furca tabella interposita, sua onera portare consueuerunt, vt testatur et Festus Pompeius. At Plutarchus in Vita C. Marii originem adagii bifariam 223 refert: cum Marius imperator milites cursu variisque ac longis itineribus gestan- disque oneribus exerceret atque illi iam assueti non grauatim tacitique• ea ferrent, castrensi ioco [G] ἡμίονοι, Μαριανοί, id est• [B] muli Mariani dicti sunt. [H] Hinc translatum est in quosuis qui facile parerent imperatis. [D] Meminit adagii et Iulius Frontinus libro Stratagematon quarto hisce verbis: Caius Marius recidendo- rum impedimentorum gratia, quibus maxime exercitus agmen oneratur, vasa et ciba- ria militum in fasciculos aptata furcis imposuit, sub quibus et habile onus et facilis requies esset, vnde et in prouerbium tractum est 'Muli Mariani', [B] nimirum ob laborum tolerantiam, quod Homerus ἡμιόνους ταλαέργους identidem appellat. Sunt qui diuersam adagii originem referant. Quum enim Scipio Numantiam obsidens statuisset inspicere non arma modo militum, verum etiam equos, mulos et currus, quo pacto haec quisque sibi haberet exercitata atque apparata, Marium 224 produxisse equum pulcherrime ab ipso nutritum, praeterea mulum habitudine corporis, mansuetudine ac robore longe caeteris antecellentem. Itaque, quum imperator Marii iumentis delectaretur ac subinde horum faceret mentionem, tan- dem factum est vt iocosa laude, qui in officio se praestaret assiduum, patientem ac industrium mulus Marianus diceretur. [F] Et hanc alteram prouerbii originem refert Plutarchus in Vita Marii•, [G] quam modo citaui•. [B] Seneca in ludicro libello, quem scripsit in Claudium Caesarem, mulos 'perpetuarios' nominat. Fes- tiuius erit, si detorqueatur in hominem immenso studio aut perpetuis negociis vehementer districtum. |
965 | [B] | OSCVLANA PVGNA | 3380 |
LB 1043 |
Festus Pompeius indicat Osculanam pugnam prouerbio dici solitam, quoties victi vincerent. Idque inde | natum quod Valerius Leuinus• imperator, prius a Pyrrho vic- tus, paulo post eundem regem deuicerit. Citat Ticinium qui huius adagii fecerit mentionem; quanquam hic quoque locus mutilus ac truncus est apud Festum. |
970 | [B] | OSCE LOQVI | 3381 |
c972-974 c974-976 975 |
Osce loqui vetusto prouerbio dicebantur qui turpiter parumque pudice loqueren- tur. Ab Oscorum moribus allusione sumpta, quod apud eos spurcarum libidinum impunitus vsus fuerit; vnde et 'obscoena' dicta quidam putant quaecunque factu dictuue turpia sint, etiamsi refragatur Festus Pompeius. Citat autem Ticinium quendam, qui scripserit ad hunc modum: Osce et Volsce fabulantur, quia Latine nesciunt. |
[B] | SERO MOLVNT DEORVM MOLAE | 3382 |
980 |
Plutarchus in commentario cui titulus Περὶ τῶν ὑπὸ τοῦ θείου βραδέως τιμωρου- μένων: Ὥστε οὐχ ὁρῶ τί χρήσιμον ἔνεστι τοῖς ὀψὲ δὴ τούτοις ἀλεῖν λεγομένοις μύλοις τῶν θεῶν, id est Itaque non video quidnam vtilitatis insit istis deorum molis quae sero dicuntur molere. Caeterum ex his quae praecedunt eodem in loco, colli- gere licet dici solitum de his qui, licet serius, tamen aliquando poenas dant male- factorum vindici deo. |
[B] | IN TRANSCVRSV | 3383 |
985
|
Plutarchus in commentario De liberis educandis: Ἀλλὰ ταῦτα μὲν ἐκ περιδρομῆς μαθεῖν, ὥσπερει γεύματος ἕνεκεν, id est Sed haec quidem ex transcursu discere, veluti degustandi causa. Metaphora plane prouerbium sapit. [H] Quintilianus pro eo dixit in transitu; Plinius mauult in transcursu; idem valet obiter. |
[B] | TRIBVS VERBIS | 2253384 |
990
a993-995 995 a998-5 1000 5 |
Tribus verbis pro 'paucissimis dicere' prouerbiale est. Diuus Hieronymus in Dia- logo Luciferiani et Orthodoxi: Tribus, vt aiunt, verbis rem istam grandem disso- luisti. Item Geta• Terentianus [G] in Phormione• [B] negat quosdam tria inter se commutaturos verba. [F] Pindarus in Nemeis•, [G] hymno duodecimo, [F] Τρία ἔπεα διαρκέσει, id est Tria verba sufficient. Tametsi me non fugit hic interpretes superstitiosius philosophari de tribus verbis. [H] M. Tullius Pro Cluentio: Accu- sabat autem Scamandrum verbis tribus venenum esse deprehensum etc. [B] Consimili figura 'sexcenta dicimus pro 'multis'. 'Proinde sexcentas mihi dicas scribito'. [G] Contra Verbo rem expedire' dicitur, qui paucis explicat, et cne syllaba quidem attingere', qui nihil omnino meminit. Ita Galenus, in Erasistra- tum opinor: Πῶς δὲ οὐκ αἰδεῖται τὰς μὲν τῆς πέψεως ἀποτυχίας διαιρούμενος ὡς πολλαί τε εἰσὶ καὶ κατὰ πολλὰς γίνονται προφάσεις, ὑπὲρ δὲ τῶν αἱματώσεως σφαλμάτων <οὐδ᾿ ἄχρι ῥήματος ἑνός•>, οὐδ᾿ ἄχρι συλλαβῆς μιᾶς φθεγξάμενος, id est 226 Qui fit vt non pudeat quod, quum de concoctionis vitiis distinxerit et quod multa sint et variis ex causis accidant, de generandi sanguinis defectibus ne vno quidem verbo, ne vna quidem syllaba loquutus sit? |
[B] | NE PVNCTVM QVIDEM | 3385 |
10 | Diuus Hieronymus in Epistolis: Et Apostolicae voluntatis sequentes vestigia ne punctum quidem, vt dicitur, aut vnguem transuersum ab illius sententiis recedamus. Apud mathematicos punctum minimum quiddam est in dimensione corporis, adeo vt diuidi non possit; quod imaginatione porrectum in longum lineam effi- cit; rursum in latum porrecta linea superficiem efficit. Ad eundem modum Terentius in Andria: Tum temporis ad hoc mihi punctum est. |
[B] | INCITA EQVVM IVXTA NYSSAM | 3386 |
15
20 LB 1044 25 a27-31 30 c30-31 a31-36 35 |
Κέντει τὸν πῶλον περὶ τὴν νύσσαν, id est Stimula equum iuxta lineam, [G] siue metam•, [B] dicebatur vbi sermo loquentis aberraret ab eo quod esset institutum. [F] Natum videtur ex Iliados Homericae Ψ, vbi Nestor multis verbis docet filium Antilochum quomodo debeat equos• regere; addit et hoc: Ἐν νύσσῃ δέ τοι ἵππος ἀριστερὸς ἐγχριφθήτω, id est Caeterum equum heuum constringat linea metae. | [B] Sumptum ab equestri cursu, qui inter praescriptas metas ac lineas agebatur, quas transilire nefas erat. Ad quod haud dubie Fabius allusit in vndecimo Insti- tutionum oratoriarum libro, referens Cassium Seuerum lineam poscere solitum aduersus eos qui in aliena transirent subsellia, veluti qui praescriptum limitem egrederentur. Finitimum illi: Ἐκτὸς τῶν ἐλαιῶν, id est Extra oleas. Item illi: Ὑπὲρ τὰ ἐσκαμμένα πηδᾶν. Vsurpauit prouerbii titulo Gregorius Nazianzenus• in ora- tione De sancto Pascha•: [F] Ἀλλά τι τούτων ἡμῖν τάχα ἂν εἴποι τις τῶν φιλέορτων καὶ θερμότερων· 'Κέντει τὸν πῶλον περὶ τὴν νύσσαν, τὰ τῆς ἑορτῆς φιλοσοφεί', id est Sed hic fortassis aliquis nobis dixerit ex his qui amant dies festos ac calidiores sunt: 'incita equum iuxta nyssam ac defesto dissere. Vtitur eodem prouerbio in ora- tione De natali Iesu Christi. [G] Idem variauit nonnihil in oratione Contra Eunomianos: Μηδὲ καθάπερ ἵπποι θερμοὶ καὶ δυσκάθεκτοι• τὸν ἐπιβάτην λογισμὸν ἀπορρίψαντες καὶ τὴν καλῶς ἄγχουσαν εὐλάβειαν ἀποπτύσαντες πόρρω τῆς νύσσας θέωμεν, id est Ne velut equi feruidi et intractabiles, posteaquam rationem ceu sesso- rem excusserimus, et religiosam cautionem pulchre nos septis cohibentem, procul a meta curramus. |
[B] | PRAESTAT INVIDIOSVM ESSE ETC. | 2273387 |
40 c42-63 c42-49 a42-63 45 50 55 60 65 | Nihil tam vulgari sermone iactatum quam haec sententia: Praestat inuidiosum esse quam miserabilem. Nam inuidia fere comes est felicitatis, miseratio calamitatis. Est autem apud Herodotum in Thalia, [G] vbi Periander ita loquitur filio•: [B] Σὺ δὲ μαθὼν ὅσῳ φθονέεσθαι κρέσσον ἐστὶ ἢ οἰκτείρεσθαι, id est Tu vero doctus quanto satius sit inuidiosum esse quam miserandum. [F] Extat epigramma Graecum Palla- dae in hanc sententiam: Ὁ φθόνος οἰκτιρμοῦ κατὰ Πίνδαρόν ἐστιν ἀμείνων. Οἱ βασκαινόμενοι, λαμπρὸν ἔχουσι βίον. Τοὺς δὲ λίαν ἀτυχεῖς οἰκτείρομεν, ἀλλά τις εἴην Μήτ᾿ ἄγαν εὐδαίμων, μήτ᾿ ἐλεεινὸς ἐγώ. Ἡ μεσάτης γὰρ ἄριστον, ἐπεὶ τὰ μὲν ἄκρα πέφυκεν Κινδύνους ἐπάγειν, ἔσχατα δ᾿ ὕβριν ἔχει, id est Peior liuore est miseratio, Pindarus inquit, Nam sunt felices quos petit inuidia. Horum nos contra miseret, quorum aspera sors est. 228 At mihi donari non cupio alterutrum, Vt nimium felix vel sim miserabilis vlli. Nam praestat cunctis rebus adesse modum. Quandoquidem celsae vicina pericula sorti, Imaque deprimitur non toleranda ferens. Est autem apud Pindarum primo hymno Pythiorum: Ἀλλ᾿ ὅμως, κρέσσων γὰρ οἰκτιρμῶν φθόνος, / Μὴ παρίει καλά, νώμα δικαίῳ πηδαλίῳ στρατόν, id est Verun- tamen melior est commiseratione inuidentia. Ne omitte honesta, guberna iusto clauo exercitum. Rursus in Nemeis hymno octauo: Ὄψον δὲ λόγοι φθονεροῖσιν, / ἅπτε- ται, ἐσλῶν αἰεί, χειρόνεσσι δ᾿ οὐκ ἐρίζει, id est Obsonium est inuidis obtrectatio. Attingit autem honestos, cum deterioribus non contendit. [H] Rursus Pythiorum vndecimo: Ἴσχει τε γὰρ ὄλβος οὐ μείονα φθόνον. / Ὁ δὲ χαμηλὰ πνέων ἄφαντον βρέμει, id est Habet enim felicitas haud minimam inuidiam. At qui humilia spirat in obscuro fremit. |
[B] | NASSA ESCAM PETERE | 3388 |
70 | Admodum certe prouerbiali figura dictum est a Plauto, citante Festo Pompeio: Nunquam hercle ex ista nassa hodie escam petam. Et Cicero ad Atticum libro quintodecimo, [G] epistola vltima•: [B] Ex hac nassa exire constitui, non ad fugam, sed spem mortis meliorem. Est autem nassa piscatorii vasis genus quo, posteaquam intrarit piscis, exire non potest. Vnde prouerbialia fue- rint et illa: In nassam incidere et 'E nassa elapsus'. |
[B] | NEC MVLIERI NEC GREMIO CREDENDVM | 3389 |
75
|
Idem Festus indicat huiusmodi prouerbium vulgo dictitatum fuisse; Nec mulieri nec gremio• credi oportere, quod illa incerti ac leuis sit animi et plerunque fiat vt in gremio posita, cum in obliuionem venerint, exurgentibus procidant. [H] Itidem sinui commissa decidunt, nisi cingaris. Itaque M. Tullius silentium promittens ait: In sinu est, nec discingor. | |
LB 1045 | [B] | VNA CVM TEMPLIS ET ARIS | 3390 |
85 |
Plutarchus locis aliquot in Symposiacis significat antiquitus fuisse morem vt, quoties vnicuipiam deo res diuina fieret, omnibus simul vota fierent, videlicet ne Calydonii suis tragoedia renouaretur. Inuocantes autem deos, addebant haec verba ceu solennia: Ἅμα σὺν ναοῖς καὶ βωμοῖς, id est Vna cum phanis et aris. Non admonet quidem ille palam esse prouerbium; tamen ita videtur vsurpare vt conii- cere possis prouerbio dici solitum, cum nihil omnino praetermissum volebant significare. Quemadmodum et hodie vulgo dicunt: 'Vna cum vestibus et calcia- 229 mentis'. Et 'demigrarunt vna cum sarcinis et impedimentis'. |
[B] | MERCVRIVS SVPERVENIT | 3391 |
90
95 |
Ὁ Ἑρμῆς ἐπεισελήλυθεν, id est Mercurius superuenit. Ita loqui consueuerunt, si quando silentium oriretur in conciliabulo multorum, significantes non esse fas loqui Mercurio praesente, qui sermonis sit autor. Ominosum et hodie putatur, si quando in coetu aut conuiuio subitum omnium silentium fuerit obortum. Refer- tur adagium a Plutarcho in commentario Περὶ τῆς ἀδολεσχίας. Affine est illi quod alibi dictum est: Lupus in fabula. |
[B] | DVLCE POMVM CVM ABEST CVSTOS | 2303392 |
LB 1046 101 c101-106 105 LB 1047 110 |
Γλυκεῖ᾿ ὀπώρα φύλακος ἐκλελοιπότος, id est• Custos vbi deest, dulce pomum est scilicet. Senarius est prouerbialis, quo licebit vti cum significabimus impunitate malos ad peccandum prouocari. | Sumpta metaphora a pueris et adolescentibus qui sibi non temperant quo minus furentur poma, si senserint abesse custodem. Vtitur Plutarchus, in libello quem inscripsit Ἐρωτικόν, in philosophos qui sub prae- textu philosophiae libidini suae seruiunt: Πρόφασης μὲν οὖν φιλία καὶ ἀρετή. Κονίεται δὲ καὶ ψυχρολουτεῖ καὶ τὰς ὀφρῦς αἴρει καὶ φιλοσοφεῖν φησι καὶ σωφρονεῖν• ἔξω διὰ τὸν νόμον, εἶτα νύκτωρ καὶ καθ᾿ ἡσυχίαν· Γλυκεῖ᾿ ὀπώρα φύλακος ἐκλελοιπότος, id est Igitur occasio amicitia ac virtus est. Sordidatur autem puluere frigidaque lauat, attollit supercilia ac phi|losophari se prae- dicat, et foris sobrius est ob legem, deinde noctu clanculum 'Pomum suaue est, tunc vbi custos abest'. [F] Extat in Prouerbiis Hebraeorum: Aquae furtiuae dulciores sunt. Et Pindarus in Isthmiis hymno sexto: Τὸ δὲ πὰρ δίκαν / γλυκὺ πικροτάτα μένει τελευτά, id est Et quod praeter honestum dulce est, manet finis amarissimus. |
[B] | SANIOR ES PISCE | 3393 |
115 120 | Prouerbialiter haud dubie dixit Iuuenalis: Sanior es pisce. Nam ad eum modum hodieque vulgo loquuntur: 'Tam sanus es quam piscis'. Id inde sumptum est quod creditum est pisces non sentire morbos. Quanquam huic sententiae refra- gatur Aristoteles libro De natura animalium octauo atque hunc secutus Plinius libro nono. Siquidem aegrotare pisces hoc argumento colligunt piscatores, quod aliquoties inter eiusdem generis praepingues ac vegetos, aliquot capiunt extenua- tos ac languentibus similes coloreque immutato. Quanquam vniuerso piscium generi non incidit pestis, quemadmodum frequenter accidit hominibus ac caete- ris animantibus, non cicuribus modo verum etiam feris. |
[B] | CRETA RAPTVS | 3394 |
125 |
Plutarchus in commentario De puerorum educatione: Καὶ τοὺς μὲν Θήβησι καὶ τοὺς Ἥλιδι φευκτέον ἔρωτας καὶ τὸν ἐκ Κρήτης καλούμενον ἁρπαγμόν, τοὺς δὲ Ἀθήνησι καὶ τοὺς ἐν Λακεδαίμονι ζηλωτέον, id est Et Thebanorum quidem ac Heliensium amores oportet fugere eumque qui vocatur 'e Creta raptum', Athenien- sium vero et Lacedaemoniorum imitari. Apparet furtiuum amorem his verbis olim significatum fuisse, quod aliquoties illinc virgines a negociatoribus adueherentur•. |
130 | [B] | EVPARYPHVS EX COMOEDIA | 2313395 |
135 140 145 | Admodum prouerbiali figura dixit Plutarchus in Symposiacis: Ὥσπερ Εὐπάρυφος ἐκ κωμῳδίας, hominem significans magnifice vestitum ac magnam seruorum turbam post se trahentem. Nam huiusmodi finguntur in comoediis milites glo- riosi. Quorum insigne est chlamys purpurea, quemadmodum indicat Donatus. Ita Lucianus de milite, Τὸν Εὐπάρυφον λέγω τὸν ἐν τῇ• χλαμύδι, id est Eupary- phum illum dico, illum chlamydatum. Vnde diuites omneis splendide cultos Εύπαρύφους appellant Graeci, quod ipsum prouerbiale quiddam habet. Nam paryphis vestimenti genus est, cuius meminit Iulius Pollux libro septimo. Id vtrinque purpuram habebat assutam, quod virgae purpureae intertextae vesti Ionum lingua 'paryphi' vocantur. Idem admonet Εὐπάρυφον nouae comoediae verbum esse. [H] Contra tenues et humiles nullo cultu insignes 'tunicati' dicun- tur. Cornelius Tacitus in dialogo De oratoribus: Quos saepius vulgus imperitum et tunicatus hic populus transeuntes nomine vocat et digito demonstrat? Similiter Horatius: Vilia vendentem tunicato scruta popello. Nam praetexta nobilium erat et toga ciuium erat insigne. M. Tullius Contra Rul- 232 lum: Iam vero qui metus erat tunicatorum illorum. Item Pro M. Celio: Nobis qui- dem olim annus erat vnus ad cohibendum brachium toga constitutus et vt exercita- tione ludoque campestri tunicati vteremur. |
150 | [B] | TRANQVILLO QVILIBET GVBERNATOR EST | 3396 |
LB 1048 155 |
Seneca in Epistola quadam ad Lucilium: Alioqui gubernatoris artem adeo non impedit tempestas vt ostendat. Tranquillo enim, vt aiunt, quilibet gubernator est. Ait• autem illic fortunam aduersam ac rerum difficultatem non solum non obesse sapienti, verum etiam virtutem in his maxime proferre sese, quae rebus secun|dis ac pacatis latebat. Non magnum est administrare rem publicam, cum omnia pace constant. |
[B] | NEQVE LYDORVM CARYCAS | 3397 |
a159-166 160 165 170 a173-176 175 c178-180 180 a180-184 185 |
Μήτε Λυδῶν καρύκας μήτε μαστίγων ψόφους, id est Neque Lydorum condimenta neque flagrorum crepitus. [G] Constabit trochaicus tetrameter catalecticus, si addas articulum: Μήτε τῶν Λυδῶν. Et καρύκκας per geminum cappa legimus apud Hesychium et Athenaeum. Hesychius indicat καρύκκην dici offam e san- guine variisque condimentis confectam. Athenaeus hunc versiculum adducit: Εἴωθας εἰς ταὐτὸν καρυκεύειν μέλι, Σεμίδαλιν, ᾠά. Πάντα γὰρ τἀναντία, id est Miscere in vnum consueuisti: mel, ad haec Similaginem, oua. Cuncta enim contraria. Vnde καρυκκάζειν pro 'miscere varias rerum species' et καρυκκεύματα pro 'cibis varie conditis' et καρυκκεία, 'conditura exquisitior'. Sed quibus rebus quibusque modis genus hoc edulii conficiatur, serio declarat libro duodecimo, dicens hoc inuentum esse Candauli, qui hinc sibi nomen celebre peperit. [B] Suidas• refert adagium• nec exponit. Coniicere licet dici solitum quoties mediocrem vitae rationem aut conditionem significarent, quae pariter et a sum- mis deliciis et ab extremis malis abesset. [G] Legimus enim Lydos luxu deliciisque fuisse corruptissimos, adeo vt ludiis nomen dederint; tum barbaros - haud scio an Lydos, de Tyrrhenis certum est - ad tibiae modos solere seruos caedere, sum- mam molliciem cum summa saeuitia coniungentes. [F] Venustius erit si ad animi res transferatur, velut ad orationem nec omnino rusticam nec operosius expolitam. Vnde καρυκκεύειν• dicuntur non solum qui variis condimentis inficiunt cibos, verum etiam qui sermonem multiplici verbo- rum et figurarum lenocinio condiunt, [G] aut qui concionem e diuersis male cohaerentibus contexunt, qui mos est quibusdam ostentatoribus. Exponunt pau- cis Scripturam, addunt quaestionem Sorbonicam, assuunt aliquid ex iure Caesa- reo, nonnihil ex iure Pontificio, tum ex Aristotele, ex poetis; his omnibus colo- phonem addunt anilem fabulam; hoc est vere καρυκκεύειν. [C] Quanquam huius adagionis• et alibi nobis, [F] ni fallor•, [C] facta mentio. 233 |
[B] | TANQVAM DE NARTHECIO | 3398 |
190 | Prouerbii simillimum est et illud Ciceronis in secundo De finibus bonorum libro: Tanquam de narthecio, pro eo quod est 'ex parato' et 'ad manum'. Nam 'narthecium', opinor, vocat pyxidem, vnde pharmacopolae depromunt medica- menta. Verba Ciceronis sic habent: Iam doloris medicamenta illa Epicurea tan- quam de narthecio promant: si grauis, breuis; si longus, leuis. |
[B] | QVOD NON OPVS EST, ASSE CHARVM EST | 3399 |
195 200 | Catoniana velut oracula videntur apud veteres in prouerbium abiisse, non secus atque illa Apollinis: Nosce teipsum et Ne quid nimis. Quorum de numero com- modissime dictum est quod in Epistola quadam ad Lucilium refert Seneca: Quod 234 non opus est asse charum est. Vult autem Cato diligentem patremfamilias venda- cem esse, non emacem, et emere non quod opus est, sed quod necesse est. Nam quod non opus est, inquit, asse charum est. Hoc est: quantumuis paruo emptum, tamen charum est, si nec opus est eo. Vocat 'necesse' quo carere non possis, velut arator aratro; 'opus' quod vsui futurum sit, si quis habeat, sed eiusmodi tamen vt carere possis. Porro, quod opus non est, id est prorsus superuacaneum et inutile. Potest ad complures accommodari sententias: vt si quis dicat artem quampiam minimo negotio posse disci, quae tamen nihil sit frugis allatura, responderi posset: Quod opus non est, asse charum est. |
205 | [B] | NVNC TVVM FERRVM IN IGNI EST | 3400 |
210 LB 1049 c211-213 a211-213 |
Eius ferrum in igni esse dicebant, cuius negocium iam ageretur; praemollitur enim ferrum igni ad cudendum. Ita Seneca in ludicro libello quem scripsit De morte Claudii imperatoris: Hercules enim, qui videret ferrum suum in igni esse, modo huc, modo illuc cursabat, et aiebat: 'Noli mihi inuidere, mea res agitur; deinde, si quid volueris, inuicem faciam: manus manum lauat'. Allusit eo quod Hercules quoque ex homine | factus esset deus, id quod ambiebat• Claudius. [G] Alexander Magnus interrogatus quomodo potitus esset Graecia, respondit: Μηδὲν ἀναβαλλόμενος, id est Nihil recrastinans. Refert Homeri scholiastes Iliados β. |
3201-3300 3401-3500 |