CHILIADIS QVARTAE CENTVRIA TERTIA |
[A] | VITA MOLITA• | 1413201 |
LB 1008 5 c4-12 10 15 c19-21 20 25 30 c34-36 35 |
Ἀληλεσμένος βίος•, [B] id est Vita molita, siue victus, vt ita loquamur, farinatus. Suidas indicat adagium | varie accipi. [A] Quosdam vsurpare de vita priscorum, qui glandibus vescebantur•, [B] fortassis ob id quod illis seculis ignotus adhuc esset carnium et piscium esus solaque glandium farina victitarent mortales. [A] Alios de his quibus citra laborem vita lauta contingeret•, [B] propterea quod ali- quandiu post frumenta reperta farinae faciendae ratio nesciretur. Est autem farina paratior, si cui libeat vesci; alioqui proscindendum aruum, serendum triticum, metendum, excutiendum, molendum, pinsendum. [A] Nonnullos de iis qui in magna rerum quas desiderarent affluentia• [B] vitam agerent, vt affine sit illi quod alio positum est loco: Οὐ γὰρ ἄκανθαι, id est Non enim spinae. [F] Caesar Com- mentariorum libro primo: Trium mensium molita cibaria sibi quenque domo efferre iubent. [H] Huc alludere videtur Aristophanes in Equitibus, quum Cleon populo blandiens ita loquitur: Ἀλλ᾿ ἄλφιτ᾿ ἤδη σοι ποριῶ ἐσκευασμένα, id est 142 At ego paratas tibifarinas iam dabo. Cui respondet altera persona: Ἐγὼ δὲ μαζίσκας γε διαμεμαγμένας Καὶ τοὔψον ὀπτόν· μηδὲν ἄλλ᾿ εἰ μὴ ᾿σθιε•, id est Bene maceratas ego dabo tibi massulas, Piscemque coctum, nihil aliud quam vescere. Hoc posterius pertinet ad prouerbium quod ante retulimus: Victus maceratus. Rursus in eadem fabula, quum Cleon offerret μαζίσκας μεμαγμένας, alter respondet: Ἐγὼ δὲ μυστίλας μεμυστιλημένας, panem intelligens iam iure maceratum ac madefactum et ob id paratum esui. Ac mox offert vinum iam temperatum, vt statim possit bibi: Ἔχε καὶ πιεῖν κεκραμμένον τρία καὶ δύω, id est Dilutum habe quod ebibas tria ac duo. Nam olim vinum non bibebatur nisi aqua dilutum, quod apud Germanos insue- tum est; optimam autem temperaturam existimabant, si duobus vini cyathis duo aquae adderentur. Porro quae parata sunt, ea gratiora esse paulo post declarat populus; quum enim alter iactaret se suo periculo rapuisse quod dabat, alter coxisse, respondet: Ἄπιθ᾿, οὐ γάρ, ἀλλὰ τοῦ παραθέντος ἡ χάρις, significans illi deberi gratiam qui cibum paratum apposuerit. |
[A] | MALVM EST BONVM | 3202 |
40
c43-45 a43-45 45 |
Κακὸν τὸ καλόν, ἤν τι μὴ καιροῦ τύχῃ, id est Bonum malum sit, tempore haud datum• suo. Nihil gratum, quod intempestiuum; [C] pharmacum in tempore datum saluti est, secus datum mortem adfert. [G] Citatur apud Athenaeum libro septimo hic versiculus ex Timone: Ὥρη ἐρᾶν, ὥρη δὲ γαμεῖν, ὥρη δὲ πεπαῦσθαι, id est Tempus amandi, tempus habendae coniugis, est quod Rebus ab his tandem moneat desistere tempus. |
[A] | CARICVM SEPVLCHRVM | 3203 |
50 c50-56 55 a56-60 60 |
Καρικὸς τάφος, id est Caricum monumentum. De re magnifica sumptuosaque; sumptum a Mausoli sepulchro, quod est apud Caras. [B] Plinius libro trigesimo sexto, capite quinto, ostendit opus hoc inter septem orbis miracula commemoratum 143 idque potissimum ob artificum famam. Patebat ab austro et septentrione sexagenos ternos pedes, breuius a frontibus; toto circuitu pedes quadringentos vndecim. Attolle- batur in altitudinem viginti quinque cubitis; cingebatur columnis quadraginta sex. Ab oriente caelauerat Scopas, a septentrione Bryax, a meridie Timotheus, ab occasu Leochares•. Opere nondum absoluto periit Artemisia. [F] Latini huiusmodi monu- menta vocant Mausolea. Martialis libro primo: Aëre nec vacuo pendentia Mausolea. Item Propertius libro tertio: Nec Mausolei diues fortuna sepulchri. |
[A] | MALVM MVNVS | 3204 |
65 |
Κακόν γε δῶρον ἶσον ἐστὶ ζημίᾳ, id est Munus malum est perinde vti dispendium. Nocet, non iuuat, qui largitur noxia. Veluti si quis adulescenti subministret• 144 pecuniam [B] aut stulto committat• imperium aut indocto sacerdotium. | |
LB 1009 | [A] | INANI SPE FLAGRAT | 3205 |
c69-72 70 a69-76 75 |
Κεναῖσιν ἐλπίσι θερμαίνεται, id est Inanibus spebus incenditur. In eum qui frustra sibi magna pollicetur. [C] Spes enim stultis addit animos, etiam si procul absint; sapiens, etiam si sperat, dissimulat. [G] Decerptum apparet ex Sophocle, apud quem Aiax ita loquitur: Οὐκ ἂν πριαίμην οὐδενὸς λόγου βροτὸν Ὅστις κεναῖσιν ἐλπίσιν θερμαίνεται, id est Haud emero virum mente nulla praeditum, Quemcunque inanes spes mouent et incitant. Aeschines contra Timarchum: 'Ελπίδων κενῶν ἐμπλήσας, id est Posteaquam illum impleret inanibus spebus. |
[A] | VOLVITVR DOLIVM | 3206 |
80 |
Κεκύλισται• ὁ πίθος, id est Reuolutum est dolium. In eum qui commouetur alieno exemplo [B] siue instinctu [A] ad stulte quid faciendum. [B] Nam dolium facili impulsu quo velis voluitur. At sapiens, tetragono similis, semper fixus est• et immotus. [D] Apparet esse natum ab historia de• Diogene in publico ciuitatis tumultu voluente dolium, quam refert Lucianus libro De conscribenda historia. |
[A] | CERAM AVRIBVS OBDIS | 3207 |
85 |
Κηρὸν τοῖς ὠσὶν ἐπαλείφεις, id est Ceram auribus oblinis. [G] In eos• [A] qui recu- sant audire vel aequa vel iniqua. Natum ab Vlyssis cera, [B] qua suas ac sociorum aures obturat apud Homerum aduersus Sirenarum cantilenas. |
[A] | CORVI LVSCINIIS HONORATIORES | 3208 |
90 |
Κόρακες ἀηδόνων αἰδεσιμώτεροι, id est Corui lusciniis honoratiores. Cum indocti doctis praeferuntur, improbi probis, [B] blaterones eloquentibus, [C] rapaces ac furaces cordatis et integris viris. [G] Aut quum plus tribuitur improbitati et auda- ciae quam eruditioni ac sapientiae. |
[A] | COMMVNE NAVFRAGIVM | 3209 |
95 |
Κοινὸν ναυάγιον τοῖς πᾶσι παραμύθιον, id est Commune naufragium omnibus solatium. Multo facilius fertur malum quod nobis est cum omnibus aut cum multis com- 145 mune. [H] Quin et hodie iactatur inter scholasticos: 'Miserum est solatium habere calamitatis socium'. |
[A] | CYPARISSI FRVCTVS | 3210 |
100 c104-108 105 |
Κυπαρίττου καρπός, id est Cyparissi fructus, de verbis dictu magnificis, caeterum inutilibus. [B] Prouerbium fluxit a natura arboris, quam Plinius libro decimo sexto scribit natu morosam esse, fructu superuacuam, baccis toruam, foliis amaram, odore violentam ac ne vmbra quidem gratiosa. Hactenus Plinius. Atque huiusmodi cum sit, tamen proceritate, vnde et 'conifera' vocatur a poetis, ac perpetuo virore neque non nascendi difficultate nouum aliquem fructum polliceri videtur. Theo- phrastus autem libro De causis plantarum primo scribit semen cupressi adeo esse minutum vt vix oculis percipi possit. Neque enim huius esse fructum totum id quod pilae speciem gerit sed quod cono innascitur, perquam tenue et exile, laricis semini proximum, quod pilula sua dehiscente dilabitur• nec legi nisi ab experto potest. |
[D] | MATTTAZEIN | 1463211 |
110
LB 1010 115 c116-119 a116-124 120 c124-126 125 a127-129 130 |
Athenaeus Dipnosophistarum libro decimo quarto refert cibi genus primum a Thessalis repertum, sed quod Athenis quoque fuerit in deliciis cum subessent imperio Macedonum, quorum lingua dicebatur ματτύα, a Graeca voce μάττω, quod est 'pinso' siue 'macero'; vnde dicta sit et μάζα, quae et ipsa prouerbio locum fecit, vt ὑπερ|μαζᾶν dicerentur qui lautius viuerent; post, quicquid esset opiparum et elegans in cibis ματτύα dicebant, etiam in auibus, [G] piscibus, ole- ribus ac fartis•, [D] et ματτυάζειν qui suauiter viuerent. [G] Citantur in testimo- nium versus ex Alexide: Σκευάζετ᾿ εὐωχεῖσθε προπόσει πίνετε Λέπεσθε, ματτυάζετε, id est Facite apparatus et epulis incumbite, Lepamini atque mattyazete. Caeterum Atticis λέπεσθαι, dicuntur• qui intemperanter indulgent Veneri, huc ni fallor alludentibus quod λεπίζω sonet 'deglubo', quae vox et Latinis vsurpatione facta est obscoena; λέπος enim Graecis 'pellem' significat. [D] De mattyis• qui plura volet cognoscere, legat finem decimi quarti libri, quem modo citaui, et mattyis explebitur affatim, tot autoribus Athenaeus docet quid sit mattya. [G] Idem libro quarto tradit apud Lacedaemonios ματτύην dicta bellaria, quae post αἶκλον - id erat conuiuii genus - apud illos dabantur; quae quidem et ἐπάϊκλα vocabantur. [D] Meminit huius cibi et Martialis [F] libro nono•: [D] Mattya sola iuuant•. |
[A] | MATIOLOECHVS | 3212 |
135 a137-140 140 |
Ματιολοιχός• vulgato conuicio dicebatur liguritor et in minimis etiam rebus exquisitus•. [D] Quin et Hesychius• indicat, quod pusillum sit, id Graecis dici μάτιον. [A] Aiunt• autem esse cibi genus. Equidem in Commentariis Graecorum inuenio μάτιον vocari quod est minimum aut genus mensurae. Proinde quadrat [B] in eos [A] qui per fraudem minimis e rebus sectantur compendium: Ἀπὸ τοῦ ματίου καὶ λοχεῦσαι, [B] nisi mauis a λείχειν. [F] Vsurpatur ab Aristophane in Nebulis inter multa epitheta quibus virum improbum notat. Interpres tam varie exponit vt satis fateatur se nescire, scribens dici• de eo qui malignam dat mensu- ram, de parco ac sordido•, de eo qui cogitat inania siue nanciscitur friuola. |
[A] | POST MARATHONEM PVGNA | 3213 |
145 |
Μετὰ τὴν Μαραθῶνα μάχη, id est Post Marathonem praelium•. Vbi quis post cala- mitatem in aliam nouam rursus incidit. [B] Marathon locus est Atticae, crebris cladibus insignis, vbi acerrima pugna fuit cum Persis; refert Herodotus libro sexto. [A] Simile huic: Μετὰ πόλεμον ταραχή. Post bellum tumultus. |
[A] | NE VITIES MVSICAM | 1483214 |
150 |
Μὴ κακούργει τὴν μουσικήν, id est Ne vities musicam, id est ne loquaris discre- pantia, ne noua moliaris. [F] Plutarchus in Apophthegmatis refert• [A] ita locu- tum• Emerepen in Phrynidis cantoris organo duas ex nouem incidentem fides, [C] quod septem satis esse duceret. |
[A] | ASTVTIOR COCCYCE | 3215 |
|
Μηχανικώτερος κόκκυκος, id est Coccyce astutior, dicebatur qui astu sibi consule- ret. Sumptum ab auis ingenio, [B] oua subiicientis in nidos alienos, [H] maxime palumbium, [A] de qua abunde Plinius et Aristoteles. |
155 | [A] | HESPERIDVM MALA | 3216 |
|
Μῆλα Ἑσπερίδων δωρῆσαι, id est Mala Hesperidum largiri. Qui magna splendi- daque largirentur. Nota est fabula [H] de malis aureis. [B] Huc allusisse videtur Maro noster in Bucolico carmine: Aurea mala decem misi, cras altera mittam. |
160 | [A] | SOLAE LACAENAE VIROS PARIVNT | 3217 |
c163-167 a163-165 165 |
Μόναι Λάκαιναι ἄνδρας τίκτουσι, id est Solae Lacaenae viros pariunt. Apud Lace- daemonios• fortissimi viri nascebantur et apud eosdem matres seuere natos• educa- bant. [F] Natum est prouerbium ex apophthegmate Gorgus Lacaenae, Leonidae vxoris, cui quum peregrina quaepiam dixisset: Μόναι τῶν ἀνδρῶν ἄρχετε, ὦ Λάκαιναι, [G] id est Solae viris imperatis, Lacedaemoniae•, [F] respondit Μόναι γὰρ τίκτομεν ἄνδρας•, [G] id est Solae enim parimus viros•. [F] Refert Plutarchus in Vita Lycurgi•. |
[A] | MYRTEAM CORONAM AMBIS | 3218 |
170 |
Μυρρινοῦν•, id est Myrteam cupere•, dicebatur qui• tyrannidem aut magistratum ambiret. Nam olim principes myrteis corollis coronabantur, [B] siquidem Suidae credimus. |
[A] | PRAEVERTIT ANCORAE IACTVM DEVS | 3219 |
LB 1011 176 |
Ἀλλ᾿ ἀντέπεσσε τὴν ἐπ᾿ ἄγκυραν θεός, id est Sed anteuertit ancorae iactum Deus. | Cum res praeter spem euenit. Traductum a nautis, quibus accidit saepenumero vt, cum parant sese vt ancoram iaciant in portum appulsuri, repellantur• a ventis et in mediam tempestatem reuocentur•. |
[A] | PRO DELO CALAVRIAM | 1493220 |
c179-181 180 a182-184 c184-192 185 190 a192-194 195 |
Ἀντὶ Δήλου τὴν Καλαυρίαν, id est Pro Delo Calauriam. Est in fabulis Neptunum cum Latona permutationem fecisse, vt illa Calauriam insulam Neptuno concede- ret, possideret Delum proque dato• Taenaro reciperet Pythonem. [C] Est autem 150 Calauria exigua insula, haud procul a Creta. [F] Pausanias in Corinthiacis tradit Calauriam olim fuisse sacram Apollini, Delphos Neptuno, hos inter se commu- tasse loca. Meminit eius rei Strabo quoque libro octauo: Troezen, inquit, sacra Posidoni - id est Neptuno - est, vnde et Posidonia dicta quondam. Eminet autem e mari ad quindecim stadia, ne ipsa quidem obscura ciuitas. Huius portui dicto Pogon imminet Calauria, exigua insula, circuitu stadiorum triginta. Hic erat asylum Nep- tuno sacrum. Et fama est hunc deum, commutatione facta cum Latona, data Delo recepisse Calauriam; cum Apolline vero, pro Pytho recepisse Taenarum. Ephorus autem ipsum refert oraculum: Ἶσον τοι Δῆλόν τε Καλαυρίαν τε νέμεσθαι, Πυθώ τ᾿ ἠγαθέην καὶ Ταίναρον ἠνεμόεντα, [G] id est Nil refert Delos fueritue Calauria culta, Pythosue excellens an peruia Taenarus auris. [A] Ea res in prouerbium abiit, quoties manus manum lauat et officium officio pensatur. |
[A] | ANTIQVIOR CODRO | 3221 |
200 |
Πρεσβύτερος Κόδρου. De priscis et ob antiquitatem admirandis. Codrus anti- quissimus Atticae rex, cuius alibi nobis facta mentio. [C] Ad hunc genus suum referebant qui generosi videri volebant. |
[A] | HIRVNDO TOTOS SCHOENOS ANTEIBIT | 3222 |
205 a205-210 210 |
Πρόσω τις• χελιδὼν ὅλους σχοίνους παρεῖται, id est Hirundo quaepiam totos schoe- nos praeteribit. Vbi quis immenso vincit interuallo; nam σχοῖνος• Graecis mensu- rae genus, quae, sicut existimat Herodotus libro secundo, sexaginta• complectitur stadia. [F] Quemadmodum et docet• Hermogenes in libello cui titulus Περὶ μεθό- δου δεινότητος, ostendens esse verbum Aegyptium, quemadmodum 'parasanges' Persicum. Etiamsi Plinius libro duodecimo, capite decimo quarto, quadraginta stadia tribuit schoeno, quae efficiant passuum quinque milia. Rursus idem libro quinto, capite decimo, scribit schoenum patere stadia triginta, vnde varietas vide- tur accidisse scribarum vitio. [B] Quanquam suspicor hoc loco Chelidonem pro viro accipiendum, cuius alibi facta est mentio, qui haud scio an cursu celerita- teque praecelluerit. |
[A] | NIHILI COCIO EST | 3223 |
215 c216-218 220 c223-230 225 230 235 |
Plautus in Asinaria: Vetus est: Nihili cocio est. Dictum videtur in eos qui pollicen- tur in futurum nec exhibent rem praesentem. Laberius apud Gellium: 'Cocionem' peruulgato verbo dixit, quem veteres 'ariolatorem•' dixerunt. Dicuntur autem haec [C] apud Comicum [A] a lena, quae praedicabat sibi oculatas esse manus atque 151 id demum credere quod videret. Quod autem alii legunt 'coactionem', id neque carminis ratio patitur, nisi vocalem elidas. [B] Ex Festo Pompeio propemodum 152 licet coniicere 'coctionem•' esse legendum. Ait enim coctiones• appellatos a cuncta- tione, quod in emendis vendendisque mercibus tarde perueniant ad iusti precii finem. Proinde apud antiquos primam syllabam per u literam, non per o, scribi solitam. Arbitror huic adstipulari quod scribit Annaeus Seneca libro Epistolarum vnde- cimo, disserens non esse cessandum a benemerendo, quod aliquando inciderimus in hominem ingratum. Et post malam, inquit, segetem serendum est. Saepe quic- quid perierat assidua infelicis soli sterilitate vnius anni restituit vbertas. Est tanti, vt gratum inuenias, experiri et ingratos. Nemo tam certam habet manum, vt non saepe fallatur: aberrent, vt aliquando haereant. Post naufragia maria tentantur; foenerato- rem non fugat a foro coactor. Cito inerti otio vita torpebit, si relinquendum est quic- quid offendit. Hactenus Seneca. Quo loco num• 'coactor' legendum sit necne, stu- diosis expendendum relinquo. [F] Iuxta etymologiam 'cuntio' siue 'cunctio' aut mutata literula 'contio' dicen- dum es|set, ni quod Festus Pompeius ostendit eundem esse 'coctionem' et 'cocio- nem'. [B] Is• in dictione 'arulator' consentit cum Gellio, confirmans eundem esse 'cotionem•' cum 'arulatore': 'Arulatorem autem dici a voce Graeca αἶρε, id est 'tolle', quod merces eas sequatur, ex quibus, si quid ceciderit lucri, possit tollere. |
[A] | NON NAVIGAS NOCTV | 3224 |
240 |
Οὐ νυκτὶ πλοεῖς, id est Non noctu nauigas. De eo cui nihil est certi quod sequa- tur, propterea quod nocturnis temporibus certius nauigant nautae propter stella- rum notas, de quibus alias dictum est. Chrysippus, vt citant, negationem detraxit, Νυκτὶ πλοεῖς manente, sicut ego quidem arbitror, eadem sententia. Nam quid alioqui fuerat memorandum, si Chrysippus citra negationem extulisset, quasi vero non idem iuris sit in quauis oratione? Quanquam autem nautae noctu stellarum indicia sequuntur, longe tamen certior est interdiu nauigatio. |
245 | [A] | MORES HOMINVM REGIONI RESPONDENT | 3225 |
c246-250 250 c253-258 a253-258 255 260 |
Καὶ τῶν φυτῶν τὰ σπέρματα καὶ τῶν ἀνθρώπων οἱ βίοι ταῖς χώραις συνεξομοιοῦν- ται•, id est Et plantarum semina et hominum mores• ad regionis habitum respondent. Refertur et hoc in Graecorum prouerbiorum Collectaneis. [B] Alioqui non eram adscripturus. [A] Equidem arbitror natum ab apophthegmate cuius meminit Plu- tarchus. [C] Vt triticum in nonnullis agris degenerat in aliud genus soli vitio, ita pro qualitate regionis variantur hominum ingenia. Montani asperi fere sunt et inhumani, littorales ferme praedones et immites, campestres molles et humani. [F] Herodotus in calce libri vltimi satis declarat primum e Cyri responso natum esse. Etenim quum Persae rerum potiti postularent vt ex aspera regione quam tum incolebant transferrentur in commodiorem ac feraciorem, annuit quidem, sed admonitis vt posthac se pararent ad seruiendum, non ad imperandum. Φιλέειν γὰρ ἐκ τῶν μαλακῶν• χωρῶν μαλακοὺς• γίνεσθαι. Οὐ γάρ τοι τῆς αὐτῆς γῆς εἶναι καρπόν τε θαυμαστὸν φύειν καὶ ἄνδρας ἀγαθοὺς τὰ πολέμια, id est Ex molli- 153 bus enim regionibus molles homines nasci solere. Neque enim eiusdem esse terrae fruc- tum egregium producere et viros in re bellica praestantes. |
[A] | CVM CANE SIMVL ET LORVM | 3226 |
|
Σὺν τῷ κυνὶ καὶ τὸν ἱμάντα, id est Vna cum cane lorum quoque. Clausula est heroici carminis. Eudemus indicat dici quoties simul omnia pereunt, vt nihil omnino sit reliqui, [H] ne spes quidem recuperandi quod periit. |
265 | [A] | TEIPSVM INSPICE | 3227 |
c268-270 270 |
Μὴ τοὐμὸν ἀλλὰ καὶ τὸ σὸν φῦλος σκόπει, id est Age non meum, verum et tuum inspicito genus. Teucer in tragoedia quapiam in Agamemnonem sibi generis vitium probro• ver- 154 tentem, quod nothus esset, regerit huiusmodi conuicium, quod et ipse genus duxisset a Clisthene effoeminato. Stultum est in alterum dicere quod in te possit retorqueri. [B] Adagium refertur a Plutarcho. |
[A] | NE MIHIVACVAM ABSTERGAS | 3228 |
275 280 285 LB 1013 291 |
Theocritus in Syracusiis•: Μὴ φύη, Μελιτῶδες, ὃς ἁμῶν καρτερὸς εἴη Πλὰν• ἑνός. Οὐκ ἀλέγω. Μή μοι κενεὰν ἀπομάξῃς, id est Ne quisquam existat, Proserpina, quem dominum, vno Excepto, agnoscamus; ego id non curo; caueto• Abstergas ne mi vacuam. Subesse prouerbium videtur in eo quod ait: Μή μοι κενεὰν ἀπομάξῃς. Subau- diendum autem γναθόν•, χεῖρα aut simile quiddam. Apparet esse comminantis aut timentis alapam aut colaphum. Nam locus nondum satis liquet; eruditis itaque relinquimus excutiendum diligentius. [H] Ἀπομάττειν dicuntur et plastae qui argillam oblinunt, dum fingunt ima- ginem. Solent quidam simulare officium, quasi velint aliquid sordium a mala abstergere, et interim imprudenti illinunt aliquid sordium. Quemadmodum inducunt Bacchum facie gypso et vuarum succo oblita. Interpres tamen - homo nec admodum doctus nec diligens - mauult subau- diri mensuram, fortasse χοίνικα. Quod in mensura redundat, abstergetur terete baculo. Fallit igitur qui nondum plenam absterget, ita simulans aliquid redun- dare. | Sentit se non esse illi ancillam, vt ab eo debeat obiurgari. Heri offensi defraudant seruos suos dimenso; hoc est, ni fallor, quod ait: 'Non sum sollicita, ne mihi mensuram vacuam abstergeas'. |
[A] | CVM SIS NANVS, CEDE | 3229 |
295 300 |
Νάνος ὢν ὕπεικε, id est Nanus cum sis, cede. De pusillis dictum: 'nani' enim homunciones appellantur infra modum humani corporis et prodigiosae breuita- tis. Iuuenalis: Nanum Atlanta vocamus. [E] Νάνος enim graece dicitur quasi μὴ ἄνω, quod non excrescat in altum. [A] Citatur Theophrastus, qui senserit nanos dici quibus pudendum membrum sit iusto maius, [H] quod in hoc hominum genere inueniri probabile est. [B] Quadrabit in tenues et humilis fortunae homunculos ac, quemadmodum ait Horatius, Moduli bipedalis, qui potentes sumptu conantur aequare. |
[A] | NOCTE LVCIDVS, INTERDIV INVTILIS | 3229 a |
305 |
Ἐν νυκτὶ λαμπρός, ἐν φάει δ᾿ ἀνωφελής, id est In nocte lucens•, luce vero inutilis. 155 De praeposteris, qui sapiunt vbi nihil est opus; cum opus est, ibi dormiunt. [B] Caeterum ipse magis arbitror competere in eum qui inter indoctos videatur ali- quid esse in literis, inter eruditos nihil sapiat. Aut inuertendum est prouerbium: Ἐν φάει λαμπρός, ἐν νυκτὶ, δ᾿ ἀνωφελής. [A] Sumptum a gemma quadam, cuius alibi fecimus mentionem. |
310 | [A] | TANTALI HORTO FRVCTVS COLLIGIS | 3230 |
315 |
Ταντάλου κῆπον τρυγᾷς, id est Ex Tantali horto fructum colligis, id est ea consec- taris quae nusquam sunt aut quibus frui non licet. Quod quidem apposite dice- tur in mundanis addictos voluptatibus. Nam ii, dum his veluti temulenti fruun- tur, egregie felices sibi videntur. Verum, simul atque resipuerunt, iam velut experrecti intelligunt omnia illa nihil fuisse, nisi mentis non admodum sanae somnium. |
[A] | TELENICO PAVPERIOR | 1563231 |
|
Τελενίκου πενέστερος, id est Telenico pauperior. Nam is vsque adeo notae pauper- tatis fuit, vt Seriphii verbum inde finxerint dicantque τελενικήσοα pro euacuare. |
320 | [A] | TELENICIA ECHO | 3232 |
a323-326 325 |
Τελενίκιος ἠχώ, id est Telenicia echo, recte dicetur oratio fatui. Sic enim vocant crepitum vasculorum inanium, sumpto epitheto ab eodem de quo modo diximus Telenico•. [F] Quanquam Plutarchus inter argute dicta Epaminondae meminit Tellenis cuiusdam pessimi tibicinis, cui dissimillimus fuerit Antigenidas. Expen- dat igitur lector• an ab hoc malit deductum prouerbium; etenim de Tellenis canti- lenis alias nobis dictum est. |
[A] | TEREBINTHO STVLTIOR | 3233 |
330 |
Τερεβίνθου ἀνοη<τό>τερος•, id est Terebintho dementior. In stupidum sibique pla- centem, quod arbor ea late porrigat ramos, [C] quod est insolenter ostentantium sese; ad haec nigrore insignis, foliis crassis, succo item, pingui et resinoso, tum alias alia specie. Parit quidem cum vite, sed dissimilem foetum. |
[A] | MOENIA SEMYRAMIDIS | 3234 |
335 |
Τείχη Σεμυράμιδος, id est Muri Semyramidis, de muris inexpugnabilibus diceba- tur egregieque munitis. Ouidius libro Metamorphoseon quarto•: Vbi dicitur altam Coctilibus muris cinxisse Semyramis vrbem. |
[A] | MANVM ADMOVERE | 3235 |
340 |
Τὴν χεῖρα ἐπιβάλλειν, id est Manum apponere, dicebantur qui sese insinuarent in rei cuiuspiam egregiae communionem. Translatum a sacris, in quibus nonnun- quam fieri solet vt, aliis rem diuinam facientibus, alius aliquis adueniens, admota victimae manu, fiat et ipse particeps sacrificii. |
[A] | PATRIS EST FILIVS | 3236 |
LB 1014 345 |
Τοῦ πατρός ἐστι τὸ παιδίον, id est Patris est filius. Ita lo|quuntur vbi quis mores imitatur patrios. [B] Et in• genere 'eius filium' vocamus quemlibet quem moribus expresserit, quod liberi fere parentes referre soleant. [H] Hunc titulum Varro vni ex Menippeis indidit, citante Nonio Marcello; Varronis autem tituli fere prouer- biales sunt. Philostratus in Aristide commemorat sophistam hoc prouerbio notasse Alexandrum, quod patris ambitionem imitaretur. |
[A] | PARVO EMPTAS CARNES | 1573237 |
350
|
Τὸ εὔωνον κρέας οἱ κύνες ἐσθίουσιν, id est Paruo emptas carnes canes edunt. Qui- dam putria emunt opsonia, ne plusculum insumant numorum. Ea cum nullus attingit, canibus aliquoties edenda seruantur. [C] Sapit et hoc vulgus horum tem- porum. |
[A] | QVI DOMI COMPLVITVR | 3238 |
355
|
Τὸν οἴκοθεν βρεχόμενον οὐδὲ θεὸς οἰκτείρει, id est Qui domi compluitur•, huius ne Deum quidem miseret. Vulgo Graecis iactatum. Sensus est eum modis omnibus suo malo videri dignum• qui sit vsque adeo ignauus, vt nec domi suae possit a pluuia tutus esse. [C] Eiusdem farinae cum superiore prouerbium, ni me prorsus fallit nasus. |
360 | [A] | TRAGICVS THEOCRINES | 1583239 |
365 |
Τραγικὸς Θεοκρίνης, id• est Tragicus Theocrines. Vsurpauit hoc adagium Demos- thenes aduersus Aeschinem. Theocrines [B] primum tragoediarum actor fuit, deinde calumniator et [A] sycophanta•. [B] Vnde Demosthenes in Oratione pro Ctesiphonte Aeschinem tragicum Theocrinem vocat. Extat eiusdem aduersus hunc Theocrinem oratio, quanquam nonnulli Dinarcho tribuunt. Vsus est hoc prouer- bio diuus Hieronymus, ni fallor, in Epistola ad Furiam de viduitate: vbicumque viderent Christianum, statim illud de triuio Τραγικὸς Θεοκρίνης. Hoc conuicii faciebant in Christianum, quasi sanctimoniae simulator magnificis verbis aliorum vitam criminaretur. |
370 | [A] | TRAGICVM MALVM | 3240 |
375 |
Τραγικὸν πάθος, id est Tragicum malum, dicetur ingens, cuiusmodi finguntur in tragoediis; nam ab iis abstinet comoedia. [C] Quintilianus duo facit affectuum genera: quosdam enim atrociores esse, hos amat tragoedia; quosdam mitiores, his vtitur comoedia; ac tragicos quidem πάθη vocant, comicos ἤθη. [E] Tragoedia semper habet tristem exitum, comoedia laetum; vnde Plautus, citante Festo Pom- peio, comoedice dixit pro 'suauiter': Euge•, heus astitisti et dulce et comoedice. |
[A] | CAECVS AVRIBVS [G] AC MENTE | 3241 |
380 |
[A] Τυφλὸς τά τ᾿ ὦτα τόν τε νοῦν τά τ᾿ ὄμματ᾿ εἶ, id est Tu simul et aure et mente et oculis caecus es•. Quadrat in hominem plane stupidum. |
[A] | CAECVM INSOMNIVM | 3242 |
385 |
Τυφλὸν ὄνειρον, id est Caecum insomnium, de re friuola vanaque. Quaedam enim insomnia portendunt aliquid, quaedam inania sunt, [G] quemadmodum sunt et bruta fulmina. |
[A] | ASINOS NON CVRO | 3243 |
|
Τῶν δ᾿ ὄνων οὔ μοι μέλει, id est Caeterum asinos nil moror. Congruit in eum qui domesticis contentus opibus non quaerit aliena. Nam cui plaustrum est domi, huic non est opus asinis conducticiis. Carmen integrum alibi citauimus. |
390 | [A] | PLVRIVM CALCVLVS VINCIT | 1593244 |
|
Τῶν πλειόνων ψῆφος νίκᾷ, id est Plurium calculus vincit. Quoties in consilio• cedi- tur multitudini. Plinius in Epistolis queritur• numerari sententias, non expendi. Et Liuius: Pars, inquit, maior meliorem vicit. |
[A] | ΥΠΕΨΗΝΙΣΜΕΝΗ | 3245 |
395
|
Ὑπεψηνισμένη dicitur iam propinqua partui. Sumpta metaphora a ficis post immissos psenas• maturescentibus. Hoc quid sit explicuimus in prouerbio Ἀνερί- ναστος. [H] Deflecti potest ad ingenium ad hoc aut illud vehementer propensum. |
[A] | SVBDITITIVS ES | 1603246 |
400 |
Ὑποβολιμαῖος εἶ, id est Supposititius es. 'Subdititii' [B] siue 'submissitii' [A] vocantur partus adsimulati; inde transfertur in hominem flctum et per dolum ab alio quopiam allegatum subornatumque. [B] Finitimum illi: Κίβδηλος ἄνθρωπος•. | |
LB 1015 | [A] | SVBIVGVS HOMO | 3247 |
c404-412 405 a404-411 410 |
Ὑποζυγιώδης ἄνθρωπος, id est Subiugus homo. Qui non arbitratu suo, sed alieno iussu facit quippiam; traductum a iumentis iugalibus. [F] Huc pertinent illae metaphorae prouerbiales. Mittere sub iugum; Horatius: Sic visum est Veneri, cui placet impares Formas atque animos sub iuga ahenea Saeuo mittere cum ioco. Item deiicere iugum, quod scripsit M. Tullius in prima Philippicarum. 'Subducere collum• iugo'; Ouidius: Et tua laesuro subtrahe colla iugo. [H] 'Excutere iugum'. |
[A] | PISTILLO NVDIOR | 3248 |
415 |
Ὑπέρου γυμνότερος, id est Pistillo nudior. De vehementer tenui. Cognatum illi: Παττάλου γυμνότερος, id est Paxillo nudior. [H] His enim cortex detrahitur. |
[H] | PISTILLO CALVIOR | 3249 |
|
Ὑπέρου φαλακρότερος, id est Pistillo caluior. Prouerbialis item hyperbole de magnopere glabris. [B] Nam ima pistilli pars calui cranium referre videtur. [G] Transferri potest ad insigniter egenos aut simplices ac dissimulandi ignaros. |
420 | [A] | AVRVM SVBAERATVM | 3250 |
c421-423 |
Ὑπόχαλκον χρυσίον, id est Subaeratum aurum, dicetur homo nequaquam synce- rus, sed aliud prae se ferens, aliud intus occulens. Sumptum a nomismatis adul- teratis. |
[A] | NIHIL DE VITELLO | 3251 |
425
c426-433 430 |
Νεοττοῦ οὐδέν μοι δίδως, id est Nihil mihi de vitello dedisti. Quadrat in eos qui impertiant deteriora, meliora sibi seruantes. M. Tullius in libro De diuinatione secundo• narrat huiusmodi fabulam, vnde consentaneum est hoc mutuatum esse prouerbium. Quidam somniarat se videre ouum ex lecti cubicularis fascia pen- 161 dens• illigatum; id somnium cum ad coniectorem retulisset, responsum est the- saurum indicari, proinde foderet eo loco quo se somniarat ouum videre. Vbi fodisset, reperit aurum argento circumtectum; misitque paululum ex argento coniectori, dissimulans inuentum aurum. Coniector accipiens: 'Nihilne', inquit, 'de vitello?' |
[A] | QVERVLI IN AMICITIA | 3252 |
435
c438-442 a438-441 440 |
Οἱ φιλομεμφέες εἰς φιλίην οὐκ εὐφυέες, id est Qui queruli sunt in amicos non sunt ad amicitiam idonei. Conniuere• ad amicorum vitia, Haec res et iungit, iunctos et seruat amicos. [G] Sententia videtur desumpta ex Herodoto. Constabit tamen trimeter, si legas: 162 Οἱ φιλομεμεμφεῖς εἰς φιλίαν οὐκ εὐφυεῖς, Nec tamen video quid sit φιλομεμεμφεῖς. Si legimus φιλομεμφεῖς, addenda est coniunctio: Οἱ δὲ φιλομεμφεῖς. Ita constabit versus, id est: Qui querulus est, amicitiae haud accommodus. |
[A] | CLEOMENES SVPERAT CVBILE | 3253 |
445 |
Ὁ Κλεομένης τῆς κοίτης ὑπερέχει, id est Cleomenes cubile superat. De eo qui magis abundaret rebus superuacaneis quam necessariis. [B] Ductum• apparet a quopiam corpore quam pro lectuli modo maiore. Sicut et Iuuenalis: Lectus erat Codro Procula minor. |
[A] | DIVES PROMISSIS• | 3254 |
450 a451-457 LB 1016 455 |
Ὁ μὲν λόγος θαυμαστός, ὁ δὲ λέγων ἄπιστος, id est Magnifica quidem oratio, cae- terum non habetur fides loquenti. Quoties aliquis ingentia pollicetur, quae non videatur praestiturus. [F] Plutarchus in Apophthegmatis regum et imperatorum tribuit Eudaemonidae, qui quum audisset Stoicum, opinor, quempiam dixisse quod solus sapiens esset bonus imperator, Ὁ μὲν λόγος θαυμαστός, ὁ δὲ λέγων οὐ περι- σεσάλπισται, id est Admiranda quidem ora|tio, caeterum qui dicit nunquam cinc- tus fuit tubarum strepitu. Refert idem in Laconicis integre: Ὁ μὲν λόγος θαυ- μαστός, ὁ δὲ λέγων ἄπιστος, οὐ γὰρ περισεσάλπισται. Idem conueniet in theologos coelestia quaedam docentes, quum orationi vita non respondeat. |
[A] | VTERQVE AMBO | 3255 |
460 |
Ὁ μὲν Ἑκάτερος ἀμφότερος, ὁ δέ Ἀμφότερος οὐδέτερος, id est Vterque ambo, Ambo neuter. Instar aenigmatis est, cuius meminit Plutarchus in Moralibus, et extat in Graecis Epigrammatis. E duobus fratribus, quorum alteri nomen erat Ἑκάτερος, alteri Ἀμφότερος; ille• bonae frugis erat, hic nequam. Hos quum Phi- lippus vidisset, hoc in eos iocatus esse fertur. Quadrabit in duos aliquos, quorum alterius nequitiam alterius probitas compensat. |
465 | [A] | OS INEST ORATIONI | 3256 |
470 |
Ὀστοῦν ἔνεστι τῷ λόγῳ, id est Sermoni inest os ac vigor•. [G] De oratione non inani, sed solidas habente sententias•. [A] Dictum hoc The- mistocli tribuitur; [G] videtur e poeta quopiam desumptum, est enim iambicus dimeter•. [A] Quintilianus item rerum inuentionem appellat orationis ossa, sumpta 163 similitudine ab animantium corporibus, quae ossibus sustinentur, colligantur neruis, vestiuntur carnibus et pelle, cohaerent anima, mouentur actu•. |
[A] | FLVVIVS NON SEMPER FERT SECVRES | 1643257 |
475
c477-482 480 c483-486 485 |
Οὐκ ἀεὶ ποταμὸς ἀξίνας φέρει, id est Non semper secures fert fluuius, id est Non protinus tibi speres, idem quod aliis feliciter cessit. Natum ab apologo Aesopico: Cuidam caedenti syluam securis e manibus excidit. Mercurius inuocatus reddidit argenteam; neganti suam esse reddidit auream. Hanc quoque suam esse neganti ferream tandem restituit [B] et illas insuper donauit. [A] Alius quidam eundem euentum sperans, data opera, passus est elabi sibi securim. Ea cum perisset nec Mercurius imploratus adfuisset expostulanti, prior ille respondit ad hunc modum: Οὐκ ἀεὶ [B] ποταμὸς ἀξίνας φέρει. Quanquam hic apologus varie narratur in aliis commentariis, nempe adfuisse Mercurium et prolata aurea securi rogasse num ea esset quae perisset atque eo protinus affirmante suam esse, Mercurium offensum hominis impudentia nec fer- ream restituisse. |
[A] | NON EST DITHYRAMBVS, SI BIBAT AQVAM | 3258 |
490 495 LB 1017 500 |
Οὐκ ἔστι διθύραμβος ἂν ὕδωρ πίνῃ, id est Haud dithyrambus est, aquam si potitet. Non adest hilaritas, quum deest vinum; languet poetarum ingenium, ni vino concalescat. [B] Vnde teste Flacco: Laudibus arguitur vini vinosus Homerus. Et: Ennius ipse pater nunquam nisi potus ad arma Prosiliit dicenda. | [H] Et: Nulla placere diu nec viuere carmina possunt Quae scribuntur aquae potoribus. [B] Quin vt refert in Symposiacis Plutarchus, Aeschylus tragoedias suas potando scripsit. Excitat enim vini calor inueniendi vim, quae torpet nonnunquam in ieiu- nis, mouet phantasias, addit impetus, subministrat fiduciam. Addit Gorgiam non recte suam tragoediam Marti tribuisse, cum Baccho magis sit• adscribenda. [A] Dithyrambi canebantur in honorem Bacchi, [B] qui et ipse διθύραμβος dictus est, quod bis natus velut e duabus ianuis prodierit. |
505 | [A] | POST ACERBA PRVDENTIOR | 3259 |
a507-511 510 |
Παρὰ τὰ δεινὰ φρονιμώτερος, id est Post mala prudentior. Finitimum illi: Ῥεχθὲν δέ τε νήπιος ἔγνω. [G] Plato in Symposio: Ἃ δὴ καὶ σοὶ λέγω, Ἀγάθων, μὴ ἐξα- πατᾶσθαι ὑπὸ τούτου, ἀλλ᾿ ἀπὸ τῶν ἡμετέρων παθημάτων γνόντα εὐλαβηθῆναι, καὶ μὴ κατὰ τὴν παροιμίαν ὥσπερ νήπιον• παθόντα γνῶναι, id est Quae sane et tibi dico, 165 Agathon, ne ab hoc fallaris sed meis doctus malis caueas, neque quemadmodum habet prouerbium, stulti more malo accepto sapias. [C] Congruet in eum qui suo malo redditus est cautior. |
[A] | PAVSONE MENDICIOR | 3260 |
515 c515-521 520 |
Παύσωνος πτωχότερος, id est Pausone mendicior. Pauson pictor quispiam fuit insigni tenuitate, quemadmodum apud Iuuenalem Codrus. [H] Hunc notat Aris- tophanes in Pluto, apud quem, quum Penia exclamasset: Ὦ πόλις Ἄργους, κλύεθ᾿ οἷα λέγει, id est 166 O vrbs Argos, quod ait audi, respondet Chremylus: Παύσωνα κάλει τὸν ξύσσιτον, id est Pausonem adhibe tibi conuiuam. |
[A] | VLTRA HYPERBOLVM | 3261 |
525 a525-527 a528-532 530 |
Ὑπὲρ τὸν Ὑπέρβολον, id est Vincit Hyperbolum. Hyperbolus quispiam erat mirum in modum appetens litium. Vnde conuenit• in eos qui simili laborant morbo. [F] Plutarchus in Vita Alcibiadis, Thucydides Peloponnesiaci belli libro viii. et Aristophanes in Equitibus ostendit• Hyperbolum fuisse hominem modis omnibus improbissimum [H] nec vlla re clarum aut potentem nisi vitio linguae. [F] Praeterea M. Tullius libro De claris oratoribus ita scribit de Saturnino: Homo simillimus Atheniensis Hyperboli, cuius improbitatem veteres Atticorum comoediae notauerunt. Aristophanes praeter alia scribit et hoc de Hyperbolo: Ἄνδρα μοχθηρὸν πολίτην, ὀξίνην Ὑπέρβολον, id est Improbum virum atque ciuem, vapam acidumque Hyperbolum. |
[A] | SVS IN VOLVTABRO COENI | 3262 |
535 |
Ὗς λουσαμένη εἰς κύλισμα βορβόρου, id est Sus lota rediit ad volutabrum luti, cum quis iterat iam expiata flagitia, [B] sicut indicauimus alibi. [A] Extat in Epistolis diui Petri. [G] Huic affine est quod habent prouerbia Sirach: Qui lauatur a mor- tuo et iterum tangit mortuum, quid prodest lotio illius?• |
[A] | OB TEXTORIS ERRATVM | 3263 |
540 |
Ὑφάντου πταίσματος ὑπήτης ἐτύφθη, id est Ob textoris erratum hypetes vapulauit. Cum quod hic peccauit, alius dependit. [G] Quid sit hypetes, nondum apud autores repperi•. |
[A] | MENDAX ATRAPHAXIS | 3264 |
LB 1018 546 c548-550 550 c550-555 555 |
Ψευδῶν πλέα ἀτράφαξις, id est Referta mendaciis atraphaxis, de tumidis ac vento- sis. Atraphaxis oleris genus | quod celeriter in altum surgit. [B] Latinis atriplex dicitur, affinis, ni fallor, betarum generi, quae et ipsae subito grandescunt, alioqui fatuae. Id quod indicat et Theophrastus in Historia plantarum libro primo, capite quinto. Eadem herba ab eodem, libro septimo, capite primo, recensetur inter eas quae celeriter proueniunt, nempe die a satu octauo; est caule grandiore, sed molli carnosaque. Suidas admonet dictum in Cleonem, qui• falso calumniare- 167 tur equites in concilio; cui, cum fides haberi videretur, dictum est: Ψευδατραφά- ξυος• πλέαν εἶναι τὴν βουλήν, id est Concilium plenum esse mendaci atraphaxi, quo dicto simul notata est et Cleonis in calumniando vanitas et populi facilitas in cre- dendo. Est enim illud proprium calumniae, e leuissimo malo subito maximam excitare tragoediam. In hanc ferme sententiam Suidas. [F] Adagium sumptum est 168 ex Equitibus Aristophanicis•. |
[B] | INFLIGE PLAGAM AB ARATRO | 3265 |
560 565 |
Παῖε τὴν ἐπ᾿• ἀρότρου, id est Inflige plagam aratri, siue Impinge vomerem, quum iubebimus strennue pugnare, [H] licet sine arte. [B] Natum aiunt ab huiusmodi fabula, [F] quam narrat Pausanias libro Eliacorum ii.•: [B] Glaucus quidam Carystius cum terram aratro proscindenti forte fortuna vomis excidisset ab aratro, sublatum aptauit manu• vice mallei. Quod vbi conspexisset pater Demylus•, iuue- nem produxit in Olympia ad pugilum certamen; verum vbi iam artis imperitus, plagis afflictus pene deficeret, pater acclamauit: Παῖε τὴν ἐπ᾿• ἀρότρου, admonens vt sic peteret hostem quemadmodum vomere solet vulnerare terram•. Hac voce rediit animus iuueni vicitque. [F] Idem postea bis vicit Pythia, octies Nemea, item octies Isthmia, autor Pausanias.• |
[A] | SVMMISINGREDI PEDIBVS | 3266 |
570 a573-576 575 |
Qui clanculum aut cautim ac pedetentim, quod aiunt, conantur aliquid, summis pedibus ingredi dicuntur•. Graeci iucundius efferunt aduerbio composito: ἀκροπο- διτί•. [B] Idem valent illa: 'Suspenso gradu' et Suspensis pedibus. Traductum a gestu eorum qui sic ingrediuntur vt strepitum pedum nemo sentiat, aut qui viae diffisi cautim et leuiter figunt vestigia. [G] Aliquanto diuersius est quod est apud Pla- tonem in Lachete: Καὶ οὐδὲ ἄκρῳ ποδὶ ἐπιβαίνοντας, id est Ne summo quidem pede ingredientes, quod pertinet ad illam formam: Summis labris degustare, Sum- mis digitis attingere. |
[A] | COELVM DIGITO ATTINGERE | 3267 |
580 585 a587-590 590 c591-594 |
Prouerbiali nimirum hyperbole digito coelum attingere dicuntur qui• longe supra mortalium conditionem ac diis proximi esse videntur•. M. Tullius ad Atticum libro secundo: Nostri autem principes digito se coelum putant attingere, si mulli bar- bati in piscinis sint qui ad manum accedant. [B] Cognatum illi quod alias ex eodem retulimus: In coelo esse. Ad consimilem modum Horatius: Quod si me lyricis vatibus inseris, Sublimi feriam sidera vertice. [I] Ouidius: Huic tu quum placeas et vertice sidera tangas. [F] Et• apud Theocritum in Hodoeporis: Ὅττι ποκ᾿ ἤδη Ἀνυσάμην τὸν ἀμνόν, ἐς οὐρανὸν ὕμμιν ἁλεῦμαι, id est 169 Agnum quando tuli, vobis in sydera abibo. [H] Lysimachus, quum ad Thraciam peruenisset, velut occupatis extremis regni 170 finibus: 'Nunc, inquit, Byzantii ad me veniunt, posteaquam coelum attingo lan- cea. Eam vocem insolentissimam ita castigauit Pasiades Byzantius, qui tum forte aderat, vt diceret: 'Abeamus, ne lanceae mucro coelum pertundat'. |
595 | [B] | CORINTHIARI | 3268 |
c599-603 600 a599-603 LB 1019 |
Κορινθιάζεσθαι veteres vulgato ioco dicebant eos qui scortationibus ac lustris indulgerent quiue lenocinium exercerent; qui quaestus hodie nusquam vberior quam apud Venetos. Sumptum est a meretricibus Corinthiensibus, de quibus suo loco dictum est. [G] Tantus enim illic honos habebatur meretricibus vt, quemad- modum ex autoribus docet Athenaeus, illic in templo Veneris prostarent atque in solennibus precibus illud addi soleat, vt dii augerent meretricum numerum. Quin et illud refert meretrices facto sacro Ve|neri ciuitatem extremo periculo laborantem seruasse, placata Venere. Prouerbii [B] meminit huius Stephanus De vrbibus, Aristophanis allegans Cocalum. |
605 | [B] | SITANTIVITRVM, QVANTI MARGARITVM? | 3269 |
610 615 |
Diuus Hieronymus in Epistola quadam ad Demetriadem virginem: Solent miseri parentes et non plenae fidei Christiani deformes et aliquo membro debiles filias, quia dignos generos non inueniunt, virginitati tradere. Si tanti, vt dicitur, vitrum, quanti margaritum? Vtitur eodem complusculis alibi locis, [H] vsurpatur et a Tertulliano in libello Ad martyres. [B] Hoc dicto summa rerum inaequalitas significabatur. Inter gemmas prima laus olim fuit vnionibus; vitrum vilissimum et tamen gem- mas nonnihil imitatur. Si tanto studio curas vt viuat corpus, quam est danda opera quo viuat animus? Si nihil non facis quo placeas homini principi, quanto magis enitendum vt placeas principi Deo? Si tantis sudoribus parantur opes per- iturae vel vsu vel furto, quur non magis incumbimus vt coelestes opes accumule- mus? In his et huiusmodi locus erit prouerbio. |
[A] | HAERET IN VADO | 3270 |
620 625 a628-632 630 |
Diuus Ambrosius• in Commentariis quos aedidit in Euangelium Lucae• [B] non inelegans vsurpauit adagium, [A] significans• Christi genealogiam, quae diuerse feratur ab Euangelistis, explicari non posse: In abruptum, inquit, disputationis venimus, haeremus in vado. Metaphora nimirum a nauigio ducta, quod vado illi- sum frustra circumagitur neque cursum institutum tenere potest; id quod euenit his qui incidunt in syrtes [B] aut in salebras. Ad hunc etiam• modum effert prouerbium M. Tullius libro De finibus bonorum quinto: Venit ad extremum, haeret in salebra. Rursum alias eodem in opere: Hic si definire, si diuidere potuis- set, si loquendi vim, si denique consuetudinem teneret, nunquam in tantas salebras incidisset. Sunt autem salebrae fluminum aut viarum obstacula, a saltu dictae. [F] Non dissimili figura dixit idem Cicero•: Aqua haeret. Sic enim scribit Quinto fra- 171 tri: Hic aqua mihi haeret, significans nihil esse profectum in causa. Suspicor dici solitum de causa prorogata. Etenim, vt non infunditur aqua nisi dicturo nec fas est loqui post extillatas clepsydras, ita, quum seruatur quod reliquum est aquae, interrumpitur dicentis oratio. [H] Plautus in Pseudolo: Perii, nunc homo in medio luto est, Nomen nescit, haeret haec res. |
635 | [B] | IN CVLMO ARARE | 3271 |
c638-640 640 |
Ἐπὶ καλάμης ἀροῦν, id est In stipula arare, dicuntur qui labore nunquam inter- misso vim mentis exhauriunt aut qui nunquam desinunt ab amicis petere quod dent. Sumpta metaphora a nimium auidis agricolis, qui segetem non patiuntur vnquam interquiescere, sed assidua cultura succum omnem soli exhauriunt, sta- tim a messe nouam ingerentes sementem. Suidas citat ex Lysia. |
[B] | TACITVRNIOR PYTHAGOREIS | 1723272 |
645 |
Σιωπηλώτερος ἔσομαι τῶν Πυθαγόρᾳ τελεσθέντων, id est Taciturnior ero quam hi qui Pythagorae sunt initiati. De vehementer taciturnis vsurpari solet. Sumptum a Pythagorae schola, in qua quinquenne silentium indicebatur auditoribus, quam ἐχεμυθίαν vocant a cohibendo sermone. Suidas prouerbii titulo refert [F] et Zenodotus in Collectaneis•. |
[B] | ATTAGENAE NOVILVNIVM | 3273 |
650 655 |
Ἀτταγᾶς νουμηνία, id est Attagenae nouilunium. Refertur a Suida nec explicatur, nisi quod e diuersis locis haud difficile coniectura colligi potest dictum fuisse in turbam abiectorum et seruilium hominum. Siquidem attagen auis est palustris versicoloribus plumarum maculis distincta; vnde seruum hominem stigmaticum et cui tergum ob plagarum vibices variis punctis esset picturatum attagenam vocabant. Porro ad nouam lunam - sic enim Graeci vocant initium mensis, cum Calendas non habeant - et serui distrahebantur apud Athenienses et militum delectus agebatur. |
[B] | INGENS INTERVALLVM | 3274 |
LB 1020 660 |
M. Tullius in• Epistolarum ad Atticum [D] libro sexto [B] senarios hos ceu prouerbiales vsurpat: | Πολλὰ δὲ ἐν μεταιχμίῳ Νότος κυλίνδει κύματ᾿ εὐρείης ἁλός, id est Multas at vndas voluit in medio Notus Vasti maris, significans illum procul abesse. Licet huc quoque torquere vt signiflces rem adhuc procul abesse a periculo. |
665 | [B] | VIVVS VIDENSQVE | 3275 |
670 |
Quod in Eunucho dixit Terentius: Viuus vidensque pereo, id M. Tullius indicat prouerbiali figura dictum esse. Sic enim scribit in Oratione pro P. Sextio: Ille Cyprius miser, qui semper socius, semper amicus fuit, de quo nulla vnquam• suspicio durior ad senatum aut imperatores nostros allata est, viuus, vt aiunt, et videns est cum victu suo ac vestitu publicatus. Vsurpat aliquot locis et diuus Hieronymus. Quin et• illud quoque: Cum victu suo ac vestitu prouerbium sapit. |
[B] | PRAESTAT HABERE ACERBOS | 3276 |
675 |
M. Tullius in Dialogo de Amicitia: Scitum est enim illud prouerbium Catonis 'Multo melius de quibusdam acerbos inimicos mereri quam eos amicos qui dulces videantur'. Equidem, vt praeclaram esse sententiam fateor, ita prouerbium esse 173 negauerim. Primum, quod nullam omnino prouerbii speciem prae se ferat, deinde quod prouerbia vulgi sunt, non huius aut illius; vnde legendum arbitror 'Scitum est enim illud Catonis' aut 'illud verbum Catonis'. Tamen adscribendum putauimus, ne quis indiligentia praetermissum existimaret. |
680 | [B] | COLVMNAS RVMPERE | 3277 |
685 |
Aelianus prodidit in Samo quondam fuisse animalia vasta magnitudine - neades vocantur -, quorum voce terra rumperetur. Vnde prouerbium natum in clamo- sos et improbe loquaces, vt postes et columnas dicantur rumpere. Vsus est eo 174 Vergilius in Philistum• rabulam et obtrectatorem. Item Iuuenalis: Frontonis platani conuuhaque marmora clamant <Semper et adsiduo ruptae lectore columnae•.> |
[B] | LEPORIS VITA | 3278 |
690 695 |
Λαγωοῦ βίον ζῆν, id est Leporis vitam viuere, dicuntur qui semper anxii trepi- dique viuunt. Quod id animal omnium praedae expositum ne somnum quidem capit, nisi oculis apertis. Demosthenes in Aeschinem: Λαγὼ βίον ἔζης δεδιὼς καὶ τρέμων καὶ ἀεὶ πληγήσεσθαι προσδοκῶν, id est Leporis vitam viuebas, timens ac tremens ac semper expectans vt vapulares. Vsus est et Plutarchus in libello Περὶ φιλοπλουτίας, quem pridem Latinum reddidimus. [G] Λαγωῶν δειλότεροι scrip- sit Athanasius in Apologia prima•; et apud Strabonem Phrygiis leporibus timidior, de quibus dictum est alias per occasionem. |
[B] | VICTI NON AVDENT HISCERE | 3279 |
c697-699 700 |
Νικώμενοι ἄνδρες τῇ ἀγρυξίᾳ δέδενται, id est Qui vincuntur silentio vincti sunt. Plutarchus, in libello cui titulus Quo pacto quis vtilitatem capere possit ex inimi- cis, citat ex Pindaro. Conuenit cum illo quod alibi retulimus: Quid nisi dolor victis? Est autem verbum perquam elegans ἀγρυξία, vbi quis non audet hiscere, a verbo γρύζειν, de quo non semel dictum est•. |
[B] | THERSITAE FACIES | 3280 |
705 710 |
Θερσίτειον βλέμμα, id est Thersitica facies. De prodigiose deformi dici solitum, quod Homerus scripserit hunc omnium qui ad Troiam venissent foedissimum fuisse. Ac totum hominem a capite, quod aiunt, vsque ad pedes ita graphice depingit et corporis vitia et animi morbos vt dicas pessimum ingenium in domi- cilio se digno habitasse; locus apud Homerum est Iliadis libro secundo notior quam vt hic referat adducere. [G] Venustius erit si ad animum transferatur, veluti si de formoso, sed moribus improbo, dicas: 'Si corpus aspicias, Nireus est; si ani- mum, plusquam θερσίτειον βλέμμα reperies'. [B] Adagii mentionem fecit Suidas•. | |
LB 1021 | [B] | PICIFER | 3281 |
c712-715 715 |
Κιττοφόρος, id est Picifer, vulgare conuicium videtur in hominem infimum et despicatissimae sortis. Siquidem Demosthenes in Oratione pro Ctesiphonte dicit Aeschinem hoc nomine ab aniculis compellatum, quemadmodum et λικνοφόρον, quod picas et vannos capite baiularet. Nam his in mysteriis Bacchanalibus vte- bantur, quod ea auis sacra sit Baccho et vannus in omnibus mysteriis adhibeba- tur. Vnde Maro: Et mystica vannus Iacchi. |
[B] | IN NVMERATO | 1753282 |
720 725 |
In numerato habere, si ad animi res transferatur, prouerbii rationem habuerit, velut Octauius Augustus, [C] vt refert Seneca, [B] pronunciauit de Vinitio• ora- tore, quod 'ingenium in numerato haberet', propterea quod in causis agendis ingenio esset praesentissimo et quicquid aliis praestaret diutina cogitatio, id illi prima statim animi intentio daret. Sumptum est ab his• qui res suas ad certissi- mum calculum redegerunt, hoc est ad pecuniam numeratam. [H] Quintilianus in sexto: De actore, inquit, facile dicente• ex tempore dictum est olim ingenium eum in numerato habere. Vide prouerbium Numero dixisti. |
[B] | QVANTVM HABET | 1763283 |
730 735 a736-742 c739-742 740 |
Quantum habet quisque tanti fit. Quod scripsit Horatius• [F] in Satyra prima•: [B] Nil satis est•, inquit, quia tanti quantum habeas fis. [D] Item Iuuenalis [F] Satyra tertia•: [D] Quantum quisque sua nummorum seruat in arca, Tantum habet et fidei. [B] Non recensuissem inter prouerbia, ne quis clamitaret me sententias collegisse, non adagia, nisi diuus Augustinus in libro De disciplina christiana nominatim prouerbii titulo citasset. Vnde et illud prouerbium, inquit, 'Quantum habebis, tan- tus eris'. [F] Quanquam et Horatius satis indicat vulgo iactatam sententiam eo quod praecessit: At bona pars hominum decepta cupidine falso. Vsurpat et Apuleius in Apologia: Tanti reuera estis quantum habetis. Videtur ex Euripide venisse in vulgi sermonem; cuius et hunc versum inter caeteros refert Seneca: Vbique tanti quisque, quantum habuit, fuit. |
[B] | IMIS CERIS ERADERE | 3284 |
745 750 |
Imis ceris eradere, pro eo quod est 'delere penitus', sic vt nullum omnino memo- riae pristinae vestigium extet. Sumptum ab his• qui in ceratis scriptitant tabulis; his mos est ita nonnunquam versum stilum per summum aequor cerae ducere, vt qualiacunque tamen prioris scripturae remaneant vestigia; aliquoties funditus delent. Diuus Hieronymus ad Chrysogonum: Ita nostrae es necessitudinis penitus oblitus, vt illam Epistolam, quam in corde Christianorum scriptam Apostolus refert, non parua litura sed 'imis', vt aiunt, 'ceris eraseris'. Conueniet in profundam obliuionem vel amicorum vel pristinae fortunae vel si quid est simile. |
[B] | MACILENTA MANV PINGVEM PEDEM | 3285 |
755 760 |
Hesiodus in opere quod inscripsit Opera et dies, velut aenigmate quodam expli- cuit paupertatem: Λεπτῇ δὲ παχὺν πόδα χειρὶ• πιέζοις, id est Gracili autem manu pinguem pedem premas. Manus enim gracilescunt fame, pedes intumescunt fri- gore. Carmen sic habet: Μή σε κακοῦ χειμῶνας ἀμηχανίη καταμάρψῃ Σὺν πενίῃ, λεπτῇ δὲ παχὺν πόδα χειρὶ πιέζοις, id est Ne te deprendant inopem mala tempora brumae, Atque pedem premere incipiat manus arida pinguem. Venustius erit, si longius transferatur ad viaticum parandum senectuti aut similia. 177 |
[B] | NON SEMPER ERIT AESTAS | 3286 |
765 LB 1022 c768-770 770 |
Ad eum ferme sensum pertinet et illud ex eodem libro: Οὐκ αἰεὶ θέρος ἐσσεῖται, ποιεῖσθε καλιάς, id est Aestas non semper fuerit, componite nidos. Non semper virebit aetas; para quo se recipiat senectus. Aut non semper erit prospera fortuna; munias animum philosophiae decretis, quo fortunam aduersam | possit contemnere. [H] Admonet et Cato agricolas cogitent quam longa sit hyems. Notus est apologus de formicis exprobrantibus cicadae, quod totam aestatem nihil aliud quam cecinisset otiosa eoque mendicaret in hyeme. Hoc dictum opor- tuit adolescentum pileis inscribi; neque enim tantum admonet parandam esse rem in senectam, verumetiam eruditionem, virtutem, honestam famam, quae praesidia sunt optima senectutis. |
[B] | CVM EXOSSIS SVVM RODIT PEDEM | 1783287 |
775
780 a781-784 |
Consimili figura significauit egestatem in eodem opere: Ὅτ᾿• ἀνόστεος ὃν πόδα τένδει, id est Quando pedes edit ipse suos is qui caret osse•. Exossem vocat polypum, qui ossibus careat. Is creditus est nonnullis sua brachia rodere, cum deest cibus. Est enim edacissimus, quanquam Plinius existimat id illi accidere a conchis; verum praecisa renasci credit, quemadmodum caudas lacertis. [G] Alcaeus apud Athenaeum libro septimo: Ἔδω δ᾿ ἐμαυτὸν ὡς πολύπους, id est Comedo meipsum more polypi. Vnde et αὐτοφάγος dictus; verum hanc opinionem et Athenaeus reiicit. |
785 | [B] | CENTVM PLAVSTRI TRABES | 3288 |
790 795 800 a801-804 |
Tam simile est prouerbio quam est ouum ouo, quod scripsit Hesiodus in eodem• opere, cui titulus Ἔργα καὶ ἡμέραι· Ἑκατὸν δέ τε δούραθ᾿ ἁμάξης, id est Centum autem lignis plaustrum compingitur vnum. Eo tempestiuiter vtemur, cum significabimus id quod a nobis petitur magno constare. Facile enim alienis vtimur, non expendentes quanti constiterint ei qui praebet•. Carmen Hesiodi sic habet: Ῥηΐδιον γὰρ ἔπος εἶπειν 'βόε δὸς καὶ ἅμαξαν'· Ῥηΐδιον δ᾿ ἀπονήνασθαι 'πάρα δ᾿ ἔργα βόεσσι'. Φησὶ δ᾿ ἀνὴρ φρένας ἀφνειὸς πήξασθαι ἅμαξαν· Νήπιος, οὐδὲ τό γ᾿ οἶδ᾿ ἑκατὸν δέ τε δούραθ᾿ ἁμάξης, id est Nam dictu est procliue: 'dato plaustrumque bouesque'; At procliue negare: 'sed en tauris labor instat'. Cogitat ast animo diues compingere plaustrum; Stultus et haud nouit centum id compactile lignis. [G] Itaque, quoties ad id quod molitur aliquis, pluribus adminiculis opus est, velut ad gerendum magistratum, ad scribendum librum, ad munus concionandi, ad instituendam familiam, ad longinquam peregrinationem, non inepte vsurpa- bimus Hesiodi verbum: Ἑκατὸν δέ τε δούραθ᾿ ἁμάξης. |
805 | [B] | ARANEAS EIICERE | 3289 |
810 |
Habet illud quoque prouerbii speciem, quod est apud eundem in eodem opere: Ἐκ δ᾿ ἀγγέων ἐλάσειας ἀράχνια•, id est Vasis eiicias quas nectit aranea telas. 179 Sic enim significant inanitatem et inopiam etiam hodie. Ad eundem modum Catullus: Nam tui Catulli Plenus sacculus est aranearum. Quo dicto nunc nihil est vulgo vulgatius. [F] Lucianus in Pseudologista: Εὐρώτος καὶ ἀραχνίων μεστά, id est Carie et araneis differta•. |
815 | [B] | MVRIS CIRCVMCVRRENTIBVS | 3290 |
c816-820 820 |
Τῶν τοίχων περιτρεχόντων, id est Parietibus circumcurrentibus. Plutarchus in Symposiacis, decade septima, problemate quinto, indicat muliebre fuisse prouer- bium, quo 'secretum' significabant, muris videlicet testes et arbitros arcentibus. At bonorum virorum huiusmodi voluptates etiam ac lusus ait oportet esse vt nihil egeant vallo parietum. Licebit vti cum significabimus aliquid ali monstri et ob id captari secretum. |
[B] | ΚΕΡΑΣΒΟΛΟΣ | 3291 |
c823-828 825 LB 1023 830 a831-833 c833-838 835 |
In eodem opere, problemate secundo, docet homines praefractos et asperis mori- bus et intractabiles κερασβόλους vocari solitos, quam vocem haud satis commode verteris Latine. Sumptam autem metaphoram ab agricolis, apud quos semina 180 quae, priusquam in terram decidant, incidant in cornua boum κερασβόλα dican- tur, παρὰ τὸ εἰς κέρατα βάλλεσθαι. Haec aiunt prouenire caeteris multo duriora, vnde et ἀτεράμονα vocantur. | Qui scripsit Etymologicon indicat hanc vocem semel duntaxat vsurpatam a Platone sumptamque a leguminibus quae nec igni nec aqua mollescant, cuiusmodi quaedam videmus admixta leguminibus minuta nigraque. [F] Locus est apud Platonem libro De legibus ix. Quo quidem loco videtur interpres ignorasse quae sint κερασβόλα; vertit enim legumina fulminis tactu praedura, quasi dictum esset κεραυνόβολα. [B] Porro cur id accidat vt semina quae in cornua boum impegerint aut non proueniant aut proueniant sicciora durioraque, Plutarchus hanc adfert causam: quod ea quae a manu calida statim excepta terra fouentur magis adiuuantur calore, qui seminibus est amicus; at quae in cornua incidant proiecta magis videntur quam seminata et mora frigus colli- gunt. [H] Theophrastus dubitat num friuolum sit quod de cerasbolis iactant agricolae. |
840 | [B] | RESPVBLICA VIRVM DOCET | 3292 |
c841-843 845 |
Πόλις ἄνδρα διδάσκει, id est Respublica virum docet, significat neminem ad rem gerendam idoneum esse posse, nisi qui sit vsu exercitatus. Plutarchus citat ex Simonide, [C] tametsi hemistichium carminis heroici. [B] Quantumlibet diu ver- satus in agro, non fies idoneus administrandae rei publicae, nisi vixeris in foro, in curia, [H] in frequenti populo. Allusit huc Socrates Platonicus, quum inuitatus ad loca amoena in agris respondit se cupidum esse discendi, arbores autem nihil docere. |
[B] | FABER CVM SIS | 3293 |
c849-851 850 855 |
Plutarchus in Praeceptis ciuilibus senarium hunc, haud dubie prouerbialem, ex Euripide citat: Τέκτων γὰρ ὤν, οὐκ ἔπραττες ξυλουργικά, id est Cum sis faber, opera haud facis fabrilia. Congruet in eum qui tentat ad quae non est idoneus vel ob imperitiam vel ob naturam alienam, veluti si quis infans et ad persuadendum ineptus suscipiat lega- tionem aut indiligens dispenset rem domesticam aut senex siue inualidus mili- tiam capessat, si venetur sacerdos, rhetoricetur Scotista. Iamdudum et illud Hora- tianum cessit in prouerbium, quod hinc imitatum videtur: Tractant fabrilia fabri. |
[B] | AQVAM IGNI MISCERE | 3294 |
c859-860 860 865 870 |
Inter prouerbia quibus ἀδύνατον significamus, referendum et illud Πῦρ ὕδατι μιγνύναι, id est Ignem aquae miscere. Plutarchus, in libello cui titulum fecit Περὶ πρώτου ψυχροῦ, adducit huius prouerbii testimonium, studens probare aquae 181 proprium esse frigiditatem potius quam aeris. Pugnat autem vtraque qualitate ignis cum aqua: quippe calidus et siccus cum humida et frigida. Narrat eodem in loco morem fuisse apud Persas vt supplex in fluuium descenderet, ignem gestans, minitans, ni consequeretur quae petebat, se ignem missurum in aquam. Atque ad eum modum impetrabat quidem quae rogabat, sed mulctabatur, quod minatus esset se facturum id quod esset contra rerum naturam; nam aqua hostis est ignis eumque semper extinguit. Id supplicandi genus apud barbaros maximum habe- batur et in quo non esset fas recusare quod petebatur. [H] M. Tullius Philippica xiii.: Prius vnda cum flamma redibit in gratiam. Rursus: 'Prius vndam flam- mamque', vt ait poeta nescio quis, prius denique omnia quam aut cum Antoniis respublica aut Antonii cum republica redeant in gratiam. |
[B] | VELVT Ε SPECVLA | 3295 |
875 |
Ὡς ἀπὸ σκοπιᾶς, id est Velut e specula. Similitudo prouerbialis, cum quis rem velut oculis subiectam totam vndique contemplatur; siquidem ex alto commo- dissime spectantur omnia, propterea quod nihil obstet quod impediat prospec- 182 tum. Vtitur Plutarchus in libello cui titulus De Romanorum fortuna. |
[B] | VELVT IN CRATERE | 3296 |
LB 1024 881 c883-885 885 |
Ὥσπερ ἐν κρατῆρι φιλοτησίῳ, id est Velut in cratere philotesio. Prouerbialis et haec collatio, qua significabi|mus res antea turbulentas componi sedarique et prius inter sese inimicos in gratiam redigi. Dicitur autem 'crater philotesius' quem in conuiuiis porrigunt aliis alii, ceu amicitiae symbolum ac pignus. Veluti qui filiam alicui desponderet, futuro genero praelibans φιλοτήσιον κρατῆρα porrigebat. Scy- thae quoque amicitias, quarum sunt pertinacissimi, cratere conciliabant, vt testa- tur in Toxaride Lucianus. [C] Quin et Christus ipse, nostrae religionis princeps, arcanam illam cum suis amicitiam poculo consecrauit. |
[B] | SERO VENISTI | 3297 |
890 c890-895 895 |
Ὄψ᾿ ἦλθες, id est Sero venisti. Competit in eos qui post tempus rem aliquam aggrediuntur, veluti si iam aetatis vitio frigidus vxorem paret ducere aut grandior literas addiscere. Natum ex oraculo quod Pythia vates aedidit cuidam consulenti, num deberet ad rem publicam tractandam accedere: Ὀψέ μ᾿ ἦλθες ἀρχὴν καὶ δημαγωγίαν διζήμενος καὶ παρ᾿ ὥραν στρατηγίου κόπτεις θύραν, id est Sero venisti me de principatu et reipublicae administratione consulens et alieno tempore militiae puhas ianuam. Meminit Plutarchus in Commentario cui titulus Εἰ πρεσβυτέρῳ πολιτευτέον. |
[B] | PRIVS ANTIDOTVM QVAM VENENVM | 3298 |
900 |
Diuus Hieronymus aduersus Rufinum• respondens: Quomodo eorum praefationes librorum quos nescias accuses, quae quodam vaticinio futurae calumniae responde- runt, implentes prouerbium 'Prius antidotum quam venenum', subaudi 'adhibes'. Conueniet vti quoties aliquis se purgat antequam accusetur. Antidotus enim aduersus venena datur; hanc nemo sumit nisi gustato veneno. Quanquam sunt qui se praemuniant antidotis, ne noceat si fors contingat sumere toxicum; quem- admodum fecisse legimus Mithridatem. |
[B] | STATVA TACITVRNIOR | 3299 |
905
910 915 |
His etiam temporibus in prouerbio est Statua taciturnior, in hominem vehemen- ter infantem ac tacitum. Vsus est hac hyperbole Horatius in Epistola ad Iulium Florum: Statua taciturnius exit Plerunque et risu populum quatit. Itidem Iuuenalis diuitem quempiam, sed infantem et indoctum, Mercurii statuae 183 similem facit: Truncoque simillimus Hermae. [H] Consimili forma diuus Chryso- stomus libro Περὶ ἱερωσύνης vi. de tardo et stupido: Τοῦτο δὴ τὸ ἡμέτερον· τῶν λίθινων οὐδὲν διοίσει᾽, id est Tum illud quod Graeci dicere solemus: 'A saxeis nihil differet', quod et alibi retulimus. Xenophon in Symposio: Ἐκείνων γοῦν μὲν ἂν ἧττον φωνὴν ἀκούσαις ἢ τῶν λιθίνων, id est Illorum igitur vocem minus audias quam saxearum statuarum. Statuae frequenter habent speciem sapientum et elo- quentium virorum; ipsae tamen nihil loquuntur. |
[B] | HOC NOVERAM PRIVSQVAM | 3300 |
920 925 c926-929 c928-929 930 |
Plutarchus, in libello cui titulus Philosophum maxime debere disputare cum principibus, irridens eos qui duplicem facerent philosophiae rationem, alteram in affectibus sitam, quae a Mercurio hegemone, id est 'ductore', proficisceretur, alte- ram in efferendo positam, quam diactorus Mercurius, id est 'nuncius', largiretur: Ἕωλόν ἐστιν, inquit, καὶ ὑποπιπτέτω τῷ 'Τουτοῒ μὲν ᾔδειν πρὶν Θεόγνιν γεγονέ- ναι', id est Friuolum et obsoletum est coniungaturque cum illo: 'Hoc noueram ante- quam Theognis natus est'. Vsurpat idem in eandem sententiam in libello cui titu- lus Περὶ τοῦ μὴ χρᾶν ἔμμετρα νῦν τὴν Πυθίαν, citans e comico quopiam. Aulus Gellius libro primo Noctium Atticarum, capite tertio, citat ex Lucilio: 'Contra patriam, inquit Cicero, arma pro amico sumenda non sunt'. Hoc profecto nemo igno- rauit et 'priusquam Theognis', vt Lucilius ait, 'nasceretur'. Non est dubitandum 184 quin hic senarius sit prouerbialis, quo rem frigidam et ineptam significabant. Apparet sumptum a Theognide, tragoediarum scriptore, quem frigidissimum fuisse testatur Suidas et, ni fallor memoria, Plato; nam fuit huius nominis alter quoque, cuius extant sententiae. | |
3101-3200 3301-3400 |