CHILIADIS QVARTAE CENTVRIA SECVNDA


LB 951[A]ΔΟΥΡΕΙΟΣ ΙΠΠΟΣ993101



5
  c6-9



10



  c14-17
15
  a14-17



20
  c20-37
  c21-23
  c23-25

25
  c26-28

  c28-31

30
  c31-33

  c33-36

35

Δούρειος ἵππος, id est Dureus equus, de clandestinis insidiis dicebatur, aut vbi
repente complures apparerent, qui latebant antea. Sumptum ab equo Homerico,
in quo Graecorum proceres abditi repente prosilientes Troiam ceperunt. Hunc
Homerus durateum appellat, vt Odysseae Θ, [E] quod trabibus esset contextus.
 [A] Αἶσα γὰρ ἦν ἀπολέσθαι ἐπὴν πόλις ἀμφικαλύψῃ
 Δουράτεον μέγαν ἵππον, ὅθ᾿ εἵατο πάντες ἄριστοι
 Ἀργείων, Τρώεσσι φόνον καὶ Κῆρα φέροντες,  id est
 Fatum enim erat perituram vrbem, simul ingrederetur
 Durateus praecelsus equus, qui clauserat omneis
 Primores Danaum luctumque necemque ferentes
 Troianis.

    [F] Plutarchus in Vita Themistoclis narrat illum aliquando dono rogasse
equum a Philide, nutritore equorum. Eum is vbi negasset, comminatum fuisse se
breui ex illius domo facturum equum δούρειον, significans se crimina ipsius ac
domesticorum prolaturum in lucem. [A] Nec inscitum fuerit si quis ludum ali-
cuius eruditi 'durateum equum' appellet, quod ex eo breui tempore summi viri 100
prodierint.
    [H] De laudatis viris, qui subito alicunde emerserunt, apud eruditos frequens
est vt 'ex illius domo velut ex equo Troiano prodisse' dicantur. M. Tullius Philip-
pica secunda ad egregii facinoris societatem retulit. In huius me consilii societatem
tanquam in equum Troianum includi cum principibus non recuso.
Aristophanes in
Auibus prouerbium detorquet in emphasim roboris ac magnitudinis:
 Ἵππων ὑπόντων μέγεθος ὅσον ὁ δούρειος.
Interpres admonet allusum ad equum aereum insigni magnitudine, qui in Acro-
poli stabat Palladi dicatus a Charidemo, quod ipsa testabatur inscriptio. Verum is
ad imitationem equi Troiani compositus erat. M. Tullius actione in C. Verrem
sexta 'Troianum equum' accipit pro 'extrema calamitate': Quem concursum factum
in oppido putatis? quem clamorem? quem porro fletum mulierum? qui viderent
equum Troianum introductum, vrbem captam esse dicerent
etc. Portas per quas
introductus fuerat 'equus durius' Homerus Iliados γ σκαιάς, hoc est 'sinistras'
appellat, quod leua mente Troiani equum illum induxerint in ciuitatem. Idem
Pro Murena dicit equum Troianum intus esse, quum sentit rei publicae periculum
esse a ciuili discordia: Intus, inquit, intus, inquam, est equus Troianus, a quo nun-
quam me consule dormientes opprimemini.
Idem Pro M. Caelio: An equus Troianus
fuerit, qui tot inuictos viros muliebre bellum gerentes tulerit ac texerit?

[A]CVM ADSIT VIA, SEMITAM QVAERIS3102

c39-41
40


 Ὁδοῦ παρούσης τὴν ἀτραπὸν ζητέεις,  id est
 Cum praesto sit via, tu requiris semitam.
Citatur ab Eustathio in Odysseae Ν. Est autem ἀτραπός 'semita', quae diuersa sit
a via plaustrorum, quam 'regiam' vocant. Conueniet adagium in tergiuersatores,
qui quo praesens negocium suffugiant, diuerticula captant.

[A]CVLMO SPICAM CONIICERE3103

45
  c45-47



50

Eustathius Odysseae ξ enarrans hunc versum quem nos alio citauimus loco:
 Ἀλλ᾿ ἔμπης καλάμην γέ σ᾿ ὀΐομαι εἰσορόωντα
 Γιγνώσκειν,
ostendit Vlyssem ad prouerbium allusisse quod plene sic efferatur: Ἐκ καλάμης
δῆλός ἐστιν ὁ τεθερισμένος στάχυς, id est Ex culmo perspicitur spica demessa. [C]
Etiam in sene apparet cuiusmodi fuerit iuuenis. [H] Meminit huius loci Aris-
toteles libro Rhetoricorum iii., indicans per metaphoram senectutem dictam
culmum.

[A]ΒΥΣΣΟΔΟΜΕΤΕΙΝ1013104


LB 993
56
  c56-58


60
Βυσσοδομεύειν frequenter est apud Homerum, non citra prouerbii speciem, pro
eo quod est alto pectore | moliri quippiam et clanculum in animo struere
insidias. Translatum a fundamentis aedificiorum, quae profunde iaciuntur, Odys-
seae Π:
 Ἐσθλ᾿ ἀγορεύοντες, κακὰ δὲ φρεσὶ βυσσοδόμευον,  [B] id est
 Dicebant bene, sed mente alta praua struebant.
[H] Idem alibi: Δόλον φρεσὶ βυσσοδομεύων, id est Fraudem alta mente volutans.

[A]ACCERSITVM MALVM1023105

c62-64


65
Ἐπίσπαστον κακόν, id est Accersitum malum, dicitur cuius ipse tibi causam prae-
bueris. Homerus Odysseae Σ:
 Ἦ τάχα Ἶρος Ἄϊρος ἐπίσπαστον κακὸν ἕξει,  id est
 Nae mox perditus Irus habebit quod sibi quaerit
 Vltro malum.

[A]EVRYMNVS3106



70




75
Εὔρυμνος, id est Eurymnus, dictus est olim prouerbio qui per calumniam conare-
tur fidos amicos inter sese committere. Nam hic, cum moliretur serere dissidium
inter Castorem et Pollucem, alterum apud alterum insimulans, post deprehensus
vtrique grauissimas poenas dedit. Hoc autem fere solet accidere iis qui malis arti-
bus student dirimere eos quos insolubili vinculo natura copulauit, vt vxorem et
maritum, parentem et filium, fratres. Fit enim vt hi redeant in gratiam et praeter-
itae simultatis poenas vtrique repetant ab autore. [H] Id euenit Athenis Hyper-
bolo qui Niciam ac Alcibiadem conatus est committere.

[A]FVRIIS ORIVNDVS3107




80
Ἐριννύων ἀπορρώξ, id est A Furiis profectus, olim dicebatur tetra foedaque specie
quique μανικὸν βλέπει, quemadmodum ait Aristophanes. Item, quod noxium et
exitiale sit, id a Furiis ortum aiunt, quemadmodum Aiax in tragoedia:
 Ἆρα οὐκ Ἐριννὺς τοῦτ᾿ ἐχάλκευε ξίφος;  id est
 An non mucronem hunc Furia cudit Tartari?

[A]SIMILES VIDENTVR CAPTIVIS EX PYLO3108

  c83-87

85

  c87-93


90



 Ἐοίκασι
 Τοῖς ἐκ Πύλου ληφθεῖσι τοῖς Λακωνικοῖς,  id est
 Captiuis mihi
 Similes videntur e Pylo Laconicis.
Est apud Aristophanem ἐν Νεφέλαις. Dici solitum de iis qui vultu sunt mise-
rando, nempe pallidi, squalidi, macilenti. Pylus ciuitas quaepiam Laconicae,
quam obsessam Cleon expugnauit; qui vero superfuerant a caede, secum abduxit
Athenas, extenuatos, confectos, pallidos, deformi specie, sicuti consentaneum est
accidisse tum ob diutinam obsidionem, praesertim in insula deserta, quae rerum
necessariarum copiam maligne suppeditabat, tum quod post expugnatam vrbem
complureis dies in vinculis habiti fuissent. [F] Haec ferme Zenodotus. De Pylo
dictum est nobis alias in prouerbio Pylus ante Pylum.

95 [A]ΓΥΡΓΑΘΟΝ ΦΥΣΑΙΣ1033109




LB 994
100
Γύργαθον φυσᾷς, id est Gyrgathum spiras, in insanum frustraque vociferantem
iaciebatur. 'Gyrgathus' lectus est in quo paralytici menteque capti quique vocan-
tur daemoniaci vincti iactant sese, [H] multa minitantes sed frustra. Conueniet
igitur in atroces sine viribus iras. | Hesychius indicat 'gyrgathon' dici vas quoque
in quod pistor coctos reponit panes. Graeca vox a voluendo dicta videtur.

[A]DECORA TEIPSVM3110


Γέραιρε σαυτόν, id est Honesta teipsum. Iocus prouerbialis in eum qui se magnifi-
centius gereret. Nam γεραίρειν 'venerari' est et 'honorem habere'.

[A]BYZENI LIBERTAS1043111

105


Βυζήνου παρρησία, id est Byzeni libertas, vbi quis audacius liberiusque loquitur. A
Byzeno quodam, Neptuni filio, cui mos fuerit mira in dicendo libertate vti. [H]
Stephanus commemorat Βυζύην, Scythiae ciuitatem, vnde Byzyeni. Eius gentis
peculiare est intrepide loqui.

[A]ΑΧΡΕΙΟΓΕΛΩΣ3112

110

Ἀχρειόγελως prouerbiali noueque composito verbo dicebatur nugator, quique
rebus ineptis oblectaretur. Nam ἀχρειόγελως perinde sonat quasi dicas 'temere
ridentem', quod vitii vel stultitiae signum est vel dementiae.

[A]PROTINVS APPARET QVAE PLANTAE FRVGIFERAE FVTVRAE3113


115

 Αὐτίκα καὶ φυτὰ δῆλα ἃ μέλλει κάρπιμ᾿ ἔσεσθαι,  id est
 Protinus apparet quae fructum planta datura est.
Vel in pueris elucet indoles futurae probitatis. [C] Protinus in discipulo praesen-
tire licet profectum futurum.

[A]PERIIT SVS3114


120


 Ἀπόλωλεν ὗς καὶ τάλαντον καὶ γάμος,  id est
 Periit mihi sus et talentum et nuptiae.
Dici suetum vbi quis frustratus perdidisset operam et impensam. Natum a quo-
dam qui, cum apparasset ad nuptias omnia, non est eas assecutus. [C] Affine illi:
Oleum et operam perdidi.

[A]ΑΜΦΙΘΑΛΗΣ ΕΡΩΣ3115

125

  a127-131


130
Ἀμφιθαλὴς ἔρως, id est Vtrinque florens amor, olim dicebatur quoties vterque
pariter esset incolumis ac mutuo responderet amore. Nam dimidiati dicimur
quoties amicus distrahitur, velut altera pars nostri. [F] Extat apud Aristophanem
in Auibus in calce fabulae. Talem amorem in Eunucho optat Phaedria:
 Vtinam esset mihi / Pars aequa amoris tecum.
Congruit huic Pindaricum illud in Pythiis: Φιλέων φιλέοντ᾿, ἄγων ἄγοντα προ-
φρόνως, id est Amans amantem et ducens ducentem libenter.

[A]EX AMPHITHETO BIBISTI3116



135

Ἀμφιθέτῳ ἔπινες, id est Ex amphitheto bibisti, dicebatur in eum qui meracius ac
largius potaret. Amphithetum enim erat poculi genus ita factum vt quauis ex
parte positum staret nullumque certum haberet fundum. [H] Probabilius est 105
quod inter Varia addidit Hesychius: amphitheton esse poculum quod ob magnitu-
dinem <ambabus> tollitur ac reponitur.
Id Hollandi nautae vocant 'busam'.

[A]PRONOMI BARBA3117

c139-142
140




145
  c145-148

  c148-151

150




155




LB 995
161
Προνόμου πώγων, id est Pronomi barba, de praelonga dicebatur. Aristophanes in
Concionatricibus:
 Ἀργύρριος γοῦν τὸν Προνόμου πώγων᾿ ἔχων 106
 Λέληθε,  id est
 Hucusque latuit ergo Pronomi Argyrrhium
 Gestare barbam.

Pronomus tibicen quispiam fuit prolixa barba, gestamine non admodum appo-
sito professioni, quandoquidem tibicinum molliciem etiam prouerbia notant.
Argyrrhius exercitus dux quispiam fuit effoeminatus et cinaedus, nihil habens viri
praeter barbam. Taxatur eodem in loco Epicratis oratoris cuiusdam barba, cui ob
id ipsum vulgari ioco cognomen inditum σακεσφόρῳ, teste senario quem Aristo-
phanis interpres citat ex Platone Comico:
 Ἄναξ ὑπήνης Ἐπίκρατες σακεσφόρε,  id est
 Rex barbae Epicrates scutifer.
Barbam ob similitudinem scutum vocat, vt et alibi:
 Ἅπασα καὶ μίσει σάκον πρὸς ταῖν γνάθοιν ἔχουσα.
Aristophanes in eundem:
 Κἄγωγ᾿ Ἐπικράτους οὐκ ὀλίγῳ καλλίονα,  id est
 Mihi barba multo pulchrior atque Epicratis.
Conuenit igitur in quosdam qui, alioquin mollissimi, vultus vestiumque seueri-
tate vitae continentiam praeferunt. Est frequens iocus apud Lucianum in barbam
philosophorum. Itidem apud Horatium: | [B] Iussit sapientem pascere barbam. [A]
Martialis item in huiusmodi quendam iocatur.

[A]OMNIBVS VESTIGIIS INQVIRERE3118



165
  c165-167

  c168-171

170
  c171-173


  c174-176
175
Πᾶσιν ἴχνεσι ζητεῖν, id est Omnibus inquirere vestigiis, dicitur qui summa cura
summaque diligentia rem peruestigat. Metaphora sumpta est a venatoribus. [H]
M. Tullius actione in Verrem quarta: Ex istis etiam tu retibus effugere te posse confi-
dis? Quum te nos non opinione dubia, sed tuis vestigiis persequamur, quae tu in
tabulis publicis ac recentia reliquisti.
Rursus in eadem: Vt omnes mortales istius
auariciae non iam vestigia, sed ipsa cubilia videre possint.
Item actione sexta: Illos
ego accusatores puto fuisse qui huiusmodi hominum furta odore aut alicubi leuiter

presso vestigio persequebantur. Nam nos quidem quid facimus in Verre, quem in luto
volutatum totius corporis vestigiis inuenimus?
In Oratione pro Cluentio: Quid?
Albiana pecunia vestigiisne nobis odoranda est an ad ipsum cubile vobis ducibus
venire possumus?
Et paulo post: Cluentii nummus nullus iudici datus vllo vestigio
reperitur.
In Pisonem: An vero tu parum putas inuestigatas esse a nobis labes impe-
rii tui stragesque prouinciae? Quas quidem nos non vestigiis odorantes ingressus tuos,
sed totis volutationibus corporis et cubilibus persequuti sumus.

[A]APROS IMMITTERE FONTIBVS1073119



180
Qui sibi accersit optatue perniciem allatura, in hunc quadrat Vergilianum illud:
Et liquidis immisi fontibus apros. Neque enim id sine prouerbii specie dictum
apparet. [H] Siquidem apri non tantum bibunt e fonte impressis pedibus, verum-
etiam volutant sese.

[A]CANIS PODICE3120

  c183-188

185




190


Ἐκ κυνὸς πρωκτοῦ, id est Ε canis culo. Dictum videtur a Luciano pro eo quod est
'ex rebus anxiis atque angustis', quod ea pars arctior sit huic animanti, quam-
obrem et excernunt difficilius. Nam Asinum suum finit his verbis: Ἐνταῦθα θεοῖς
σωτῆρσιν ἔθυον καὶ ἀναθήματα ἔθηκα, μὰ Δία οὐκ ἐκ κυνὸς πρωκτοῦ, τοῦτο δὴ τὸ
τοῦ λόγου, ἀλλ᾿ ἐξ ὄνου περιεργίας διὰ μακροῦ πάνυ καὶ οὕτω δὲ μόλις οἴκαδε
ἀνασωθείς, id est Hic diis seruatoribus rem diuinam feci donaque suspendi nimirum
non e canis podice, quemadmodum vulgo dici consueuit, quin magis ex asini curiosi-

tate post multum denique temporis idque etiam vix domum incolumis reuersus.
Vulgo iactatur et in Zenonem, teste Laertio, quod in canis postico de Republica 108
conscripsisset, vel quod nimis anxie vel quod inepte. Verum de hoc prouerbio
meminimus alibi.

[A]CANTV DIGNOSCITVR AVIS3121

195



Refertur et hoc a quibusdam, etiam si mihi nondum apud idoneos autores reper-
tum: E cantu dignoscitur auis, alioqui non indignum quod in prouerbiorum ordi-
nem allegatur. Sensus congruit cum illo: Qualis vir, talis oratio. Iactatur vulgo
simillimum huic: E plumis auem dignosci, id est e cultu spectari vitam et inge-
nium hominis.

200 [A]CANIS SAEVIENS IN LAPIDEM3122





205
  c206-208

Κύων εἰς τὸν λίθον ἀγανακτοῦσα, id est Canis indignans in lapidem. Competit in
eos qui mali sui causam imputant non ipsi autori, sed alteri cuipiam. Veluti si
quis iracundiae vitium iuuentae, non stultitiae, attribueret, vnde proficiscitur.
Plato libro de Republica quinto damnans eos qui caesorum cadauera despoliant,
ait hos perinde facere vt solent canes saeuientes in lapidem, eo qui iecit omisso.
Pacuuius apud Nonium in Armorum iudicio:
 Nam canis, cum est percussa lapide, non tam petit illum
 Qui se icit, quam eum ipsum lapidem, quo icta est, petit.

[A]PROFVNDVM SVLCVM3123

210

  c212-215


215


LB 996
  c219-221
220
  a218-224
  c222-224


225
Βαθεῖαν αὔλακα, id est Profundum sulcum. Refertur et hoc in Adagionum Collec-
taneis. Addunt dictum de iis qui cogitationibus profundis ac penitioribus rem
expenderent. Sumptum est autem ex Aeschyli tragoedia, cui titulus Ἑπτὰ ἐπὶ
Θήβας. In qua versus hi dicuntur de Amphiarao:
 Βαθεῖαν αὔλακα διὰ φρενῶν καρπούμενος,
 Ἐξ ἧς τὰ κεδνὰ βλαστάνει βουλεύματα,  id est
 Sulco e profundo pectoris fructum metens,
 Rectae vnde cogitationes germinant. |

Citatur aliquot locis in Moralibus a Plutarcho [F] et a Platone, secundo de Repu-
blica libro. Allusit ad hoc prouerbium aliquot locis M. Tullius, vt in Epistola ad
Atticum, libro quarto: Ne βαθύτης mea, quae in agendo apparuit, in scribendo sit
occultior.
Rursus libro quinto: Admirabere meam βαθύτητα, cum salui redierimus;
tanta mihi
μελέτη huius virtutis datur. Rursum libro sexto, Epistola prima: Nam
nulla re sum delectatus magis quam meam
βαθύτητα in Appio tibi, liberalitatem in
Bruto probari vehementer gaudeo.
[A] Mihi videtur recte quadraturum et in eos
qui se metiuntur non ex aliorum opinione, sed ex recte secusue factorum
conscientia.

[A]HERNIOSVS VSQVE AD GVLAM1093124



230

Ψωλὸς μέχρι τοῦ μιρρίνου, id est Herniosus vsque ad gulam. Quadrat in vehemen-
ter herniosum. Carmen est apud Aristophanem in Equitibus:
 Ψωλὸν γενέσθαι δεῖ σε μέχρι τοῦ μιρρίνου,  [B] id est 110
 Sis herniosus oportet ipsam vsque ad gulam.
[F] Aristophanis interpres ostendit fuisse et apud Diphilum.

[A]BENIGNIOR PELLACE VVLPE3125


235
  c236-240



240




245
  c245-247

 Ὦ πλεῖον ἵλαος αἱμύλης ἀλώπεκος,  id est
 Pellace quanto est blandior vulpecula.
De eo qui commodi sui causa simulat beneuolentiam. [H] Archilochi vulpeculam
commemorat Plato libro de Republica ii.: Οὐκοῦν, ἐπειδὴ τὸ δοκεῖν, ὡς δηλοῦσί
μοι οἱ σοφοί, καὶ τὴν ἀλήθειαν βιᾶται καὶ κύριον εὐδαιμονίας, ἐπὶ τοῦτο δὴ τρεπ-
τέον ὅλως· πρόθυρα μὲν καὶ σχῆμα κύκλῳ περὶ ἑαυτὸν σκιαγραφίαν ἀρετῆς περι-
γραπτέον, τὴν δὲ τοῦ σοφωτάτου Ἀρχιλόχου ἀλώπεκα ἑλκτέον ἐξόπισθεν, id est
Itaque, posteaquam opinio - quemadmodum declarant homines sapientia praediti -
etiam ipsam veritatem cogit, quod felicitatis est proprium, ad hanc sane prorsus
incumbendum est; ac sibi quisque ceu vestibulum ac virtutis vmbram circumponere
debet, sed ita vt sapientissimi Archilochi vulpem a tergo trahat.
Haec ibi Glauco lau-
dans iniusticiam, quo Socratem ad iusticiae praedicationem excitet. Archilochi
vulpeculam commemorat et diuus Basilius quum alias tum in libello ad nepotes
suos et Philostratus in Imaginibus. Multi sunt apologi de vulpis astutia; ex his
quis sit Archilochi non satis liquet.

[A]NON VT PRIOR LAEDAM, SED VT INIVRIAM RETALIEM3126

250
  c250-252



255
Senarium hunc quidam ex Olynthia Menandri citant, quidam ex Thersita Chae-
remonis:
 Ὡς οὐχ ὑπάρχων, ἀλλὰ τιμωρούμενος,  id est
 Vt qui prior nolim malo lacessere,
 Sed iam datum malo retaliem malum.

Conuenit cum illo Terentiano:
 Sic existimet / Responsum, non dictum esse.

[A]NON NAVIGAMVS AD HIPPOLAITAS3127



260




265



  c269-272
270




275
LB 997
  c276-278


280
Οὐχ ἱππολέκτας περισσὰς πλῶμες. Equidem ad hunc modum reperio scriptum in
vulgatis exemplaribus; verum ex his verbis non video quae sententia possit ex-
scalpi. Dicam igitur quid mihi vero proximum videatur, non quod alios velim
protinus sequi meam diuinationem, sed vt eruditis coniectandi veri qualem-
cunque suppeditem occasionem. Quid si legas Οὐχ Ἱππολαίτας περισσοὺς
πλῶμες, id est Non nauigamus ad eximios Hippolaitas, vt sit admonentis parcius
vtendum esse rebus praesentibus, neque enim nauigari ad eum locum vnde
rerum eiusmodi copia exuberat, vt quod temere prodegeris facile possis sarcire? 111
Nam in Graecorum Commentariis hoc tantum adscriptum inuenio: Ἐπὶ τῶν
βραχέα κεκτημένων, [B] id est De iis qui pauca possident. [A] Hippola vero vetus-
tissima ciuitas fuit Laconicae, non procul a mari, quam olim consentaneum est
ob portus commoditatem mercimoniis floruisse. Meminit huius Pausanias in
Laconicis his quidem verbis: Καὶ ἐπὶ θαλάσσῃ ναός ἐστιν Ἀφροδίτης καὶ ἄγαλμα
ὀρθὸν λίθου. Ἐντεῦθεν ἀποσχόντι τριάκοντα σταδίους θυρίδες ἄκρα Ταινάρου καὶ
πόλεως ἐρείπια Ἱππόλας ἐστίν, ἐν δὲ αὐτοῖς Ἀθηνᾶς ἱερὸν Ἱππολαΐτιδος, [B] id est
Et ad mare templum est Veneris et statua recta lapidea. Hinc recedenti stadia triginta 112
ostia summa Taenari et ciuitatis Hippolae ruinae sunt, et in his Mineruae phanum
Hippolaitidis. [A] Meminit huius vrbis et Stephanus. [D] Ne quam praetermittam
coniecturam, et illud excute, lector, num pro 'Hippolaitas' | legendum sit 'Hip-
pobotas'; is est populus Chalcidensis, cuius meminit Plutarchus in Vita Periclis,
olim opibus gloriaque cum primis clarus. [H] Nam ipsum nomen ab agrorum
fertilitate inditum est, quasi dicas 'equorum altricem'. [F] Quorum regionem pul-
sis indigenis et deducta colonia occuparunt Athenienses. Huius rei mentionem
facit et Herodotus in Terpsichore.

[A]EPIPHYLLIDES3128

  c283-285

285

  c287-290


290

Refertur et hic senarius Aristophanicus, [F] e comoedia quae inscribitur Ranae,
[A] inter prouerbia:
 Ἐπιφυλλίδες ταῦτ᾿ ἐστὶ καὶ στωμύλματα, [B]  id est
 Epiphyllides sunt haec et ampullae merae.
[A] Eum aiunt conuenire in blandiloquos et phaleris verborum instructos magis
quam egregiis factis. 'Epiphyllides' enim Graecis dicuntur minutiores botri
maioribus adhaerentes. Callistratus omnes minutulos racemulos 'epiphyllidas'
appellari scribit, quod sub pampinis lateant; [B] nam hinc nomen, quod foliis
adhaereant. Est autem id luxuriantis arboris argumentum. [F] Theocritus in Aita
meminit de pustulis naso innatis, quae mendacem arguunt; id suo loco dicetur.

[A]ΑΠ ΑΚΡΟΦΥΣΙΩΝ3129


295
  c296-298



300

Ἀπ᾿ ἀκροφυσίων prouerbialiter dicebant pro eo quod est recens ab officina pro-
fectum, perinde quasi modo productum a follibus aerariaque fornace; nam ab his
sumpta metaphora. Aristophanes:
 Ῥήματά τε κομψὰ καὶ παίγνια ἐπιδεικνύναι
 Πάντα ἀπ᾿ ἀκροφυσίων καὶ ἀπὸ κινναβευμάτων,  [F] id est
 Dictaque splendida et lusus ostentare, omnia a follibus et archetypis.
[A] Porro 'cinnabeuma vocatur exemplar et simulacrum ad cuius imitationem
pictores ac statuarii signum effmgunt ac repraesentant. Vnde quod nuper natum
est, id ἀπὸ τῶν κινναβευμάτων venire dicitur.

[A]SVPER TE HAEC OMNIA, LEPARGE3130


305
  c305-308


  c309-311
310
Ἀνά σοι τάδε πάντα, λέπαργε. [G] id est Super haec te cuncta, Leparge. [A]
Hemistichium heroicum dici solitum in eum cui ne post laborem quidem
exhaustum datur respirare. Transsumptum a bubus, quibus perfunctis iam agri-
colandi labore labor is etiam reliquus est vt aratrum reliquaque instrumenta
domum referant. Ea solent imponi <ei> qui sit e duobus robustior. Taurum 113
autem λέπαργον appellat ob candorem pili. [H] Videri possunt verba asini sub
onere collabentis ad bouem, qui rogatus vt sarcinae partem reciperet recusauit,
moxque deficiente asino coactus est totam sarcinam vna cum asini pelle gestare.

[A]LAQVEVS AVXILIARIVIDETVR3131



315


Ἀμύνει, ὡς ἔοικεν, ἡ πάγη, id est Laqueus, ita vt videtur, et bono fuit. Dictitari
consueuit quoties incommodum alicui verteretur in bonum. Veluti si quis Turca
bello captus seruiret apud Christianos isque hac occasione nostrae religionis sacris
initiaretur. [C] Aut si diues ad inopiam redactus hac occasione fieret ex luxurioso
sobrius, ex impio pius. [A] Huc pertinet quod philosophus ille, [H] Zeno ni fal-
lor, [A] dicebat se tum prospere nauigasse posteaquam naufragium fecerat.

[A]ΑΜΥΣΤΙ ΠΙΝΕΙΝ1143132

320




325
Ἀμυστὶ πίνειν dicuntur qui haustim auideque bibunt nec inter bibendum spiri-
tum reciprocant, sed potum in aluum non secus atque in dolium infundunt.
Sonat autem ἀμυστί quasi dicas 'citra suctum'. [B] Traduci poterit ad eos qui
sermonem nullo delectu nimis auide accipiunt; aut qui immodica lectione
obruunt ingenium, cum magis expediat subinde cogitationem admiscere lectioni.
[H] Similis potatio Graecis dicitur ἄμυστις, quod inter bibendum labia non clau-
dantur.

[A]AMPHIDROMIAM AGIS3133



330
  c330-334


LB 998
335
  c335-337
  a335-339

Ἀμφιδρομίαν ἄγεις, id est Amphidromiam agis. Adagium ad varios vsus poterit
accommodari: vel ad eos qui pueros ostentant ac circumferunt aut munuscula
captant ambiuntque. Sumptum a prisca consuetudine qua mulieres, quae in
partu adfuissent et in obstetricando iuuissent, quinta post die manus abluere
solent ac puerum cursu Laribus circumferre. Eoque die munuscula missitabantur
a cognatis, sepiae plerunque et polypi; decimo a partu die nomen indebatur
infan|ti. De munusculis huiusmodi meminit et Terentius in prima Phormionis
scena. [F] Et Plautus in Truculento, in qua fabula Phronesium meretrix Dinarcho
cupienti accumbere in sacrificio pro puero ascititio iubet potius illud agat quod
quinto die fieri consueuit. Quanquam Hesychius amphidromiam septimo die
scribit celebrari solitam. Plato in Theaeteto τὰ ἀμφιδρόμια vocat genere neutro.
Idem facit Ephippus apud Athenaeum libro Dipnosophistarum nono.

340 [A]CANENS VITAE PALMVM3134





345
Ἄιδων τὴν σπιθαμὴν τοῦ βίου πρὸς ἄνηθον, id est Canens vitae palmum ad ane-
thum.
De parco dictum, qui re tenui leuiculaque transigit vitam atque interim
existimat se laute viuere. Morem hunc quibusdam esse videmus vt, cum nihil
apponant in mensa quod edi possit, ne ieiunum omnino conuiuium appareat,
varias narrent fabulas aut cantillent, vt his modis ciborum obliuionem inducant
conuiuis.

[A]QVI NON LITIGAT COELEBS EST3135



350
  c350-352

  c353-360

355




360

  c362-364


365
Diuus Hieronymus tanquam prouerbio iactatum citat: Qui non litigat coelebs est.
Indicat adagium rixosum esse omne coniugium nec esse tranquillam vitam, nisi
in coelibatu. Iuuenalis:
 Semper habet lites alternaque iurgia lectus
 In quo nupta iacet; minimum dormitur in illo.
Astipulantur huic sententiae versus aliquot prouerbiales:
 Χειμὼν κατ᾿ οἴκους ἐστὶν ἀνδράσιν γυνή,  id est 115
 Mulier in aedibus atra tempestas viro.
Item:
 Ζῆλος γυναικὸς πάντα πυρπολεῖ δόμον,  id est
 Incendit omnem foeminae zelus domum.
Item:
 Οὐδὲν γυναικὸς χεῖρον, οὐδὲ τῆς καλῆς,  id est
 Muliere nil est peius, atque etiam bona.
Sed Hesiodus, vt modestius ita verius, opinor: 116
 Οὐ μὲν γάρ τι γυναικὸς ἀνὴρ ληίζετ᾿ ἄμεινον
 Τῆς ἀγαθῆς, τῆς δ᾿ αὖτε κακῆς οὐ ῥίγιον ἄλλο,  id est
 Sors potior muliere proba non obtigit vnquam
 Vlla viro, contraque mala nil tetrius vsquam est.

[A]PRAESTAT VNI MALO OBNOXIVM ESSE QVAM DVOBVS3136



370

Aristophanes in Concionatricibus senarium hunc prouerbialem refert:
 Ἑνὶ γὰρ ξυνέχ<εσ>θαι κρεῖττον ἢ δυοῖν κακοῖν,  id est
 Vni atque geminis praestat inuolui malis.
Quoties vtrunque malum euitari non potest, danda tamen opera quo declinemus
alterum et in id, quod minus habeat incommoditatis, incurramus.

[A]VTRVNQVE3137


375



  c379-381
380
Enarrator Apollonii citat hunc ex Callimacho versiculum:
 Ἀμφότερον κέντρον τε βοῶν καὶ μέτρον ἀρούρης,  [B] id est
 Vtrunque est: stimulusque boum mensuraque terrae.
[A] Dici potest de re quapiam ad diuersum vsum accommodabili. Quemadmo-
dum superius ostensum est de gladio Delphico. Sentit autem Callimachus de
virga quam ἄκαιναν Graeci vocant, Latini, ni fallor, 'decempedam'. Eam aiunt a
Thessalis inuentam, pedum longitudine decem; hac eadem pastores pedi vice
consueuerunt vti.

[A]CHIVS3138



385


  c388-390

390
  c391-397


LB 999
395

Χῖος ἀποπατῶν, id est Chius cacans. Aristophanis interpres in Pacem indicat
prouerbio iactatum in eos qui contaminarent conspurcarentque ciuitatem. Nam
hac occasione consueuerunt calumniam struere Chiis. Vnde non perperam
accommodabitur et in illos qui captata occasione calumniantur aliquem. Quem-
admodum lupus Aesopicus agnum accusat, quod sibi bibenti turbarit aquam.
Aristophanes in ea quam modo citaui fabula:
 Ἡ πόλις ἡ Χίων
 Διὰ τὸν σὸν πρωκτὸν ὀφλήσει.
[F] Probabile est adagium ab euentu natum quem refert Plutarchus in Apo-
phthegmatibus Laconicis: Chii, quum apud Lacedaemonios peregrinarentur, post coe-
nam vomuerunt in curia ephororum, quorum apud eam gentem erat summa auto-
ritas; quin et in horum ca|thedras in quibus sedere consueuerunt incacarunt. Ac
primum quidem diligenter inquisitio facta est quinam hoc designasset scelus, seueriter
animaduersuris si quis ciuium hoc perpetrasset. Vbi senserunt id a Chiis factum, per 117
praeconem edixerunt 'Chiis permissum esse intemperanter agere.

[A]FVRARI LITTORIS HARENAS3139


400
  c400-402



405
Littoris harenas furari dicitur qui rem ab omnibus neglectam et incustoditam tol-
lit. Ouidius in Amoribus:
 Ille potest vacuo furari littore harenas,
 Vxorem stulti quisquis amare potest.

Conueniet cum illo quod alibi retulimus ex Aristotele: Ἐν θύραις τὴν ὑδρίαν, id
est In foribus aqualem. Aptius per negationem vsurpabitur prouerbium, vt: 'Quis
littoris harenas furetur?'

[A]COLVBRVM IN SINV FOVERE3140




410
  c410-414



415




420
Ὄφιν ἐν τῷ κόλπῳ θάλπειν, id est Serpentem in sinu fouere, dicitur qui complec-
titur amore studioque prosequitur hominem ingratum et aliquando per occasio-
nem nociturum. Sumptum est ab apologo quodam, qui Aesopi nomine fertur. 118
Eum Gabrias quidam iambis expressit in hunc modum:
 Ἔθαλπέ τις γεωργὸς ἐν κόλποις ὄφιν
 Ὥρα κρύους· ἐπεὶ δὲ θέρμης ᾔσθετο,
 Ἔπληξε τὸν θάλψαντα κἄκτεινεν τάχος.
 Οὕτω κακοὶ ποιοῦσι τοὺς εὐεργέτας,  id est
 Sinu fouebat quidam agricola viperam
 Gelu rigentem; at haec calorem vt senserat,
 Ferit fouentem moxque perimit vulnere.
 Ingrati ad hunc benemeritos tractant modum.

[B] Est et alter apologus de gallina fouente serpentis oua, quam admonet
hirundo, ne in suam perniciem foueat.

[A]PRAETER SIBYLLAM LEGET NEMO3141



  c424-431
425




430
Diuus Hieronymus irridens Iouiniani stilum vt perturbatum et obscurum scribit
Plautinarum literarum illud in eum quadrare: 'Has praeter Sibyllam leget nemo'.
Est autem hic locus in Pseudolo Plautina, vbi quidam literas ab amica scriptas
irridens notulis male concinnatis, cuiusmodi ferme scriptura mulierum.
 Quaerunt, inquit, hae literae sibi liberos.
 Alia aliam scandit.

 Has quidem pol credo, nisi Sibylla legerit,
 Interpretari alium posse neminem.

 An obsecro, hercle, habentque gallinae manus?
 Nam has quidem gallina scripsit.

[A]NIHIL PROFVERIT BVLBVS3142

  c433-435

435




440
Athenaeus Dipnosophistarum libro secundo senarium hunc prouerbii nomine
refert:
 Οὐδέν σ᾿ ὀνήσει βολβός, ἂν μὴ νεῦρ᾿ ἔχῃς,  id est
 Neruis carentem iuuerit bulbus nihil.
Martialis item:
 Nil aliud bulbis quam satur esse potes.
Bulbus autem ad irritandam venerem valet.
    [B] Licebit ad verecundiorem vsum trahere: nil prodesse studium, ni vis adsit
ingenii.

[A]QVAE DANTVR1193143

c443-445

445



  c449-451
450
  a449-454


M. Tullius libro Epistolarum ad Atticum sexto: Ἀπογνοὺς δὲ ἀλόγως ἀπέστη
ἐπειπὼν 'Αἰσχρόν τοι δηρόν τε μένειν'. Meque obiurgauit vetere prouerbio 'Τὰ μὲν
διδόμενα'. Vtitur eodem et alio quodam loco. Non admodum liquet quid sibi
velit, nisi quod coniicere licet [F] τὰ μὲν διδόμενα [A] versum esse poetae cuius-
piam; est enim hemistichium iambicum, quod admonet quod a fortuna datur, id
boni consulendum esse et ferendum aequo animo quod mutari non queat. [G]
Plato in Gorgia videtur indicare prouerbium: Νῦν δὲ ἐψεύσθην καὶ ὡς ἔοικεν
ἀνάγκη μοι κατὰ τὸν παλαιὸν λόγον τὸ παρὸν εὖ ποιεῖν καὶ τοῦτο δέχεσθαι τὸ διδό-
μενον παρὰ σοῦ, id est Nunc autem mendacio delusus sum atque, vt videtur, necesse
est mihi iuxta vetus prouerbium quod adest boni consulere idque quod abs te datur
accipere.
Δῶρον δ᾿ ὅτι δῷ τις ἐπαίνει alibi nobis dictum est. Eodem pertinet Vt
possumus, quando vt volumus non licet.

455 [A]SYDERA ADDERE COELO1203144


LB 1000
  c457-460

460
Addere coelo sydera, pro eo quod est: adiungere quibus ipsis summa est copia,
prouerbiali schemate di|ctum. Vel illud sat signi fuerit, quod Ouidius secundo
Elegiarum amatoriarum libro duobus prouerbiis intertexuit:
 Quid folia arboribus, pleno quid sydera coelo,
 In freta collectas alta quid addis aquas?

[A]PAMPHILI FVRTVM3145



Παμφίλου νοσφισμός, id est Pamphili sublatio. Pamphilus hic veteris comoediae
conuiciis notatus est, quod aerarium expilasset. [H] Conuenit in peculatores, qui
e publico suffurantur.

465 [A]PEGASO VELOCIOR3146




Πηγάσου ταχύτερος, id est Pegaso velocior. Hyperbole prouerbialis de praeueloci-
bus; nota fabula de equo alato. [H] Ita Pindarus Olympiorum Hymno ix.: Καὶ
ἀγάνορος ἵππου / θᾶσσον καὶ ναὸς ὑποπτέρου, id est Velocius et generoso equo et
naue alata.

470 [A]CREPITV PROBABIS3147




  a474-478
475



Πλαταγῇ δοκιμάσεις, id est Plataga probabis. De iis qui ridicule explorant alterius
in sese animum. Sumptum a vulgari ioco puellarum, quae imposito pollici
medioque digito papaueris folio palmam illidunt; quod si crepuerit, amoris argu-
mentum est; sin minus, non amantis indicium. [G] Id Suidas indicat fieri solere
folio papaueris aut anemonae, quod πλαταγώνιον dicitur, a πλατάσσειν, id est a
strependo. Allusit ad prouerbium Ammianus libro xiiii.: Quod quum vere et ex
animo dicitur, solet amor ex leui crepitu monstrari.
Vnde locus erit prouerbio, vbi
ex dicto simplici deprehenditur animus hominis. [F] Apud alios πλαταγήν repe-
rio pro instrumento quo mouemus strepitum [G] et πλαταγεῖν pro crepitum mouere.

480 [A]MVLTA DOCET FAMES3148





485
 Πολλῶν ὁ λιμὸς γίγνεται διδάσκαλος,  id est
 Fames magistra est artium complurium.
Ouidius: Ingenium mala saepe mouent. Persius:
 Ingenique largitor
 Venter, negatas artifex sequi voces.

[A]MVLTORVM FESTORVM IOVIS GLANDES COMEDIT1213149




490
Πολλῶν πανηγύρεων Διὸς βαλάνων ἔφαγεν, id est Multorum festorum Iouis glandes
comedit.
De sene longoque plurimarum rerum vsu docto; perinde valet quasi
dicas: 'multas vixit Olympiadas'. Quercus autem Ioui sacra; [H] vnde nuces
iuglandes. Simili ioco et hodie dicunt nostrates: Comedit multa oua paschalia,
senem indicantes.

[A]PRODICO DOCTIOR1223150



495




500

Προδίκου σοφώτερος, id est Prodico doctior. Aiunt hunc Prodicum in diiudican-
dis litibus [B] et arbitriis inter dissentientes amicos [A] acerrimi fuisse iudicii. [B]
Aristophanes in Centauro, citante Suida:
 Ἐγὼ γάρ, εἴ τις ἠδίκηκε, θέλω δίκην
 Δοῦναι Πρόδικον,  id est
 Ego namque, si quis praeter aequum fecerit,
 Prodicum volo negocium cognoscere.

Subest autem allusio ad vocabulum hominis: 'Prodicus' enim veluti 'praeiudica-
torem' sonat, qui ante de lite pronunciet quam ad iudices delata sit. [A] Fuit
huius nominis et sophista quidam, cuius meminit Plato locis aliquot.

[A]MENDICO NE PARENTES QVIDEM AMICI SVNT3151


505

Πτωχοῦ φίλοι οὐδ᾿ οἱ γεννήτορες, id est Mendico ne parentes quidem amici sunt.
Diuitiae conciliant amicos; paupertas nec illos habet amicos, quos natura
coniunxit. [C] Tantum valet in hominum vita cuius momentum oportuit esse
leuissimum, si res non ex nostris cupiditatibus, sed ex vsu metiremur.

[A]MALVS IANITOR3152


510



Πυλωρὸς κακός, id est Ianitor malus, id est indiligens praefectus aut custos.
Natum a dicto Thericyonis cuiusdam, qui cum videret Philippi copias Isthmicas
angustias occupasse, sic ait: Κακοὺς πυλωροὺς ὑμᾶς, ὦ Κορίνθιοι, ἡ Πελοπόννησος
ἔχει. [B] id est Malos ianitores vos, o Corinthii, Peloponnesus habet. Siquidem
angustias locorum Graeci 'pylas', id est portas, appellant. [F] Refertur a Plutarcho
in Apophthegmatis. |

LB 1001 [A]AVDI CHELIDONEM3153





520
Πύθου Χελιδόνος, id est Audi Chelidonem, id est in tempore curato tua negocia.
Quidam a theologo quodam ortum autumant, cui nomen Chelidoni. Nam aiunt
huic fuisse morem obseruatis prodigiis colligere rerum exitus. Atque huius opi-
nionis autor citatur Mnaseas Patrensis ἐν τῷ Περίπλῳ. Nonnulli malunt ad
auem hirundinem referri, quod stridula sit auis ac lugubris siue quod veris prae-
nunciet aduentum.

[A]OMINABITVR ALIQVIS TE CONSPECTO3154



525

  c527-530


530


Σὲ δ᾿ οἰωνίσαιτ᾿ ἄν τις ἰδών, id est Qui te conspexerit augurium poterit capere. Dici
consueuit in deformes foedoque aspectu. Veteres ex primo hominis occursu
sumebant omen: occurrere formoso felix omen habebatur, occurrere deformi 123
nigroque contra.
    Romanus quidam imperator, Hadrianus opinor, vt erat omnium superstitio-
num obseruantissimus, ex Mauri cuiusdam scurrae occursu mortem ominatus
est; ille iussus abire dictum addidit ominosius: Totum vicisti, totum fecisti, nunc
deus esto. Nam imperatores defuncti solennibus quibusdam ceremoniis refereban-
tur in numerum deorum.
    Iuuenalis:
 Et cui per mediam nolis occurrere noctem.

[A]NON ADMODVM MISCES3155

535
Οὐ μάλα κυκᾷς, id est Non admodum misces, id est non multum potes neque prod-
esse neque nocere. Pericles dictus est totam miscuisse Graeciam eloquentia sua,
[B] quod arbitratu suo versaret omnia. [H] Et apud M. Tullium omnia miscere 124
dicuntur qui immodica potentia perturbant rem publicam.

[A]ASINI CAVDA3156

540

Ὄνου οὐρὰ τηλίαν οὐ ποιεῖ, id est Asini cauda non facit cribrum. Vbi quis ad hoc
aut illud dicetur inutilis. Cribrum e pilis equinis fieri consueuit, non e villis asi-
ninae caudae. [C] Suspicor hoc ex huius aetatis fece sumptum ab Apostolio.

[A]IPSO CRATERE3157


545

Αὐτῷ κρητῆρι γίνῃ κακά, id est Ipso cratere contingant mala. Dictitari solitum de
iis in quos recidit quod per insidias in alios moliebantur. [B] Craterem enim
quasi malorum fontem voca<n>t, vnde κρατὴρ κακῶν, id est Crater maiorum, de
quo dictum est alias.

[A]GVTTA VINI3158


550
Σταλαγμὸς οἶνου μυρίοις χοεῦσιν ὕδατος οὐ μίγνυται, id est Gutta vini non misce-
tur aqua saepius infusa. Cum paululo boni nimia mali vis admiscetur.
Diluitur enim et euanescit, si pauxillum vini plurima corrumpas aqua.

[A]BOS PORRECTO VLTRA TAYGETON CAPITE3159



555
  c555-561



560
Ταῦρος ὑπερκύψας τὸ Ταΰγετον ἀπὸ τοῦ Εὐρώτα ἔπιεν, id est Taurus porrecto vltra
Taygetum capite bibit ex Eurota.
De re vehementer absurda. Simillimum illi:
'Quid si coelum ruat?' Natum ex apophthegmate Geradae Lacedaemonii. Is ab
hospite quopiam interrogatus quae poena foret adulteris apud Lacedaemonios,
negauit vllos esse adulteros apud Lacedaemonios. At instans ille: 'Quid si quis
existeret, inquit, quam poenam daret?' 'Is, inquit, taurum maximum dependeret,
qui producto vltra Taygetum montem capite, biberet ex Eurota.' Cumque hospes
arridens: 'Et vnde taurus tam ingens?', Lacedaemonius vicissim: At vnde apud
Lacedaemonios adulter?' [F] Refertur a Plutarcho in Vita Lycurgi.

[A]AD CRIBRVM DICTA3160



565
Τἀπὶ κοσκίνῳ, id est Ad cribrum dicta. Quae vera compertaque videri vellent ad
hunc appellabant modum. Finitimum illi: Τὰ ἐκ τρίποδος. Sumptum a diuina-
tionis genere, quod suspenso circumactoque cribro peragebatur, quemadmodum
alias indicauimus ex [G] Aristotele et [A] Luciano.

[A]IOVIS TERGVS1253161



LB 1002
571
Διὸς κῴδιον, id est Iouis tergus. De re sordida quidem, sed tamen in vsum ali-
quem seruata. Nam olim victimae pellem seruabant in pompis Eleusinis circum-
feren|dam, vel substernendam pedibus eorum qui piaculo quopiam tenebantur 126
ad expiationem.

[A]MALA VLTRO ADSVNT3162



575
  c576-578

Fertur et huiusmodi sententia in Prouerbiorum Collectaneis: Διζημένοισι τἀγαθὰ
μόλις παραγίνεται, τὰ δὲ κακὰ καὶ μὴ διζημένοισι, id est Bona vix accidunt iis qui
quaerunt, mala vel non quaerentibus obtingunt. Idem et vulgo dicunt idiotae,
neque tamen non vere: [C] 'Mala vltro adesse, vel inuocata'. [B] Et tamen passim
vitiis nostris accersimus bellum, lites, morbos, quasi sua sponte parum adsit
malorum.

[A]VICINIS EXEMPLVM HABENT3163

580



Ἐκ τῶν γειτόνων ἔχουσι τὸ παράδειγμα, id est A vicinis sumunt exemplum. Qui
faciunt quippiam aliorum exemplo prouocati. [B] Vicinus enim vicino morbum
suum affricat et malorum commercio reddimur deteriores. [D] Huc nimirum
allusit Terentius in Andria:
 Quid isthuc tam mirum est, de te si exemplum capit?

585 [A]MY SORTITVS ES3164


  c587-589


590




595


Ἔλαχες τὸ Μ, id est Μ litera tibi sorte obtigit. Aenigma in stultos; nam Graece
μωροί hanc initialem habent. Cum aliquando Dionysio M. in sortibus obuenis-
set, quidam per iocum ait: Μωρολογεῖς, Διονύσιε, [G] <id est> Stulta loqueris,
Dionysi.
[A] At ille detorquens alio: Μονομαχήσω μὲν οὖν inquit, [G] <id est>
Singulari proinde certamine depugnabo. Ad hunc quidem modum refertur in Col-
lectaneis Graecorum, sed mendose, quod liquet ex Plutarcho, qui narrat Diony-
sium respondisse Μοναρχήσωμεν οὖν, quod interpretes verterunt Monarchae eri-
mus
, decepti scripturae vicio. Legendum enim Μοναρχήσω μενοῦν, vt μενοῦν sit
vnica dictio, quae non inferat tantum, sed aduersetur potius. Corrigit enim alte-
rius diuinationem et subiicit Imo potius ero monarcha; quis enim sic loquitur:
'Erimus monarchae'? Ad haec μοναρχήσωμεν non sonat 'erimus monarchae', sed
'simus monarchae'. Postremo, si legas ούν vt sit inferentis, non corrigentis, quid
aliud dicit Donysius quam ideo se fore monarcham, quod stultus esset?

[A]IN PYTHII TEMPLO CACARE3165

600

Ἐν Πυθίου χέσαι, id est In Pythii templo cacare dicebatur qui rem nefariam et pe-
riculosam faceret, quod Pisistratus tyrannus extructo templo inscripserat, ne quis
inibi ventrem exoneraret; et aduenam quendam deprehensum a medio sustulit.

[A]IN TERRA PAVPEREM1273166


605




610
 Ἐν γῇ πένεσθαι μᾶλλον ἢ πλουτοῦντα πλεῖν,  id est
 Egere praestat in solo quam diuitem
 Sulcare fluctus.
Satius est paululum habere tuto quam multum cum periculo. [B] Nec placebant
cuidam opes de funibus pendentes, multo minus quas eripere ventis in manu est.
[G] Prouerbium admonet certam fortunam, licet modicam, incertis quamlibet
amplioribus anteponendam.

[A]INTER PVEROS SENEX3167




615

 Ἐν παισὶ μὲν γέρων, ἐν τοῖς δὲ γέρουσι παῖς,  id est
 Inter senes puer, idem at in pueris senex. 128
Conueniet in hominem grandiusculum, maiorem quam vt puer videri possit,
minorem quam vt vir. Dictum est autem ab aemulis in Hermogenem rhetorem.
[C] Accommodare licebit in hominem sic eruditum vt inter idiotas videri possit
doctulus, inter eruditos indoctus.

[A]IN SOLA SPARTA EXPEDIT SENESCERE3168

LB 1003
620
  a621-626

  c623-626

625

  c627-632


630

Ἐν Σπάρτῃ μόνῃ λυσιτελεῖ γηράσκειν, id est Vna in Sparta | expedit senescere. Dic-
tum est quod apud Spartanos summus honos senibus habebatur olim. [B] Tor-
queri poterit ad quoslibet penes quos virtus in precio sit. [F] Refert Plutarchus in
Laconicis, sed incerto autore. Dictum est autem a quodam hospite, quum vide-
ret apud Lacedaemonios iuuenes tantum honoris habere senioribus. M. Tullius in
Catone maiore similem sententiam ascribit Lysandro. Lysandrum, inquit, Lace-
daemonium dicere aiunt solitum Lacedaemone esse honestissimum domicilium senec-
tutis. Nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. [H]
Nota est historia de sene, cui cum ingresso theatrum nullus Atheniensium daret
locum, soli Lacedaemoniorum legati caniciem illius reueriti et assurgendi officio
venerati sunt et inter ipsos honestissimum locum cesserunt; cui facto cum
applauderet Atheniensium populus, quidam e Lacedaemoniis dixit scire quidem
populum Atheniensem quid deceat, sed negligere. Narratur a multis, nominatim
a Valerio Maximo, libro quarto, capite quinto.

[A]NE MAIOR THYLACO ACCESSIO3169

  c634-636
635




640


  c643-645

645
Lucianus in Encomio Demosthenis: Σοὶ δ᾿ ἴσως εὐλάβεια τὸ τῆς παροιμίας
σκῶμμα ἐπὶ τῇ ἀσυμμετρίᾳ ἐπαγαγέσθαι, 'μὴ σοὶ μεῖζον προσκέοιτο τοὐπίσαγμα
τῷ θυλάκῳ', id est At tu fortasse vereris, ne in te torqueatur illud prouerbiale dicte-
rium de [C] male respondente [A] proportione, nempe 'ne tibi thylaco maior sit acces-
soria sarcinula'. [F] Thylacus enim culeus est siue mantica parata gestandis oneri-
bus. [A] Neque me clam est in vulgatis exemplaribus esse τοὐπίγραμμα, non
τοὐπίσαγμα. Verum, nisi scripturam mutaris, nulla sententia potest elici. Est
autem ἐπίσαγμα a σάττω, velut oneris adfertura. Translatum est autem a mulio-
nibus, qui praeter legitimum onus vascula quaedam superimponunt. Ergo, cum
digressio longior est quam ipsa res, vti licebit hoc prouerbio. [H] Basilius idem
aliis verbis expressit libro De Spiritu Sancto: Ἢ οὕτω γε ἂν τὸ ἐπεισόδιον πολλα-
πλάσιον εἴη τοῦ κεφαλαίου, id est Ad istum alioqui modum accessorium multo
maius esset ipso principali.

[A]ACARNICI EQVI3170


  c649-651
650
  a649-652

Ἀκαρνικοὶ ἵπποι, id est Acarnici equi, dicebantur equi maximi. Finitimum illi cuius
meminit etiam Aristoteles: Ἵππος Θεσσαλική, id est Equa Thessalica. [F] Vergi-
lius item in Georgicis tribuit primam laudem equis Epiroticis:
 Eliadum palmas Epirus equarum. 129
Acarnanes enim sunt iuxta Epirum, quemadmodum et Thessali. [B] Conueniet
vti de re quapiam eximia aut insigni praemio.

[A]CONTRIBVLIS FACTVS SERVA ORDINEM3171

655




660
Γεννητὸς γεγονὼς τήρει τὴν τάξιν, id est Tribulis factus serua ordinem, id est: post-
eaquam ascitus es in ordinem aliquem, fungere tuo officio, quemadmodum et
caeteri faciunt. Natum a tribubus Atheniensium: populus Atheniensis distributus
erat in tribus duodecim, ad mensium numerum, rursum vnaquaque tribus in tri-
ginta genera, quemadmodum vocant, ad dierum numerum; vnde γεννητοί voca-
bantur non coniuncti sanguinis propinquitate, sed in eandem tribus partem
asciti.

[A]GLAVCVS ALTER1303172

LB 1004

665
Γλαῦκος ἄλλος ἱππόβρωτος, id est Glaucus alter ab equis | deuoratus. Quadrabit in
hominem alendis equis exhaurientem facultates suas. A fabula natum, [B] qualis
fertur et de Actaeone.

[A]GORGONEM PERSEVS AGGREDITVR3173



Γοργόνα Περσεὺς ἐχειρώσατο, id est Gorgonem Perseus adortus est. Vbi quis egre-
gium facinus incoeptat. Notissima fabula est. [C] Ne hoc quidem prouerbium
asscripturus eram, ni mihi repertum esset in Graecorum Collectaneis.

670 [A]VINCVLA TYRRHENA3174



Δεσμοὶ Τυρρηνοί, id est Vincula Tyrrhena, dicebantur odiosa negocia quibus di-
stringebatur aliquis. Traductum a vinculis quibus Tyrrheni captiuos vinciebant
grauibus et molestis.

[A]DIV DELIBERA3175

675
  c675-677



680
Δηρὸν βουλεύειν, id est Diu delibera. Non statim aggrediendum negocium. Car-
men integrum fertur huiusmodi:
 Δηρὸν βουλεύειν, ἵν᾿ ἔχῃ καὶ πολλὸν ἄμεινον,  id est
 Consultato diu, multo vt praecellere possis.
[B] Lente consultandum, at vbi statueris, mature quod opus facto faciundum est.
Qui secus faciunt, iis non raro solet euenire Platonicum illud, vt festinantes in
principio serius perueniant ad finem.

[A]EPIMENIDEVM CORIVM3176


  c684-686
685
  a684-686


Ἐπιμενίδειον δέρμα, id est Epimenidea pellis. De re reposita miraculique loco
seruata. In nonnullis codicibus scriptum offendi Epimelidium, sed deprauate, ni
fallor; asscriptum erat huius pellem adseruari abditam, ceu rem sacram, apud
Lacedaemonios. Indicat autem Eudemus tractum ab Epimenide Cretensi, qui
legitur perpetuo somno dormisse quadraginta septem, [F] aut si Laertio credimus
quinquaginta septem [A] annos, neque paucos postea superuixisse. Vnde consen-
taneum est huius reliquias, vt miraculi monimentum, seruatas fuisse.

690 [A]VOLATICVM IVSIVRANDVM3177





695
Ταχυβάμονες ὅρκοι. Ad eum modum appellabant iusiurandum irritum, quod
euanesceret auolaretque simulatque pronunciatum esset, cuiusmodi sunt aman-
tium. [G] Haec sententia magis arridet Suidae. [A] Quanquam Aristarchus apud 131
Eudemum κατ᾿ ἀντίφρασιν accipit, quasi tardum oporteat esse iusiurandum
neque temere proferendum; neque enim statim euanescere, si quid iuraris.

[A]SVPERATVS ES A GALLO QVOPIAM1323178




700

Ἡττήθης τινὸς ἀλεκτρυόνος, id est Superatus es a gallo quopiam. Iocus prouerbia-
lis in seruos qui dominos a tergo sequuntur, supplices videlicet et abiecti, cuius-
modi solent esse galli superati in pugna. [F] Nam haec auis victa silere solet, canere
si vicisset, vt autor est Cicero in Diuinationibus. [H] Addunt gallum in pugna supe-
ratum vltro sequi victorem. Sumptum est ex Aristophane, nisi me fallit memoria.
[A] Refertur ab Eudemo.

[A]ΒΑΤΑΚΑΡΑΣ3179


705



  c709-711
710
  c711-713
  a709-712

Βατακάρας de pinguibus dictum et impotentibus. Eudemus meminit addens esse
legendum κατὰ συστολήν. [C] Quibus verbis quid sibi velit, nondum satis liquet,
nisi sensit exprobratam ingenii tarditatem. Etenim quae viuido sunt ingenio caput
erigunt; capite esse deiecto hebetioris ac segnioris animi signum esse solet. Nam
Graeca vox hinc dicta est: βατάς enim, [G] vt indicat Hesychius, apud Tarentinos
[C] 'pronum' significat et κάρα 'caput'. [G] Vnde Βάτταραι. Thracibus dicuntur
Bacchae, Bacchi numine afflatae, quae et Bassarides dicuntur, vt indicat Etymo-
logicus. Hinc vox deducta ad meretricem, quae se prosternit quibuslibet. Apud
Athenaeum, libro iiii., καρηβαροῦντες dicuntur qui crapula grauatum habent
caput. [C] Conueniet in temulentum ac somnolentum. [H] Quemadmodum
vsurpauit diuus Basilius in Epistola quadam. |

LB 1005 [A]EX AEQVO PARTIRE3180



Ἐξ ἴσου δίδου πᾶσιν, id est Ex aequo da omnibus. Translatum ab iis qui
conuiuium aut haereditatem partiuntur. Quadrabit in iudicem aut principem
quem oportet aequabile ius reddere.

[A]ΕΠΑΥΛΙΑ ΔΩΡΑ3181

720
  c720-725



725


Ἐπαύλια δῶρα dicebantur magnifica munera. Sic enim appellabantur apud Grae-
cos quae postero post nuptias die sponsae pater adducebat sponso [G] ac sponsae,
[A] pompae cuiusdam specie. Praecedebat enim puer candida toga facem gestans
ardentem, post hunc canistrifer, post hunc longa series adportantium aurum,
pelues, [G] smegmata, lecticas, pectines, lectos, alabastros, sandalia, scrinia,
vnguentaria, [A] interdum et dotem ipsam. [G] Addunt et ipsum diem a nuptiis
secundum ἐπαυλίαν, quod sponsa tum inducatur in cubile. Adagium accommo-
dari poterit et in eos qui iactant suam beneficentiam. Opinor autem haec esse
quae iureconsulti vocant παράφερνα.

[A]IN PEDES RETROCEDIT3182

730


Ἐπὶ πόδα ἀναχωρεῖ, id est In pedem retrocedit; de eo qui metu dat locum poten-
tiori [B] et reuocat se in tutum; ab athletis [H] aut gladiatoribus [B] sumptum
videtur. [H] Hoc est quod Latini dicunt 'referre pedem'. Quadrabit et in eos qui 133
mutant institutum.

[A]IN ARMIS ACCISSAT3183

735


Ἐπὶ τοῖς ὅπλοις ἀκκίζεται, id est In armis accissat. In eum qui sibi placet seseque
quasi contemplatur in armis suis. Conueniet in quemuis sibi stulte placentem.
[H] Refertur praeter alios Etymologico. [A] De Accone muliere, [B] quae ad spe- 134
culum inepte sibi blandiebatur, [A] dictum est alibi, [G] in Prouerbio Accissare.

[A]IN LIPSYDRIO PVGNAS3184

740

  c742-747


745




750

Ἐπὶ Λειψυδρίῳ μάχῃ, id est In Lipsydrio pugnas. Lipsydrium locus erat haud pro-
cul a Parnethe, quem moenibus cinxerant tyranni qui profugerant ex vrbe; prius
condiderant Alcmaeonidae, sed in hos obsessos victosque a Pisistrati copiis obli-
qua cantio cani coepta est huiusmodi:
 Αἶ αἶ, Λειψύδριον προδοσέταιρον,
 Οἵους ἄνδρας ἀπώλεσας, μάχεσθ᾿
 Ἀγαθούς γε καὶ εὐπατρίδας,
 Ὅποτε ἔδειξαν οἵων πατέρων ἔσαν,  [B] id est
 Heu, heu, Lipsydrion sociorum proditor, quales viros
 perdidisti, ad pugnandum idoneos et claros, cum
 ostenderent e qualibus essent orti maioribus.
[A] Prouerbium dictum in strenuos et bellicosos viros. [H] Locus nomen habet
ab aquarum inopia.

[A]DESERTVM OBTVERI3185


755



Ἔρημον ἐμβλέπειν, id est Desertum intueri, dicebatur qui fixis et attonitis intue-
retur oculis. Metaphoram mutuati sunt ab iis qui pelagus immensum aut solitu-
dinem taciti intuentur. [H] Multis adest hoc oculorum vitium, vt paulo longius
semota non exacte videant; iis, si quando dicendum est in hominum frequentia,
quoniam in neminem certo figunt oculos, desertum intueri videntur. [A] Citatur
Aristophanes ex Polyido.

760 [A]ESTO PROMVS3186




LB 1006
765
  c764-767
  c767-773


770


 Ἔστω ταμίας, τἄλλα δ᾿ εἰ βούλει κύων,  id est
 Sis condus, in reliquis canis esto si libet.
Aiunt dictum in eum cui felicitas immerenti contigisset, peculiariter in eunuchos.
[G] Suidas indicat Athe|nis fuisse magistratum decemuiris commissum, qui pecu-
nias in arce Palladis repositas seruarent, quas sacras et publicas appellabant, vna
cum ipso Palladis simulacro ac reliquis templi ornamentis. Erant et tamiae trire-
mium, qui praefectos triremibus solent comitari, veluti custodes. Is magistratus
interdum furacibus committebatur, quum oportuerit incorruptos atque integrae
fidei viros ad id asciscere, quasi nihil referret qualis suscipias prouinciam, modo
commissa sit. Per ironiam dici potest ei qui dignitatem inuadit, nihil laborans
quam eruditionem quosue mores postulet ea dignitas, quasi dicas 'Esto dignitate
episcopus, moribus vel canis si libet'. Solent autem reges gazas suas et vxores 135
eunuchis committere.

[A]EPHEMERI VITA3187

775
  c776-782



780



Ἐφήμερου ζωή, id est Ephemeri vita. De iis qui statim emoriuntur aut pereunt;
ab animantibus quae sic appellantur, quod vltra diem non viuant. [B] Aristoteles,
libro De natura animalium quinto, prodit ad hunc modum de ephemeris: Hypa-
nis
, inquit, fluuius apud Cimmerium Bosphorum, sub solstitio fert veluti folliculos
acinis maiores, quibus quadrupedes volucres erumpunt, quod genus animalis in post-

meridianum tempus vsque viuit et volat; mox declinante sole macrescit et languet,
mox occidente emoritur, vita non vltra vnum diem peracta; vnde
ἐφήμερον appela-
tum.
[H] Retulit similia Plinius lib. xi. capite xxxvi., nisi quod ait animal dictum
ἡμερόβιον. Aristotelem citat M. Tullius Tusculanarum quaestionum libro primo,
addens Hypanim ab Europae parte profluere in Pontum.

785 [A]CANIS MENDICO AVXILIANS1363188



Κύων τῷ πτωχῷ βοηθῶν, id est Canis mendico auxilians. Vbi quis nobis aduersa-
tur, et diuersis studet partibus is cuius auxilio nitebamur. [B] Nam canes infesti
sunt mendicis, velut ὁμοτέχνοις, nisi si quando frusto panis corrumpuntur.

[A]IVPPITER AQVILAM DELEGIT3189

790


Ζεὺς ἀετὸν εἵλετο, id est Iuppiter aquilam delegit. Vbi quis asciscit sibi praeclaros
suisque rebus accommodos. [B] Poetae fingunt aquilam Ioui fulmen porrigere,
quod haec auis omnium altissime subuolet nec ictu fulminis laedatur. [C] Eius-
dem vsus est opera in rapiendo Catamyto puero.

[A]AVT MINVS ANIMI AVT PLVS POTENTIAE3190

795




800
  c800-802
  a800-803
Ἢ φρονεῖν ἔλασσον ἢ δύνασθαι δεῖ μεῖζον, id est Oportet aut minus animosum esse
aut plus posse.
Conuenit in feroces, quorum arrogantiae non suppetant vires, aut
qui non timent irritare, quem vincere non possint. [C] Φρονεῖν accipi potest pro
'sapere': qui sunt humili fortuna, iis multa dissimulanda sunt, quandoquidem
quod vident perperam fieri non queant vetare, et quod sentiunt fieri oportere
non possint efficere. [F] Plutarchus in Laconicis tribuit Archidamo, Zeuxidami
filio, quum filium videret praecipitantius et inconsideratius pugnantem cum
Atheniensibus: Ἢ τῇ δυνάμει πρόσθες ἢ τοῦ φρονήματος ὕφες, id est Aut adde
viribus aut detrahe animo.

[A]FELICITAS A DEO3191

805


 Θεοῦ δε δῶρόν ἐστιν εὐτυχεῖν βροτούς,  id est
 Felicitas datur deum homini munere.
Vt res nostrae bene cedant, id in nobis situm non est, sed a superum arbitrio
pendet. [G] Hominum est conatus, Dei est euentus.

[A]HYSTRICIS SETA3192

810

LB 1007
  c812-815

815
Θρὶξ ὕστριχος, id est Pilus hystricis, dici poterit dicterium acriter in quempiam
tortum. Ab animante sumptum, cui mos irritato pinnas aculeatas, quibus illi ter-
gum inhorret, teli ritu eiaculari, [C] etiam procul, idque | facit intenta cute. His
igitur ora canum vrgentium figit. Est autem hystrix de genere erinaceorum, nisi
quod huic longiores aculei. India et Africa potissimum hystrices generat, vt autor
est Plinius libro octauo, capite trigesimo quinto.

[A]ALTERIANVS1373193




820
Ἴανος ἄλλος, id est Ianus alter. Quadrabit vel in prouidum ac circumspectum, vel
in ancipitem et perfidum. Persius:
 O Iane, a tergo cui nulla ciconia pinsit.
[B] Sumptum a Iano bifronte, cuius notior est fabula quam vt sit hoc loco per-
censenda.

[A]VESTE CIRCVMFERS IGNEM3194



825
Ἱματίῳ τὸ πῦρ περιστέλλεις, id est Veste circumfers ignem, vbi quid ridicule fit. [B]
Aut vbi quis suum ipsius malum fouet, veluti scortum aut adulatorem aut fictum
amicum.

[A]ERINNYS EX TRAGOEDIA1383195




830
  c831-834



835
Ἐριννὺς ἐκ τραγῳδίας, id est Erinnys ex tragoedia, de foedis aniculis. Sumptum est
ex Aristophanis Pluto, quo loco dictum est de Penia:
 Ἴσως Ἐριννύς ἐστιν ἐκ τραγῳδίας,  id est
 At forsan est Erinnys ex tragoedia.
[B] Strabo Geographiae libro iiii. tradit insulas esse decem in Oceano Gaditano,
nomine Cassiteridas, quarum vna prorsus inculta sit; in reliquis habitare homines
colore fusco, tunicis vtentes ad talos vsque demissis, pectoribus cingulo obuinctis, bacu-
los manu gestantes
, in summa persimiles Furiis tragicis. Quibus ex verbis apparet
hoc habitu Furias in tragoediis induci solere.

[A]AEQVALITAS HAVD PARIT BELLVM3196

  c838-840
  a838-840
840
Ἴσα πόλεμον οὐ ποιεῖ, id est Aequalitas bellum haud parit. Aequalitate continetur
concordia; inaequalitas discordiarum est mater. [F] Est Solonis apophthegma,
quemadmodum scribit Plutarchus in huius Vita, admonens dictum hoc fuisse
vulgo celebre: Τὸ ἴσον πόλεμον οὐ ποιεῖ.

[A]PISCIS PRIMVM A CAPITE FOETET3197



845
Ἰχθὺς ἐκ τῆς κεφαλῆς ὄζειν ἄρχεται, id est Piscis a capite primum incipit putere.
Dictum in malos principes, quorum contagione reliquum vulgus inficitur. [B]
Apparet ab idiotarum vulgo sumptum.

845 [A]ETIAM BAETYLVM DEVORARES3198



Καὶ βαίτυλον ἂν καταπίνοις, id est Etiam baetylum deglutires. In voracem et omnia
concoquentem; nam baetylus dicitur saxum illud fasciis obuinctum, quod pro
Ioue deuorauit Saturnus, [C] vt testatur et Hesychius.

[A]MALVM VAS NON FRANGITVR3199



Κακὸν ἄγγος οὐ κλᾶται, id est Malum vas non frangitur. Qui deterior, is nonnun-
quam viuacior et in periculis tutior. [B] Simili metaphora dicunt et hodie vulgo:
'Malam herbam non perire'.

[A]ETIAM QVERCVS BACCHATVR3200

855

Καὶ δρῦς Μαινὰς ἐγένετο, id est Etiam quercus Maenas facta est. De iis qui vix deli-
niuntur. Ab Orphei fabula, quercus sua cithara demulcente. [B] Maenades enim
sunt mulieres afflatae Baccho.




3001-3100    3201-3300