LB 1076

CHILIADIS QVARTAE CENTVRIA SEXTA

19

[F]PLENIS VELIS3501



5




10

Passis velis plenisque velis agere dicuntur qui toto impetu summoque conatu
moliuntur aliquid. Ita M. Tullius Pro domo sua ad pontifices: Quid tandem? Si
tu in illis reipublicae tenebris caecisque nubibus et procellis senatum a gubernaculis
deiecisses, populum e naui exturbasses, ipse archipirata cum grege praedonum impu-
rissimo plenis velis nauigasses - si quae tum promulgasti constituisti promisisti vendi-
disti perferre potuisses, qui locus terrarum vacuus extraordinariis fascibus atque impe-
rio Clodiano fuisset?
Hactenus Cicero. [H] Philostratus in Polemone: Ἐπεὶ δὲ
ἤκουσεν Εὐφράτου τοῦ Τυρίου, πλήρεσιν ἱστίοις ἐς τὴν ἐκείνου φιλοσοφίαν ἀφῆκεν,
id est Posteaquam audiuit Euphratem Tyrium, plenis velis ad illius philosophiam se
contulit.
[F] De similibus figuris alias nobis non semel dictum est.

[F]PECVNIA ABSQVE PECVLIO3502


15




20




25


Apparet olim fuisse prouerbium inter agricolas iactatum Pecuniam sine peculio
fragilem esse. Refertur Pandectarum libro trigesimosecundo, titulo De legatis et
fideicommissis, capite Si chorus: His verbis: 'quae mobilia mea erunt, do, lego' 20
nummos ibi repositos, vt mutui darentur, non esse legatos Proculus ait, at eos quos
praesidii causa sepositos habet, vt quibusdam bellis ciuilibus factitassent, eos legato
contineri; et saepe audisse rusticos senes ita dicentes: pecuniam sine peculio fragilem

esse, pecuniam appellantes quod praesidii causa reponeretur. Retulimus alibi prouer-
bium quod admonet ne totam substantiam vni credamus naui, ne nihil supersit
vnde damnum sarciatur, si nauis interierit. Ita solent senes summam aliquam
seponere, ne nihil superesset, si res incendio, bello aut furto periret. Si libebit
adagium alio deflectere, poterit accommodari ad eum qui non omnia consilia sua
communicat amicis aut qui felicitatis summam non ponit in rebus extrariis, sed
in animi bonis, vt illis casu perditis habeat quo confugiat nec despondeat ani-
mum. Quod enim proprie nostrum est 'peculium' dicitur. Ea vero demum pro-
prie nostra sunt quae fortuna non potest eripere.

[F]RANA CVM LOCVSTA3503

30


LB 1077
Impar certamen expressit hac figura Theocritus in Thalysiis:
 Βάτραχος δὲ ποτ᾿ ἀκρίδας ὥς τις ἐρίσδω,  id est
 Sic certo veluti si certet rana locustis. |
Addit scholiastes Graecis ranam dici βάτραχον quasi βοάτραχον ob vocis aspe-
ritatem.

35 [F]MVSARVM AVES3504





40
Μουσῶν ὄρνιθες in eadem ecloga dicti sunt poetae, quod assidue modulentur sua
carmina:
 Καὶ Μοισᾶν ὄρνιχες ὅσοι, ποτὶ Χῖον ἀοιδόν
 Ἀντία κοκκύζοντες ἐτώσια μοχθίζοντι,  id est
 Quotquot aues Musarum audent certare poetae
 Chio coccysando, opera conantur inani.

[F]AD PEDES, AD CAPVT3505



45

Non sine prouerbii specie dictum videtur illud Theocriti in Pastoribus de rebus
copiosis et affluentibus:
 Ὧν μοι πρὸς κεφαλῇ καὶ παρ ποσὶ κώεα κεῖνται,  id est
 Ad caput adque pedes, quarum me vellera cingunt.
Sermo est pastoris iactantis opes suas, [H] quibus vndique affluebat.

[F]PSYDRACIA213506


50




55



  c59-61
60
Theocritus in Aita:
 Ψεύδεα ῥινὸς ὕπερθεν ἀραιᾶς οὐκ ἀναφύσω,  id est
 Non mihi nascentur nares mendacia supra.
Scholiastes addit apud Siculos qui supra nares haberent pustulas albas, quas illi
vocant ψυδράκια siue ἰόνθους [E] aut ὀνθίους, [F] pro mendacibus haberi solitos
vulgo. Quin et hodie vulgo dicunt: Nasus tuus arguit mihi te mentiri. Idem iocus
est vulgi de maculis vnguium. Quin et ipsas narium pustulas Graeci ψεύσματα
vocant, [H] vt indicat idem scholiastes. Amans hoc aenigmate significat se nihil
mentiturum de amica. Iones ψύδρακας appellant varias pustulas. Hinc diminu-
tiuum ψυδράκια, ἐξανθήματα, quod in summa cute efflorescant.
    Res ipsa plane superstitiosa est et casum esse puto, quod noui quendam cui
non nasus tantum, sed tota pene facies psydraciis erat operta. Nec vllum vnquam
animal vidi vanius aut impudentius mendax.

[F]CVM SACCO ADIRE223507



65




70
  a71-74


Prouerbiali schemate dictum est quod adfertur ex Paulo libro Pandectarum qua-
dragesimo sexto, titulo De solutionibus et liberationibus, capite Quod dicimus:
Quod dicimus, inquit, in eo haerede qui fideiussori testatoris id quod ante aditam
haereditatem ab eo solutum est debere statim soluere, cum aliquo scilicet tempera-
mento temporis intelligendum est: nec enim cum sacco adire debet.
Haec ibi. Non
dubium est quin hic sermo fuerit vulgo iactatus de quouis qui postulat vt statim
exhibeatur quod petit. Alioqui non ad omnia recipienda sacco est opus, velut ad
oleum aut vinum.
    [G] Graecis θυλακίζειν dicitur qui cum pera sequens postulat aliquid, qui mos
est mendicorum, vnde prouerbium Mendicorum peras semper esse inanes. Θύλα-
κος autem vas est farinarium. Hesychius indicat eam vocem fuisse peculiarem
Tarentinis.

75 [F]OFFICERE LVMINIBVS3508





80




85



Officere luminibus dicitur qui gloriam alterius obscurat. Hic sermonis color
sumptus est ex literis iureconsultorum, in quibus cauetur ex seruitutibus prae-
diorum, ne vicinus altius sublato aedificio officiat luminibus vicini. Ita Paulus
Pandectarum libro viii., titulo De seruitutibus vrbanorum praediorum, capite
tertio, Luminum inquit seruitute constituta id acquisitum videtur, vt vicinus lumina
nostra excipiat; quum autem seruitus imponitur, ne luminibus officiatur, hoc
maxime adepti videmur, ne ius sit vicino inuitis nobis altius aedificare atque ita
minuere lumina nostrorum aedificiorum.
Id eleganter alio detorsit M. Tullius in
Bruto: Nam vt Philisci et Thucydidis concisis sententiis, interdum etiam non satis
apertis, officit Theopompus elatione atque altitudine orationis suae (quod idem Lysiae
Demosthenes), sic Catonis luminibus obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata
altius oratio.
[H] Idem Pro C. Rabirio Posthumo de C. Caesare loquens: Nec ami-
cum pudentem corruere patitur; nec illius animi aciem perstringit splendore sui
nominis, nec mentis quasi luminibus officit altitudo fortunae et ghriae.

90 [F]MANV LONGA ET MANV BREVI TRADERE3509



LB 1078

95




100




105
Libro Pandectarum quadragesimo sexto, titulo De solutionibus, scribitur hunc in
modum: Pecuniam mihi debes aut aliam rem, si in conspectu meo ponere te iubeam,
efficitur vt et tu statim libereris et mea esse incipiat: | nam tunc, quod a nullo cor-
poraliter eius rei possessio detinetur, acquisita mihi et quodammodo manu longa tra-
dita existimanda est. Simili figura dictum est breui manu dare libro Pandectarum
vigesimo tertio, titulo De iure dotium, capite Licet soleat: Quoties autem extra-
neus accepto fert debitori dotis constituendae causa, si quidem nuptiae insequutae
non fuerint, liberatio non sequetur; nisi forte sic accepto tulit vt velit mulieri in
totum donatum: tunc enim credendum est breui manu acceptum a muliere et marito
datum.
    Quae si deflectas, plus habebunt veneris, veluti: qui promissis agit ac spem 23
tantum ostendit, longa manu dat, quod animo contueri possis, non statim etiam
tollere. Contra, qui praesens ac statim exhibet quod promittit, brevi manu dat.
Pueri assem ostendunt elephanto nec audent porrigere.
    De longis regum manibus alibi dictum est.

[F]IYNGETRAHOR3510




110




115
Qui vehementi et impotenti desiderio trahuntur ad aliquid Iynge trahi dicuntur.
Ita Pindarus in Nemeis, hymno quarto: Ἴυγγι ἕλκομαι ἦτορ, id est Iynge trahor
animo.
Interpres addit huiusmodi fabulam: Iyngem aiunt fuisse filiam Echus, alii
Pithus, quae, quum amatoriis venenis incitasset Iouem in amorem Ius, a Iunone
irata versa est in auem, qua mulieres vti consueuerunt in amatoriis veneficiis,
quemadmodum indicat Theocritus in Pharmaceutria:
 Ἶυγξ, ἕλκε τὺ τῆνον ἐμὸν ποτὶ δῶμα τὸν ἄνδρα,  [G] id est
 Per te, Iynx, meus ille domum vir, quaeso, trahatur.
[F] Quidam iyngem vertunt motacillam, quod caudam assidue moueat.

[F]DII OMNIA POSSVNT243511




120
Hemistychium Homericum: Θεοὶ δέ τε πάντα δύνανται, id est At coelestes omnia
possunt.
Quadrabit in monarchas, quibus promptum est facere quicquid animo
collibitum fuerit, siue iure siue iniuria. Pindarus in Pythiis, hymno tertio: Θεὸς
ἅπαν ἐπ᾿ ἐλπίδεσι τέκμαρ ἀνύεται, id est Deus autem pro sua libidine omnem exitum
perficit.

[F]TIMIDI MATER NON FLET3512

  a122-143

125

  c127-135


130




135




140


Probus Aemylius in vita Thrasybuli testatur hoc velut aenigma vulgo iactatum,
Timidi matrem non flere, quod in bello qui contemnunt hostem nihilque metuen-
dum ducunt, quoniam sibi parum cauent, fere pereunt et matribus luctum adfe-
runt cum orbitate. Contra qui nihil non metuit neque quicquam omnino
contemnit, is tutioribus vtens consiliis raro venit in periculum. Thrasybulus
enim, quum indixisset bellum triginta tyrannis, qui Athenas oppresserant, et cas-
tellum Atticae Philen occupasset, non plures secum habuit quam triginta com-
militones. Hoc, inquit, initium fuit salutis Atticorum, hoc robur libertatis clarissi-
mae ciuitatis. Neque vero hic non contemptus est primo a tyrannis neque eius
solicitudo. Quae quidem res et illis contemnentibus perniciei et huic despecto saluti
fuit, hoc enim illos ad persequendum segnes, hos autem tempore ad comparandum
dato fecit robustiores. Quo magis praeceptum illud omnium in animis esse debet
,
nihil in bello oportere contemni nec sine causa dici timidi matrem flere non solere.
Quanquam satis constat hunc locum deprauate legi, vnde coniicio sic scriptum
fuisse: 'Neque vero hic modo contemptus est primo a tyrannis, sed eius etiam
solitudo' itaque 'modo' deprauatum est in 'non' et 'solitudo' in 'solicitudinem' et
deprauatio deinde trahit deprauationem vt ansa ansam. Sentit enim Probus
ipsum Thrasybulum vt hominem mediocriter nobilem ac diuitem despectui
fuisse tyrannis, deinde hoc magis fuisse contemptui, quod tam paucos haberet
suae factionis homines.
    Retulimus alibi de fortitudine quae erumpit in neruum.

[F]TEVTHIDVM MORE3513

145

LB 1079


150
Themistocles, vt in ipsius vita refert Plutarchus, Eretrieo cuidam exprobrans
ignauiam dixit: 'Ἦ γὰρ' ἔφη 'καὶ ὑμῖν περὶ πολέμου τίς ἐστι λόγος, οἳ καθάπερ αἱ
τευθίδες μάχαιραν μὲν ἔχετε, καρδίαν δὲ οὐκ ἔχετε', id est 'Sane', inquit, | 'et vobis
aliquid de bello dicendum est, qui teuthidum in morem gladium quidem habetis, cor
autem non habetis.' Quidam teuthidas putant esse quas nos vocamus sepias. Sepia
autem de genere mollium est et arbitror huic generi cor non inesse.

[F]SAMII LITERATI3514




155
  c155-158



160

  c162-166


165




170
   c170-172


   c174-176
175
Plutarchus in vita Periclis citat hunc versiculum ex Aristophane comico:
 Σαμίων ὁ δῆμός ἐστιν ὡς πολυγράμματος,  id est 25
 Populus Samiorum valde literatus est.
Arbitror hoc inde dictum, quod, quum Samii captiuis Atheniensium inussissent
noctuam, Athenienses vicissim Samiorum captiuis inurebant Samaenam, [G]
quam in collectaneis opinor dictam Σάμην. [F] Id erat nauis genus, lato ventre, a
prora veluti suilli rostri speciem praeferens, vnde et hic versus iactatus est:
 Ναῦς δέ τις ὠκυπόρος Σαμία ὑὸς εἶδος ἔχουσα,  id est
 Nauis erat velox Samia specieque suilla.
Dicta est Samaena, quod a Samiis reperta sit. Conueniet igitur in cicatricosos et
stigmatum plenos. Hesychius et Suidas addunt apud poetam dictum in Babylo-
nios e pistrino prodeuntes, stigmatibus notatos. Verum Aristoteles aliam huius 26
dicti monstrat originem: quum Samiorum gens esset afflicta a tyrannis, ob
inopiam administrantium rempublicam coacti sunt aliquot e seruis admittere in
consortium administrandi magistratus. Sic Aristoteles. Seruile est autem [H] ac
noxiorum [F] stigmatis notari. [H] Apud Plautum in Cassina: Si hic literatus me
sinat
, 'literatum' appellans notis inustis insignem. Plinius libro xviii., capite iii.
inscriptos appellat: At nunc eadem illa vincti pedes, damnatae manus, inscripti vul-
tus exercent. De attagena diximus alias. [F] Nec desunt qui causam diuersam
adferant, quod apud Samios inuentae sint vigintiquatuor literae a Callistrato. Sic
Andron in Tripode. Idem Ionum literas tradidit Atheniensibus. Probabile est igi-
tur a repertis traditisque literis iocum fuisse versum ad stigmata; nam Samii simul
et accipiebant et tradebant infames notas. [H] Nicanor Alexandrinus, grammati-
cus, populari ioco dictus est Stigmaticus, quod de scripturae distinctiunculis, quas
Graeci στιγμάς appellant, curiose scripserit.

[F]SAMII MORES3515

   c178-180

180

Σαμιακὸς τρόπος, id est Samii mores. Quidam referunt ad calumniandi vitium,
quod, vt dictum est, Samii notas et inurerent aliis et paterentur ab aliis. Alii
malunt referre ad nouam nauigii speciem, quam apud illos repperit Polycrates
tyrannus. Itaque quadrabit in eos qui suos quosdam habent mores, a caeterorum
moribus dissidentes.

[F]ΛΑΚΚΟΠΛΟΥΤΟΙ3516


185


Calliae barbarus quispiam clam indicauit magnam auri vim in puteum quen-
dam coniectam. Is et occidit indicem, ne proderet, et aurum sustulit. Vbi res
innotuit, in comoediarum iocum versa est, vt qui malis artibus subito ditesce-
rent λακκόπλουτοι dicerentur. [H] Refert Plutarchus in vita Aristidis. [G] Attigit
et Hesychius.

[F]ABYDVS, ABYDENVS3517

190
   c190

  a193-200

195




200
Abydenorum mores in prouerbium abierunt. Nam Abydeni dicti sunt sycophan-
tae seu molles et effoeminati. Meminit adagii Pausanias et Suidas, quorum hic
ostendit etiam res nihili nugasque meras Abydum dici (quemadmodum de tricis
et apinis alibi retulimus), [G] opinor, quod id temporis frigeret Abydus ob vetus-
tatem. Vnde Sinopen meretricem Abydum vulgo dictam indicat Athenaeus libro
xiii., quod iam anus a nemine adiretur. Hesychius indicat quempiam apud poe-
tam quendam Ἀβυδοκόμαν dictum, quod de sycophantia sese venditabat. Suidas,
ni fallor, alicubi citat ex Aristophane. Zenodotus sic effert prouerbium: Ἄβυδος
πόλις, id est Abydus ciuitas. Stephanus indicat prouerbium dictum ab Abydenis
Milesiis. Nam hinc profecta est Abydus Hellespontica. Verum haec propius atti- 27
nent ad prouerbium quod ante retulimus, Ne temere Abydum.|

LB 1080 [F]ΑΘΕΡΙΖΕΙΝ3518

  c202-204
  c203-205

205
Graecis ἀθερίζεται quod reiicitur ac nihili fit. Translatum a summis ordei spicis,
quae ceu cuspides habent, quae nulli sunt vsui, sed inter metendum pereunt. Eas
Graeci vocant atheras. Sic ex Galeno annotauit vir ille diuinus Hermolaus Barba-
rus. Sunt qui putent spicas inutiles ac reiiculas dici athericas, quod a messoribus 28
ac triturantibus negligantur.

[H]MANVARI3519



210




215
Sicut fures multis artibus instructi sunt, ita studium illorum variis nominibus
appellabatur, velut inuolare et manticulari. Pro eodem Laberius citante Nonio
Marcello dixit manuari, nec dubium quin ea vox ioco populari fuerit iactata,
quemadmodum et hodie, quoniam furandi verbum nimis odiosum est, mitiore
verbo dicunt: digitauit, si quid furto sublatum volunt intelligi, simul vt effugiant
actionem iniuriarum: 'Quid ais? Appellas me furem?' 'Nequaquam, sed manua-
torem.'
    Huiusmodi voces obsoletae non carent gratia, si in loco adhibeantur nec sine
προεπιπλήξει, 'vt prisci loquebantur' aut 'vt vetere verbo vtar'.

[F]AD CORONIDEM VSQVE3520



220




225




230


  a233-238

235



  c239-241
240


Μέχρι τῆς κορωνίδας, id est vsque ad coronidem. Quum extremum finem rei
cuiuspiam significamus. A nauibus translatum putant literatores, quibus aliquid
rostri speciem gerens solet addi. Nam 'corone' Graecis cornicem sonat, 'coronis'
corniculam. Apud Homerum vsurpatur κορώνη pro anulo aut si quid aliud appo-
nitur ostio. Idem velut ornamenti gratia perfectis omnibus additur. Vnde Eusta-
thius indicat laetum rerum finem χρυσῆν κορώνην prouerbio dici solere. Plutar-
chus in libro De fortuna Alexandri refert Philoxenum a Dionysio coniectum in
latomias [H] (id erat nomen teterrimo carceri), [F] quod tragoediam quam illi
castigandam tradiderit, ἀπὸ τῆς ἀρχῆς μέχρι τῆς κορωνίδας περιέγραψεν, videlicet
circunducta linea significans totam esse dispungendam. Idem Aduersus Stoicos:
Ἐκ παρόδου καὶ ἀρχῆς ἄχρι κορωνίδος, id est ab ingressu et initio vsque ad coro-
nidem.

    Iucundius erit, quoties transfertur ad animum, veluti si quis 'studiorum coro-
nidem' dicat aut moneat vt egregiis coeptis auream addat coronidem aut vitae
laudabiliter actae iubeat auream imponi coronidem, hoc est mortem piam.
[G] Quanquam 'coronis' dicitur interdum quod accedit absoluto operi, vt
Martialis: Multaque coronide longus.
    Qualia sunt in conuiuiis quae Graeci vocant ἐπιδορπίσματα siue μεταδόρπια,
quod coenis addantur, Latini, ni fallor, bellaria vocant. Cuius vocis eadem fuerit
gratia, si ad res animi transferatur, velut ad accessionem quaestioni propositae
additam aut aliud simile.
    [H] Postremo: grammatici, quoties persona actoris eodem metri genere finit
quo coeperat, coronidem vocant eamque notant veluti rostri figuram exprimenti-
bus lineis.
    [F] Attigeramus hoc prouerbium in eo quod est A capite vsque ad calcem, sed
tribus duntaxat verbis.

[F]SINE VT INCOLVMIS REDEAT293521

245




250


Habet prouerbii speciem quod est apud Theocritum in Hodoeporis:
 Εἶα λέγ᾿, εἴ τι λέγεις, καὶ τὸν ξένον εἰς πόλιν αὖθις
 Ζῶντ᾿ ἄφες,  id est
 Dic age, si quid dicis, et hospes vt vnde profectus
 Viuus eo redeat permittito.

Sic et hodie dicimus iis qui verbis [H] minacibus [F] et conuiciis ferociunt: Eia,
sine hominem viuere!
[H] Verba sunt Laconis ad Comatam, qui de se arroganter
in alterum contumeliose fuerat loquutus. Tametsi locum varie interpretatur scho-
liastes.

[F]VESTIGIO303522

255




260
Non ignotum est Latinis e vestigio fieri quod citra moram ac protinus fit, quod
prisci dicebant extemplo. Eadem figura reperitur et apud Graecos ἐκ ποδός pro
'ilico', velut in Theocriti Verno itinere: Ὃς ἐκ ποδὸς ἄνυε κράναν, id est Qui tum
protinus extruxit fontem.

    De ἐκ ποδός quod significat ab imis, velut a pedibus [H] vsque ad caput, [F]
dictum est alibi. |

LB 1081 [F]QVISQVIS TARDE VENIT AD COENAM3523




265




270
  c270-274


Theocriti scholiastes indicat hos senarios prouerbio fuisse iactatos:
 Ὅστις ἐπὶ δεῖπνον ὀψὲ κληθεὶς ἔρχεται
 Ἢ χωλός ἐστιν ἢ οὐ δίδωσι συμβολάς,  id est
 Quisquis vocatus tardus ad coenam venit
 Aut claudus est aut non dat ille symbolas.
Theocritus sic habet:
 Ἦ μετὰ δαῖτα κλητὸς ἐπείγεαι;  id est
 An quoquam ad coenam properas conuiua vocatus?
Et addit eos qui vocati sunt celerius ire, qui non vocati tardius. Etenim qui voca-
tus se venturum promisit inciuile putat, si conuiuatori sit in mora; qui non voca-
tus venit vel pudore tardior est vel quod exclusus spe alterius conuiuii. Ita qui
symbolum dedit properat, ne mulctetur damno, si post tempus venerit; qui non
dedit, huius rei securus, vt lubet ambulat.

275 [F]GARGARA BONORVM3524

  c276-289



280




285




290
  a290-294



295
  c295-299


  c299-303
300
  a299-310



305




310
Innumerabilem hominum rerumue vim prisci gargara dicebant, ficta, ni fallor,
voce a strepitu quem facit hominum congregatorum multitudo aut rerum effusa-
rum copia. Aristomenes ἐν Βοηθοῖς apud Suidam et Aristophanis interpretem:
Ἔνδον γὰρ ἡμῖν γάργαρα, id est Nobis enim intus gargara. Citatur et tragicus quis-
piam, Sophron, opinor, qui scripserit: Χρημάτων τε γάργαρα, id est Pecuniarum
gargara.
Vnde et γαργαίρω verbum, quod significat perstrepo prae multitudine. Vt
Cratinus:
 Ἀνδρῶν ἀρίστων πᾶσα γαργαίρει πόλις,  id est
 Vrbs vniuersa haec optimis strepit viris.
Rursus ex fabula cui titulus Λίμναι citatur hic versiculus:
 Ἀνδρῶν ἐπακτῶν πᾶσα γάργαιρ᾿ ἑστία,  id est
 Viris adactis tota perstrepit domus.
Caeterum, quod est apud Homerum Κάρκαιρε δὲ γαῖα πόδεσσι, id est Pedibus 31
quoque terra strepebat: mutata literula κάρκαιρε dictum pro γάργαιρε. Denique,
cancros existimant dictos γάργαρους ob pedum multitudinem. [G] Macrobius
libro Saturnalium quinto docet Gargara montem esse et eiusdem nominis oppi-
dum monti subiectum in Mysia, vt apparet, quae frugum est feracissima, vt hinc
factum sit vt qui immensam rerum copiam significare vellet Gargara nominaret.
Exempla citat ex Alcaeo, Aristomene, quae scribarum inscitia desiderantur. [F]
Aristophanes ἐν Ἀχαρνεῦσι risus causa duas voces coniunxit immensam multitu-
dinem significantes:
 Ἃ δ᾿ ὠδυνήθην, ψαμμοσικοσιογάργαρα. 32
Siquidem ψαμμοσικόσια dicunt Graeci quae vel aequant harenarum numerum,
ad eam formam qua dicunt τριακόσια et ἑξακόσια. [G] Alexis apud Athenaeum
libro sexto:
 Ἐβόα καλῶν τὸν οἰκέταν
 Ἕν᾿ ὄντα καὶ μόνον, ὀνόμασιν δὲ χρώμενον
 Ψαμμακόσιοις,  id est
 Famulum intonabat euocans
 Vnum atque solum, caeterum vocabulis
 Vtens ad id innumeris.
Loquitur de paupere ostentatore diuitiarum, qui, quum non haberet nisi vnum
famulum, tamen pro foribus euocabat eundem variis nominibus, vt hospites cre-
derent plurimos esse domi. Et huius compositae vocis meminit Macrobius loco
quem modo indicauimus.

[F]ONOBATIS3525

  c312-317


315



  c319-322
LB 1082
321



325
Apud Cumanos mulier in adulterio deprehensa ducebatur in forum, vt illic lapidi
insistens omnibus esset conspicua. Deinde, impositam asino atque ita per totam
ciuitatem circunductam reducebant ad lapidem, vt ibi rursus esset omnibus spec-
taculo. His actis habebatur infamis per omnem vitam et ignominiae gratia ὀνοβά-
τις dicebatur, quod asinum equitasset. Lapis autem nefastus ac detestabilis habe-
batur in quo steterat mulier. Quadrabit in quamuis prostitutae famae.
    Asinus apud Cumanos erat iocus prouerbialis, qua de re nobis dictum est alias.
Illud hic annotandum, quomodo decreuerit legum seueritas. Apud Hebraeos
adultera lapi|dabatur. Apud Romanos aliquando minitabatur lex Iulia. Apud
Cumanos summa ignominia supplicii loco erat. Nunc apud Christianos ludus est
adulterium, apud quos tamen matrimonium est sacramentum. Quid superest,
nisi vt premia decernantur his qui multorum vxores constuprarunt? Olim inces-
tae prophanae viuae defodiebantur. Nunc violare virginem Christo dicatam pie-
tas est.
    Verum quod ad prouerbium attinet, refertur a Plutarcho in Problematis.

[F]MONOPHAGI3526


  c329-339
330




335



Μονοφάγοι dici poterunt sordidi et inhospitales qui neminem inuitant ad
conuiuium. Aeginensium qui ad bellum Troianum profecti fuerant, multi perie-
rant in pugna, plures tempestas absorpserat. Paucos igitur qui domum incolumes
redierunt, quum recepissent cognati, videntes reliquos ciues ob desiderium suo-
rum in luctu ac moerore versari, non arbitrati sunt conuenire vt vel palam laeti-
tiam suam declararent vel diis ob illorum salutem rem diuinam facerent, sed suos
quisque quos incolumes receperant, domi clam conuiuiis et gratulationibus exci- 33
piebant, ipsi ministrantes patribus, cognatis, fratribus ac necessariis, neminem
alienum admittentes. Hoc imitantes Aeginetae, quum Neptuno sacrificant, dies
sedecim, gestantes thiasos, quos vocant, clam apud sese conuiuia celebrant, neque
seruorum quisquam adesse sinitur. Mox Veneri sacrificantes festum soluunt.
Itaque qui sic sacrificabant μονοφάγοι dicebantur.

340 [F]EAMVS ATHENAS3527

  c341-344


  c344-352
345




350


Ἴωμεν εἰς Ἀθήνας, Eamus Athenas. Plutarchus in vita Thesei refert Athenienses
Minois violentia simulque rerum inopia afflictos inisse foedus cum illo his qui-
dem conditionibus, vt quotannis in Cretam mitterent septem pueros ac totidem
puellas, quos quidam existimant a Minotauro solitos interimi. Aristoteles dissen-
tit: sed quum vetusti cuiusdam voti religione tenerentur Cretenses, illas homi-
num primitias mittebant in Delphos. Quibus eo proficiscentibus adiunxerunt
sese multi Cretensium filii. Caeterum quum illic ob terrae sterilitatem aegre sibi
pararent victum, venerunt in eam Italiae partem quae quondam Iapygia dicta est.
Hinc in Thraciam profecti Bottiaei dicti sunt. Vnde virgines Bottiaeorum sacri-
ficio quodam absoluto canere solent: Eamus Athenas, his verbis testificantes desi-
derium patriae quondam relictae. Huius sententiae citat autorem Aristotelem in
Republica Bottiaeorum.
    Licebit vti, si quando nos melioris fortunae relictae poenitebit.

[F]ABDERITICA MENS343528

355




360




365

Abderitae in stuporis insaniaeque fabulam abiere. Quod perspicuum est ex epi-
grammate Martialis libro x. de eo qui damnatus in theatro repraesentauit
Mutium Sceuolam ac manum imposuit igni, sed iussus, sed acrioribus paratis
suppliciis, ni faceret:
 Si patiens fortisque tibi durusque videtur,
 Abderitanae pectora plebis habes.
De Boeotis et Batauis alias nobis dictum est. Abderitanis autem natura peculia-
rem fuisse mentis stuporem indicat M. Tullius in libris De natura deorum. Et Pli-
nius libro xxv., [G] capite viii. [F] docet huic vrbi vicina esse pascua in quibus
equi pasti inflammantur rabie, [G] quemadmodum apud Potniam asini. [F] Est
autem in Thracia, condita dictaque ab Abdera sorore Diomedis, patria Democriti
physici, iuxta Pomponium Melam. Stephanus ciuitatem dictam autumat ab
Abderito filio Erimi, Herculi adamato, quem Diomedis equi dilacerarant.

[F]MARITIMI MORES3529


370

  c372-376


LB 1083
376

Non abest a prouerbii specie quod Plautus in Cistellaria dixit maritimos mores pro
variis et inconstantibus, quales fere sunt amantium, qui, quum ferantur impo-
tentibus cupiditatibus, tamen sibi non constant. Queritur autem apud comicum
adolescens de Amore mentem in varios affectus rapiente. Ita, inquit, mihi omnia
ingenia sunt: quod lubet, non lubet iam id continuo. Ita me Amor lapsum animi
ludificat, fugat, agit, appetit, raptat, retinet, iactat, largitur, quod dat non dat,
deludit. Modo quod suasit dissuadet; quod dissuasit, id | ostentat. Maritimis moribus
mecum experitur. Quemadmodum autem mare nunquam conquiescit et subinde
mutat faciem, ita ferunt homines maritimos nonnihil ex maris ingenio referre.
De Euripo dictum est nobis alias.

[F]PECVNIAE PEDIBVS COMPENSANTVR3530

380



  c384-386
385



Inter Catonis dicta quae prouerbiorum vice celebrantur refertur et illud: Pecu-
niam pedibus compensari
, quod tamen in libris eius viri nondum repperi. Sed fieri
potest vt hoc M. Tullius ioco dixerit. Nec dissimile veri est multas Catonis sen-
tentias fuisse celebres quas ille dixit tantum, non scripsit. Ciceronis ex oratione
Pro L. Flacco verba subscribam: Si te crassi agri delectabant, hic alicubi in Crustu-
mino aut in Capenati parauisses. Verum esto; Catonis est dictum 'pedibus compensari
pecuniam'. Longe omnino a Tiberi ad Caicum
et caetera. Sententiam autem hanc
esse arbitror, si longius absit fundus plus impendiorum esse domino et minus ad
eum redire lucri. Id damni sarcitur pedibus domini, si non grauetur subinde fun-
dum inuisere.

390 [F]NE INCALCEATVS IN MONTES353531





395

Theocritus ἐν Νομεῦσι:
 Εἰς ὄρος ὅκχ᾿ ἕρπεις, μὴ ἀνάλιπος ἔρχεο, Βάττε·
 Ἐν γὰρ ὄρει ῥάμνοι τε καὶ ἀσπάλαθοι κομόωντι,  id est
 Batte, caue pedibus nudis perrepere montem,
 Quippe rubis tribolisque viret mons vndique densus.
Qui suscipit vitae genus armet sese aduersus occursura incommoda, ne poeniteat
suscepti.

[F]NON INCEDIS PER IGNEM3532


400




405



[H] Οὐ γὰρ ἐπὶ πυρὸς βέβηκας: Non incedis per ignem. [F] Theocritus in
Hodoeporis:
 Μὴ σπεῦδ᾿· οὐ γάρ τοι πυρὶ θάλπεο,  id est
 Ne propera: neque enim igne calescis.
Scholiastes indicat subesse prouerbium, quo significabant aliquem plus satis fes-
tinare. [H] Nam pastor, vt erat, protinus volebat canendi certamen inire. Alter
non probans tantam celeritatem prouocat ad locum commodiorem. [F] Prope-
rant enim qui per ignem incedunt et celeritas reddit elementum innoxium, quem-
admodum non laeditur qui manum per mediam flammam mittit aut prunam
ardentem subito manu correptam abiicit. Qui versatur in re periculosa dicitur et
ipse 'per ignem incedere', [H] de quo prius nobis dictum est.

410 [F]CALAMOBOAS363533

  c411-415



415
Antipater, quum nec vellet nec posset congredi comminus cum Carneade, qui
magna vehementia inuehebatur in Stoicos, semet ad scribendum vertit multosque
libros aedidit maledicos et ineptos, in quibus passim contradicebat Carneadi.
Hinc vulgo cognomen adeptus est Καλαμοβόου, quod non lingua, sed calamo
vociferaretur. Meminit Plutarchus in libello Περὶ τῆς ἀδολεσχίας.

[F]NON SOLI ATRIDAE AMANT VXORES3534




420




425
Quoties significabimus suam cuique dolere iniuriam, contumeliam aut damnum
nec oportere quemquam impune laedi, conueniet Homericus ille versus ex Ilia-
dos I:
 Ἦ μοῦνοι φιλέουσ᾿ ἀλόχους μερόπων ἀνθρώπων
 Ἀτρεΐδαι;  id est
 Num solis hominum Atridis affectus amorque
 Vxorum est?

Eum Sextus Coelius citante Vlpiano ceu vulgo iactatum adfert libro Pandectarum
xlviii, titulo Ad legem Iuliam de adulteriis, lege Si vxor. Vergilius imitatus est
libro Aeneidos ix: Nec solos tangit Atridas / Iste dolor.

[A]AVRIS BATAVA3535



430
  c431-433


LB 1084
435
  c436-444



440

  c442-444

  c444-446
445




450


  c453-455

455




460


  c463-472

465




470




475
Quemadmodum Graeci dicunt Βοιώτιον οὖς, id est Boeoticam aurem pro 'pingui
crassaque', itidem Martialis Epigrammatum libro sexto Batauam aurem dixit
'agrestem, inelegantem tetricamque':
 'Tune es, tune' ait 'ille Martialis
 Cuius nequitias iocosque nouit
 Aurem qui modo non habet Batauam?'

Sic enim legit Domitius Calderinus, quanquam non|nulli mutarant pro
'Batauam' 'seueram'.
    Erant Bataui Germaniae populi, Cathorum pars, qui domestica seditione pulsi
extrema Gallicae orae vacua cultoribus simulque insulam inter vada sitam occu-
pauere, quam mare Oceanum a fronte, Rhenus amnis tergum ac latera circum- 38
luit. Gens tum bello valida, vt quae Germanicis bellis esset exercitatissima, tum
opibus pollens, quod Romana militia non exhauriretur, quandoquidem erat his
cum imperio societas, vt viros tantum armaque ministrarent, quemadmodum
copiosius prodidit Cornelius Tacitus libro xx. Conuenit inter plerosque doctos,
nec id refragantibus coniecturis, eam insulam cuius meminit Tacitus esse quam
nunc Hollandiam vocant, terram mihi semper et celebrandam et venerandam, vt
cui vitae huius initium debeam. Atque vtinam illi nos tam possimus honesta-
mento vicissim esse quam illa nobis non est poenitenda! Nam quod Martialis
eam gentem rusticitatis insimulat, quod eandem Lucanus trucem vocat, aut nihil
ad nos pertinet aut etiam laudi vertendum arbitror vtrunque. Siquidem quae
gens non aliquando fuit rudior? Aut quando Romana gens laudatior quam cum
praeter agriculturam et militiam nihil artium nosset? Quod si quae quondam in
Batauos dicta sunt contendet aliquis ad huius temporis rationem pertinere, quae
maior laus Hollandiae meae poterit tribui quam si dicatur a Martialis iocis abhor- 40
rere, quos etiam ipse nequitias appellat? Vtinamque Christianis vel omnibus
aures essent Batauae, quo pestilentes eius poetae facetias aut non admitterent aut
certe his non caperentur! Quod si quis id rusticitatem vocare velit, nos conui-
cium haud illibenter agnoscimus, videlicet cum integris Lacedaemoniis, cum
priscis illis Sabinis, cum laudatissimis Catonibus commune. Lucanus autem, opi-
nor, ita truces appellat Batauos vt Vergilius acrem Romanum. Alioqui, si mores
domesticos spectes, non alia gens est ad humanitatem, ad benignitatem propen-
sior cuique minus adsit vel feritatis vel truculentiae. Ingenium simplex et ab insi-
diis omnique fuco alienum, nullis grauibus obnoxium vitiis, tantum ad volupta-
tem, praecipue conuiuiorum, aliquanto deditius. Cuius rei causam esse puto 42
miram rerum omnium exuberantiam quibus voluptatis studium iritari solet,
idque partim ob commoditatem importationum, quod non solum occupat duo
nobilissimorum fluminum ostia, Mosae Rhenique, verumetiam quod aliquanta
sui parte Oceano alluitur, partim ob natiuam regionis vbertatem, vt quae passim
nauigabilibus ac piscosis interluatur fluuiis, pascuis vberrimis abundet. Ad haec
auium infinitam copiam paludes saltusque suppeditant. Proinde negant aliam
inueniri regionem quae simili spacio tantum oppidorum contineat mediocri qui-
dem magnitudine, sed incredibili politia. In domesticae supellectilis nitore pal-
mam vni concedunt Hollandiae negociatores quibus pleraque pars orbis est per-
agrata. Mediocriter eruditorum nusquam gentium frequentior numerus. Ad
exquisitam eruditionem, praesertim antiquam, quo non perinde multi perue-
niant, aut vitae luxus in causa est aut quod apud illos plus honoris habetur egre-
giae morum integritati quam egregiae doctrinae. Nam ingenium non esse nega-
tum illis plurimis constat argumentis, quanquam mihi sane quam mediocre 44
contigit, ne dicam exiguum, vt et caetera pleraque.

[G]ΚΡΟΥΝΟΧΥΤΡΟΛΗΡΑΙΟΝ3536


LB 1085
481



485
  c486-493



490


Hominem stulte nugacem Graeci vocabant κρουνοχυτρολήραιον voce ridicule
composita a κρουνός, quae proprie | dicitur aqua impetu scatens, et χύτρα, olla, et
ληρεῖν, quod est nugari. 'Ollas' autem stupidos appellamus. Refertur a Suida. [H]
Extat apud Aristophanem in Equitibus. Quo dicto notasse videtur homines
immodice nugaces. Nam et λήρους quidam fontes dici putant, παρὰ τὸ λίαν ῥεῖν.
Indicat hoc Vlpianus enarrans tertiam Demosthenis Olynthiacam.
    Alibi retulimus prouerbium Lusciniae nugis insidentes, Ἀηδόνες λέσχαις ἐγ-
καθήμεναι, sed post comperi λέσχας Graecis dici nonnunquam sedilia quaedam
publica, in quibus Athenienses ociosi complures pariter sedebant, quibuslibet de
rebus inter se nugantes, qualia sunt hemicyclia. In testimonium proferunt hoc
carmen ex Homero:
 Οὐκ ἐθέλεις εὕδειν χαλκήιον ἐς δόμον ἐλθὼν
 Ἢ που ἐς λέσχην;
Haec sedilia fuisse Apollini consecrata scripsit Cleanthes. Quidam eum deum
appellant Λέσχην ὅριον.

[G]FABARVM ARROSOR3537

495




500

  c502-504


505




510




515


Κυαμοτρώξ, id est fabarum arrosor, dicebatur qui in creandis magistratibus ven-
debat sua suffragia eoque quaestus gratia sedulo versabatur in comitiis. Quod vti-
nam hodie non fieret in creandis summis ecclesiae proceribus et orbis monarcha!
Tunc a populo conuicio notati sunt qui magistratulum ambienti fauebant accepta
pecunia. Nunc palam donantur ingentia praemia qui suffragantur in creando
summo Pontifice et Caesare. Quin et ipsi principes quidam simpliciter vendunt
magistratus, et miramur collabi ciuitatum disciplinam!
    Priusquam repertus est vsus calculorum, quos Graeci ψήφους appellant, suffra-
gia nigris et albis fabis ferebantur. Vnde fabis victitare dicebantur quibus hinc
erat quaestus. Suidas citat senarium, sed, vt fere solet, tacito autoris nomine,
 Κρινεῖ δὲ τούτους οὐ κυαμοτρὼξ Ἀττικός,  id est
 Hos iudicabit non fabae esor Atticus.
Prouerbii meminit et Hesychius, indicans hunc morem fuisse apud Aetolos vt,
cui alba faba obtigisset, is magistratum susciperet. Vnde ferre suffragia siue sortiri
κυαμεύειν appellabant et iudicem κυαμοβόλον; nam et in iudiciis quibusdam non
voce, sed calculis ferebantur sententiae. Manet in hodiernum vsque diem mos, vt
in Epiphaniis rex conuiuii faba deligatur. [H] Extat autem et apud Aristophanem
in Equitibus:
 Νῷν γάρ ἐστι δεσπότης 45
 Ἄγροικος ὀργήν, κυαμοτρώξ,  id est
 Nobis agresti est dominus ira, qui fabas
 Arrodit.
Dici poterit et in tenuem parcumque, nam hinc sumpta est metaphora in
magistratus affectatores aut ex suffragiis suis venantes quaestum.

[G]MANCI PERA463538

520
c520-522



525

Narrant locum fuisse vicinum Hymetto, cui nomen fuerit Κυλλοῦ Πήρα, id est
Claudi Mantica. In eo fuisse templum simulque fontem, vnde foeminae steriles
bibebant et fiebant foecundae. Suidas indicat et composite dici Κυλλοπήραν,
admonens esse prouerbium in eos qui artificio vim admouent naturae. Hesychius
ostendit Aristophanem in Centauro lupanar appellasse Κυλλοῦ Πήραν, quod
huius nominis locus decliuis sit ac praeceps.
    Conueniet in illos qui bulbis aliisue medicamentis iritant libidinem. Quidam
elleboro succurrunt ingenio et quibusdam medicaminibus memoriae.

[G]VNDARVM IN VLNIS3539


530




535
Suidas refert hunc senarium ex Aristophane:
 Καὶ ταῦτ᾿ ἔχοντες κυμάτων ἐν ἀγκάλαις,  id est
 Atque id quidem quum essent in vlnis fluctuum.
'In vlnis vndarum esse' dicebantur qui in summis rerum difficultatibus versaban-
tur. Neque enim suauiter iactant maris vndae quos amplexae fuerint. Allusum est
ad nutrices, quae pueros in vlnis circumferunt et agitatione mouent, vt fiant
vegetiores, quod ipsum infantibus natura gratum est somnosque conciliat. Verum
alia est fluctuum iactatio.

[G]FLVCTVS MVTVS3540


LB 1086
540
  c539-543

Κῦμα κωφόν, id est fluctum mutum appellabant qui nondum edebat fragorem,
sed iam incipiebat intume|scere. Primum enim tacitis vndis insurgit mare, mox
exasperata tempestate procul fremit ac resonat.
    Dici potest de bili hominis quae nondum erupit in conuicium, sed tacite inar-
descit. Veluti si dicas: 'Cede κύματι κωφῷ!': desine contendere, ne disputatio
exeat in rixam' aut: 'Obsiste κύματι κωφῷ!': reprime iram efferuescentem!

[G]CARICVMVINVM3541

545




550
Καρικὸς οἶνος Suidas indicat fuisse prouerbium de vino, vt opinor, tenui, quod
non adferret hilaritatem, qualis erat Carica Musa, de qua dictum est alias. Quic-
quid enim vile, lugubre, molestum aut querulum Caricum dicebatur. Sed haud
scio an apud Suidam pro οἶμος scriptum sit οἶνος, nisi quod Hesychius nescio
quid attingit de Carica vite velut inculta et incomposita. Nam genus hoc militare
negligit agricolationem.

[G]ΟΙΟΛΥΚΟΣ3542




555



Herodotus in Melpomene, hoc est libro quarto, refert. Quum Theres quidam
adornaret longinquam nauigationem ac filius ipsius adolescens negaret se futu-
rum eius nauigationis comitem, Τοιγαροῦν ἔφη αὐτὸν καταλείψειν ὄιν ἐν λύκοισι, 47
id est 'Itaque relinquam eum', inquit, 'ouem inter lupos.' Ex eo dicto nomen indi-
tum est adolescentulo Οἰόλυκος, voce composita ex 'oue' et 'lupo'.
    Dici poterit in hominem desertum ac destitutum auxilio. Quod si quis nega-
bit hoc esse prouerbium, patiatur appendicem esse eius quod alibi retulimus,
Ouem lupo commisisti; nam probabile est ab hac historia natum prouerbium.

560 [G]ΝΑΙΚΙΣΣΟΡΕΥΕΙΝ3543


  c562-566


565
Ναικισσορεύειν dicebantur qui studio quippiam eleuarent. Alii putant 'ναικισ-
σορεῖς' dici solitum ei qui, quum videretur confiteri, non confitebatur, perplexis
verbis occultans mendacium, quod fere solent haeretici in discrimen adducti. Vox
composita videtur a ναί, quod est adfirmantis, et κίσση, pica, et ῥέω, quod est
fluo, quod inuoluta loquacitate negent quod affirmare videntur, rursus affirment
quod negant. Meminit Hesychius.

[G]CVI NVLLVM NEGOCIVM ERAT, HARMENEN MVRO CINXIT3544



570




575

Strabo libro Geographiae xii. refert huiusmodi prouerbium:
 Ὅστις ἔργον οὐδὲν εἶχεν Ἁρμένην ἐτείχισεν,  id est
 Qui negoci nil habebat Harmenae murum addidit.
Est enim trochaicus tetrameter. Tradit autem Harmenen vicum esse Sinopensium 48
portum habentem. Cuius meminit et Stephanus, situm indicans in Paphlagonia
et a nonnullis dictam Ἀρμήνην, quod hic sane carminis ratio non patitur. Neuter
indicat originem aut sensum adagii. Coniectare licet vicum fuisse frigidum, quem
aliquis cinxerit muro, vt fleret oppidulum aeque frigidum. Non enim dixit ἔκτι-
σεν, quod interpres videtur somniasse, qui vertit construxit, sed ἐτείχισεν, hoc est
muro cinxit.

[G]NEC ANIMANS NEC INANIME3545


580



Prouerbiali figura dictum est apud Platonem libro De legibus viii. πάντων τῶν τε
ἐμψύχων καὶ τῶν ἀψύχων, id est omnium et animantium et inanimorum, quum
nihil omnino significamus excipiendum. Simili figura dicimus 'iuuenum
senumque' et 'bipedum ac quadrupedum nequissimus'. Item 'nec diis nec homi-
nibus placet', 'nec viuis parcit nec mortuis'. Locum Platonis citauimus integrum
in prouerbio Σκιαμαχεῖν.

585 [G]IN IDEM CONSPIRARE3546




LB 1087
590
  c590-591



595
Εἰς ταὐτὸν ξυμφῦσαι, id est in vnum coalescere. Plato De legibus iiii.: Τὸ δὲ συμ-
πνεῦσαι καὶ καθάπερ ἱππέων ζεῦγος καθ᾿ ἕνα εἰς ταὐτόν, τὸ λεγόμενον, ξυμφῦσαι
χρόνου πολλοῦ καὶ παγχάλεπον, id est Caeterum conspirare ac velut equitum iugum
singulos in idem, vt dici solet, coalescere multo | eget tempore estque perdifficile.
Interpres ξυμφῦσαι vertit vnum et idem efflare, quum magis videatur dictum a
φύω, nascor. Itaque mihi magis arrisit coalescendi verbum. Quanquam huius rei
iudicium doctis defero. Si iungas duos equos inter se ignotos, non ferunt sese.
Tandem assuetudine diutina, posteaquam vterque alterius halitui assueuerit,
concordes sunt. Itaque pariter anhelasse sub eodem iugo gignit concordiam. Et
Vergilius ait: Vdoque docent inolescere libro.

[G]HIC TELAM TEXVIT, ILLE DIDVXIT3547




600




605
Apud Iulium Pollucem libro vii., capite x. refertur senarius suppresso autoris
nomine (ni forsitan Nicophanes est in Pandora):
 Ὁ δ᾿ ἐξυφαίνεθ᾿ ἱστούς, ὁ δὲ διάζεται.
Quanquam legendum arbitror Ὁ μὲν ἐξυφαίνεθ᾿ ἱστόν, ὁ δὲ διάζεται siue, quod
probabilius est, διέζετο, nam vocem ιστούς etiam metri ratio respuit. Iam si nobis
textor quispiam Graecus exponeret quid sit διάζεσθαι, quod, vt indicat Pollux,
Attici dicebant προφορεῖσθαι, non esset difficile prouerbii sensum enarrare. Nam
Suidas tantum habet διάζομαι τὸν στήμονα. Hesychius paululum lucis addiderat,
dicens: διέζετο· διεσχίζετο, si διέζετο veniret a themate διάζομαι. Quod si διά-
ζεσθαι est stamini quod superest addere, sensus erit: Alter orsus est, alter perfecit.

[G]ΣΚΙΑΜΑΧΕΙΝ493548



610




615




620




625

  c627-629


630
Olim qui inaniter laborabant σκιαμαχεῖν dicebantur, hoc est cum vmbra pugnare.
Plato libro De legibus viii.: Καὶ ἔτι πάντων τῶν τε ἐμψύχων καὶ τῶν ἀψύχων
ἀπορήσαντές ποτε, ἐρημίᾳ συγγυμναστῶν, ἆρά γε οὐκ ἐτολμήσαμεν ἂν αὐτοὶ πρὸς
ἡμᾶς αὐτοὺς σκιαμαχεῖν ὄντως; Ad haec, si quando omnibus et animatis et inani-
mis destituti nullum haberemus concertatorem, num sustinebimus ipsi contra nos
ipsos vere vmbraticam exercere pugnam?
Idem in Apologia Socratis: Ἀλλ᾿ ἀνάγκη
ἀτεχνῶς ὥσπερ σκιαμαχεῖν ἀπολογούμενόν τε καὶ ἐλέγχειν μηδενὸς ἀποκρινομέ-
νου, id est Sed necesse est omnino vt cum vmbra pugnem, simul et defendens et accu-
sans, quum nemo responderit.
Idem De republica libro vii.: Ἀλλ᾿ οὐκ ὄναρ, ὡς νῦν
αἱ πολλαὶ ὑπὸ σκιαμαχούντων τε πρὸς ἀλλήλους καὶ στασιαζόντων περὶ τὸ ἄρχειν
οἰκοῦνται, id est Non per somnium, vt nunc complures ciuitates ab iis qui cum
vmbra pugnant ac de principatu seditiones excitant habitantur.
Huc fortasse perti-
net quod scribit Florus epitome in librum Titi Liuii xlix.: quum enim Scipio rem
in Africa fortiter ac feliciter gereret, Cato in senatu reliquos qui militarent in
Africa vmbris militare
dicebat, Scipionem vigore. Iulius Pollux libro sexto indi-
cat eos qui molliter ac deliciose viuerent σκιατροφίας appellari solitos, velut edu- 50
catos in vmbra et ob hoc impatientes pulueris atque solis, et σκιατροφεῖσθαι qui
voluptatibus effoeminantur. Nam luxus et libido lucifugae sunt, amant tenebras
et secretum.
    Porro ludus vmbraticae pugnae durat etiam hodie non illepidus. Hunc qui
exercet pro vtroque respondet: et pro se et pro vmbra. Hoc admonere visum, quo
magis liqueat quod ex Apologia citauimus. [I] Meminit et Lucianus in Sectis.
Vide prouerbium Cum laruis luctari.

[G]PER FLVVIVM TRADVCERE3549




635




640
Διαβιβάζειν τὸν ποταμόν, id est transmittere per flumen, dicebantur qui difficul-
tatem explicabant rei quam ineruditiores aut inualidiores explicare non poterant.
Translatum a torrentibus aut fluuiis profundioribus quam vt cuiuis tutum sit
traiicere. Itaque qui sunt robustiores atque exercitatiores pueros, mulieres aut
alioqui imbecilles susceptos in humeros transmittunt. Plato libro De legibus x.:
Ἐγὼ σφῶ ὥσπερ νῦν δὴ δεξάμενος διαβιβῶ τὸν ποταμόν, id est Ego vos, quemad-
modum modo feci, susceptos vltra fluuium transferam.
Verba sunt hospitis Athe-
niensis, qui disputationem tradit Cliniae et Megillo, pollicens se adfuturum, si
quid haeserint.|

LB 1088 [G]GANGAMON3550


  c643-645

645

  c647-649


650
Iulius Pollux libro x., capite xl. docet genus esse retis inuolutis flexibus sinuosum
ac perplexum, quod a Graecis dicatur γαγγάμων, a γῶ, quod est capio, vt indicat
Etymologicus, putans et γαγγάμην appellari, vnde et γαγγαμουλκούς dici qui pis-
cantur hoc retis genere et γαγγαμεῖς. Aut idem est cum sagena aut simillimum.
Pollux citat Aeschylum, qui negocium inuolutum et explicatu difficile
γαγγάμωνα dixerit, quemadmodum dicimus 'nassam'. Vnde et ventris locum
circa vmbilicum γαγγάμωνα dictum, quod illic appareat circumuolutio quaedam
neruorum. Fortassis et interior aluus sic appellatur, quod intestina in sese com-
plicentur, ne mox effluant stercora.

[G]SACER MANIPVLVS3551




655



Ἱερὸς λόχος, id est sacer manipulus, olim dicebatur quemadmodum dicimus
sacram ancoram iaciendam aut rem ad triarios rediisse. Athenaeus libro decimoter-
tio declarat apud Thebanos exercitus partem fuisse quam illi ἱερὸν λόχον nomi-
nabant; eam constitisse ex amantibus et amatis et ob id praecipuum belli robur
in his fuisse situm quod amor reddat fortissimos, ad mortis etiam contemptum
animans.
    Vsus erit, si quis dicat rem Christianam hodie a monachis velut a sacro mani-
pulo pendere.

660 [G]POSTICO DISCEDERE513552





665




670

Galenus Περὶ τῶν φυσικῶν δυνάμεων libro secundo: Εἰ δὲ ἐκ πολλῶν σύγκειται,
τῇ κηπαίᾳ κατὰ τὴν παροιμίαν πρὸς Ἀσκληπιάδην ἀπεχωρήσαμεν, id est Si explu-
ribus constat, postico, quod dici solet, ad Asclepiadem recessimus
siue defecimus.
'Postico' autem 'recedere' dicitur qui furtim abit, aliis insciis sese subducens. Sic
Horatius: Postico falle clientem, quod et hodie non raro faciunt magnates. Idem
alia forma dixit: In Aristippi furtim praecepta relabor. Thomas Linacer, vir 52
incomparabili doctrina, κηπαίᾳ vertit per horti posticum. Aedes quibus est
adiunctus hortus duas habent ianuas, anticam et posticam. Antica spectat ad
publicam viam, postica ducit ad hortum; per hanc elabebantur qui clanculum
abire cupiebant.
Quosdam pudet παλινωδεῖν, sed dissimulanter transeunt in alienam senten-
tiam. Alii per occasionem subducunt se negociis. In hos congruet prouerbium.

[G]VTRES, THYLACI3553


675




680




685


Ἀσκὸς καὶ θύλακος, id est vter et thylacus, dicebatur qui cibo potuique indulgebat.
Ἀσκός enim vter est vinarius, θύλακος vas farinarium. Athenaeus libro vndecimo
refert hos versus ex Alexidis Hesione, qui dicuntur sub persona Herculis:
 Ἤιτησε κύλικα καὶ λαβὼν ἑξῆς πυκνάς
 Ἕλκει, καταντλεῖ, κατά τε τὴν παροιμίαν
 Ἀεί ποτ᾿ εὖ μὲν ἀσκός, εὖ δὲ θύλακος
 Ἄνθρωπος,  id est
 Calicem poposcit ac datum crebro bibens
 Trahitque et hausit et, vt habet prouerbium,
 Semper bene vter, thylacus semper bene est
 Homo.

Itidem Horatius:
 Si ventri bene, si lateri pedibusque tuis, quid
 Diuitiae poterunt regales addere maius?

De lurconibus ac ventribus dictum est alias non semel.|

LB 1089 [G]IGNARIVM DARE3554

690
  c691-692



695




700
Seneca libro De beneficiis quarto refert vt vulgo iactatum. Vt doleat, inquit, tibi,
vt postea consideratius loquaris, quod dicere solemus, ignarium dabo.
De lapide
pyrete sentit, ni fallor, quem alii viuum, nonnulli ignarium vocant, quod pluri-
mum habeat ignis, vt attritu digitos adurat, et alioqui ponderosissimus. Itaque
dicebatur 'ignarium dare' qui suggereret quod dolore quodam reuocaret homi-
nem a peccando, quemadmodum lapis digito additus vel pondere vel attritu non
sinit hominem obliuisci cuius gratia sumpserat eum. [H] M. Tullius haud absi-
mili forma dixit in Antonium Philippica ii.: Num expectas dum te stimulis fodiam?
Haec te, si vllam habes partem sensus, lacerat, haec cruentat oratio.
Terentius: Noli
fodere latus.
Persius: Atque aliquis cubito stantem prope tangens. His enim gestibus
admonemus, quemadmodum et vellendo aurem, de quo nobis prius dictum est.

[G]IN MORBO CONSVMAT533555

  a701-709


705



Seneca libro De beneficiis iiii. Quingenti inquit denarii sunt: illud quod dici
solet, 'in morbo consumat'.
Zeno cuidam promiserat quingentos denarios mutuo.
Admonitus ab amicis hominem esse malae fidei, tamen credidit vel ob hoc, quia
promiserat et summa erat exilis. Solent igitur creditores, quum sentiunt non red-
dituro creditam pecuniam nec existimant operaeprecium ob tantillum legibus
agere, dicere: 'Habeat, consumat in morbo.' Qui sermo dubium habet sensum.
Potest enim ab amico dici, qui nolit deesse amico quod impendat, si morbus
inciderit; potest et ab inimico, qui malo viro morbum optet.

710 [G]VEL MEGARAM VSQVE543556





715




720
  c720-726



725
Manet is sermonis color et hodie: vbi quid significamus magni precii nobisque
vehementer expetitum, dicimus: Huius rei gratia vel in Indiam vsque proficiscerer
aut: Digna res est cuius gratia vel in Hyberniam vsque nauigetur. Socrates apud
Platonem in Phaedro: Ἦ γὰρ ἂν ἀστεῖοι καὶ δημωφελεῖς εἶεν οἱ λόγοι. Ἔγωγε οὖν
οὕτως ἐπιτεθύμηκα ἀκοῦσαι, ὥστε ἂν βαδίζων ποιῇ τὸν περίπατον Μέγαράδε καὶ
κατὰ Ἡρόδικον προσβὰς τῷ τείχει πάλιν ἀπίῃς, οὐ μοί σου ἀπολειφθῶ, id est Nam
profecto festiui et in publicum vtiles fuerint sermones. Mihi sane tanta cupiditas est
audiendi vt, si pedibus vel Megaram vsque ambules ac mox iuxta morem Herodici,
vbi ad moenia accesseris, denuo abscedas, non te sim relicturus.
Ambigue dictum est
κατὰ Ἡρόδικον. Incertum enim vtrum Herodicus quispiam hoc dixerit an Hero-
dicus aliquis in populi risum abierit, qui cum tantum itineris confecisset, vel obli-
tus aliquid vel mutata sententia a moenibus Megarensibus redierit Athenas, quo-
modo Phaedria Terentianus a diuerticulo redit in vrbem. Vnde hoc ipsum iuxta
Herodicum
prouerbii speciem habet, in hominem incerti consilii aut qui sero
mutat sententiam, quum deliberandum sit, antequam incipias. Simile illi
Dignum propter quod vadimonium deseratur.

[G]OMNEM VOCEM MITTERE3557



730




735



LB 1090
740




745



Πᾶσαν φωνὴν ἵεσθαι, id est omnem vocem mittere dicebantur qui nihil omittebant
quo persuaderent. Etenim qui totus est in hoc, vt persuadeat, nunc argumenta-
tur, nunc obiurgat, nunc blanditur, nunc pollicetur, nunc minitatur, καὶ παντοῖος
γίγνεται, vt flectat audientem. Plato De legibus decimo: Μηδαμῶς, ὦ ξένε, ἀλλ᾿
εἴπερ τυγχάνει γε οὖσα καὶ σμικρὰ πειθώ τις περὶ τὰ τοιαῦτα, δεῖ μηδαμῇ κάμνειν
τόν γε ἄξιον καὶ μικροῦ νομοθέτην, ἀλλὰ πᾶσαν, τὸ λεγόμενον, φωνὴν ἱέντα τῷ
παλαίῳ νόμῳ ἐπίκουρον γίγνεσθαι λόγῳ ὡς εἰσὶ θεοί, id est Nequaquam, o hospes,
sed si forte fuerit vel exigua persuadendi ratio circa huiusmodi, haud quaquam opor-
tet defatigari, praesertim legum autorem, si modo vllius sit precii. Quin potius emissa,
quod dici solet, omni voce, veteri legi suppetias ferre debet, docens rationibus esse deos.
Idem in Phaedro: Τούτου τοι ἕνεκα χρή, πάντας τοὺς λόγους ἄνω καὶ κάτω μετα-
στρέφοντα, ἐπισκοπεῖν, id est Huius itaque gratia | oportet omnibus rationibus sur-
sum deorsum versatis dispicere et caetera. Sumptum videtur ab incantamentis, in
quibus, si parum mouent preces, adhibent efficaciores. Id alicubi indicat Plato,
tametsi locus in praesentia non succurrit. Indicabitur, quum occurrerit. [H] Vide,
num 'omnem vocem' dicat 'omnem contentionem'. Solent enim patroni causa-
rum, quum magno studio causam agunt, vocem intendere. Paulus apostolus Ad
Galatas capite quarto, quum ait Ἤθελον δὲ παρεῖναι πρὸς ὑμᾶς ἄρτι καὶ ἀλλάξαι
τὴν φωνήν μου, tale quiddam sensisse videtur. Nam qui nunc obiurgat, nunc
blanditur, nunc se praedicat, nunc semet demittit, nunc territat, nunc consolatur,
vtcunque postulat eorum vtilitas quos perire non vult, veluti doctus incantator
mutat vocem suam, vt aliquo pacto persuadeat.

750 [G]MAGADARI553558





755




760
  c760-763
Μαγαδίζειν siue μαγαδεύειν dicebantur olim qui bilingues essent, eodem ore lau-
dantes ac vituperantes, blandientes et obiurgantes, pudice et obscoene loquentes.
De magadide multa disserit Athenaeus libro xiiii., dubitans citharae ne genus sit
an fistulae. Quidam eandem putant cum sambuca, nonnulli et cum pectide.
Verum hoc nihil ad prouerbium, quando constat organum esse δίφωνον, quod
simul emittit geminam vocem, grauem et acutam, harmonia quae dicitur διὰ
πασῶν. Citatur ex Alexandride hic senarius:
 Μάγαδιν λαλήσω μικρὸν ἅμα σοι καὶ μέγαν,  id est
 Magnum ac pusillum proloquar magadin simul.
Ait vetustum esse genus, repertum a Lydis. Nomen inditum est a Thrace quo-
dam, cui nomen erat Magdus. Alii putant inuentum esse Sapphus. Pindarus
magadin appellat ψαλμὸν ἀντίφθογγον, qualis est cantio quum simul concinunt 56
viri et pueri impuberes. Hac de re nonnihil attigimus in prouerbio Ex eodem ore
calidum et frigidum efflare.

765 [G]CHALCENTERVS3559





770
Χαλκέντερος olim dicebatur insigniter patiens laborum atque indefatigabilis,
velut habens aerea intestina, qualem fabulae narrant fuisse Talo custodem insulae
Cretae. Hoc cognomen inditum est Didymo grammatico ob incredibilem nume-
rum librorum quos scripsisse dicitur. Eadem de causa Origenes dictus est Ada-
mantinus.

[G]ORIGANVM TVERI3560




775

  c777-779


780
Ὀρίγανον βλέπειν dicebantur qui robur et masculum animum praeferebant. Sui-
das refert hoc carmen ex Aristophane, vti coniicio, licet metro deprauato:
 Παρέξομ᾿ αὐτὸν ἀνδρεῖον τὸ λῆμα καὶ βλέποντα τ᾿ ὀρίγανον,  id est
 Praebebo meipsum animo virilem ac tuentem origanum.
Sumptum ab acrimonia herbae, vt respondeat illis alibi dictis tueri sinapi aut nas-
turtium.
Quidam cunilam vocant, eius generis quod Dioscorides appellat Hera-
cleoticum. Nam est aliud genus dictum ὀνῖτις, est tertium quod panaces Hera-
cleum vocant. Ita Dioscorides libro iii. Plinius libro xx., capite xiiii. tradit
origanum non dissimile pulegio syluestri.

[G]THVRIVM LEMA3561

  c782-784


785




790
Θούριον λῆμα dicebant animum intrepidum et ad bellum paratum. Nam λῆμα
genere neutro Graecis sonat voluntatem, animum siue propositum aut dignitatem
et autoritatem, vox dicta a λῶ, quod est volo. Nam λῆμμα, quod scribitur per
geminum μμ, venit a λάβω siue λαμβάνω, est argumentum quod assumitur ad
probationem. Thurion autem dicitur quicquid est vehemens ac bellicum. Vnde
Homerus θούριδα ἀλκήν, id est thurium robur appellat. Quin et ipse Mars dictus
est θοῦρος, a θορεῖν, quod est insilire. Suidas citat ex Aristophane. Inuenitur et
θούριος λόγος, pro sermone diuinitus afflato ac vehementi, quum quis intrepide
cum autoritate loquitur.

[G]NEC ELEPHANTVS EBIBERET3562




LB 1091
796



800




805
Οὐδ᾿ ἂν ἐλέφας ἐκπίοι, id est Ne elephantus quidem ebiberet. De poculo prae-
grandi, quum elephantus proboscide immensam aquarum vim quum libet hau-
riat. Athenaeus libro vndecimo citat ex Epinico: |
 Ἐλέφας ἐλέφαντα περιάγει ῥυτὸν 57
 Χωροῦντα δύο χόας, ὃν οὐδ᾿ ἂν ἐλέφας ἐκπίοι,  id est
 Duas choas capientem, vt hunc ne elephas quidem
 Ebibere possit.

Rhytos autem poculi genus est, specie cornu, quod videtur eburneum fuisse,
impositum imagini elephanti. Subiicit autem:
 Οὐδὲν ἐλέφαντας γὰρ διαφέρεις οὐδὲ σύ, id est Nam ne tu quidem quic-
quam differs ab elephanto, vt esset quadruplex elephanti mentio. Prouerbium hoc
posterius ante retulimus, hoc loco non citato. Porro 'choa' mensurae genus est.
Dicetur in librum insulsum ac loquacem, quem ne patientissimus quidem per-
legere sustineat.

[G]ΚΥΑΘΙΖΕΙΝ583563




810

Qui poculis indulgebant κυαθίζειν dicebantur, quasi dicas cyathissare, quemad-
modum cothonizin, de quo nobis prius dictum est. Indicauit et hoc Athenaeus.
Mihi videtur potius in eos conuenire qui parce bibunt nec sextarios hauriunt, sed
cyathis subinde repetitis tamen inebriantur. [H] Solent enim quidam ita propo-
nere: 'Quisque bibet heminam, non amplius' et saepenumero fit vt paulatim
incalescente libidine plus bibant.

[G]SACER PISCIS3564


815




820
Ἱερὸς ἰχθύς, id est sacer piscis dicebatur cui nemo nocebat, sed sui iuris erat. Sui-
das indicat esse apud Homerum. Quicquid enim ingens ac praeclarum haberi
volebant veteres ἱερόν appellabant, velut apud Homerum ἱερὸν μένος Ἀλκινόοιο,
id est sacra vis Alcinoi.
    Per iocum dici poterit in hominem praegrandem et in precio habitum, quum
sit stupidus et infans.
    Meminit et Athenaeus.

[G]ΦΕΛΛΙΝΑΣ3565




825
  c825-827



830




835
Φελλίνας leuis dicitur, quasi dicas suberinus. [H] Nam φελλός cortex est arboris
semper fluitans, qui Latinis dicitur suber. [G] Vnde et φελλεύς dicitur locus asper
ac petricosus, aptior ad pascendas capras quam ferendas fruges, quod terra veluti
supernatet saxis. Vnde et φελλεύειν dicitur quod fluitat nec habet radices. Quin
et hodie lingua Britannica commodum hominem minimeque difficilem φελλέα
vocat. Hanc morum leuitatem Graeci vocant εὐήθειαν, quae vox in vicium sonat.
Plato libro De republica iii.: Εὐλογία ἄρα καὶ εὐαρμοστία καὶ εὐσχημοσύνη καὶ
εὐρυθμία εὐηθείᾳ ἀκολουθεῖ, οὐχ ἣν ἄνοιαν οὖσαν ὑποκοριζόμενοι καλοῦμεν ὡς
εὐήθειαν, ἀλλὰ τὴν ὡς ἀληθῶς εὖ τε καὶ καλῶς τὸ ἦθος κατεσκευασμένην διανοίαν,
id est Ergo sermonis probitas, morum compositio, decus et concinnitas sequitur εὐή-
θειαν, non hanc inquam quam vitio blandientes vocamus eo nomine, quasi sit
morum bonitas, quum sit amentia, sed mentem vere moribus bonis pulchrisque in-
structam.
De his nonnihil attigimus in prouerbio Subere leuior. De profundo sulco
animi dictum est alias.

[G]METHYSOCOTTABI3566




840
LB 1092

Vulgari conuicio μεθυσοκότταβοι dicebantur bene poti, quasi cottabo temulenti.
Cottabus enim poculi genus est. Athenaeus libro xv. refert ex nescio quo autore -
ex Aristophane, ni fallor:
 Πόρνην δὲ Σιμαίθαν ἰόντες Μέγαράδε
 Νεανίαι κλέπτουσι μεθυσοκότταβοι, |  id est
 Scortum Simaethan Megaram abegit ac tulit 59
 Furto iuuentus cottabis probe vuida.

[G]ΙΣΟΝ ΙΣΩΙ3567

845




850




855




860




865




870



Ἴσον ἴσῳ, id est par pari dicebant, vbi quid ex aequo moderatum significabant.
Sermo ductus a potoribus, qui frequenter de aequalitate disputant, interdum
pugnis et ensibus. Sed olim aequalitas erat, vt tantundem adderetur aquae quan-
tum esset vini. Athenaeus libro xi. ex Aristophanis fabula cui titulus Philonides
citat:
 Τοιγαροῦν ἐμοὶ μὲν ἀρτίως ὁ δεσπότης
 Δι᾿ ἀρετὴν τῶν Θηρικλείων εὐκύκλωτον ἀσπίδα,
 Ὑπεραφρίζουσαν, τρυφῶσαν, ἴσον ἴσῳ κεκραμμένην
 Προσφέρων ἔδωκεν,  id est
 Proinde iam nuper meus
 In Thericleis mihi virtutis ergo praestitae
 Scutum herus pulchre rotundum deferens dono dedit, 60
 Spuma inundans, delicatum, temperatum par pari.
Ex Stratone comico citat hoc carmen:
 Ἑρμῆς, ὃν ἕλκουσ᾿ οἱ μὲν ἐκ προχιδίου,
 Οἱ δ᾿ ἐκ καδίσκου ἴσον ἴσῳ κεκραμμένου,  id est
 Sors, quam trahunt alii quidem e prochidio,
 Alii ex cadisco temperato par pari.

Primus trochaicus est imperfectus, et hic legendum arbitror 'prochoidion';
vtrunque vas est vinarium. Ἑρμῆς autem pro sorte ponitur quae prima ducitur,
vt alias docuimus. Idem eodem libro refert ex Hermippo:
 Ἀπνευστ᾿ ἐκπιὼν
 Ὡς ἄν τις ἥδιστ᾿ ἴσον ἴσῳ κεκραμμένον,  id est
 Quem spiritu vno exhauseram
 Suauissime, contemperatum par pari.

Alibi retulimus par pari, verum non est idem prouerbium. Illud de pensatione
dicitur, hoc de mixtura aequali. Velut: 'Vtinam Natura vitam hominum miscuis-
set ἴσον ἴσῳ! Nunc nimio plus est mali quam boni.' Haec autem verba ἴσον ἴσῳ
ponuntur velut absolute, praeter rationem constructionis, quemadmodum dici-
mus διὰ πασῶν.

875 [G]RECTO PECTORE3568





880
Ammianus Marcellinus libro xvii.: His literis diu libratis recto pectore, quod dicitur,
considerateque responsum est.
'Recto pectore' dictum est pro eo quod erat 'ingenue
citraque dissimulationem', vt veritatis simplex est oratio. Qui probant quod pro-
bandum est, damnant quod damnandum est, recto pectore loquuntur. Qui nihil
non probant aut nihil non damnant, non agunt recto pectore.

[G]COTHONISSARE3569




885
  a886-890



890
  c890-891

Κωθωνίζειν siue κωθωνίζεσθαι dicebantur qui largius biberent, et potationem lar-
giorem κωθωνισμόν appellabant. Eam Mnesitheus medicus apud Athenaeum
libro vndecimo putat conducere valetudini corporum, Plato corrigendis moribus,
Seneca ingenio. Excludunt tamen ebrietatem nec id nisi raro fieri sinunt. [H]
Ἀκροκώθωνες siue, vt scripsit quisquis collegit Etymologicon, ἀκρατοκώθονες,
dicti qui meracius biberent, quos Hesychius putat dictos ἀκροθώρακας. Ascribit
enim μέθυσοι. Verum ex Plutarcho in Symposiacis et Aristotele in Problematibus
apparet ἀκροθώρακας dici qui nondum prorsus ebrii sunt, toto corpore rigato,
sed pectore summo duntaxat. [G] Indicat et Iulius Pollux libro sexto ex autore
Hyperide et Athenaeus citans eundem in oratione contra Demosthenem. Ἐπικω-
θωνίζεσθαι pro intemperantius bibere refert Pollux ex autore Critia. Cothon autem 61
poculi genus est, de quo nonnihil alias attigimus.

[G]ΤΡΥΓΟΒΙΟΙ3570

895

  c897-899


900



LB 1093
905
Homines sordidos ac parcos olim popularis iocus τρυγοβίους appellabat, quasi
fece victitantes. Qui splendidiores sunt, vbi ventum est ad fecem, aperiunt aliud
vas. At ego noui diuites qui fecem nouem annorum apponerent in mensa liberis
et amicis non vulgaribus. Quidam adeo natura miseri sunt vt non patiantur bibi
vinum nisi posteaquam vel acuit vel euapuit.
Adagium indicauit Pollux libro sexto, [H] capite quarto. Eustathius ostendit 62
perparcos τρυσιβίους dici, quod anxii cumque gemitu viuant. [G] Ridetur apud
Aulum Gellium libro vndecimo, capite septimo qui de nimium frugali quodam
dixerit: 'Hic eques Romanus apludam edit et floces bibit.' Prisci rustici frumenti fur-
furem appellabant aplu|dam, flocem, vini fecem e vinaceis expressam, quemadmodum
fraces ex oleis.

[G]LOQVAX TALPA3571


  c908-910

910
Homo nullius iudicii, sed tamen impendio verbosus, loquax talpa dictus est
populari conuicio. Quod primum dictum est in Iulianum Capellam, posteaquam
venerat in publicum odium, nam talpae nostri vt caeci sunt, ita sunt aeque muti.
Idem dictus est [H] πίθηκος ἐν πορφύρᾳ, id est [G] simia purpurata, cuius alibi
meminimus. Refert Ammianus libro xvii.

[G]NON CONTIS AVT RAMVLIS3572



915


Idem libro eodem de Antonio quodam ad honorem mensae regalis apud Persas
euecto et ad ius ferendae sententiae admisso Non contis inquit aut ramulis, vt
aiunt, id est non flexiloquis ambagibus vel obscuris, sed velificatione plena in rempu-
blicam ferebatur eoque incitans regem.
Quanquam pro ramulo legendum arbitror
'remulo', nam contis et remis impellunt nauim qui ventos habent aduersos. Pars
est magis adagii quod alibi recensuimus Velis remisque quam nouum adagium.

[G]EXTRACALCEM3573

920


Idem libro xxi.: Ne igitur extra calcem, quod dicitur, sermo decurrens lecturo fasti-
dium ferat, ad explicanda prospecta reuertamur.
Quanquam arbitror scripturam
vitiatam, legendum autem esse 'extra callem' pro 'extra viam', quod alibi nobis
dictum est, vbi quis digreditur a re proposita.

[G]EX PERPENDICVLO3574

925




930




935



Idem libro eodem ex perpendiculo dixit pro eo quod erat 'exacto iudicio': Palati-
nas
inquit dignitates velut ex quodam tribuens perpendiculo, et sub eo nemo cehum
aliquid acturus, in regiam repentinus adhibitus est vel incognitus.
[H] Ad hanc for-
mam et illa pertinent quae cum alibi frequenter, tum apud Gellium sunt libro
secundo, capite primo: ad amussim exigere et librili perpendere et ad aequilibrium
aestimare, et apud Plinium libro xxxvi., capite xxv. ad regulam ac libellam exigere,
praeterea digitis metiri, trutina pensare, ad vnguem facere aliaque quorum non-
nulla suis locis indicauimus. Quae omnia plus habent veneris, si ad res animi
transferantur. [G] Sumpta metaphora a perpendiculo fabrorum, quo explorant
vel aequalitatem soli vel parietis rectitudinem. Amussis est pensilis, in imo plum-
bum habens affixum; additur in medio regulae quae constat duobus gnomoni- 63
bus. Hac explorant aequalitatem soli. [E] M. Tullius In Verrem actione tertia:
'Tu, Verres, hic quod moliare nihil habes, nisi forte vis ad perpendiculum columnas
exigere.' Dicunt ei fere nullam esse columnam quae ad perpendiculum esse possit.
'Nam hercle', inquit, 'sic agamus; columnae ad perpendiculum exigantur'
et caetera.

940 [G]ACOLO, NON FICO3575





945



Ἀκόλῳ τὰ χείλη, οὐ σύκῳ βῦσαι, id est acolo, non ficui immergere labra. Suidas
indicat dictum vbi promitteretur prospera valetudo aut significaretur rebus forti-
ter vtendum. Nam ἀκόλους Graeci vocant minutas offulas, interdum et frag-
menta panis, παρὰ τὸ μὴ κολλᾶσθαι, id est quod non cohaereant. Hesychius indi-
cat ἀκόλους vescentem reddere bilis expertes ac placidos, cum ficus incendat
sanguinem. Vidimus Italos, si quando bilem vellent eximere, dies aliquot nihil
sumere praeter offulas pauculas ex aqua cum paululo butyri recentis decocta.
Quidam addunt herbarum ac radicum pauxillum.
    Prouerbium hortatur ad victum tenuem.

950 [G]ΠΕΝΤΑΠΛΟΑ643576


  c952-957


955
LB 1094

  c958-961

960



Athenaeus libro xi. commemorat poculi genus quod olim πενταπλόον dicebatur,
quod in publicis ludis adhibebatur. Ephebi quidam cursu contendebant Athenas.
Currebant autem gestantes viteum ramum onustum fructu qui dicebatur ὄσχος.
Initium cursus erat a templo Bacchi vsque ad templum Palladis, cui cognomen
Σκιρράς. Victor in eo certamine capiebat calicem dictum πενταπλόον atque ita
tripudiabat in chorea. | Nomen inditum calici, quod in eo quinque rerum species
essent commixtae: vinum, mel, caseus, farina et paululum olei. Accommodari
poterit ad orationem ex variis argumentis consarcinatam. Simile quoddam vas
erat fictile, quod Graeci κέρνος appellant, Baccho sacrum. In eo plures erant
rerum species, sed distinctae cyathulis inter se connexis. Athenaeus nominatim
recenset circiter sedecim. Vt igitur farraginem dicimus rem variam atque ex diuer-
sis generibus conflatam, ita poterimus vel πενταπλόον vel κέρνος dicere. De copiae
cornu dictum est alias. [H] Nec his dissimile est quod satyram dixere prisci, quo
de suo dicetur loco.

965 [G]MORE CARICO3577




Σχήματι Καρικῷ, id est figura siue modo Carico fieri dicebatur quod sordide
incompositeque fiebat, praesertim in rebus obscoenis. Quod tamen ad alia trans-
ferri potest, velut ad mores indecoros atque inciuiles, ad orationem inconditam.
Legimus et πλοίῳ Καρικῷ, id est naue Carica.

970 [G]ΜΥΣΙΚΑΡΦΙ3578

  c971-973



975
  c975-979


Μυσικαρφί dicebantur agere qui dure ac sicce viuerent. Vox ficta videtur a 'mure'
et 'palea', quod mus in re pusilla vehementer laboret, nisi malumus dictum a
μύσσω, quod est sicco, et μύσις, praefocatio, quasi si quis festuca praefocetur. Nam
Hesychius indicat sic hanc vocem pronunciandam vt dicitur ἀκονοτί, vsurpatam
autem a Cratino in fabula cui titulus Horae. Alii virum quempiam Μυσίκαρφον
dictum existimant, qui ex se quidem nihil venustiorum dicteriorum adferre pote-
rat, sed tamen libenter aliorum dictis arridebat, et huius nominis mentionem fac-
tam apud Apollophanem comicum.
    Torquebitur igitur in hominem parcum ac sordidum aut in frigide iocosum.

980 [G]ΜΥΤΗΣ3579


  c982-984

Impendio tacitus aut in venerem solutior dicebatur μύτης, quasi dicas mutitor, a
μύ, mutorum syllaba, de quo nobis alias dictum est. Est huius nominis piscis foe-
mina quae sine mare non pascitur. Hinc et in libidinosos aut supra modum vxo-
rios, rectius autem in virosas foeminas. Autor Hesychius.

985 [G]QVI INSPVERIT IN CAVERNAM FORMICARVM ETC.653580





990
Idem indicat vulgari sermone fuisse iactatum Ὡς ὁ πτύσας εἰς μυρμηκιὰν οἰδεῖ τὰ
χείλη, id est Quod qui inspuerit in agmen formicarum, huic intumescant labra.
Hoc, seu vere fit vt ex halitus repercussu virus aliquod afficiat conspuentis os, seu
temere creditum, torqueri poterit in eos qui multitudinem imbecillium quidem,
sed tamen numerosam et concordem prouocant. Hesychius autorem citat Dino-
lochum. Is fuit comoediarum scriptor, Epicharmi filius.

[G]NEMO SIBI NASCITVR3581



995




1000




5




LB 1095
11
Haec sententia Platonis sic est ab eruditis omnibus celebrata vt optimo iure pos-
sit inter prouerbia recenseri. Eam primus Plato prodidit in epistola quam scripsit
ad Archytam: Ἀλλὰ κἀκεῖνο δεῖ σε ἐνθυμεῖσθαι, ὅτι ἕκαστος ἡμῶν οὐχ αὑτῷ μόνον
γέγονεν, ἀλλὰ τῆς γενέσεως ἡμῶν τὸ μέν τι ἡ πατρὶς μερίζεται, τὸ δέ τι οἱ γεννή-
σαντες, τὸ δὲ οἱ λοιποὶ φίλοι, πολλὰ δὲ καὶ τοῖς καιροῖς δίδοται τοῖς τὸν βίον ἡμῶν
καταλαμβάνουσι, id est Quin et illud tibi considerandum est, quod quisque nostrum
non sibi tantum natus est, sed ortus nostri partem sibi vendicat patria, partem

parentes, partem amici caeteri. Multa vero dantur et occasionibus quae incidunt in
vitam nostram.
Adducit hunc locum M. Tullius libro De officiis primo: Sed quo-
niam
, inquit, vt praeclare scriptum est a Platone, non nobis solum nati sumus
ortusque nostri partem patria vendicat, partem parentes, partem amici.
Quam sen-
tentiam quum dilucide, commode et eleganter verterit Cicero, miror quare
Seneca dicere maluit: Nemo sibi contigit. Nam videtur exprimere voluisse illud 66
ἐγένετο. Sic enim scribit Ad Lucilium libro quinto, epistola xxxii.: Vis scire quid
sit quodfaciat homines auidos futuri? Nemo sibi contigit. Videtur enim hoc impu-
tare parentibus, quod non statim expetimus optima. Subiicit enim: Optauerunt
itaque tibi alia parentes tui, sed ego contra omnium tibi eorum contemptum opto
quorum illi copiam. Vota illorum multos com|pilant, vt te locupletent. Idem studii
fuisse videtur Quintiliano vt omnia secus diceret quam dixerat Cicero. Quare fit
vt non raro dicat inelegantius atque etiam obscurius.

[G]PIREVS NON FERT VASA INANIA3582


15




20
  c20-22
Iulius Pollux libro vi., capite vi. refert hoc ex Aristotele: Τὸν Πειρέα μὴ κεναγγίαν
ἄγειν, id est Piraeum non vehere vasa inania. Piraeus portus erat Atticae. Huc
appellebant vasa mercibus onusta. Eodem conueniebant adolescentes conuiuium
acturi. Indicat hoc Antipho in Eunucho Terentiana: Aliquot adolescentuli coimus
in Piraeo / In hunc diem, vt de symbolis essemus. Est eiusdem nominis portus
Corinthiacus, vbi consentaneum est maiorem fuisse luxum. Hinc ductum
scomma in eos qui gaudent semper cibo potuque distendi. Expende, num apud
Pollucem legendum Πειραιέα, vt ad hominem referatur, quando Stephanus indi-
cat locum et hominem qui prius Piraeus dicebatur, postea dictum Πειραιέα.

[G]CRADOPHAGVS3583


25
Rusticum et sordidum veteres κραδοφάγον per iocum appellabant, quasi κρα-
δαιοφάγον, nam κράδαια vocant arboris fici folia. Iidem dicebantur βαλανοφάγοι,
quasi prisco more glandibus viuentes.

[G]SAPIENS DIVINAT3584

  c28-32

30

Donatus in Hecyram indicat prouerbium esse diuinare sapientem, quod ex
coniecturis prudenter collatis colligit verum non solum de praeteritis, verum-
etiam de futuris, quanquam in fabula quidem Laches diuinans tota errat via.
Cuius tamen coniecturam approbans Phidippus ait: Plane hic diuinat, nam id est.
Reliqua pete ex prouerbio Qui bene coniiciet.

[G]IAMBIZEIN3585


35

  c37-39


40
Ἰαμβίζειν prisci dixerunt pro conuiciari ac maledicere, voce ducta ab Iambe, foe-
mina insignite maledica. Probabilius est ab iambo pede ductum, qui conuitiis
repertus est, impetum ferientis atque impetentis exprimens. In quo congruit et
illud, quod a breui orsus desinit in longam, quemadmodum iniuria ex leuioribus
initiis exit in grauem tragoediam, quod indicauit et Homerus: Ἥ τ᾿ ὀλίγη μὲν τὰ
πρῶτα, id est Quae primum exigua est. Vnde et hominem ad conuiciandum pro- 67
pensum ἰάμβηλον appellant. Huiusmodi ferme Suidas et Hesychius.

[G]TESTACEVM FLAGELLVM3586


  c43-45

45
Κεραμεικὴ μάστιξ, id est testaceum flagellum, dicebatur ostracismus, de quo nobis
abunde dictum est in prouerbio Ostraci conuersio. 'Flagellum' autem vocabant,
quod hoc exigerentur in exilium, 'testaceum', quod testulis soleant ea ferri
suffragia.

[G]ARIETIS MINISTERIVM3587




50
  c51-53



55
  c55-57



60
Κριοῦ διακονία, arietis ministerium, Suidas et Zenodotus sic referunt quasi dici
solitum de officio in ingratos collocato. Siquidem aries cornibus ferit pascentem.
Hesychius ita refert quasi congruat in eos qui spe cuiusuis praemioli inseruiunt
indignis. Quum pueros inuitamus ad ministerium, pollicemur aliquid, puta talos
aut nuces. Itidem in apologo quopiam, opinor, dixit aries: Inunge! Dabo tibi
talos.
Addita stellula in editione Aldina indicat κατέλειψεν esse verbum subditi-
tium. Opinor legendum κατάλειψον, ab ἀλείφω. Huius obiter mentionem feci- 68
mus in prouerbio Aries nutricationis praemium.
[H] Est aliud in ingratos prouerbium quod superius a nobis relatum est:
 Ἀντ᾿ εὐεργεσίης Ἀγαμέμνονα δῆσαν Ἀχαιοί,  id est
 Pro benefactis vinxerunt Agamemnona Graii.
Reperi citatum citra autoris titulum. Interim in scholiis Graecanicis inueni in
porticu stoae quae Varia dicebatur et Regis, complures fuisse Mercurii statuas, par-
tim a plebeiis, partim a principibus positas. Vna erat ex his quae carmen hoc in-
sculptum habebat antiquis literis. Hinc venit in prouerbium. Hoc, quicquid est,
suo loco erat addendum, sed iam ea charta exierat manus meas.|

LB 1096 [G]IN TVVM IPSIVS CAPVT!3588


65




70


  a73-78

75




80
Quoties in autorem mali malum retorquetur aut recidit, Graeci dicunt: Εἰς τὴν
αὐτοῦ κεφαλήν. Demosthenes in oratione Περὶ παραπρεσβείας: Οὐκοῦν ταῦτα
συνηύχετο οὗτος καὶ κατηρᾶτο τῇ πατρίδι, ἃ νῦν εἰς κεφαλὴν ὑμᾶς αὐτῳ δεῖ τρέ-
ψαι, id est Haec igitur optabat iste patriaeque imprecabatur, quae nunc vos oportet
in ipsius caput vertere.
Ita Ctesippus in Euthydemo Platonis: Εἰ μὴ ἀγροικότερον
ἦν εἰπεῖν, εἶπον ἄν· Σοὶ εἰς κεφαλήν, id est Nisi dictu rusticius esset, dicerem: Tibi
in caput! Nam sophista collegerat eos procurare interitum adolescentis qui vellent
eum doctum euadere, quum nondum esset doctus, nam perit quod desinit esse
quod erat et incipit esse quod non erat. Ita Maro: Quod dii prius omen in ipsum
/ Conuertant!
[H] Apud Aristophanem in Pluto Penia ratiocinatur, si omnes
homines ditescerent, fore vt Chremylus ipse cogeretur arare, fodere reliquosque
labores exhaurire, vt iam afflictior viueret diues quam antehac vixerat pauper.
Chremylus autem memor laborum quos in paupertate pertulerat abominatur hoc
verbum et in Peniae caput reprecatur, dicens: Ἐς κεφαλὴν σοί, id est In caput
tibi!
, vt subaudias 'recidat'. Celius ad M. Ciceronem libro octauo: At Domitius
quum manus ad os apposuit, te a.d. ix Calend. Iun. subrostrarii - quod illorum

capiti sitl - dissiparant perisse.

[G]IRACVNDIOR ADRIA3589


  c83-85

85


  c88-90

90

Qui moribus parum est commodis et iritabili ingenio Adriae comparatur prouer-
bio. Ita Flacci amica, quicum fecerat diuortium:
 Tu leuior cortice et improbo
 Iracundior Adria.
Ipse fatetur se subiracundo fuisse ingenio:
 Irasci celerem, at sic vt placabilis essem.
Item in satyra cuius initium Iamdudum ausculto. Aeschines in Demosthenem 69
dicit eum moribus fuisse adeo asperis et inconstantibus vt cum Adria facilius sit
habere commercium quam cum illo; non quod illud mare sit caeteris saeuius -
imo vix aliud mitius - sed ita visum est Italis, qui, si nauigassent mare Britanni-
cum aut Danicum, faterentur Adriam indignum esse maris vocabulo.

[G]BOS MARINVS3590


95


Βοῦς ἀνάλιος, id est bos maritimus, de magnis, insulsis et ad nihil vtilibus, quales
sunt phocae tantum pascentes nec operi nec esui vtiles, contra quam boues ter-
restres. Refertur a Suida. [H] Suspicor autem legendum βοῦς ἐναύλιος, vt sit idem
quod mox sequitur: Βοῦς ἐν αὐλίῳ κάθῃ, id est Bos in stabulo sedes. Sic enim refer-
tur in collectaneis Tarrhaei ac Didymi. Estque hemistichium iambici trimetri.

[G]BOS IN STABVLO703591

100

Βοῦς ἐν αὐλίῳ, id est bos in stabulo, dicebatur inutilis et in ocio vitam agens.
Hesychius indicat a Cratino dictum in fabula cui titulus Deliades. Quanquam
huius alibi meminimus.

[G]CANIS AD CIBVM3592


105

Κύων ἐπὶ σῖτον, id est canis ad cibum. De iis qui in suum properant exitium. Qui
canem volunt occidere, cibo ostenso alliciunt. Hesychius indicat hoc esse simile
illis Βοῦς ἐπὶ σφαγὴν καὶ ὗς ἐπὶ δεσμά, id est bos ad mactationem et sus in vin-
cula.

[G]BOS IN QVADRA ARGENTEA3593

  c109-111
110

  c112-114


115

LB 1097


120




125


Βοῦς ἐπὶ πίνακος ἀργυροῦ, id est bos in quadra argentea. In eos qui personam sus-
tinent officium aliquod egregium pollicentem nec vlli tamen sunt vsui nisi ad
voluptatem aut fastum. Simillimum est illi quod alibi retulimus, Bos septimus.
Olim apponebantur bellaria sic efficta vt nouae lunae cornua prae se ferrent,
quod luna nascens ac desinens cornuta videatur. Quin et lunae dicebantur huius-
modi bellaria. Qua de re Suidas citat epigramma non inelegans:
 Πῶς βοῦς ὑπάρχων αὔλακας γῆς οὐ τέμνεις,
 Ἀλλ᾿ ὡς πάροινος ἀγρότης ἀνεκλίθης; |
 Πῶς οὐχὶ καὶ σὺ πρὸς νομὰς ἀποτρέχεις,
 Ἀλλ᾿ ἀργυροῦν εἴδωλον ἕστηκας, τράγε;
 Ἕστηκα τὴν σὴν ἐξελέγχων ἀργίαν,  id est
 Qui nam fit vt bos quum sies, aruum haud ares,
 Sed ebrii in morem recumbis rustici?
 Quin, hirce, tu quoque curris hinc in pascua,
 Sed potius hic imago stas argentea?
 Hic sto tuam redarguens inertiam.

Meminit huius bouis Iulius Pollux libro vi., capite xi., demonstrans hoc cibi
genus inferri solere Apollini, Dianae, Hecatae et Lunae. Finguntur et hodie variae
animantium species in bellariis. Huic non dissimile est quod Galli vocant regem
chartarum qui titulo verius quam opibus rex est.

[G]ACCEPTA CANDELA3594

130


Diphilus apud Athenaeum libro xv. in fabula cui titulus Ἄγνοια: Ἅψαντες λύχνου
λυχνεῖον ἐζητοῦμεν, id est Arrepta candela candelabrum quaerebamus. Quum res
improuide geritur. Oportuit enim candelabrum esse paratum, antequam cande-
lam attingeres.

[G]VACVAM INHABITARE713595

135




140




145

Κενῷ ἐγκατοικεῖν δόμῳ, id est vacuam habitare domum dicuntur qui speciem rei
magnificam ostentant, quum ipso bono vacui sint. Plato trimetrum citat, haud
dubium quin vulgo iactatum, quandoquidem autoris nomen tacet: Καὶ ἄσκει
ὁπόθεν δόξεις φρονεῖν, ἄλλοις τὰ κομψὰ ταῦτα ἀφείς, εἴτε ληρήματα χρὴ φάναι
εἶναι εἴτε φλυαρίας,
 Ἐξ ὧν κενοῖσιν ἐγκατοικήσεις δόμοις,
ζηλῶν οὐκ ἐλέγχοντας ἄνδρας τὰ μικρὰ ταῦτα, ἀλλ᾿ οἷς ἔστι καὶ βίος καὶ δόξα καὶ
ἄλλα πολλὰ ἀγαθά, id est Eaque exerce vndecunque videberis sapere, omissis istis ad
ostentationem facientibus, siue deliramenta ea vocari decet siue nugas
,
 Ex quibus inanes incoles tandem domos,
neque magnifacias viros qui haec minuta redarguunt, sed illos potius quibus adest res
familiaris et honesta fama aliaque multa bona.

    De vacuo Gratiarum scrinio diximus alias.

[G]ΣΤΗΝΙΩΣΑΙ3596

  c149-151
150


Στηνιῶσαι est alterum asperis conuiciis incessere. Athenis erat festum quoddam
in quo ius erat dicteriis et conuiciis in alios ludere, vnde στηνιῶσαι dici coeperunt
qui liberius in quempiam debacchabantur. Festo nomen erat Στήνια. Στηνόν
enim proprie dicitur quod asperum auribusque molestum est. Ita Hesychius et
Etymologus. Simile illi De plaustro loqui.

[G]SEXAGINTA VIRIS VENIO723597

155
  c155-160



160



Athenienses mire delectabantur iis qui risum dictis aut factis mouere norunt,
adeo vt ad hoc in Diomeo aut Heracleo sexaginta conuenirent, qui in ciuitate
nominabantur sexaginta viri, quemadmodum nos dicimus 'duumuiros', 'triumui-
ros' et 'decemuiros', magistratum significantes, vt, si quid ridicule dictum esset,
vulgo ita loquerentur: Οἱ ἑξήκοντα τοῦτο εἶπον, id est Sexaginta viri hoc dixerunt,
aut: Ἀπὸ τῶν ἑξήκοντα ἔρχομαι, id est A sexaginta viris venio. Refert Athenaeus
libro xiiii. Erat Athenis tribus quae dicebatur Διομών a Diomo quodam, Colytti
filio, vnde Διομεῖον, vt ex Hesychio licet coniicere.
    Poterit per ironiam dici in dictum illepidum et agreste: 'Dictum sexaginta viris
dignum' aut in stulte dicacem: 'Hic nobis venit a sexaginta viris.'

165 [G]CAPITE GESTARE3598





LB 1098
171
Quos tenere amamus capite gestare dicimur. Plato libro De republica x.: Καὶ ἐπὶ
ταύτῃ τῇ σοφίᾳ οὕτω σφόδρα φιλοῦνται, ὥστε μόνον οὐκ ἐπὶ ταῖς κεφαλαῖς περι-
φέρουσι αὐτοὺς οἱ ἑταῖροι, id est Et huius sapientiae gratia tam vehementer aman-
tur vt amici tantum non eos in capitibus circumferant. Translatum apparet a matri-
bus ac nutricibus, quae infantulos cunis impositos capite portant. Simili | figura
Cicero dixit oculis ferre pro 'vehementer amare'. Et 'in sinu ferimus' quos singu-
lari affectu prosequimur.

[G]DEMISSIS AVRICVLIS3599


175
  c176-180



180




185
Qui deiecto sunt animo auriculas super humeros habere dicuntur. Ita Plato libro
De republica x.: Τὰ ὦτα ἐπὶ τῶν ὤμων ἔχοντες, id est Auriculas super humeros
habentes, hoc est animis deiectis et aegris. Sumptum est a iumentis, quae sic
aurium motu testantur affectum animi quemadmodum homines fronte et oculis.
Nam vni homini, vt ait Plinius libro xi., natura auriculas dedit immobiles. In
iumentis autem et quadrupedibus fere omnibus auscultantibus sunt erectae, fes-
sis marcidae, nutantes pauidis, subrectae furentibus, resolutae aegris. Inde est
illud Flacci:
 Demitto auriculas vt iniquae mentis asellus,
 Quum grauius dorso subiit onus.

Quin et hodie vulgo qui spe sua frustrantur dicuntur auriculas demittere et auri-
culas habere pendulas.

[G]ΑΓΑΘΟΔΑΙΜΟΝΙΣΤΑΙ3600




190




195
Agathodaemonistae dicebantur olim qui parce biberent. Tantum Hesychius, autor
ex re nomen habens, nisi forte hoc operis quod habemus epitome est eius quod
ille scripsit. Proditum est Socratem nunquam de primo cratere bibere solitum, 73
sed secundo seruare sitim. Tertium autem craterem ἀγαθοῦ δαίμονος appellabant,
quemadmodum alibi declaratum. Itaque qui sitim seruabant tertio crateri ἀγα-
θοδαιμονίζειν dicebantur.
    Itali raro bibunt in conuiuio nec nisi saburrato, vt Plautino verbo vtar, stoma-
cho. Nos potu auspicamur conuiuium et potu claudimus, frustra reclamantibus
medicis.




3401-3500    3601-3700