CHILIADIS QVARTAE CENTVRIA X | 227 |
[H] | ET PRAEDAM ET PRAEMIVM | 3901 |
5 10 | Quoties significamus omnino quippiam auferendum siue iure siue iniuria, dice- mus et praemium• et praedam auferendum•. Praemium datur pro mentis, praeda per vim aut arte abducitur. Ballio in eadem fabula: Auferetur id praemium a me quod promisi per iocum? Cui respondet senex•: De improbis viris auferri praemium et praedam decet, sentiens malos quouis modo spoliandos, eo quod si quid male fit malis, benefac- tum est, sicuti benedictum est quod dignis male dicitur•. |
[H] | EX NATALI EMORTVALEM FACERE | 3902 |
|
In eadem fabula Ballio• leno coactus reddere argentum dicit: Certum est mihi hunc emortualem facere ex natali die. 'Emortualem' dixit pro 'tristi ac funesto', 'natalem' pro 'laeto ac felici'. |
15 | [E] | CATONE HOC CONTENTI SVMVS | 2283903 |
20 25 | Inter ea quae Caesar Augustus quotidiano sermone solet vsurpare Suetonius et illud commemorat, quod quoties significabat praesentem rerum statum esse boni consulendum, dicebat: Contenti sumus hoc Catone. Cato Vticensis conatus est tueri praesentem• reipublicae statum exclusa tyrannide•, at non successit: vicit ea pars quae tyrannidem videbatur affectare. Augustus autem in hoc cum Catone sentiebat, quod praesentem reipublicae statum nollet immutari. Itaque ipse quo- dammodo sui temporis Cato fuit. Retulimus ex Macrobio inter Apophthegmata Caesarem Augustum aliquando venisse in aedes in quibus habitauerat• Cato. Hic quum Strabo in gratiam Augusti• incusaret Catonis peruicaciam, quod sibi necem consciscere quam Iulio victori se submittere maluisset•, Augustus respondit: 'Quisquis praesentem ciuitatis statum mutari non vult, is et ciuis et vir bonus est.' Eodem dicto et Catonis memoriam tutatus est et sibi consuluit, ne quis in posterum affectaret res nouas.| |
LB 1165 | [H] | EDAX TRIREMIS | 3904 |
30
c30-33 35 |
Ἀδδηφάγοι τριήρεις, id est edaces triremes dicuntur, quod magnis constent impen- diis. Translatum videtur ab egregiis equis et ad certamina alitis, quos oportet esse voraces. Extat apud Lysiam oratorem•. Alcaeus autem in comoedotragoedia lucer- nas bibulas ἀδδηφάγους dixit, quod multum absumant olei. Prouerbii speciem haec habebunt, si ad hominem prodigum immodicique impendii• transferantur•, quemadmodum edax currus, de quo nobis est dictum prius•. |
[H] | OBOLO DIGNVS | 3905 |
c39-43 40 a43-45 45 |
Ἄξιος ὀβολοῦ•, id est dignus obolo, per iocum• dicebatur qui in aliquo numero vel- let haberi. Translatum a consuetudine reipublicae Atheniensium qua qui per senatum asscribebantur in numerum virorum et ob id δόκιμοι vocabantur, iis in singulos dies dabatur obolus ex aerario publico, quemadmodum tradit Aristoteles in Politicis. Alii malunt duos dari solitos. Et fieri potest vt post duplicata sit mer- cedula. Huius rei meminit Lysias in oratione• Περὶ τοῦ ἀδυνάτου. Et haud scio an huc alluserit Aristophanes in Equitibus: Ἀνὴρ γεγένηται τοῖσι πολλοῖς τοὐβολοῦ. Ἀδύνατοι dicebantur qui trium mensium spacio corpore claudicarent, quemad- modum ἀδοκίμαστοι dicebantur qui nondum erant in virorum numerum as- scripti necdum obolo digni iudicati•. |
[H] | AREOPAGITA TACITVRNIOR | 3906 |
50
a52-54 55 c56-59 |
Ἀρεοπαγίτου• στεγανώτερος, id est Areopagita• taciturnior, dicebatur qui commis- sum arcanum optime contineret. Alciphron in epistola quadam: Γενοῦ μοι τὸ νῦν 229 Ἀρεωπαγίτου στεγανώτερος, id est Esto mihi nunc Areopagita taciturnior. Στε- γανός enim dicitur non qui tacet ipse, sed qui continet arcanum nec effutit vsquam. Translatum est a vasis solidis nec vlla ex parte perstillantibus. Athenis in Areopago• causae capitales audiebantur idque noctu, magna attentione. Et fortas- sis nefas erat illis quae ibi fuissent acta apud vulgus• effutire. Extant et hodie apud 230 Vesphalos• reliquiae generis iudicum•: Certi vulgo dicuntur. Qui in hunc ordinem admittuntur magna religione adiguntur ad silentium. Est enim ratio quaedam deprehendendi crimina quam nullus intelligit praeter illos iuratos. |
60 | [E] | ΑΔΕΛΦΙΖΕΙΝ | 3907 |
65 70 |
Ἀδελφίζειν dicuntur qui vocabulis adoptiuis alicui blandiuntur. Quod hodieque apud Italos est vulgatissimum, vt quibus blandiuntur fraterculos appellent. Dic- tum est autem ἀδελφίζειν appellare fratrem quemadmodum dicimus εὐδαιμονίζειν καὶ μακαρίζειν. Horatius in Satyris: Frater, pater adde•; Vt cuique est aetas, ita quemque facetus adopta. Rursus alibi: Pater Audisti coram, nec verbo parcius absens. Huius exemplum est apud Aristophanem in Equitibus. Item apud Plautum cum alias, tum in Pseudolo•. Sic amans herus blanditur seruo suo: Dic, vtrum patrem• an matrem te resalutem•, Pseudole? |
[H] | VETERA VATICINARI | 3908 |
75 |
Alibi retulimus ἀρχαῖα λέγειν, friuola loqui. Ballio in Pseudolo Plautina• ad atro- cia conuicia quibus a duobus impetitur respondet: Vetera vaticinamini. Conue- niet in eos qui nihil adferunt noui, sed iam olim vulgo iactatum•. Nam vatum est aut aliquid noui dicere quod nondum accidit aut aliquid proferre quod nulli cognitum est. Solent enim prognostae quidam mira quaedam diuinare de prae- teritis annis. Lenoni nihil est noui audire scelestus, periurus, sacrilegus. |
80 | [H] | EADEM QVERI | 3909 |
85 |
Ξυναυλίαν κλαίειν dicuntur qui simul iisdem de malis queruntur. Inde sumptum, quod apud veteres interdum duo tibicines eandem cantionem sonabant. Aristo- phanes in Equitibus: Ξυναυλίαν κλαύσωμεν Οὐλύμπου νόμον, id est Modis Olympi concinamus tristia•. Olympus quidam fuit Marsyae discipulus. Is• conscripsit de lugubribus modis tibia• canendis. At Marsyae male cessit sua musica. Discipulus igitur magistro accinit lugubria•.| |
LB 1166 | [H] | SCHOENICOLAE | 2313910 |
90
|
Festus Pompeius indicat olim schoenicolas appellata• scorta plebeia ac vilia, ab vnguento vilissimo quo oblinuntur. Plautus• in Poenulo: Miseras schoeno delibutas schoenicolas sordidas. |
[H] | LVTO LVTYLENTIOR• | 2323911 |
95 100 | Auaros quaestusque supra modum auidos 'impuros' ac 'sordidos' dicimus. Id Plautus ὑπερβολικῶς exaggerat in Poenulo•: Sed lenone isthoc• Lyco Illius domi non lutum est lutulentius. Nonnunquam declarat hominem scelerosum et contaminatum potius quam sor- didum, vt Cicero• in oratione Pro domo sua ad pontifices: Ο coenum, ο porten- tum, o scelus! Et Pisonem, ni fallor, alicubi lutum appellat. Sic enim appellat lutum quemadmodum subinde vocat scelerosum labem ac maculam. Itidem subinde facem, procellam ac tempestatem appellat tumultus autorem. |
[H] | ΔΙΑΚΩΔΩΝΙΖΕΙΝ | 3912 |
c104-107 105 c107-109 a109-111 110 |
Διακωδωνίζειν Demosthenes dixit pro explorare atque examinare•. Sumptum putant ab iis qui noctu• cum tintinabulo circumeunt excubias, ne quis dormiat aut vt hoc• signo declarent se vigilare•, siue ab iis qui coturnices tintinnabulo expe- riuntur, num sint ad pugnam idoneae, vt visum est Aristarcho. Nec desunt qui malint inde ductum, quod ad eundem modum explorari soleant equi, an tuba- rum et armorum strepitum laturi sint. Simili modo conuiciis olim explorabantur initiandi mysteriis, cuius consuetudinis vestigium adhuc seruant theologorum scholae. |
[H] | FERRVM ET FLAMMA | 3913 |
115 a118-119 a119-121 120 | Quum exitiabile bellum significamus, ferro flammaque rem geri dicimus siue ferro ignique. M. Tullius in oratione Pro L. Flacco: O dii immortales, quid hoc miserius? Nos qui P. Lentulo ferrum et flammam de manibus extorsimus, imperitae multitudi- nis iudicio confidimus. Mox in eadem: O nox illa quae pene aeternas huic vrbi tene- bras attulisti, quum Galli ad bellum, Catilina ad vrbem, coniurati ad ferrum et flammam vocabantur. Rursum Pro Sylla: Cuius nuper ferrum retuderim flam- mamque restinxerim•. In oratione Pro domo sua addit saxa: Deinde, quum ille saxis et ignibus et ferro vastitatem meis aedibus intulisset. Item Pro Planco•: Quorum vidisti toto illo anno ferrum in foro, flammam in aedibus, vim in tota vrbe versari. |
[H] | MONTES FRVMENTI | 3914 |
125 130 a130-137 135 | De montibus auri nobis alibi dictum est. Sed quemadmodum musca ad quasuis res transfertur quum negamus quicquam tale esse: 'Nulla mihi• musca in aedibus', ita montes ad quarumlibet rerum affluentem copiam transfertur. Plautus in Pseudolo: Quibus cunctis montes maximi acerui frumenti sunt domi. Vbx haec 'montes' superest sermoni, nisi quod ex vsu vulgari addita auget copiae 233 significationem. Itidem in vsum venit oppido pro 'valde•', quum tantam rerum copiam intelligerent agricolae quanta satis esset vel oppido. Plautus in Mustella- ria• montem erroris dixit pro 'errore grauissimo': Nec Salus nobis saluti iam esse, si cupiat, potest; 234 Ita alium erroris montem maximum ad portum modo Conspicatus sum: herus aduenit peregre, periit Tranio. Si legas 'Ita mox alium', constabit versus trochaicus. In Milite dixit montes argenti: Tum montes argenti, non massas habet. |
[H] | POST HOMINES NATOS | 3915 |
140 145 a145-147 LB 1167 a147-151 150 | Quoties vniuersos homines intelligi volumus, post homines natos dicimus•. M. Tul- lius in oratione Pro domo sua• ad pontifices: Quid•? Homini post homines natos turpissimo, sceleratissimo, contaminatissimo, quis illam opimam fertilemque Syriam, quis bellum pacatissimis gentibus, quis pecuniam ad emendos agros constitutam, erep- tam vi ex Caesaris rebus actis, quis imperium infinitum dedit? Rursus in eadem•: At id quod crimini dabatur non modo peccatum non erat, sed erat res post homines natos pulcherrima. Item Pro Cornelio• Balbo: Etenim quum pro sua patria pauci post genus hominum natum reperti sint qui nullis praemiis propositis vitam suam hostium telis obiecerint et caetera. Idem Pro Milone: Vnius post | homines natos fortissimi viri. Item in Antonium: Duo teterrima et spurcissima capita post homines natos, Dolobella et Antonius. Idem De optimo genere oratorum: Optimus longe post homines natos. Idem in Bruto: Longe autem post natos homines improbissimus Caius Seruilius Glaucia. |
[H] | POST HOMINVM MEMORIAM | 3916 |
a153-155 155 a158-164 160 165 a167-172 170 | Huic simillimum est post hominum memoriam. M. Tullius in oratione Ad ponti- fices pro domo sua: Graue crimen est hoc et vehemens et post hominum memoriam iudiciaque depecuniis repetundis constituta grauissimum. Item in oratione De arus- picum• responsis: Vobis vero referentibus•, post hominum memoriam fortissimi atque optimi• consules•. Idem Pro Planco•: Aderat mecum senatus et quidem veste mutata, quod pro vno post hominum memoriam publico consilio susceptum est. Ibidem: Nihil post hominum memoriam gloriosius. Item pro eodem: Consules post hominum memoriam teterrimi atque turpissimi. Item ad Plancum, Epistolarum familiarium libro x.: Nihil post hominum memoriam gloriosius, nihil gratius, ne tempore quidem ipso opportunius accidere vidi quam tuas, Plance, literas. Rursus ad Brutum, libro xi.: Quare hortatore tu quidem non eges, si ne in illa quidem re quae a te gesta est post hominum memoriam maxima hortatorem desiderasti. Rursum Pro Sestio: Quid enim quisquam potest ex omni memoria sumere illustrius quam pro me vno ciue et bonos omnes priuato consensu et vniuersum senatum publico consilio mutasse vestem? Idem In Catilinam: In hoc autem vno post hominum memoriam maximo crudelis- simoque bello. Ibidem: Bellum intestinum ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum et maximum. Idem Pro Rabirio perduellione: Post hominum memo- riam rem nullam maiorem. Idem Pro lege Manilia: Quae in omnibus hominibus 235 noua post hominum memoriam constituta sunt. Rursus In Vatinium testem: In omni memoria inauditum. |
[E] | ΕΞΟΡΧΕΙΣΘΑΙ | 3917 |
175 a176-178 | Qui fugiunt et ab eo• quod agitur alio se vertunt Graecis ἐξορχεῖσθαι dicuntur. Sumpta metaphora a saltationibus praesertim sacris, vnde subtrahere sese inau- spicatum erat, quemadmodum indicatum est in prouerbio Omnia secunda, saltat senex. Notum est quod refert Herodotus de Hippoclide, qui indecora saltatione excidit a spe nuptiarum et audiuit: Ἀπορχήσαό γε τὸν γάμον. |
[E] | PERISTROMATA• CAMPANICA | 2363918 |
180
185 |
Origenes opus quoddam varias tractans• materias Στρωματεῖς inscripsit. Sumpta metaphora ab auleis et stragulis picturatis, quibus olim diuites impense delecta- bantur. Quod ad hominem versipellem transferri potest. Siquidem aulea explicata aut complicata et rursus aliter atque aliter complicata varias rerum formas prae- bent. Leno in Pseudolo Plautina minitatur suis famulis hoc modo: Ita ego• vestra latera loris faciam vt valide varia sint, Vt ne peristromata quidem aeque picta sint Campanica. Campania quum floreret opibus, praeter modum luxu ac delitiis indulgebat. Campanicis peristromatibus Plautus• adiungit Alexandrina tapetia. De attagena dictum est alias. |
190 | [H] | FORS• DOMINA CAMPI | 3919 |
| In creandis magistratibus• non semper vincebat qui potior esset, sed cui fortuna fauebat. Nam a populi suffragiis res omnis pendebat. M. Tullius In Pisonem: Sed omitto vt sit factus vterque nostrum; sit sane Fors domina campi! Magnificentius est dicere quemadmodum gesserimus consulatum. |
195 | [H] | FVLMENTVM LECTVM | 3920 |
|
Nonius Marcellus indicat prouerbium quoddam esse frequens apud Varronem, Fulmentum lectum scandunt. Nec exponit quid sit 'fulmentum' neque quis sit prouerbii sensus•; tantum indicat 'fulmentum' dici neutro genere et 'fulmentas' feminino. |
200 | [H] | PARTHI QVO PLVS BIBERINT | 3921 |
| De Parthis vetere prouerbio dictum est quo plus biberint, eo plus sitire. Habet hoc temulentia vt, posteaquam obsurduit palatum, magis ac magis cupiant haurire. Apte dicetur in auaros aut studiosos; crescit enim discendi cupido cum eruditione.| |
LB 1168 | [H] | SCRAPTAE• | 3922 |
c206-208 a208-211 210 |
Scraptae populari conuicio dicebantur mulieres nugaces nulliusque rei, a 'screo', quod est 'oris purulentiam eiicio cum sonitu•'. Vnde 'screa' pro rebus vilissimis• accipiebant•. Fortasse quadrabit in anus subinde screantes ac tussientes. Ita Festus. Nonius autem putat esse conuicium in deformes meretrices, citans hunc Plauti versum ex Vidularia: Scraptae, scrupedae, strictiuelae sordidae. |
[E] | EX PHELLEO | 2373923 |
c214-219 215 220 |
Ἐκ φελλέως ἐλθεῖν, id est ex• phelleo venire, dicebantur qui ex humili fortuna aspe- raque vita ad dignitatem emersissent. Nam Graecis φελλεύς dicitur locus aptus pascendis capris, asper, pumicosus ac sterilis. Nam huiusmodi pascuis caprae delectantur. Aristophanes in Nebulis: Ὅταν μὲν οὖν τὰς αἶγας ἐκ τοῦ φελλέως, Ὥσπερ ὁ πατήρ σου, διφθέραν ἐνημμένος. Est huius nominis locus Atticae montanus ac petricosus, cuius meminit et Ste- phanus, nisi quod montem Φελλάς vocat, fortassis scriptura mendosa. De his nonnihil attigimus in prouerbiis Subere leuior et Phellinas•. |
[E] | IN FORO VERITAS | 2383924 |
225 |
Ἐν ἀγορᾷ ἀψευδεῖν, id est In foro abstinendum a mendacio. Lex erat apud Athe- nienses vt in foro rerum venalium vanitas omnis abesset. Theophrastus in libris De legibus ostendit agoranomis• duo praecipue curanda: vt omnia in foro com- posite citraque tumultum agantur, deinde, vt abstineant a mendaciis non ven- dentes modo, verum etiam ementes. Hinc est quod apud Laertium Anacharsis ait se mirari quod Athenienses lege prohiberent in foro mendacium, quum nusquam frequentius aut impudentius mentirentur. |
230 | [H] | OCVLVM EXCLVDERE | 3925 |
235 |
Hac figura vulgus adimit omnem spem petenti, vt dicat: 'Si hoc impetraris, ocu- lum mihi excludito' aut 'dentem extundito.' Senex in Pseudolo Plautina: Exclu- dite hercule• oculum, si dedero. Sensit quiduis potius futurum quam vt seruo daret argentum pro amica filii. Itidem Phormio Terentianus: Vel oculum excludito: est vbi vlciscar locus. |
[H] | AVT TERRA AVT MARI | 3926 |
a239-243 240 a244-247 245 250 a251-257 255 |
Plautus in Pseudolo aut terra aut mari dixit pro 'quacunque ratione'. Sumptum est ab historicis, qui referunt res terra marique gestas et gentes terra marique expugnatas. Cicero Pro Cluentio: Cuius tantae res gestae terra marique extiterunt. Item Pro lege Manilia: Quantas ille• res domi militiaeque, terra marique quanta feliciter gesserit. Rursus in eadem: Vt aliquando vere videremur omnibus gentibus ac nationibus terra marique imperare. Item In Verrem libro ii.: Quam multae mihi a Verre insidiae terra marique factae sint. Ad Atticum libro vii.: Qua aut terra aut mari persequar eum qui vbi sit nescio•? Demosthenes in clausula orationis Pro Cte- siphonte: Εἰ δ᾿ ἄρα ἔχουσιν οὕτως ἀνιάτως, τούτους μὲν αὐτοὺς καθ᾿ ἑαυτοὺς ἐξώ- λεις καὶ προώλεις ἐν γῇ καὶ θαλάσσῃ ποιήσατε, id est Quodsi vsque adeo sunt insa- nabiles, istos quidem per se solos exitio pernicieque dignos terra marique reddite. Plauti verba sunt haec•: Ego in hoc triduo Aut terra aut mari alicunde euoluam id argentum tibi. M. Tullius libro De finibus v. addit tertium: Vna pars est disserendi, altera viuendi, tertia natura sic ab his inuestigata est vt nulla pars coelo, mari, terra, vt poetice loquar, praetermissa sit. Addit 'poetice', quod poetae tria tantum elementa refe- rant, vt Ouidius: Ante mare et terras et, quod tegit omnia, coelum. Terentius: O coelum, o terra, o maria Neptuni! Plautus in Amphitryone: Ita mihi videntur omnia, mare, terra, coelum, consequi. |
[E] | ΕΚΦΤΛΛΟΦΟΡΗΣΑΙ | 2393927 |
LB 1169 261 |
Quibus ius ferendi suffragia adimebatur et ex albo iudicum submouebantur• olim dicebantur ἐκφυλλοφορεῖ|σθαι, quemadmodum exauctorari dicebantur milites quibus ius pugnandi adimebatur. Olim non calculis, sed foliis ferebantur suffra- gia; quasi dicas a foliis ferendis excludi•. |
[H] | LACVNAM EXPLERE | 3928 |
265 a267-272 270 |
Lacunam explere pro 'sarcire damnum' non sine prouerbii specie dixit Cicero actione• in Verrem quarta: Censores fecerunt idem• quod in nostra republica solent ii qui per hrgitionem magistratus adepti sunt: dederunt operam vt ita potestatem gere- rent vt illam lacunam rei familiaris explerent. Detrimentum facultatum appellat 'lacunam'. Idem in Epistolis ad Atticum: Vide ne qua lacuna sit in auro, hoc est: 240 ne quid desit. A. Gellius Noctium Atticarum libro primo, capite tertio famae lacunam dixit pro 'macula': Minimaque illa labes et quasi lacuna famae imminen- tis partarum amico vtilitatum ratione soluitur. Quin et in libris 'mendum' dicitur quod deprauatum est, 'lacuna' vbi deest aliquid; illud eluitur, haec expletur. |
[H] | NVLLAM CORPORIS PARTEM | 3929 |
275 a279-282 280 |
Aeschines De perperam obita legatione: Ὁ δὲ οὐδὲν ἄπρακτον ἔχων μέρος τοῦ σώματος, οὐδ᾿ ὅθεν τὴν φωνὴν προΐεται, ὡς ὢν Ἀριστείδης τοὺς φόρους τάξας τοῖς Ἕλλησιν, ὁ δίκαιος ἐπικαλούμενος, δυσχεραίνει καὶ καταπτύει δωροδοκίας, id est At is qui nullam corporis partem habet ociosam, ne eam quidem qua vocem promit, perinde ac si esset Aristides, qui vectigalia praescripsit Graecis et iusti cognomen meruit, indignatur ac despuit munerum acceptionem. Dispiciat prudens lector an pro ἄπρακτος legendum sit ἄπρατος, id est ἀπρίατος, vt intelligas illi omnia membra fuisse venalia, etiam os et vocem. Tametsi dici potest ἄπρακτος qui nihil exigit, vt intelligas: non manibus tantum, sed toto corpore rapacem•. |
[H] | PVRVS PVTVS | 3930 |
285 a286-290 290 |
Plautus in Pseudolo• purum putum dixit pro 'prorsus ac vere': Purus putus est ipsus, noui, herus Polymachaeroplacides, quasi dicas: Ipsissimus est. Color sermonis resedit ex antiquitate: putum enim illi dicebant 'purgatum', vnde et vites putare dicunt et reiectamenta nucum aut simi- lium rerum dicuntur putamina. Prouerbium ortum videtur ex aurificum officinis, qui ea forma dicebant purum putum quemadmodum qua iureconsulti dicunt sarta tecta. |
[H] | MEIS AVSPICIIS | 3931 |
295 |
Meis auspiciis pro 'meo arbitrio meisque praesidiis' dixit Maro Aeneidos iiii.: Quod si• fata meis paterentur ducere vitam Auspiciis et sponte mea componere curas. Translatum• ab imperatoribus Romanis, quibus mos erat non committere prae- lium nisi consultis auspiciis. Eius autem auspiciis res geri• dicebatur penes quem summa rei gerendae potestas erat. Huic simillimum est quod alibi• retulimus: meo Marte. Tullius In Verrem libro v.: Praesertim quum vos vestro Marte his rebus omnibus abundetis. Nostro Marte fit quod fit nullis auxiliis aliunde ascitis. |
300 | [E] | VESTIGIIS INHAERERE | 2413932 |
a302-306 305 | Qui imitatur exempla progenitorum maiorum vestigiis inhaerere dicitur. M. Tul- lius Pro P. Sestio•: Quem in maiorum suorum vestigiis stare oportebat. Translatum a viatoribus qui obseruant vestigia praecedentium, ne quid aberrent. Similiter qui degenerant a progenitorum aut praeceptorum exemplis ab illorum vestigiis dicun- tur recedere, et alienis vestigiis ingredi qui nihil ex se gignunt noui, sed aliorum inuentis inhaerent. |
[H] | DVLCE ET AMARVM | 3933 |
LB 1170 311 a310-315 315 |
Plautus in Pseudolo non sine prouerbii specie dixit dulce et amarum pro 'laetis ac tristibus'. Amans adolescens de epistola amicae: Dulce amarumque vna nunc | misces mihi. Idem in eadem fabula: Dulcia atque amara apud te sum eloquutus omnia: Scis amorem, scis laborem, scis egestatem meam. Idem in Truculento: Nunc postquam scio Dulce atque amarum quid sit de pecunia. |
[E] | HYBERNO PVLVERE, VERNO LVTO | 2423934 |
320 |
Festus Pompeius ex antiquo carmine citat•, nec asscribit autoris nomen, vnde intelligitur vulgo decantari solitum. In eo inducitur pater de agricultura praeci- piens filio his verbis: Hyberno puluere, verno luto, grandia farra, Camille, metas. Quibus verbis arbitror significatum far, si seminetur serena hyeme et succedat ver humidum, copiosius prouenire. |
[E] | ΑΙΞΩΝΕΥΕΣΘΑΙ• | 3935 |
325 c326-331 c325-327 330 | Quemadmodum multa prouerbia retulimus e gentium moribus desumpta, ita αἰξωνεύεσθαι olim dicebantur calumniandi• morbo obnoxii, quod is populus hoc nomine taxatus sit veterum comoediarum salibus, quemadmodum indicat Ste- phanus Aexoniam esse Magnesiae ciuitatem. Est autem et Αἰξωνή, vltima acuta, populus tribus Cecropidis•. Ab vtraque voce deducitur Αἰξωνεύς. Citant testem Menandrum ἐν Κανηφόρῳ. Plato in dialogo De fortitudine: Οὐδὲν ἐρῶ πρὸς ταῦτά γ᾿• ἔχων εἰπεῖν•, μή με φῇς ὡς ἀληθῶς• Αἰξωνέα εἶναι, id est Nihil ad ista respondeo, quum quod dicam habeam, ne me merito• dicas Aexonensem esse. Marsi- lius• vertit maledicum et calumniatorem. |
[H] | GALLAM BIBERE OPORTET | 3936 |
335 340 |
Qui plus satis indulgent ventri gulaeque prouerbiali ioco iubebantur gallam bibere. Is est fructus sub autumnum adnascens arboribus, praecipue robori, spe- cie rotundae nucis. De cuius natura multa prodiderunt Plinius, Dioscorides, Galenus ac Theophrastus. Vim habet astringendi exiccandique et ob id vtilis ad multa. Inde illud Lucilianum, quum nepotes ac lurcones iubet gallam bibere et rugas inducere ventri, sentiens coarctandos esse ventres. Refert Sextus Pompeius Festus. Simile est Horatianum illud, quum scribit ventres nepotum inurendos candenti lamina. |
[H] | SONTICA CAVSA | 3937 |
345 |
Naeuius poeta citante Festo sonticam causam appellat admodum grauem in hoc trochaico catalectico: Sonticam esse causam oportet quamobrem perdas mulierem. Translatum a Duodecim tabulis, quae sonticum morbum appellant non vulgarem, sed tam molestum vt reus non cogatur apud iudices comparere. |
[H] | MACVLA, LABES | 2433938 |
350 | Frequens est apud M. Tullium vt hominem infamem ac scelerosum maculam, labem, sordes, lutum appellet. Pro eo Plautus citante Festo suasum dixit: Quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam. 'Suasum' Festus putat esse maculam quae fit in veste alba e stillicidio fumoso. Plautinus trochaicus quadrabit in eos qui famam honestam vel a maioribus traditam vel benefactis partam aliquo scelere contaminant. |
355 | [H] | CAPERECRINES | 2443939 |
360 c360-363 |
Plautus in Mustellaria capere crines dixit pro: arripere occasionem oblatam et arreptam retinere. Sumptum vel ex illo deo quem Graeci vocant Καιρόν - nam eum fingunt fronte capillata, occipitio caluo - vel ex hominum consuetudine, qui crinibus remorantur quem nolint abire. Si tibi acceptum est fore tibi vnicum, sempiternum, Atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita, Soli gerendum censeo morem et capiendos crines, Vt fama est, hominis, exin sole pecuniam inuenire. |
[H] | NIHIL EST MISERIVS QVAM ANIMVS CONSCIVS | 3940 |
365
370 |
Saepe etiam est olitor valde opportuna loquutus, vt habet prouerbium. Apud Plau- tum in Mustellaria Tranio seruus nequissimus sententiam profert quouis dignam theologo: Nihil est miserius quam animus hominis conscius. Conuenit cum Hebraeorum dicto Secura mens quasi iuge conuiuium. Item cum illo Conscientia mille testes. Et Horatius felix esse iudicat Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. |
[H] | CELEI SVPELLEX | 3941 |
LB 1171 376 380 385 c386-388 | Vilem et rusticanam suppellectilem Celei fuisse dictam indicat Maro Georgico- rum libro primo:| Virgea praeterea Celei vilisque supellex. Item Ouidius libro Fastorum quarto: Sors sua cuique loco est: qui nunc Cerealis Eleusis Dicitur, hic Celei rura fuere senis. Ille domum glandes excussaque mora rubetis Portat et arsuris arida ligna focis. Filia parua duas redigebat monte capellas Et tener in cunis filius aeger erat. Celeus rex erat Eleusine, pater Triptolemi, cui Ceres, quod esset ab illo excepta hospitio, commonstrauit omnem agriculturae rationem. Verba Plauti sunt haec: Quasi supellex Celionis; palus palo proximus est. Mirum est autem a Plauto primam syllabam in 'Celione' produci, quum ab aliis corripiatur. Nam 'Celionem' pro 'Celio' dictum nihil est noui: sic et 'scorpium' dicimus et 'scorpionem'. |
[H] | AMPVLLACEA | 2453942 |
390
395 c395-397 |
Plautus in Menaechmis videtur ampullaceam vocare mulierem magnifice cultam. Carmen sic fertur: Quando te auratam et vestitam bene habet, ampula• spem, Recte perhibent, melius sanam est, mulier, mentem sumere. 'Ampula spem' certum est deprauatas esse voces. Quidam reponunt ampullosam, verum hanc dictionem trochaici carminis ratio non patitur. 'Ampullaceam' et metro congruit et sensui. Plinius libro xv., capite xv. inter genera pyrorum com- memorat ampullacea. Qui tamen locus haud scio an mendo vacet. Verba Plinii sic habent: Ab odore myrrhapia, laurea, nardina, a tempore hordearia, a collo ampul- kcea et coriolana. |
400 | [E] | CYATHO NON EMAM | 2463943 |
c401-440 405 | Non absque specie prouerbii miles apud Plautum in Poenulo dixit: Proh nebulae, cuius ego cyatho septem noctes non emam. Loquitur de muliere fastidiosa, sed non perinde formosa, et 'cyathum' dixit pro 'minimo precio' miles, cui res erat cum cyathis. Cyathus minimum erat poculum, crater amplius. |
[H] | REX SVM | 3944 |
410 | Quemadmodum olim insignem felicitatem significantes dicebant: Deus sum aut: In coelo sum, ita Plautus in Poenulo dicit: Rex sum, si ego illum hodie ad me hominem allexero. Verba sunt Lyci lenonis sperantis se diuitem fore, si quendam bene nummatum ad se pertraxisset. |
[H] | CRIBRO CREBRIVS | 3945 |
415 | Scite dictum est Plauto nec sine prouerbii schemate cribro crebrius pro eo quod erat 'plurimis locis' ac 'passim': Villam integundam intelligo totam mihi, Nam nunc pellucet ea quam cribrum crebrius. Vulgus de futili ac loquaci dicit: Tam solidus est quam cribrum. |
[H] | ET OPERAM ET RETIAM PERDERE | 3946 |
420 425 |
Plautus in Rudentibus: Iam nunc et operam ludos facit et retiam. Id quidem citra tropum dictum est a sene, qui Grippum seruum piscatum mise- rat, quum esset noctu orta tempestas grauissima. Venustius erit, si tropo adhibito dicatur in captatorem cui non successit aucupium. Porro 'retiam' Plautus antique dixit pro 'rete'. Affine est illi quod alibi retulimus, Oleum et operam perdidi et Opera et impensa periit. |
[H] | VIRTVTE DVCE, COMITE FORTVNA | 3947 |
430 |
M. Tullius Epistolarum familiarium libro decimo ad Plancum: Omnia summa consequutus es virtute duce, comite fortuna. Hoc adeo grauiter commodeque dic- tum est vt a quibusdam publicitus symboli vice sit vsurpatum. Virtus eligit quod est optimum. Quod si non succedit, tamen in rebus praeclaris, vt in magnis, 247 etiam voluisse pulchrum est. Sin succedit, prima laus debetur virtuti tanquam egregii facinoris duci, proxima fortunae, quae virtuti subseruierit. |
[H] | CROESI PECVNIAE TERVNCIVM ADDERE | 3948 |
435 LB 1172 |
M. Tullius libro De finibus quarto: Itaque in quibus propter earum exiguitatem obseruatio consequitur, saepe accidit vt nihil interesse nostra fateamur, sint illa necne sint, | vt in sole, quod a te dicebatur, lucernam adhibere nihil interest, aut teruncium addere Croesi pecuniae. Teruncii nummi a tribus vnciis dicti vilitas prouerbio locum fecit. Croesus Lydorum rex inter prodigiose diuites celebratur. |
[H] | BARBATI | 3949 |
440
445 450 |
Apparet apud Romanos prouerbiali ioco barbatos dici consuesse homines priscis ac simplicibus moribus rusticanaeque veritatis, quod illis• sero receptum sit bar- bam radere aut tonderi. Siquidem autore Plinio P. Ticinius Mena primus e Sici- lia tonsorem induxit anno ab Vrbe condita quadringentesimo quinquagesimo quarto, quum hactenus fuissent intonsi. M. Tullius libro De finibus quarto: Hoc vero te ferre non potuisse, quod antiqui illi quasi barbati, vt nos de nostris solemus 248 dicere, crediderunt, eius qui honeste viueret, si idem et bene valeret et bene audiret copiosusque esset, optabiliorem fore vitam melioremque et magis expetendam quam illius qui aeque vir bonus multis modis esset, vt Ennii Alcmaeon, 'circumuentus morbo, exilio atque inopia'. Illi igitur antiqui non tam acute optabiliorem illam vitam putant praestantiorem, beatiorem, Stoici autem et caetera. Eo spectat illud Iuuenalis: Facile est barbato imponere regi. |
[H] | VESTIGIVM PONERE | 3950 |
455 c455-458 460 |
Vestigium ponere pro 'attingere' dixit M. Tullius libro De finibus quinto: Quan- quam id quidem infinitum est in hac vrbe; quacunque enim ingredimur, in aliquam historiam vestigium ponimus. Refertur quiddam perquam facetum cuiusdam, Stra- tonici, ni fallor, qui in oppido quodam summis pedibus ingrediebatur, circum- spectans interim. Rogantibus quid ageret respondit se timere ne quem calcaret praeconem, innuens illic esse praeconum immodicam turbam. M. Tullius eius- dem operis libro quinto: Quid enim? Sapientia pedem vbi poneret non habebat sublatis officiis omnibus. Scio mihi alibi factam mentionem prouerbii Pedem vbi ponat non habet, verum hic locus tum non occurrebat, indignus qui praetermit- teretur, eo quod ostendit elegantem vsum huius metaphorae in rebus animi. Sen- tit enim nullum esse locum sapientiae, si tollatur officiorum delectus. |
[H] | PRISCIS CREDENDVM | 3951 |
465
c466-469 |
M. Tullius in libello De vniuersitate Credendum inquit nimirum est veteribus et priscis, vt aiunt, viris, qui se progeniem deorum esse dicebant. Incertum vtrum Cicero sentiat eam sententiam fuisse vulgo decantatam an notet vocem 'prisci', qua declaramus homines extremae antiquitatis, quorum origo, quoniam posteris erat incognita, fere referebatur ad deos. |
470 | [H] | OMNES INTVS | 3952 |
475 480 485 |
Theocritus in Syracusanis: 'Κάλλιστ᾿· ἔνδοι πᾶσαι', ὁ τὰν νυὸν εἶπ᾿ ἀποκλάξας, id est 'Optime habet, cunctae sunt intus', fertur vt olim Inclusa sponsa sponsus dixisse. Scholiastes admonet esse prouerbium, e tali casu natum, vt coniicio: sponsus qui- dam pertesus sponsam exclusit aedibus quumque illa pulsaret fores cupiens recipi, sponsus respondit: 'Ἔνδοι πᾶσαι', id est Omnes sunt intus. Forte, quum sponsa ex more duceretur ad aedes sponsi, ille occlusis foribus ita loquutus est. Accommodari potest ad vsum magis serium, veluti si ambienti in amicorum numerum recipi qui sit indignus amicitia respondeatur: 'Πᾶσαι ἔνδοι' aut, quod vero propius est, quum significabimus omnia esse in tuto. Siquidem ἀποκλείω 249 non solum sonat excludo, verum etiam includo quod semotum in tuto esse volu- mus, vnde ἀπόκλεισμα pro custodia. Itaque fieri potest vt sponsus sponsa in tha- lamum reclusa caeteras submouerit dicens: Omnes intus. Sponso vna sufflcit, cae- teras vt superuacaneas exclusit. Κλάξ Siculis dicitur clauis; inde ἀποκλάζω pro ἀποκλείω. |
[E] | ESVRIENTI NE OCCVRRAS | 3953 |
LB 1173 491 |
In eodem idyllio prouerbii faciem habet et illud in fine: Gorgo hortans ad redi- tum, quod maritus esset iracundus, adiicit: Πεινῶντί γε μηδέποτ᾿ ἔνθῃς,| id est Absit vt vnquam occurreris esurienti. Fames enim exasperat iracundiam. Vnde apud Plautum aliquis iracundius loquentem rogat quam pridem edisset. Apud eundem est Fames et mora bilem in narem conciunt. |
[H] | OPVS AD OPVS | 3954 |
495
| Addam et illud ex eodem: ἔργον ἐπ᾿ ἔργῳ, quo nullum operae finem significa- mus. Verba sunt mulieris de marito conquerentis, quod emisset lanam sordidam ac rudem, in qua plurimum esset operis sibi. Ita Maro de vite colenda: Cui nun- quam exhausti satis est. |
500 | [E] | TREDECIM CVBITORVM | 2503955 |
505 |
Homines insigniter procero corpore et hisce temporibus populari ioco taxantur vt ignaui et inutiles, quod vt alia pleraque manasse videtur ab antiquitate. Sic enim in eodem carmine Praxinoa de marito loquitur: ἀνὴρ τρισκαιδεκάπηχυς, id est vir tredecim cubitorum, hyperbolicos significans 'enormiter procerum', quum esset tam insulsus vt e mercatu pro nitro salem attulerit. De caliga Maximini nobis alias dictum est. Prisci praelongos homines ridiculi gratia longuriones appellabant. Varro in Tripalo apud Nonium: Ego nihil narro: adeo haec ita curat qui ante me est nescio qui longurio. |
[H] | VOLAM PEDIS OSTENDERE | 3956 |
510
|
Τὸ κοῖλον τοῦ ποδὸς δεῖξαι, id est cauum siue volam pedis ostendere, dicuntur qui in bello fugiunt, quod apud historicos frequentissime dicitur vertere terga. Prouer- bium refertur ab Hesychio. Dicitur et hodie vulgo in fugaces calcaneum ostendere. |
[H] | FACTVM TRANSACTVM | 3957 |
515 | Apud iurisprudentes solennia sunt haec: factum transactum, quoties sentiunt nihil praetermissum quod ad negocii tractationem pertinet. M. Tullius In Catilinam inuectiua tertia: Atque illud quod faciendum primum fuit factum atque transactum est. Est alicubi et apud Terentium aliosque complures melioris notae scriptores. |
[H] | MAEANDRI | 3958 |
520 525 c529-531 530 | Quum res agitur non simpliciter, sed vafris et obliquis consiliis, maeandros dici- mus. Metaphora sumpta a fluuio Maeandro, qui sinuosus ac flexuosus labitur, vnde et nomen habere videtur, quasi oberret quaerens hominum consortia. M. Tullius In Pisonem: Quos tu maeandros, dum omnes solitudines persequeris, quae diuerticula flexionesque quaesisti? Vtitur et Prudentius in hymno quod alibi nobis citatum est in prouerbio Labyrintho. Fluuius est Lydiam flexuosis recursibus per- fundens, de quo Plinius libro v, capite xxix.: Maeander, ortus e lacu in monte Aulocrene plurimisque affusus oppidis et repletus fluminibus crebris, ita sinuosus flexi- bus vt saepe credatur reuerti, Apamenam primum peruagatur regionem, mox Eume- neticam ac dein Bargylioticos campos, postremo Cariam, placidus omneisque eos agros fertilissimo rigans limo, ad decimum a Mileto stadium lenis illabitur mari. Est et picturae genus maeander, in morem labyrinthorum flexuosis ambagibus implexum, quod oris chlamydum addi solet. Vnde Maro Aeneidos libro quinto: Victori chlamydem auratam, quam plurima circum Purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit. |
[H] | MASCVLVM | 2513959 |
535
540 |
Masculus apud veteres non semper significat sexum, sed interdum quicquid vege- tum, solidum ac robustum est masculum dicitur. Exemplum Nonius Marcellus citat ex Varronis fabula cui titulus Ὄνος λύρας: Vincor non esse masculum ad rem. Grammatici putant ab Horatio marem vitellum dictum 'solidum ac firmum'. De ouis oblongis ita loquitur in Sermonibus: Namque marem cohibent callosa vitellum. Virgilius quoque mascula tura dicit alba et meliora. Lepidius erit, si ad incorporea transferatur, veluti quum excelsum fortemque animum masculum appellamus. |
[H] | INTRA LABIA RISIT | 2523960 |
545
LB 1174 550 |
De risu Sardonio nobis alias dictum est. Similem describit Theocritus in Thalysia:| Καὶ μ᾿ ἀτρέμας εἶπε σεσαρώς Ὄμματι μειδίοωντι, γέλως δέ οἱ εἴχετο χείλευς, id est Et me est affatus diducto leniter ore, Arridenti oculo, risus vero labium intra Haesit. Homerus risum Sardonium dixit amarulentum. Hic describit risum modestum et amicum, qui, si erumpat, cachinus fit indecorus. |
[H] | PINGVI MENSVRA | 3961 |
555
560 |
Πίονι μέτρῳ, id est pingui mensura dixit in eodem carmine pro eo quod erat 'affa- tim et largiter': Μάλα γάρ σφισι πίονι μέτρῳ Ἁ δαίμων εὔκριθον ἀνεπλήρωσεν ἀλωάν, id est Illis fortunante deo bona copia frugum Arearum campos mensura impleuit opima. Simillimum est illi quod ante diximus, Plena manu et Ambabus manibus. |
[H] | FATO METELLI | 3962 |
565 c566-570 570 |
Asconius Pedianus in oratione Pro Milone refert Neuii poetae senarium iactatum in familiam Metellorum, quod consules designarentur arbitrio Fortunae, quae campi domina dicitur, verius quam suis meritis: Fato Metelli Romae fiunt consules. Ad id tum Metellus consul iratus respondit senario hypercatalectico, quem ait et Saturnium appellari: Dabunt malum Metelli Naeuio poetae. Ad id tecte allusit M. Tullius, quum ait: Te non fato, vt caeteros ex nostra familia. Dictum facete et contumeliose in Metellos torqueri poterit in eos qui praeter meritum suum ad opes ac dignitates prouehuntur. |
[H] | NON HABET CVI INDORMIAT | 3963 |
575 580 |
Theocritus in Hodoeporis: Οὐδὲ γὰρ Εὐμάρᾳ τῷ δεσπότῃ ἦς τοι ἐνεῦδεν, id est Eumarae siquidem domino nec vellus erat cui 253 Indormiret. Hoc colore Lacon pastor designat extremam caprarii cuiusdam inopiam, cui nec pellis esset hircina in qua somnum caperet. Solent enim veteres in animantium tergoribus et discumbere et dormire. Apud Homerum proci in bubulis tergoribus agitant conuiuia. Et hodie dicimus: Non habet lectum aut Non habet stramenta quibus indormiat. |
[H] | ASINVS ASINO ET SVS SVI PVLCHER | 3964 |
585 590 595 c598-600 600 |
Ὄνος ὄνῳ κάλλιστον, id est Asinus asino pulcherrimus, simile simili placet. Alci- mus apud Diogenem Laertium inter multa quae collegit ex Platonis philosophi et Epicharmi comici scriptis, quibus persuadere conatur philosophum a comicis multa fuisse suffuratum, et hos fert senarios: Θαυμαστὸν οὐδὲν ἐστί με ταῦθ᾿ οὕτω λέγειν Καὶ ἁνδάνειν αὐτοῖσιν αὐτοὺς καὶ δοκεῖν Καλῶς πεφυκέναι· καὶ γὰρ ἡ κύων κυνί Κάλλιστον εἶμεν φαίνεται καὶ βοῦς βοΐ, Ὄνος τ᾿ ὄνῳ κάλλιστον, ὗς δὲ τῷ συί, id est Res mira non est, ista si sic proloquor Ipsique nobis si placemus inuicem Pulchreque nati si videmur, nam et cani Pulcherrimus canis videtur, bos boui, Asinus asello pulcher est et sus sui. Conueniet, vbi inter inhonestos similitudo morum et instituti conciliat beneuo- 254 lentiam, veluti quum miles placet militi, aleator aleatori, potator potatori, sophista sophistae. Mirum est ab Epicharmo praeteritam simiam, quum nullum animal sibi pla- ceat impensius. |
[H] | PEDICVLI PLATONIS | 3965 |
a603-612 605 610 |
Οἱ Πλάτωνος φθεῖρες, id est Platonis pediculi, in prouerbium abierunt, vt refe- rente Laertio in vita huius philosophi testatur Myronianus in opere cui titulum fecit De similibus, hinc coniectans hoc morbo periisse Platonem, quod vulgo pediculi Platonis appellarentur. Graeci φθειρίασιν appellant. Morbus est foedus et cruciabilis, quo periit et L. Sylla, tametsi de genere mortis variae sunt scriptorum opiniones. Myronianus nullum indicat vsum prouerbii. Suspicari tamen licet dictum in sordidos, quod philosophi minimum indulgeant nitoribus externis, dum circa mentis cultum toti sunt occupati.| |
LB 1175 | [H] | VATES SECVM AVFERAT OMEN | 3966 |
c614-617 615 620 c623-625 625 | In eos qui nobis dira minitantur aut acerba praenuntiant conueniet illud Theo- criticum in Bucoliastis: Αὐτὰρ ὁ μάντις ὁ Τήλεμος ἐχθρ᾿ ἀγορεύων Ἐχθρὰ φέροι ποττ᾿ οἶκον, ὅπως τεκέεσσι φύλαξῃ, id est Telemus at vates, mihi qui canit omnia dira, Dira domum referat, quo natis illa reseruet. Iurarat Cyclops per vnicum oculum suum, qui videret omnia semperque visurus esset. At Telemus vates illi praedixerat fore vt ab Vlysse exocularetur. Hoc omen Cyclops reiicit in vatem et illius liberos. Ita Vergilius: Quod dii prius omen in ipsum / Conuertant! et rursus: Dii capiti ipsius generique reseruent! Itidem Home- rus Iliados Δ: Σὺν σφῇσιν κεφαλῇσι γυναιξί τε καὶ τεκέεσσι. Simile illi Platonico In tuum ipsius caput! |
[E] | IN VLTIMAS TERRAS | 3967 |
630 635 640 645 |
Ἐπ᾿ ἔσχατα γῆς, id est ad extrema terrae, quum locum vehementer semotum intelligi volumus. Theocritus in Syracusiis: Ταῦτ᾿ ὁ πάραρος τῆνος· ἐπ᾿ ἔσχατα γῆς ἔλαβ᾿ ἐνθών Ἰλεόν, οὐκ οἴκησιν, id est Huc veniens meus ille insulsus ad vltima terrae 255 Antrum, non aedes, posuit. Vxor incusat maritum quod in loco nimium semoto domicilium sibi pararit et cauum verius quam domicilium. Est frequens apud Ciceronem in vltimas terras, velut actione in Verrem sexta: Quem ad modum accepturas hoc nationes caeteras, quem ad modum huius tui facti famam in regna aliorum atque in vltimas terras peruenturam putasti? Idem Pro P. Sylla: Iam vero illud quam incredibile, quam absurdum, qui Romae caedem facere, qui hanc vrbem inflammare vellet, eum fami- liarissimum suum dimittere ab se, emandare in vltimas terras? Item Philippica xiii.: Saxam vero Decidium praeterire qui possum, hominem deductum ex vltimis genti- bus? Rursus ad P. Lentulum Epistolarum familiarium libro primo: Recordare enim quibus ex vltimis terris miseris nec hoc pertimueris. Idem libro xv. ad M. Mar- cellum: Nos quidem longinqui et a teipso missi in vltimas gentes. Apud diuum Hieronymum frequens est Monstrum in vltimas terras deportandum. Plautus in Mustellaria: Sed etiam in terras solas orasque vltimas Sum circumuectus. |
[H] | TALIA GIGNIT BELLVM | 3968 |
650
655 |
Senarium hunc M. Tullius Epistolarum ad Qu. fratrem libro ii. ceu vulgo iacta- tum adducit: Τοιαῦθ᾿ ὁ τλήμων πόλεμος ἐξεργάζεται, id est 256 Similia bellum calamitosum perficit, sentiens e dissidiis eorum qui rempublicam administrant multa gigni absurda. Verba Ciceronis sic habent: Summum ocium forense, sed senescentis magis ciuitatis quam acquiescentis. Sententia autem mea in senatu eiusmodi magis vt alii nobis assentiantur quam nosmetipsi. 'Τοιαῦθ᾿ ὁ τλήμων πόλεμος ἐξεργάζεται.' Id translatum ad priuatam discordiam plusculum habebit gratiae. |
[H] | VERA FRONTE | 3969 |
660
665 LB 1176 671 |
Quae ex animo citraque fucum dicuntur gerunturue vera fronte fieri dicuntur. M. Tullius Pro C. Rabirio: At si verum tum verissima fronte dixerunt, nunc mentiun- tur; si tunc• mentiti sunt, doceant nos verum. Contra, dicemus 'mendaci fronte' fieri quod geritur per simulationem, quemadmodum M. Tullius Ad Qu. fratrem, si non fallit titulus, ait: Frons, oculi, vultus persaepe mentiuntur, oratio vero saepis- sime. Frons et oculi maxime declarant animi affectum, nam verba fingere non est difficile, sed, vt ait Ouidius, perdifficile est crimen non prodere vultu. Et apud Maronem Dido Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem. Terentius in Sene seipsum excruciante: 'Vah, etiam vultus fingit carnifex', et in Phormione Geta componit | vultum Antiphonis in congressum patris, quem tamen retinere non potuit. |
[H] | PORCVS TROIANVS | 3970 |
c674-676 675 680 | Gulae veteres architecti et hoc commenti sunt, vt bos aut camelus totus appone- retur, differtus intus variis animantium generibus. Hinc et porcus Troianus venit in populi fabulam. Cui hoc nomen inditum est, quod ita varias animantium spe- cies vtero tegeret quemadmodum durius equus texit armatos viros. Macrobius libro Saturnalium iii. refert Cincium in oratione qua suasit legem Fanniam de moderandis sumptibus, obiecisse suo seculo quod porcum Troianum mensis inferrent. Mihi si detur optio, malim porcum Troianum quam equum. Conueniet in opipara conuiuia aut in hominem variis deliciis expletum. |
[H] | PILVS IN MEDIO | 3971 |
685 690 | Minimum discriminis significantes dicimus pilum interesse. Id vehementius est quam si dicas culmum latum. Theocritus in Thyonicho: Λασῶ δὲ μανείς ποκα, θρὶξ ἀνὰ μέσσον, id est At me imprudentem capiet vesania tandem, Vix pilus in medio est. 257 Verba sunt amantis ac metuentis ne tandem amor exeat in insaniam, a qua tam parum absit vt vix pilus sit in medio. Consimili tropo Plautus dixit in Mustellaria: Pluma haud interest patronus an cliens probior siet, Homini cui nulla in pectore est audacia. 'Non interest pluma' dixit pro 'Nihil omnino refert'. Asinius Pollio M. Ciceroni: Nullum enim vestigium abste discessurus sum. |
695 | [H] | MVSOPATAGOS | 3972 |
700 |
Μουσοπάταγος dicitur qui percitus est et attonitus furore Musarum. Ita Maro in Georgicis: Quarum perculsus amore / Sacra fero. Transfertur ad eos qui sua poe- mata sic amant quemadmodum parentes liberos. M. Tullius Ad Qu. fratrem libro ii.: Non me hercle quisquam μουσοπάταγος libentius sua recentia poemata legit quam ego te audio. Horatius: Versus amat, hoc studet vnum. |
[H] | VT PHRYGIVS AMAVIT PIERIAM | 3973 |
705 710 715 LB 1177 |
Plutarchus in libro Περὶ γυναικῶν ἀρετῶν ostendit ad suam vsque aetatem durasse consuetudinem vt vxores optarent sic amari a viris ὡς Φρύγιος ἠράσθη Πιερίας, id est quemadmodum Phrygius amauit Pieriam. Id ortum est ab huius- 258 modi historia. Ionum qui in Miletum commigrarant nonnulli seditione mota aduersus Nelei filios secesserunt Myuntem atque ibi sedem constituerunt, multis iniuriis affecti a Milesiis, qui cum illis bellum agitabant ob defectionem, verum nec atrociter nec excluso omni commercio, sed nonnullis diebus festis mulieres e Myunte Miletum itabant. Erat autem ex his qui secesserant vir quidam nomine Pythes, cuius vxor dicta est Hippygia, filia Pieria. Cum autem Mileti die festo sacrificaretur Dianae, quam illi Neleidam cognominant, misit eo vxorem et filiam id precatas, vt sibi festo liceret interesse. Ex Nelei vero filiis longe potentissimus erat Phrygius. Is captus amore Pieriae cogitabat qua re posset puellae quam maxime gratum facere. Cumque illa dixisset nihil accidere posse gratius quam si efficeret sibi liberum frequenter Miletum commeare multis virginibus comita- tam, ex his verbis Phry|gius intelligens ab illa queri pacem et amicitiam ciuibus suis, bellum composuit. Hinc Pieriae nomen et apud Milesios et apud Myuntios mire gratiosum esse coepit, adeo vt puellae quae viris nuberent ominis causa pre- cari soleant: 'Vtinam sic amer a viro vt Pieriam amauit Phrygius!' |
720 | [H] | VITA HOMINIS PEREGRINATIO | 3974 |
725 |
Παρεπιδημία τίς ἐστιν ὁ βίος, id est Peregrinatio quaedam est vita. Socrates in Axiocho Platonis adfert hanc sententiam vt vulgo apud omnes decantatam, quamquam is dialogus habetur inter nothos. Videtur esse potius hominis Chris- tiani qui Platonem voluerit imitari. Haec enim sententia frequenter occurrit in sacris voluminibus, vitam hanc esse exilium, esse incolatum et peregrinationem, quanquam et Socrates Platonicus narrat animas hominum e coelo fuisse delapsas, quo sibi per philosophiae studium parant reditum. |
[H] | TOTA HVLCVS EST | 3975 |
730 c734-736 735 c735-737 740 c742-745 745 |
In eodem dialogo ad laudatam agriculturam ita respondet Socrates: Ἀλλ᾿ οὐχ᾿ ὅλη, ὥς φασιν, ἕλκος, ἀεὶ λύπης πρόφασιν εὑρισκόμενον;, id est Verum an non tota, quod aiunt, hulcus est, semper molestiarum occasionem ex se gignens? Id quidem esse verum declarauit Vulteius Horatianus; caeterum quicquid nobis vehementer molestum est hulcus, vomicam et carcinoma solemus appellare, quemadmodum de Caesare Augusto litteris proditum est quod Iulias, filiam et neptem, et Agrip- pam prius adoptatum•, postea abdicatum non aliter appellare solet quam tres vomicas suas ac tria carcinomata adeoque detestabatur mores illorum minime fru- gales vt ad omnem illorum mentionem soleat exclamare versu Homerico: Αἴθ᾿ ὄφελον ἄγαμος τε μένειν ἄγονος τ᾿ ἀπολέσθαι, id est O vtinam celebs mansissem orbusque perissem! Atque hic quoque versus inter prouerbiales merito referendus est, vsurpandus ab his qui infeliciter duxerunt vxores aut liberos poenitendos susceperunt. Conueniet et in hominem molestis moribus. Theocritus in Epitaphio Adoni- 259 dis acerbum dolorem ποτικάρδιον ἕλκος appellat: Ἄγριον ἄγριον ἕλκος ἔχει κατὰ μηρὸν Ἄδωνις, Μεῖζον δ᾿ ἁ Κυθέρεια φέρει ποτικάρδιον ἕλκος, id est Dirum, dirum vulnus habet circa inguen Adonis, Sed maius Cytherea gerit sub pectore vulnus. |
[H] | EX COHORTE PRAETORIS | 3976 |
750 755 | Qui ad omnem nutum praesto sunt et cum autoritate delegantur ad hoc aut ad illud exequendum, ex cohorte praetoris appellari dicuntur. M. Tullius Ad Qu. fra- trem epistola prima: Quos vero aut ex domesticis conuictoribus aut ex necessariis 260 apparitoribus tecum esse voluisti, qui quasi ex cohorte praetoris appellari solent, horum non modo facta sed etiam dicta nobis praestanda sunt et caetera. Ministri praetorum non egent alia excusatione quam vt dicant se quod fecerunt illorum iussu fecisse, vt iam in praetorem sit actio, non in ministros. Simile imperium in quosdam cibo officiisque sic deuinctos vt nihil ausint recusare. |
[H] | LVCERNAM ACCENDERE POSSIS | 3977 |
760 c762-764 765 | Vehementem iram hac hyperbole exaggerauit Theocritus in Thyonicho: Κἤφατ᾿ ἔτ᾿· εὐμαρέως κεν ἀπ᾿ αὐτῆς καὶ λύχνον ἅψαις, id est Incaluitque ira, facile accendisse lucernam Ex ipsa vt possis. Verba sunt amantis ac de proteruia puellae conquerentis, quae, quum in conuiuio sileret, quidam illi dixit: 'Non loqueris? Lupum vidisti?', illa ad nomen Lupi vehementer incanduit. Aderat enim adolescens nomine Lupus, quem adamabat. Irati dicuntur 'ardere'. Similis hyperbole, licet sordidior, et hodie fertur apud nos- trates ita loquentes: Adeo exarsit ira vt ouum ad illius frontem posses decoquere. |
[H] | SEMPER ALIQVEM VIRVM MAGNVM | 3978 |
LB 1178 771 c773-775 775 |
Ἀλλ᾿ αἰεί τινα φῶτα μέγαν. Hoc hemistichium M. Tullius vt vulgo iactatum adducit in epistola ad Qu. fratrem cuius initium Statius ad me venit: Quod autem expectationem tui concur|sumque eum qui erat futurus si vna tecum decederet neque antea visus esset sustulit, id mihi non incommode visum est accidisse. Exhaustus est enim sermo hominum et multae emissae iam eiusmodi voces, 'ἀλλ᾿ αἰεί τινα φῶτα μέγαν'; quae te absente confecta esse laetor. Vnde sumptum sit hemistichium non- dum liquet, nisi quod fortasse pro αἰεί legendum est αἴτει, id est postula, aut αἰτεῖ, id est postulat et requirit. |
[H] | NE SI AD IOVIS QVIDEM AVLAM | 3979 |
780 785 | Qui metuunt malum ad asylum, ad aram, ad arcem, ad columnas principis, ad diuorum phana confugiunt. Verum a morte nullum est effugium. Id ita Sophocles expressit versibus: Ὅταν γὰρ ὁ καιρὸς τοῦ θανεῖν ἐλθὼν τύχῃ, Οὐδ᾿ ἂν πρὸς αὐλὰς Ζηνὸς ἐκφύγη μολών, id est Vbi mortis vrget tempus, ad Iouis atria Si fugeris, effugere non possis tamen. Prouerbii species est in illis verbis ne ad Iouis quidem atrium, quod pro 'tutissimo' posuit 'refugio'. Huc confugerat aquila insectante scarabeo. |
[E] | ORACVLA LOQVI | 2613980 |
790 |
Χρησμοὺς λέγειν, id est oracula loqui dicuntur qui certa et indubitata loquuntur. Theocritus in Syracusiis: Χρησμοὺς ἁ πρεσβῦτις ἀπῴχετο θεσπίξασα, id est• Haec anus abscessit diuorum oracla loquuta. Τὰ ἐκ τρίποδος alias dictum est et Sibyllae folium. M. Tullius Ad Brutum, epistola cuius initium Scripta et obsignata iam: Haec ex oraculo Apollinis Pythii aedita tibi puta. Idem De finibus quinto: Quia, quum a Zenone, inquam, hoc magnifice tan- quam ex oraculo aeditur: 'Virtus ad beate viuendum seipsa contenta est.' |
795 | [H] | NON AB HYMETTO | 3981 |
800 805 | Crassam philosophiam ac rusticanam, quam discimus ex congressu plebeiorum, non ex commentariis Zenonis aut Platonis, M. Tullius Ad Qu. fratrem libro ii. appellat philosophiam ab area Syra. Nos enim, inquit, ita philologi sumus vt vel cum fabris habitare possimus. Habemus hanc philosophiam non ab Hymetto, sed ab area 262 Syra. Hymettus Atticae mons est, vnde Hymettia mella, cui opponit aream Syram, subindicans rusticanam simplicitatem. Nam paulo ante nonnihil attigerat de dicteriis argutis. Apparet id temporis M. Tullium in praedio quodam aedifi- casse. Quanquam haud scio an hic locus, quoniam varius habetur in exemplari- bus, mendo vacet. Dispiciat eruditus lector an pro 'area Syra' legendum sit 'ex hara Syra'. Sic enim loquitur In Pisonem: Ex hara productae, non schola. Syri bar- barie nobiles erant id temporis quemadmodum Attici lepore dictorum. |
[H] | CYMBALVM MVNDI | 3982 |
810 LB 1179 815 |
Plinius Maior in praefatione ad imperatorem Vespasianum refert Appionem grammaticum a Tyberio Caesare cymbalum mundi consuesse vocari - ob nominis, vt opinor, celebritatem -, quum publicae, inquit, famae tympanum potius videri posset. Is Appion aiebat eos ab se donari immortalitate ad quos aliqua compone- bat. Huc Tyberius alludens appellabat illum 'cymbalum mundi', | quod hominem honesta fama donaret, quae per vniuersum mundum amabiliter resonaret. Plinius autem ob arrogantiam mauult illum appellari 'tympanum publicae famae', quod famam daret potius quam honestam famam. Nam resonat et tympanum, sed inamoeno strepitu. Allusisse videtur huc, quod tympana fiunt e pelle asinina. |
[H] | IN BEATO OMNIA BEATA | 3983 |
820 | A diuitibus omnia magnifice fiunt, a tenuibus frugaliter. Praxinoe in Charitibus Theocriti laudans Ptolemaeum, quod Adonidis festum magnificis sumptibus apparasset, non sine prouerbii specie dixit: Ἐν ὀλβίῳ ὄλβια πάντα, id est In diuite ditia cuncta. Vsus erit, si dicas ab homine docto omnia docte fieri, a pio pie, a rege rega- liter. |
[H] | DIGITVM QVA PROFERAT | 3984 |
825
830 |
Schemate prouerbiali M. Tullius dixit Pro A. Caecina Digitum qua proferat non habet, hyperbolicos indicans illi nihil prorsus esse quod dicat agatue. Locus sic habet: Denique ista nimia quae dominatur in ciuitate potentia in hoc solo genere quiescit; quid agat, quomodo aggrediatur iudicem, qua denique digitum proferat, non habet. Sumptum est a gestu rhetorum qui varius traditur a Quintiliano. Sim- plicissimus est proferre digitum, quod plebeiorum est et rusticorum. |
[H] | TRISTIS LITERA | 3985 |
835 |
M. Tullius Pro Milone: Quod nisi vidisset posse absolui eum qui fateretur, quum videret nos fateri, neque quaeri vnquam iussisset, nec vos hanc tam salutarem in iudi- cando literam quam illam tristem dedissetis. 'Tristem literam' appellat Θ, 'saluta- 263 rem' T, quod hac absolueretur reus, illa damnaretur. De quo nonnihil attigimus in prouerbio Theta praefigere. Asconius Pedianus, si modo codices mendo vacant, indicat Θ fuisse notam damnationis, Τ absolutionis, N.L. ampliationis, hoc est 'non liquere'. T. Liuius dixit tristiorem notam. |
[H] | IOVIS GERMEN | 3986 |
840
c842-844 845 850 855 |
Ἐκ Διὸς ἔρνος, id est ex Ioue germen dicebatur insigni virtute praeditus. Verba sunt pastoris ad pastorem musices pulchre peritum, cui honoris gratia clauam dono dedit. Claua autem gestamen est Herculis ex Ioue prognati. Obseruatum est a priscis, a poetis Iouis filios semper induci ciuiles et humanos, contra Nep- tuni truces et asperos. Musica autem ciuilitatis magistra est. Carmen sic habet: Οὕνεκεν ἐσσί Πᾶν ἐπ᾿ ἀληθείᾳ πεπλασμένον ἐκ Διὸς ἔρνος, id est Es siquidem tu Reuera factum ac prognatum ipso ex Ioue germen. Interpres tamen mauult eo referre quod qui vera loquuntur ex Ioue prognati 264 dicuntur, adducens carmen Homericum: Οὐ γὰρ ἐμὸν παλινάγρετον οὐδ᾿ ἀπατηλόν, ὅττικεν κεφαλῇ κατανεύσω, id est Haud etenim fallax erit aut reuocabile quicquam Quod capite annuero. Pastor ob id laudatur quod ingenue profiteatur se non conferendum cum insi- gnibus musicis, qualis inducitur et a Marone: Me quoque dicunt Vatem pastores, sed non ego credulus illis. |
[H] | MVSARVM AVES | 3987 |
860
|
Μουσῶν ὄρνιθας, id est Musarum aues, non absque prouerbii specie Theocritus in Thalysia appellat poetas, quod lusciniarum in morem assidue canant sua poe- mata. Scholiastes admonet omnes aues canoras Musarum aues appellari. Sentit autem sibi displicere poetas qui cuculorum more audent Homero occinere. |
[H] | NVLLVS DIES OMNINO MALVS | 3988 |
865
LB 1180 870 |
Astrologi designant quosdam dies fortunatos aut infelices, sed his aut his rebus. Nullo tamen die indulgendum est ocio, quod nullus sit adeo inauspicatus quin alicui negocio sit felix, si quis recte vtatur concesso tempore. Dies infaustus erendo bello aut nauigationi foelix est administrandae rei familiari. Nul|lus autem dies non prosper parandae bonae menti. Fatetur hoc Hesiodus Περὶ ἔργων καὶ ἡμερῶν: Καὶ οὔ ποτε πάγκακον ἦμαρ, id est Omni ex parte dies malus haud obuenerit vnquam. |
[H] | GVTTAM ASPERGERE | 3989 |
875 880 885 | Quum ex magno lucro paululum quiddam alicui deciditur, guttam aspergi dici- mus. M. Tullius in oratione Pro C. Cluentio: Atque etiam ipse conditor totius negocii Guttam aspergit huic Bulbo. Itaque minime amarus is visus est qui aliquid ex eius sermone speculae degustarat. Eodem schemate dicimus micam auri pro minima portiuncula. Sed in verbis M. Tullii praeter tropum prouerbialem subest facetissima allusio in propriis nominibus. Stelemus promiserat magnam pecuniae vim iudici Bulbo. Nam id erat iudici nomen. Stelemus autem, qui totum hoc negocium condiebat - hinc enim dictus est 'conditor' media producta, non a condendo 'conditor' prima acuta - adiungit Bulbo alterum iudicem, cui nomen Gutta. Ea res Bulbum reddidit alacriorem. Solent autem coqui bulbis, id est ceparum genus, addere condimenta, quo fiant dulciores. Ad id alludens Cicero 265 Itaque inquit minime amarus is visus est. Hinc et guttatim fieri dicitur quod fit paulatim. Plautus in Mercatore: Cor guttatim contabescit quasi in aquam indideris salem. Et guttatim donat qui saepe, sed minuta largitur. |
[H] | RECTAM INSTAS VIAM | 3990 |
890
895 |
Rem acu tetigisti. Huic simillimum est quod habet Plautus in Asinaria: Estne hoc vt dico, Libane? Lib. Rectam instas viam. Ea res est. Vt qui falluntur dicuntur tota aberrare via, ita qui rem bene coniectant dicuntur rectam insistere viam, quod schema mire tritum est et hodie vulgo illiterato. Simili schemate dictum est in Cassina Nunc pol ego demum in rectam redii semitam pro eo quod erat 'rem ipsam deprehendi'. |
[H] | AEACIDINAE MINAE | 2663991 |
900 905 c905-907 910 |
In eadem ita loquitur mercator: Siquidem hercle Aeacidinis minis animisque expletus incedit. Iratus si me tetigerit, iratus vapulabit. Non sine prouerbii specie dictum est pro 'atrocibus ac superbissimis minis'. Ver- sus patitur vt pro 'Aeacidinis' legatur 'Aeacinis' - nam id nonnulli diuinant - sed probabilius est poetam sentire de Achille, Aeaci nepote, quem Homerus vbique facit stomachabundum ac minabundum, velut in primo statim Iliados libro, vbi sic incandescit in Agamemnonem vt manum admoueat capulo, a conuiciis ad pugnas venturus, nisi Pallas eum capillis reuocasset. Quin et ipsum opus ab Achillis ira habet exordium: Μῆνιν ἄειδε, θεά. Quod quidam adferunt de Aeaco manium iudice non video quid ad hunc faciat locum. Quicquid etiam inuictum et insuperabile volumus intelligi Achilleum dicimus. |
[H] | OLEO NITIDIVS | 3992 |
915 | Olei nitor adeo venerat in prouerbium vt mysticae quoque literae iubeant facie oleo vncta dissimulare tristitiam ieiunii. Plautus in Truculento de amica pulchre compta: Feruide Vt tota floret, vt oleum nitide nitet! Oleum nitorem ac lucem addit rebus omnibus. |
[H] | HERCVLIS QVAESTVS | 3993 |
920 925 |
Herculis quaestum pro magnis impendiis dixit Plautus in Mustellaria: Dapsiles sumptus facit. Perdidit patrem, vnus istic seruus acerrimus Tranio. Is vel Herculis conterere quaestum potis est. Alias dictum est olim plerosque decimam lucri partem Herculi vouere solitos. Huius fauore persuaserunt sibi rem fore auctiorem. Ex tam multis autem decimis oportuit immensam pecuniarum vim conflari. 'Quaestum' appellat facete, quasi Hercules suum fauorem vendiderit. |
[H] | POSTERIVS DICTVM | 3994 |
930 LB 1181 935 940 |
Doctum doces, Memorem mones, Scienti loqueris aliaque eius formae antea retuli- mus. Eundem sensum festiuissime extulit Plautus in Asinaria. Quum enim Demaenetus queritans de moribus vxoris dixisset: Fateor eam esse importunam atque incommodam, 267 respondit Li|banus seruus: Posterius istuc dixti• quam credo tibi, hoc est 'Sciebam, priusquam diceres'. Nec video quamobrem Nonius hic 'poste- rius' interpretetur minus. Ne id quidem caret prouerbiali schemate quod mox sequitur: Tu primus sentis, nos tamen praenoscimus. Dedecus ille domus sciet vltimus ait Satyricus, et Terentius: Is solus nescit omnia. Sed aliena mala, licet priores intelligamus, non dolent nobis. Sensus igitur mali primum ad illos peruenit ad quos res attinet, noticia ad alios. |
[H] | TANQVAM DE SPECVLA | 3995 |
945 | Qui futura longe prospiciunt priusquam eueniant tanquam de specula praeuidisse dicuntur. M. Tullius ad Ser. Sulpitium libro quarto: Multo enim ante tanquam ex aliqua specula prospexi tempestatem futuram et caetera. Habent enim non oppida 268 tantum et arces, sed et naues speculas suas, vnde periti naucleri prospiciunt imminere ventos aut turbines. |
[H] | VERBIS CONCEPTIS PEIERARE | 3996 |
950 955 | Olim iuraturo solennibus verbis praeibatur, quo iusiurandum esset firmius. Plau- tus in Asinaria: Vbi conceptis verbis sciens libenter peieraueris. Idem in Bacchidibus: Ego iusiurandum verbis conceptis dedi, Daturum me hodie mulieri. Interdum iurans tenebat aram, quo maior esset iusiurandi religio. Itaque sanctis- simum iusiurandum significantes dicebant: 'Nec si aram tenens iuraueris, credam tibi.' M. Tullius in oratione Pro L. Flacco: Ergo is qui si aram tenens iuraret, nemo crederet, per epistolam quod volet iniuratus probabit? |
[H] | AGONES | 3997 |
960 965 |
Admonuimus Antigonum regem, Demetrii nepotem, militari ioco dictum Doso- nem, quod omnibus polliceretur dicens: 'Δώσω', nec praestaret semper pollicita. Ita qui apud Romanos percutiebant victimam agones dicti sunt, quod ex more, priusquam ferirent, populum rogabant: 'Agon'?', id est 'Ago ne?' Ouidius in Fastis: Semper agatne rogat nec nisi iussus agit. Agonum meminit Lactantius, Statii enarrator. Quadrabit in contatores, qui semper deliberant neque quicquam aggre- diuntur.| |
LB 1182 | [H] | FVNGVS PVTIDVS | 3998 |
970 975 980 | Senem iam delirum et inutilem Plautus in Bacchidibus fungum putidum appellat. Fungi licet natura insipidi olim in deliciis erant et adhuc sunt apud Italos, sed teneri ac recentes; vetulis nihil insipidius. Verba Plauti sic habent: Terrae odium ambulat, iam nihil sapit, Nihil sentit, tanti est quanti fungus putidus. Quin et hoc ipsum 'terrae odium' prouerbii figuram habet velut illud telluris inutile pondus. Idem in Bacchidibus inter stoliditatis conuicia ponit et fungos: Stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones. In Mustellaria pro stolido fruticem appellat: 269 Nec verisimila loquere nec verum, frutex. In caeteris arboribus est nonnulla imago dignitatis ac prudentiae, frutex temere nascitur, expers cultus, et aut nullum habet fructum aut syluestrem et inutilem. |
[H] | VIVVM NOVERIS | 3999 |
985 |
Antea retulimus Viuorum meminisse oportet. Id meretricula in Truculento Plau- tina detorquet in alium sensum, amatorem pro mortuo ducens, qui desierat esse dando. Dum viuit, inquit, hominem noueris; vbi mortuus est, quiescas. Te dum viuebas noueram. Pecunia iuxta Hesiodum anima est mortalibus, ea amissa exanimis est homo. |
[H] | LIPPO OCVLO SIMILIS | 4000 |
990 995 | Video quosdam his moribus vt eos aequo animo ferre non queas, rursus ita industrios et ad obsequium expositos vt, quoties sese offert occasio, non possis cauere quin aliquid illis committas. Lippus oculus manuum contactu laeditur et tamen naturale est nobis illic habere manum vbi dolet. Plautus in Persa: Ego nec libenter seruio neque satis sum hero ex sententia, Sed quasi lippo oculo me herus meus manum abstinere haud quit tamen Quin mihi imperet et quin me suis negotiis praefulciat. Item in Bacchidibus: 270 Lippi illic oculi seruus est simillimus: Si non est, nolis esse neque desideres; Si est, abstinere quin attingas non queas. | |
3801-3900 4001-4100 |