127CHILIADIS PRIMAE CENTVRIA VII

[A]ODI MEMOREM COMPOTOREM601



5




10
  c11-16



15



  c19-23
20
  c25-29



25




30




35




40




Μισῶ μνάμονα συμπότην, id est Odi memorem compotorem. In eos, qui, quae inter
amicos et inter pocula dicuntur liberius, foras eliminant. Lucianus in Lapithis ex
poeta quopiam citat. Martialis:
 Μισῶ μνάμονα συμπόταν, Procille.
Iocatur enim poeta in Procillum quempiam, qui inter pocula iussus postridie
coenatum venire venit serio, perinde quasi quae inter vina dicuntur, pondus
habere debeant. Huius prouerbii meminit Plutarchus in Symposiacorum primo
[B] statim problemate, [A] vbi quaerit, num conueniat in conuiuiis philosophari.
Putat autem dictum aduersus eos, qui praeter modum instant et vrgent in
conuiuiis ad bibendum impellentes exigentesque praescriptum poculi modum.
Solent enim nonnulli non admodum auidi bibendi sic effugere, vt interiectis ser- 128
monibus conuiuas in obliuionem auocent. Deinde si quis forte memor exigat,
mentiuntur iam ebibisse sese. Dores autem in Sicilia ἐπιστάθμους, id est conuiuio-
rum
seu mensurarum praefectos, mnamonas appellant, [B] quos Latini modipera-
tores vocant teste Nonio, quod bibendi modum imperent. [A] Vnde prouerbium
quadrare videbitur in eos, qui modum in conuiuio praescriptum nimium exacte
requirant. Aliis magis videtur, vt prouerbium admoneat ἀμνηστίαν, hoc est
obliuionem omnium, quae in conuiuiis vel fiunt vel dicuntur. Id enim testatum
esse et maiorum fabulis, qui Baccho simul et ferulam et obliuionem consecrarint,
nimirum hoc innuentes non oportere meminisse si quid in conuiuio peccatum
sit, aut certe leuem admodum ac puerilem reprehensionem sufficere. Nam ferula
pueros caedi solitos vel Iuuenalis indicat: Et nos ergo manum ferulae subduximus.
Idem Plutarchus alias eodem in opere narrat Lacedaemoniis hunc fuisse morem,
vt, si quem amicum aut hospitem in domum acciperent, ostensis foribus dice-
rent: Ταύτῃ οὐκ ἐξέρχεται λόγος, id est Hac non egreditur sermo. Damnat autem
hanc consuetudinem, propterea quod sentiat in conuiuiis sermonibus vtendum
non ineptis, sed eruditis ac frugiferis, quos efferri sit honestum et conducibile.
[F] Refert idem in vita Lycurgi, ex cuius institutione qui natu maximus erat, sta-
bat ad ostium et ad conuiuium ingredientibus dicebat ostensis foribus: Διὰ
τούτων ἔξω λόγος οὐκ ἐκπορεύεται, id est Per hasce nullus sermo progreditur foras.
[A] Horatius hoc quoque inter iucundi conuiuii commoditates commemorat:
Ne fidos inter amicos / Sit qui dicta foras eliminet. Huc pertinet ille Graecorum
senarius:
 Τὸν γὰρ γυναικὸς ὅρκον εἰς oἶvov γράφω,  id est
 Inscribo vino si qua iurat foemina,
innuens irrita esse solere quaecunque in compotationibus effutiuntur. Alluditur
autem ad prouerbium, quod alibi retulimus Εἰς ὕδωρ γράφω, id est In aqua
scribo, de re euanida. [B] Huc adscribendum quod, quemadmodum in Sympo-
siacis testatur Plutarchus, veteres Bacchum Obliuionis filium finxerant idque per
iocum inuertit apud hunc quispiam dicens patrem potius obliuionis appellan-
dum fixisse quam filium, quod vinum praesertim immodicum vel ante senectam
adimat homini memoriam.

45 [A]DVABVS SEDERE SELLIS602




LB 263
50




55

Duabus sedere sellis est incertarum esse partium et ancipiti fide, ambabus satisfa-
cere velle. Quo verbo noue composito ἀλλοπρόσαλλον Homerus appellat Martem,
id est nunc his, nunc illis partibus fauentem. Macrobius in Saturnalibus coenis:
Laberius mimus in senatum a Caesare lectus cum a Cicerone ad | consessum non
reciperetur dicente, Reciperem te, nisi anguste sederemus, nimis mordaciter respon-
dit, Atqui solebas duabus sellis sedere, obiiciens tanto viro lubricum fidei. Sed id,
quod Cicero dixit 'nisi anguste sederemus'scomma erat in Caesarem, qui in senatum
passim tam multos admittebat, vt eos quatuordecim gradus capere non possent. Hac- 129
tenus Macrobius. [B] Est autem omnium consensu turpissimum cum vtraque
parte colludere. At Solon legem tulit, qua punirentur hi, qui in ciuitatis tumultu
neutri partium adhaesissent.

[A]DVOS PARIETES DE EADEM DEALBARE FIDELIA603


  c59-64
60




65




Huic finitimum videtur illud: Duos parietes de eadem dealbare fidelia pro eo,
quod est eadem re duplicem inire gratiam eademque opera duos pariter demereri.
M. Curius ad Ciceronem: Sed, amice magne, noli hanc epistolam Attico ostendere.
Sine eum errare et putare me virum bonum esse nec solere duos parietes de eadem
fidelia dealbare.
Volebat enim Curius pariter et Attico et Ciceroni videri summus
ac de se vno fructum quidem Ciceronis, mancipium autem Attici facere. Tractum 130
videtur ab his, qui parietibus opus albarium superinducunt. Legitur et huiusmodi
Graecum adagium apud Suidam: Δύο τείχους ἀλείφεις, id est Duos linis parietes.
In eos, qui in factionibus vtrisque partibus blandiuntur. Ad hanc classem pertinet
illud Hebraei vatis: Vtroque claudicare pede. Item illud Euangelicum: Duobus
seruire dominis.
Rursum illud ex Apocalypsi de iis, qui neque calidi sunt neque
frigidi.

70 [A]VNICA FILIA DVOS PARARE GENEROS604



His simile quiddam etiam nunc vulgo dicunt dignum videlicet, quod vel vnum
inter antiquitatis adagia connumeretur. Vnica filia geminos vis parare generos, vbi
quis idem beneficium duobus simul pollicetur aut pro eodem officio, quod alteri
praestiterit, a duobus gratiam reposcit.

75 [A]NESCIS QVID SERVS VESPER VEHAT605





80




85



Nescis quid serus vesper vehat. Ex Menippeis Varronis satyris citatur hic titulus
tum ab A. Gellio tum a Macrobio neque dubitandum, quin prouerbialis sicut
sunt et alii plerique. Quo salubriter admonemur, ne praesentium successuum
prosperitate sublati futuri curam abiiciamus. Neque vlla de re securi simus, prius
quam exitum viderimus. Idem hodie quoque vulgo dicunt diem nondum ad ves-
peram decurrisse, cum significant diuersum exitum posse accidere. Apparet
Maronem ad paroemiam allusisse, cum ait primo Georgicôn libro: Denique quid
serus vesper vehat
, agens de prognosticis occasus. Potest referri et ad illam Solonis
sententiam: Ὅρα τέλος μακροῦ βίου, id est Specta finem longae vitae. [H] Titus
Liuius decadis v., libro v.: In secundis rebus nihil in quenquam superbe ac violenter
consulere decet nec praesenti cedere fortunae, quum quid vesper ferat, incertum sit.

Huc allusit Philippus rex apud eundem decadis iiii., libro ix., quum Thessalis
respondens minacem clausulam adiecit nondum omnium dierum solem occidisse.

[A]MVLTI THYRSIGERI, PAVCI BACCHI606

90




95
  a96-103

  c98-101

100
LB 264



105




110


 Πολλοί τοι ναρθηκοφόροι, παῦροι δέ τε Βάκχοι,  id est
 Plureis thyrsigeros, paucos est cernere Bacchos.
Carmen hexametrum prouerbio Graecis celebratum, quo significatum est com-
pluribus mortalium adesse virtutis insignia aut etiam famam, qui tamen vera vir- 132
tute vacent. Vt non omnes vere theologi, qui pileum theologicum gerunt quiue
hoc nomine sunt donati. Non omnes poetae, qui se eo titulo circumferunt. Non
omnes monachi, qui cucullo onerantur. Non omnes [B] Christiani, qui ceremo-
niis agunt Christianum. Non omnes generosi, qui torquem gestant auream. Non
omnes virgines, quae passis sunt capillis. Non omnes reges, qui diademate insig-
niuntur. Non omnes episcopi, qui mitram gerunt bicornem aut pedum argen-
teum. Non omnes summi pontifices, qui vocantur sanctissimi quique triplici
corona insigniuntur. Non omnes imperatores, qui in vexillis | ostentant aquilam.
Neque πωγωνοφορία aut τριβωνοφορία, quemadmodum loquitur Plutarchus,
philosophum facit, hoc est gestata barba aut gestatum pallium. [A] Translatum a
ceremoniis Bacchanalium, in quibus thyrsos, id est hastas quasdam viteas, qua-
tiebant afflati furore. Vsurpatur a Platone in dialogo, cui titulus Phaedon. [B]
Allusit huc eleganter Plutarchus in libello, quem scripsit aduersus Colotam: Eἷς
τῶν ἑταίρων Ἀριστόδημος ὁ Αἰγιεύς - οἶσθα γὰρ τὸν ἄνδρα τῶν ἐκ τῆς Ἀκαδημίας
οὐ ναρθηκοφόρον, ἀλλὰ ἐμμανέστατον ὀργιαστὴν Πλάτωνος, id est Quidam ami-
cus, Aristodemus Aegiensis, nam hominem nosti Academicorum non thyrsigerum, sed

ardentissimum mysten Platonis. Ναρθηκοφόρον appellat nomine et cultu duntaxat
Academicum non re. Scitum est et illud Herodis Attici in palliatum, crinitum,
barba ad pubem vsque porrecta: Video barbam et pallium, philosophum non video.

[A]NON OMNES QVI HABENT CITHARAM, SVNT CITHAROEDI607


115




120

M. Varro libro De re rustica secundo eandem sententiam extulit diuersa meta-
phora. Sed non omnes, inquit, qui habent citharam, sunt citharoedi. [B] Huc
adscribendum videtur, quod lepide scripsit Seneca quendam personam malle
quam faciem. Faciem vocat, vbi quis talis videtur qualis est; personam cum prae
se fert aliquis, quod non est. Potest et ad auaros torqueri, si neges eos diuites, qui
possident opes, sed qui recte norint vti. Vti non est citharoedus quisquis tenet
citharam, sed qui cithara recte nouerit vti. Non is rex, cui contigit amplum impe-
rium, sed qui sciat administrare.

[A]PLVRES THRIOBOLOS, PAVCOS EST CERNERE VATES608



125
  c126-133



130



 Πολλοὶ θριοβόλοι, παῦροι δέ τε μάντιες ἄνδρες,  id est
 Plures thriobolos, paucos est cernere vates.
Simile carmen est superiori, eodem modo Graecis celebratum. Philochorus apud
Zenodotum autor est olim tres nymphas, Apollinis nutrices, Parnassum inco-
luisse, quae Thriae dicerentur, vnde postea receptum sit, vt calculi sortesque diui-
norum thriae vocarentur. Vnde thrioboli, qui thrias in vrnam diuinam iaciunt.
Sunt qui affirment rationem diuinandi per sortes a Minerua fuisse repertam,
quae, cum magis floreret quam oracula Delphica, mendax et vana reddita est
idque opera Iouis Apollini gratum facere cupientis. Deinde vbi rursum mortales 133
Delphica frequentarent oracula, Pythiam ad hunc modum dixisse:
 Πολλοὶ θριοβόλοι, παῦροι δέ τε μάντιες ἄνδρες.

[A]MVLTI QVI BOVES STIMVLENT, PAVCI ARATORES609

135




140
Consimilem habet sententiam et hic versus:
 Πολλοὶ βουκένται, παῦροι δέ τε γῆς ἀροτῆρες,  id est
 Qui taurum stimulent multi, sed rarus arator.
Multi prae se ferunt quod non sunt. [B] Siquidem antiquitus arabant bubus, vt
ante dictum est, eos extimulabant praelonga arundine aut hastili cuspide qua-
piam acuminato. Qui mos et hodie durat apud Italos.

[A]SIMIA IN PVRPVRA134610




145




150


LB 265

155

Πίθηκος ἐν πορφύρᾳ, id est Simia purpurata. In varios vsus potest adhiberi paroe-
mia, nempe vel in hos, qui tametsi magnifico cultu sint ornati, tamen cuiusmodi
sint, ex ipso vultu moribusque cognoscitur, vel in hos, quibus dignitas indecora
additur, vel quoties rei per se foedae ascititia peregrinaque ornamenta indecenter
admouentur. Quid enim tam ridiculum quam simia vestita purpurea veste?
Atque id tamen non raro fieri videmus apud istos, qui simias habent in delitiis,
vt, quam maxime possunt, ad humanum morem ornent ac vestiant aliquoties et
purpura, quo parum attentos aut imperitos fallant proque homine salutetur
simia, aut si deprehensus fuerit fucus, res magis sit ridicula. Quam multos id
genus simios videre est in principum aulis, quibus si purpuram si torquem si
gemmas detrahas, meros cerdones deprehendes. [G] Lepidius erit si longius trans-
feratur velut in | eos, qui barba pallioque simulant sanctimoniam. Tales Augusti-
nus alicubi non ineleganter amiculo philosophos appellat. Et Ammianus libro
xiiii., Antigonum quendam amictu tenus philosophum appellat. De barbae tenus
sapientibus antea nobis dictum est.

[A]SIMIA SIMIA EST, ETIAM SI AVREA GESTET INSIGNIA611



160

  c162-171


165




170




Πίθηκος ὁ πίθηκος κἂν χρύσεα ἐχῃ σύμβολα, id est Simia simia fuerit, etiamsi
aurea gestet insignia.
Superiori respondet admonens fortunae ornamenta non
mutare hominis ingenium. Citatur adagium a Luciano in oratione contra ineru-
ditum. Natum videtur a simiis illis Aegyptiis saltationem humanam imitantibus.
Lucianus refert apologum in hunc modum: rex quidam Aegyptius simias aliquot
instituit, vt saltandi rationem perdiscerent. Vt enim nullum animal ad figuram
hominis propius accedit, ita nec aliud actus humanos aut melius aut libentius
imitatur. Artem itaque saltandi protinus edoctae saltare coeperunt insignibus
indutae purpuris ac personatae. Multoque iam tempore maiorem in modum pla-
cebat spectaculum, donec e spectatoribus facetus quispiam nuces, quas clancu-
lum in sinu gestabat, in medium abiecit. Ibi simiae simul atque nuces vidissent,
oblitae choreae id esse coeperunt, quod ante fuerant, ac repente e saltatricibus in
simias redierunt. Contritisque personis, dilaceratis vestibus pro nucibus inter se
depugnabant non sine maximo spectatorum risu. [B] Narratur apologus non
absimilis de fele, quam Venus belle adornatam in pedissequarum ordinem asciue-
rat ac satis apte ἐγυναίκιζε, donec mure e cauo quopiam in medium procurrente
declarauit sese nihil aliud esse quam felem.

175 [A]ASINVS APVD CVMANOS612

  c176-179



180




185


Ὄνος παρὰ Κυμαίους, id est Asinus apud Cumanos. Competit in eos, qui cum sint
inepti ridiculique, tamen apud ignotos ipsa nouitate habentur in precio. Aut in
eos, quibus honos aliquis praeter meritum additus a fortuna tumorem et insolen-
tiam, ita vt fere fit, conciliat; id quod eleganter notat Demosthenes Olynthiaca-
rum orationum prima: Τὸ γὰρ εὖ πράττειν παρὰ τὴν ἀξίαν ἀφορμὴ τοῦ κακῶς 135
φρονεῖν τοῖς ἀνοήτοις γίνεται, id est Felicitas enim et rerum successus, qui contigerit
immerenti, stultis vesaniae causam praebere solet.
Cui congruit illud ex Aeschylo
citatum:
  βαρὺ φόρημ᾿ ἄνθρωπος εὐτυχῶν ἄφρων,  id est
 Graue pondus amens rebus vtens prosperis.
Narrauimus alibi fabulam de asino fugitiuo, qui apud Cumanos se gessit pro
leone.

[A]IRA OMNIVM TARDISSIME SENESCIT136613


190




195




200




205




LB 266
211



215




220




225




230




235


Ὁ θυμὸς ἔσχατον γηράσκει, id est Ira postremum senescit. Huic diuersum illud
Aristotelis apophthegma, qui autore Laertio rogatus, quae res quam ocyssime
consenesceret, respondit beneficium. M. Tullius vtrunque complexus Cui placet,
inquit, obliuiscitur, cui dolet, meminit. Nam vulgo mortales iniuriae tenacissime
meminisse solent, benefactorum quam facillime obliuisci. Graecum adagium
videtur ex Sophocle sumptum, cuius in Oedipo Coloneo haec sunt verba:
 Θυμοῦ γὰρ οὐδὲν γῆράς ἐστιν ἄλλο πλὴν
 Θανεῖν θανόντων οὐδὲν ἄλγος ἅπτεται,  id est
 Senecta nulla obtingit iracundiae
 Nisi mors, sepultos nullus attingit dolor.

Hoc idem innuit Homerus lepidissimo sane figmento de Litis et Ate. Hanc deam
facit, quae noxas ac turbas soleat immittere rebus mortalium atque ipsam quidem
acribus oculis ac praeuelocibus esse pedibus. Caeterum post eam multo interuallo
consequi Litas deas, quae, quod Ate turbauerit, sarcire moliantur. Has et strabis
oculis flngit et pedibus claudis illud nimirum innuens offensas esse citas, recon-
ciliationes esse tardas, propterea quod iniuriae diu meminisse solent homines.
Carmen ipsum Homeri subscribam ex Iliadis libro nono:
 Καὶ γάρ τε Λιταί εἰσι, Διὸς κοῦραι μεγάλοιο,
 Χωλαί τε ῥυσαί τε παραβλῶπές τ᾿ ὀφθαλμώ,
 Αἵ ῥά τε καὶ μετόπισθεν Ἄτης ἀλέγουσι κιοῦσαι.
 Ἡ δ᾿ Ἄτη σθεναρή τε και ἀρτίπος οὕνεκα πάσας |
 Πολλὸν ὑπεκπροθέει, φθάνει δέ τε πᾶσαν ἐπ᾿ αἶαν
 Βλάπτουσ᾿ ἀνθρώπους· αἱ δ᾿ ἐξακέονται ὀπίσσω.
 Ὃς μέν τ᾿ αἰδέσεται κούρας Διὸς ἆσσον ἰούσας,
 Τὸν δὲ μέγ᾿ ὤνησαν καί τ᾽ ἔκλυον εὐξαμένοιο·
 Ὃς δέ κ᾿ ἀνήνηται καί τε στερεῶς ἀποείπῃ,
 Λίσσονται δ᾿ ἄρα ταί γε Δία Κρονίωνα κιοῦσαι
 Τῷ Ἄτην ἅμ᾿ ἕπεσθαι, ἵνα βλαφθεὶς ἀποτίσῃ.
Quorum versuum non indolem neque gratiam, sed sententiam vtcunque redde-
mus Latinis auribus:
 Nam Litas etiam genuit Saturnius ingens
 Rugosas, pedibus claudis ac lumine laesas,
 Quae Ates a tergo veniunt, medeantur vt illi.
 Ipsa Ate pedibusque valens et robore praestans
 Proinde gradu celeri longe praeuertitur, omneis
 Occupat et terras prior aduenit illa per omneis
 Mortales laedens, verum hae post terga sequuntur
 Sarturae quicquid commouerit illa malorum.
 At vero natas Ioue qui reueretur et audit,
 Se simul ac adiere, huic commoda plurima gratae 137
 Conciliant huiusque vicissim vota receptant.
 Reiicit at si quis praefracte et pernegat illis,
 Tunc adito Ioue patre precantur, vt ilicet Ate
 Huic adsit poenasque suo det denique damno.

Eiusdem Ates fit mentio Iliados Τ, vbi Iupiter imputans huic deae, quod a
Iunone deceptus esset, illam capillis arreptam in terras praecipitem dedit interdi-
cens, ne vnquam rediret in coelitum contubernium. [B] Hoc Homeri figmentum
quidam existimant esse finitimum ei, quod de Lucifero coelis deturbato credunt
Christiani.

[A]SI VVLTVR ES, CADAVER EXPECTA138614


240



  c244-248
245


  a248-252

250




255




260


Captatores testamentorum et haeredipetae vulgata metaphora vultures appellan-
tur, quod senibus orbis ceu cadaueribus inhient. Nam huic aui proprium cadaue-
ribus tantum viuere. Vnde et natura tantum illi sagacitatis addidit autore Plinio,
vt biduo aut triduo praeuolet illuc, vbi cadauera sint futura [G] eoque, vt refert
vere magnus ille Basilius, ingenti agmine solet comitari castra militum. [A] Hoc
minus nocens quam sint homines isti diuitum funeribus imminentes, quod
neque fruges attingit neque vllum animal, quantumuis imbelle, occidit aut insec-
tatur; tantum cadauera vel eorum, quae sponte interierunt vel ab aliis relicta
sunt, depascitur. In quibus tamen abstinet a sui generis, id est auium cadaueri-
bus. [F] Quemadmodum et Plutarchus docet in Problematis rerum antiquarum,
nequid interim adferam ex Aegyptiorum opinione, qui dicunt vultures omnes
esse foeminas nec aliter ex Euro concipere quam e Zephyro grauidae fiunt
arbores. Vnde mirum est hanc auem innocentissimam apud homines tam male
audire. [A] Proinde qui diuites audent aut accusare aut veneno tollere e medio,
miluii vocantur; qui vero duntaxat obsequiis et adulationibus aucupantur, vt mis-
ceantur testamento, vultures prouerbio dicuntur. Seneca [H] libro epistolarum
xv., epistola xcvi.: [A] Si vultur es, cadauer expecta. Martialis libro sexto:
 Amisit pater vnicum Silanus.
 Cessas mittere munera, Oppiane?
 Heu crudele nephas maheque Parcae!
 Cuius vulturis hoc erit cadauer?

Diogenianus in collectaneis meminit huius adagii, sed alia figura ἅπερ γῦπες, id
est vulturum ritu. Admonet autem dictum de iis, qui vel ob haereditatis vel alte-
rius alicuius emolumenti spem insidiantur cuipiam.

[A]CORVVM DELVSIT HIANTEM615


265




270
LB 267

Haud dissimili figura dictum est ab Horatio in eum, qui captatorem suum arte
frustratus fuerat: Coruum delusit hiantem. Nam haec quoque auis cadaueribus
imminet.
 Plerunque, inquit, recoctus
 Scriba ex quinqueuiro coruum deludet hiantem.

Loquitur de Corano, qui Nasicae socero spe testamenti per dolum ostentata
moriens nihil praeter plorare reliquit. Videtur autem hoc adagium effictum et
imitatum ad illud Graecorum Λύκος ἔχανεν, id est Lu|pus hiat, vt itidem dicere
liceat: Lupum delusit hiantem et Κόραξ ἔχανεν, id est Coruus inhiabat.

[A]CORNICARI616


275




280




285
Quin et Graeci prouerbio κρώζειν dicunt pro eo, quod est inhiare praedae aut
inepte garrire. Aristophanes in Pluto:
 Σὺ μὲν οἶδ᾿ ὃ κρώζεις· ὡς ἐμοῦ τι κεκλοφότος 139
 Ζητεῖς μεταλαβεῖν,  [G] id est
 Quid crocites scio, nempe si quicquam rei
 Furto inuolarim, vt hinc tibi partem feras.

[A] Interpres admonet esse prouerbium in eos, qui cornicum more frustra corni-
cantur. Sunt autem verba Chremyli senis, qui ait se non ignorare, quid sibi vellet
Blepsidemus sursum ac deorsum vertens orationem, dum studet furti confessio-
nem elicere, nimirum vt conscius in praedae partem veniret. Persius satyra v.:
 Nescio quid tecum graue cornicaris inepte. 140
[B] Vsus est et diuus Hieronymus in epistola ad Rusticum monachum.

[A]IN VINO VERITAS617




290




295




300




305




310




315




320




325




330

LB 268


335




340
  c340-342



345




350




Ἐν οἴνῳ ἀλήθεια, id est In vino veritas passim apud autores vsurpatum adagium
significans ebrietatem animi fucum tollere et quicquid in pectore conditum est,
in apertum proferre. Vnde diuinae literae vetant vinum dari regibus, quod ibi
nullum sit arcanum, vbi regnet ebrietas. Plinius libro xiiii., capite xxii. scripsit
vinum vsqueadeo mentis arcana prodere, vt mortifera etiam inter pocula loquan-
tur homines et ne per iugulum quidem redituras voces contineant. Vulgoque,
inquit, veritas attributa vino est. Celebratur et Persae cuiusdam apophthegma, qui
negauit tormentis opus esse ad exquirendum verum, vino enim rectius elici, quod
approbans Horatius in Odis
 Tu lene, inquit, tormentum ingenio admoues
 Plerunque duro; tu sapientium

 Curas et arcanum iocoso
 Consilium retegis Lyaeo.
Idem in Arte poetica:
 Reges dicuntur multis vrgere culullis,
 Et torquere mero, quem perspexisse laborent
 An sit amicitia dignus.
Rursum alibi:
 Quid non ebrietas designat? Operta recludit.
Effertur et ad hunc modum [C] apud Athenaeum [I] libro ii. [A] paroemia Οἶνος
καὶ ἀλήθεια, [B] id est Vinum et veritas. [I] Quod largius poti non tantum effu-
tiunt sua arcana, verumetiam audacius in alios loquuntur. [H] Apud Plutarchum
in vita Artaxerxis Sparamixas Mithridati per vinum quiddam insolentius elo-
quuto: Φθόνος μὲν οὐδείς, ὦ Μιθριδάτα, ἐπεὶ δέ φασιν Ἕλληνες οἶνον καὶ ἀλήθειαν
εἶναι, id est Nulla quidem inuidia est, o Mithridates, caeterum quando Graeci
dicunt, vinum et veritatem esse
etc. [A] Celebratur a Graecis haec quoque senten-
tia prouerbialis: Τὸ ἐν τῇ καρδίᾳ τοῦ νήφοντος, ἐπὶ τῆς γλώσσης τοῦ μεθύοντος, id
est Quod in corde sobrii, id in lingua ebrii. Theognis:
 Ἐν πυρὶ μὲν χρυσόν τε και ἄργυρον ἴδριες ἄνδρες
 Γινώσκουσ᾿· ἀνδρὸς δ᾿ οἶνος ἔδειξε νόον,  id est
 Aurum atque argentum fabris dignoscitur igni,
 Vinum hominis prodens arguit ingenium.

Athenaeus hunc senarium citat ex Euripide:
 Κάθοπτρον γὰρ εἴδους χαλκός ἐστ᾿, οἶνος δὲ νοῦ,  id est 141
 Forma aere lucet, vina produnt pectora.
[C] Apud eundem Ephippus:
 Οἴνου σε πλῆθος πόλλ᾿ ἀναγκάζει λαλεῖν,
 Οὐκοῦν μεθύοντάς φασι τἀληθῆ λέγειν,  id est
 Vis multa vini multa te cogit loqui,
 Loqui proinde vera dicunt ebrios.
[G] At idem libro x. refert Anacharsidis dictum, Ὅτι ψευδεῖς δόξαι τοῖς μεθύουσι
γίγνονται, id est Quod falsae opiniones accidunt temulentis ac mox narrat quiddam
haud infestiuum. Quidam e conuiuis dixerat Anacharsidi, Vxorem duxisti admo- 142
dum deformem. At ille, Prorsus, inquit, idem mihi videtur, sed heus puer, por-
rige poculum meracius, vt illam faciam formosam. Non solum igitur amanti,
verum etiam ebrio | τὰ μὴ καλὰ καλὰ πέφανται, quemadmodum inquit Theocri-
tus. Atqui verum qui potest dicere, qui labitur rerum iudicio? Sed veritas non
semper respondet mendacio, verum interdum simulationi. Potest autem fieri, vt
ex animo loquatur, qui tamen falsum dicat, et verum dicat, qui non vere loqua-
tur. Postremo prouerbium non sentit de insana temulentia, quae facit, vt quae
fixa sunt, videantur ambulare et quae simplicia videantur multiplicia, sed de
moderata, quae dysopiam ac fucum excutit. [A] Alcibiades in Symposio Platonis:
Τὸ δ᾿ ἐντεῦθεν οὐκ ἄν μου ἠκούσατε λέγοντος, εἰ μὴ πρῶτον μέν, τὸ λεγόμενον,
οἶνος ἄνευ τε παίδων καὶ μετὰ παίδων ἦν ἀληθής, id est Quae vero nunc sequuntur,
non prius audietis quam prouerbium illud recensuerim: Vinum et cum pueritia et
sine pueritia veridicum est.
Quibus ex verbis liquet idem de pueritia, quod de vino
prouerbio iactatum fuisse. Durat et hodie vulgo tale prouerbium non audiri
verum, nisi a tribus hominum generibus: pueris, ebriis et insanis. Huc adscri-
bendum arbitror versiculum illum prouerbialem:
 Ἡ γλῶσσ᾿ ἁμαρτάνουσα τ᾿ ἀληθῆ λέγει,  id est
 Verum solet prolapsa lingua dicere.
Nam verum esse creditur, quod exciderit imprudenti, quandoquidem id demum
vacat fictionis suspicione. [I] Ex huiusmodi lapsu colliguntur et omina certioris
fidei:
 Saepe Neoptolemi pro nomine nomen Orestis
 Exit et errorem vocis vt omen amo.

Denique M. Tullius in Topicis inter ea, quae certam faciunt fidem, commemorat
pueritiam, somnum, inprudentiam, vinolentiam, insaniam.

355 [A]BOS IN LINGVA618

  c356-359



360




365
  c366-373



370




375
  a375-378

LB 269

380




385




390



Βοῦς ἐπὶ γλώττης, id est Bos in lingua. In eos, qui non audent libere, quod sen-
tiant, dicere. Translatum vel a robore animantis, quasi linguam opprimens non
sinat eam eloqui. Vel hinc quod Atheniensium nomisma quondam bouis obtinuit
figuram. [B] Item apud Romanos Seruius rex ouium ac boum effigie primus
signauit aes autore Plinio libro decimooctauo, capite tertio. [G] Idem testatur
Plutarchus in Problematibus rerum priscarum, quod priscis omnis fere possessio
erat in gregibus et armentis. Vnde et a pecoribus dictam pecuniam volunt. [A]
Itaque qui mulctae pendendae metu deterriti reticerent aut qui pecunia corrupti
loqui non auderent, bouem in lingua dicebantur habere. At Iulius Pollux nono
De rerum vocabulis libro prouerbium hoc exponens his ferme consentanea com-
memorat addens ipsum nomisma bouem vulgo vocari solere. Proinde in Deliacis
spectaculis, si cui munus dandum erat, praeconem pronunciare solitum 'tot
boues illi dabuntur'. Bouem autem valuisse duabus drachmis Atticis, vnde fuisse, 143
qui crederent hoc nomisma Deliorum fuisse proprium, non Atheniensium. Addit
item in Draconis legibus extare mentionem περὶ τοῦ ἀποτίνειν δεκάβοιον, id est
de pendendis decem bubus, id est nummis decem. Neque defuisse, qui senserint
Homerum quoque de nomismate locutum, non de animante, cum ait:
 Χρύσεα χαλκείων, ἑκατόμβοι᾿ ἐννεαβοίων.
Verum hanc opinionem alio in loco refellit Iulius Pollux ostendens illam fuisse 144
commutationem rerum citra nummos. [G] Qui scripsit scholia in Homerum
libro secundo tradit bouem apud priscos in honore fuisse quum multis de causis,
tum praecipue quod Apollini sacrum sit animal. Itaque in altera parte nomisma-
tis | insculpebant bouem, in altera faciem regiam. [A] Adagium autem Iulius Pol-
lux effert ad hunc modum Βοῦς ἐπὶ γλώσσῃ βέβηκεν, [B] id est Bos in lingua ince-
dit, [A] admonens id dici solitum, vbi quis pecuniae causa taceret. Theognis:
 Βοῦς μοι ἐπὶ γλώσσῃ,  id est
 In lingua mihi bos.
Philostratus in vita Apollonii: Γλῶττάν τε ὡς πρῶτος ἀνθρώπων συνέσχε βοῦν ἐπὶ
αὐτῇ σιωπῆς εὑρὼν δόγμα, [B] id est Linguam primus hominum coercuit bouem in
illa silentii inueniens decretum. [A] De Pythagora loquitur, silentii autore. Item in
Scopeliano sophista: Καὶ οὐ χρὴ θαυμάζειν εἰ πεπεδημένοι τὴν γλῶττάν τινες καὶ
βοῦν ἀφωνίας ἐπ᾿ αὐτὴν βεβλημένοι, id est Neque mirandum est, si quidam linguam
habentes vinctam boue silentii eam occupante.
[E] Extat apud Aeschylum in Aga-
memnone:
 Τὰ δ᾿ ἄλλα σιγῶ· βοῦς ἐπὶ γλώττης μέγας
 Βέβηκεν,  id est
 Taceo caetera; linguam occupauit bos quidem
 Ingens.

[A]ARGENTANGINAM PATITVR619

395

  c397-405


400




405




Ἀργυράγχην πάσχει, id est Argentanginam patitur. Superiori finitimum est,
natum ex historia, quam refert Aulus Gellius in Noctibus Atticis atque item Plu-
tarchus in vita Demosthenis. Ea est huiusmodi: Quum aduersus Milesiorum
legatos, qui auxilii petendi causa Athenas venerant, acriter in concione dixisset
Demosthenes obsisteretque, quo minus impetraturi postulata viderentur, causa in
diem posterum reiecta legati Demosthenem ipsum adierunt magnaque pecuniae
summa, ne contra se diceret, redemerunt. Postridie, quum res denuo foret
agenda, Demosthenes multa lana collo circumuoluto in concionem prodiit fin-
gens sese συνάγχην, id est anginam, pati. Eamque rem impedimento esse, quo
minus ex more diceret. Tum e populo quispiam, cui simulatio subolebat, excla-
mabat eum non συνάγχην, sed ἀργυράγχην pati. Est autem synanche morbi
genus, quem vulgus medicorum deprauate squinantiam appellat. Hunc Aretaeus
Cappadox libro primo commemorat inter morbos acutos ostendens bifariam
appellari vel κυνάγχην, quod id mali canibus sit familiare, vel συνάγχην, quod spi-
ritum coartet ac praefocet.

410 [A]EQVVS ME PORTAT, ALIT REX620



  c413-417

415




420




 Ἵππος με φέρει, βασιλεύς με τρέφει,  id est
 Me rex alit ac me portat equus. 145
Refertur inter Graecorum adagia atque addunt hinc natum. Iuuenis quidam sub
rege Philippo stipendia faciebat. Is cum admoneretur, vt missionem peteret
seseque a militia abdicaret, negauit se facturum his quidem verbis:
 Ἵππος με φέρει, βασιλεύς με τρέφει,  id est
Equus me portat, rex me alit, significans se commodissime viuere, vt qui et pedi- 146
bus alienis ingrederetur et aliena pecunia pasceretur. Huc allusit Horatius, cum in
Epistolis sub Aristippi persona sic ait:
 Rectius hoc et
 Splendidius multo est: equus vt me portet, alat rex.
Quo quidem in loco Acron huius admonet prouerbii, cuius etiam meminit Dio-
genianus. [B] Apparet e tragoedia quapiam ascitum. Est enim carmen anapesti-
cum dimetrum.

425 [A]ETIAM CORCHORVS INTER OLERA621


LB 270
  c427-429
  c429-431
430




435


Καὶ κόρχορος ἐν λαχάνοις, id est Etiam corchorus inter olera. Dici solitum in
homines nullius precii, qui | tamen in numero aliquo studeant haberi. Nam
κόρχορος oleris genus est vilissimi, quod Plinius libro vigesimoprimo in catalogo
olerum recenset. Idem alibi commemorat inter herbas sponte nascentes. Scribit
autem corchorum Alexandrini cibi herbam esse conuolutis foliis ad similitudi-
nem mori multis remediis vtilem. [B] Meminit prouerbii Theophrastus libro De
plantis septimo, capite septimo corchorum referens inter olera, quae vel cocta vel
cruda possint edi, verum ob amaritudinem prouerbio esse infamem. [A] Suidas et
Hesychius autores sunt nonnullis piscem existimari corchorum, contemptissi-
mum nulliusque precii, qualis sit hippurus. Aristophanes in Vespis: Κᾆθ᾿ ἥψαμεν
τοῦ κορχόρου, id est Deinde corchorum attigimus. Nec hic tacuit interpres de
prouerbio.

[A]GRACVLVS INTER MVSAS622


440


  c443-450

445




450
Cui non dissimile videtur Κολοιὸς ἐν ταῖς Μούσαις, id est Graculus inter Musas.
Indoctus inter doctissimos, infantissimus inter eloquentissimos. Recte dicetur et
in homines ostentatione falsae doctrinae sese iactitantes et viris eruditis impu-
denter obstrepentes. [B] Est enim graculus auis minime canora, sed tamen odiose
garrula atque obstrepera. [A] Confine est his quod in Bucolicis ait Vergilius: Sed
argutos inter strepere anser olores.
Cygnos canoros esse sic omnium poetarum lite-
ris est decantatum, vt nihil sit celebratius, etiam si nemini contigit hunc audire
cantum. [B] Nec desunt philosophi, qui huiusce rei rationem quoque reddere
conentur. Aelianus addit eos non canere nisi flante Fauonio. [A] Vnde fertur
etiam prouerbium Κύκνειον ᾆσμα, id est Cygnea cantio. Contra anseres molesto 148
quodam stridore obganniunt. Proinde cum indoctus inter eruditos garrit, in tem-
pore vsurpabitur adagium Anser inter olores.

[A]IN LENTE VNGVENTVM623




455




LB 271
461



465




470




475




480




485




490




495
  a495-505



500

  c502-504


505




510

Τὸν ἐπὶ φακῇ μῦθον, id est In lenticula fabuhm, subaudi 'narras'. Vbi quis men-
tionem inducit vilis cuiuspiam et nihili hominis aliis de viris egregiis verba facien-
tibus. Ad hunc quidem modum legitur in omnibus vulgatis exemplaribus apud
A. Gellium libro xiii., capite vigesimoseptimo. Verum placet Hermolai castiga-
tioni subscribere, qui locum hunc ita restituit, vt legat Τὸν ἐν φακῇ μύρον, id est
In lente vnguentum. Quadrat autem in hominem aut in rem quampiam, quae
neutiquam in tempore adhibeatur iis, quibus minime congruit. Veluti si philoso-
phum iuuenum lasciuientium conuiuio misceas aut inter pocula de rebus graui-
bus ac theologicis incipias disputare. Quemadmo|dum videlicet lenticulae, vili
legumini, inepte quis admiscuerit vnguentum. [G] Siquidem autore Dioscoride
et oculorum aciem ebetat, stomacho grauis, intestinis noxia, neruis, pulmoni et
capiti inimica gignit turbulenta insomnia. [A] Dicetur etiam vbi plura inter se
dissimilia confundentur. Verba Frontonis apud Gellium sunt haec: Videte tamen,
ne existimetis semper atque in omni loco mortales multos pro multis hominibus esse
dicendum, ne phne fiat Graecum illud de Varronis satyra prouerbium
Τὸ ἐν φακῇ
μύρον, id est In lente vnguentum. Idem vsurpauit M. Tullius libro Ad Atticum
primo. Legati, inquit, cum autoritate mitterentur, qui adirent Galliae ciuitates
darentque operam, ne eae cum Eluetiis se iungerent. Legati sunt Q. Metellus Creticus

et L. Flaccus τὸ ἐπὶ τῇ φακῇ μύρον Lentulus Clodiae filius. Tametsi hic quoque
locus eodem mendo laborat, quo Gellianus ille. Citatur autem adagium ab Aris-
totele in libro De sensu et sensili: Ἀληθὲς γὰρ ὅπερ Εὐριπίδην εἶπε σκώπτων
Στράτις ὅταν φακῆν ἕψηται μὴ ἐπιχεῖν μύρον, id est Nam verum est, quod ait Stra-
tis Euripidem taxans, vbi lenticula coquitur non oportere vnguentum infundere.
[C]
Quo sane loco quae portenta habeant nostri vulgati codices, nihil attinet hic
commemorare. [A] Citat et Athenaeus [C] libro Dipnosophistarum iiii.:
 Παράνεσαι σφῶιν τι βούλομαι σοφόν·
 Ὅταν φακῆν ἕψητε, μὴ ᾿πιχεῖν μύρον,  [G] id est
 Vos admonere callidum quiddam volo,
 Vbi lens coquitur, vnguenta ne qua infundite,
[A] ex Phoenissis Stratidis, comici poetae. Citat et ex Sopatri Necya: 150
 Ἴθακος Ὀδυσσεύς, τὸ ἐπὶ τῇ φακῇ μύρον,
 Πάρεστι· θάρσει, θυμέ,  [B] id est
 Ithacensis Vlysses in lente vnguentum
 Adest; aude, anime.
[A] Adducit et Clearchum prouerbiorum collectorem, qui hoc quoque recensue-
rit [G] prouerbii titulo [A] Τὸ ἐν φακῇ μύρον, [C] addens extare apud Varronem
complureisque Latinorum vsos eo prouerbio, quibus incognitum tamen sit, vnde
Varro desumpserit eum iambicum. [A] Huc mihi videtur Aristophanes allusisse,
cum ait ἐν Εἰρήνῃ:
 Κἀπιφυτεύσεις ἕρπυλλον ἄνω
 Καὶ μύρον ἐπιχεῖς,  [B] id est
Praeterea seres serpyllum sursum et vnguentum infundes. [A] Porro vnguentum
intelligo oleum odoratum ac velut vnguentarium. Alioqui plebeium oleum
admiscere lenti nihil prodigiosum. [G] Athenaeus libro ii. citat hunc trimetrum
ex Eupolide:
 Ὄψω πονηρῷ πολυτελῶς ἠρτυμένῳ,  id est
 Conditum opipare vile malumque opsonium.
Est autem apud scriptores hoc legumen cum primis celebre, quemadmodum bul-
bus, cepe et allium; nonnulli etiam encomium lentis scripsere. Quaedam per se
pulchra sunt, quae tamen sibi non congruunt. Elegantis igitur est scire quid cui
conueniat. Diocles philosophus habitus est ὀψοφάγος. Hic cuidam interroganti,
vter piscis esset melior congrus an labrax - nobis dictus lupus - alter, inquit,
elixus, alter assus. Sic Flaccus de poeta: Bello malus, vtilis vrbi. Quoties munus
delegatur minus accommodo, apte dixeris ἐν φακῇ μύρον. Adiicietur et hoc. Apud
autores dictionem hanc comperio varie scriptam nunc acute φακήν nunc circun-
flexe φακῆν, quod cum tam crebro occurrat, vix inscitia casuue factum videri
potest. Vnde coniicio φακῆν dictam ex contractione pro φακέαν. Nam φακέας
legimus apud Athenaeum. Idem λεοντῆν dictam admonet pro λεοντέαν. Haec igi-
tur quibus placet origo, malunt dicere φακῆ, quibus magis placet forma commu-
nis origine neglecta scripserunt φακή et φακήν.

[A]ANVLVS AVREVS IN NARIBVS SVIS624


LB 272
515




520




525




530




535

Huic pene cognatum est illud quod extat in prouerbiis Hebraeorum: Anulus
aureus in naribus suis. | [B] Sic enim habetur Prouerbiorum cap. xi.: Circulus
aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua. [A] Vbi res quaepiam per se prae-
clara illic adhibetur, vbi minime addecet. Vt si stulto contingant opes, fatuae
forma, genus ignauo, eloquentia viro improbo, magistratus imperito. His enim
rebus non modo non ornantur, verum etiam magis ridiculi fiunt. Olim autem
anulis quibusdam aureis in auriculas insertis ornari sese credebant, maxime bar- 151
bari. Inseritur et suillis naribus anulus aereus, quo minus noceant agris rostri suf-
fossione, quae peculiaris est huic animanti; quapropter et agricolationem mons-
trasse creditur. Quod si anulum aureum rostro suillo inseras, res sit oppido quam
ridenda. Celebratur apud Graecos Menandri versiculus ab hac sententia non
admodum abhorrens:
 Μισῶ πονηρόν, χρηστὸν ὅταν εἴπῃ λόγον,  id est
 Odi improbum, qui verba proloquitur proba.
Huc pertinet illud, quod memorat in Noctibus A. Gellius. Cum quispiam impro- 152
batae famae vir sententiam dixisset reipublicae conducibilem, iusserunt eandem
ab alio quopiam integro bonoque viro pronunciari atque illius nomine decerni,
quod absurdum existimarent a malo viro bonum consilium aut bonam senten-
tiam proficisci. [G] His adiungendum est illud Antiphanis apud Athenaeum libro
vi.:
 Σαπρὸν σίλουρον ἀργυροῦς πίναξ ἔχων,  id est
 Putrem silurum quadra habens argentea.
[H] Quidam silurum existimant eum esse, quem nunc vulgo sturionem dicimus,
piscem multo omnium laudatissimum.

[A]IN EBVRNA VAGINA PLVMBEVS GLADIVS625



540

Huic confine est illud: Ἐν ἐλεφαντίνῳ κουλεῷ τὸ μολύβδινον ξίφος, id est In
eburna vagina plumbeus gladius
, natum ex Diogenis Cynici apophthegmate. Nam
cum adolescens cum adolescens quispiam insigni forma foedum quiddam atque obscoenum
dixisset, Ex eburna, inquit, vagina plumbeum gladium educis.

[A]OMNIA OCTO626



545




550
  c550-551
  c552-554


555


  c558-564

560




LB 273
566

Ἅπαντ᾿ ὀκτώ, id est Omnia octo. Cum nihil deesse significamus aut cum multa
inter se similia videntur. Paroemiam hinc natam existimant. Stesichorus poeta in
oppido Catana splendide sepultus fertur monumento diligenti quadam ratione ex
omnibus octonis constructo, octo columnis, octo gradibus, angulis octo. Atque
hinc prouerbium increbuisse Ἅπαντ᾿ ὀκτώ. Meminit huius et Iulius Pollux in
nono agens de lusu taxillorum, quem ait numeris constare, in quibus sit vnus,
qui Stesichorius appelletur, nimirum octo, idque cognominis sumptum esse ab
eius monumento. Sunt qui dicant eum, qui Corinthios in vnam ciuitatem coegit,
ciues vniuersos in octo tribus distribuisse atque hinc ortum vulgi sermonem.
Neque desunt qui scribant idque Euandro, vt citant, autore octo deos esse, qui
rerum imperent summae: ignem, aquam, terram, coelum, lunam, solem,
Mithram, noctem. Mithram autem Persae eundem cum sole existimant. Rursum
alii dicunt octo fuisse certaminum species in Olympiis atque inde ductum ada-
gium Omnia octo. [B] Quod si nobis quoque conceditur in aenigmate diuinare,
non absurde natum videri potest a fabula, quam narrat Plutarchus in commenta-
rio De daemonio Socratis. Deliis ac caeteris Graecis oraculo responsum fuisse
apud Aegyptios ita demum malorum finem fore, si aram, quae in Delo erat,
duplassent. Qui cum non intellexissent, quid sibi vellet oraculum, ridicule dupla-
tis singulis arae lateribus imprudentes solidum octuplum effecerunt ob inscitiam
proportionis, quae longitudine duplum reddit. Caeterum hac in re consultus
Plato, geometriae cum primis peritus, respondit deum Graecis imperitiam expro-
brasse, monere, vt geometriae darent operam. Delectatum apparet hoc prouerbio
Heliogabalum imperatorem, cui morem | hunc fuisse scribit Aelius Lampridius, 153
vt simul ad coenam vocaret octo caluos, octo luscos, octo podagrosos, octo sur-
dos, octo nigros, octo praelongos et octo praepingues et obesos.

[A]OMNIA IDEM PVLVIS154627


570



Πάντα μία κόνις, id est Omnia idem puluis. De indiscreta similitudine. Lucianus:
Ἀλλὰ πάντα μία ἡμῖν κόνις, φασί, id est Quin nobis omnia idem, quod aiunt,
puluis
, alludens ad defunctorum cineres, inter quos nihil apparet discriminis.
Confine illi, quod alio demonstrabimus, Eiusdem farinae. [B] Siquidem anti-
qui farinam pollinem vocabant.

[A]CVRRVS BOVEM TRAHIT628

575




580
Ἡ ἅμαξα τὸν βοῦν ἐλαύνει, id est Currus bouem trahit. De re, quae praepostere
geritur. Veluti si vxor praescribat marito, si discipulus reprehendat praeceptorem,
si populus imperet principi, si ratio pareat affectui. Lucianus in Terpsione: Νῦν δὲ
τὸ τῆς παροιμίας ἡ ἅμαξα τὸν βοῦν πολλάκις ἐκφέρει, id est Nunc id euenit, quod
vulgo dici solet: plaustrum saepenumero bouem ipsum aufert.
Translata metaphora a
plaustris per decliue retro labentibus vnaque secum bouem auferentibus.

[A]AB EQVIS AD ASINOS629




585


Ἀφ᾿ ἵππων ἐπ᾿ ὄνους, id est Ab equis ad asinos. Vbi quis a studiis honestioribus ad
parum honesta deflectit, veluti si quis e philosopho cantor, e theologo grammati-
cus, e mercatore caupo, ex oeconomo coquus, e fabro fieret histrio. Quadrabit
item, vbi quis e conditione lautiore ad abiectiora deuenerit. Procopius sophista in
epistola quapiam: Τὸ δὴ λεγόμενον ἀφ᾿ ἵππων ἐπ᾿ ὄνους μεταβεβήκαμεν, id est
Iuxta prouerbium ab equis ad asinos transiuimus.

[A]AB ASINIS AD BOVES TRANSCENDERE630


590




595




600



Huic diuersum est illud Plautinum: Ab asinis ad boues transcendere, pro eo, quod
est ex humiliore conditione ad ditiorum partes transire. Sic enim apud Plautum
in Aulularia Euclio, cuius pauperculi diues quidam expetebat affinitatem:
 Venit hoc mihi in mentem, Megadore, te esse hominem diuitem,
 Factiosum, me item esse hominem pauperum pauperrimum.
 Nunc si filiam locassim meam tibi, in mentem venit

 Te bouem esse et me esse asellum. Vbi tecum coniunctus siem,
 Vbi onus nequeam portare pariter, iaceam ego asinus in luto,
 Tu me bos haud magis respicias natus quam si nunquam siem.
 Et te vtar iniquiore et meus me ordo irrideat,
 Neutrobi habeam stabile stabulum, si quid diuortii fuat.

 Asini me mordicus scindant, boues incursent cornibus.
 Hoc magnum periculum est me ab asinis ad boues transcendere.
Hactenus Plautus. Videtur allegoria ex apologo quopiam mutuo sumpta, qui
mihi in praesentia non succurrit.

[A]AB ASINO DELAPSVS155630a

605




610




615




620



LB 274
625




630




635



Ἀπ᾿ ὄνου καταπεσών, id est Ab asino delapsus. In eos dicitur, qui inconsulte quip-
piam agunt et imperite, aut in eos, qui a praesentibus commodis, quibus ob
inscitiam vti nesciunt, excidunt. Est autem in Graecis verbis faceta allusio ad
finitimam orationem mutato accentu ἀπὸ νοῦ, id est a mente delapsus tanquam
vecors et mentis impotens. Vtitur hoc adagio Plato libro De legibus iii.: Δεῖν
φαίνεται ἔμοιγε οἱόνπερ ἵππον τὸν λόγον ἑκάστοτε ἀναλαμβάνειν, καὶ μὴ καθάπερ
ἀχάλινον κεκτημένον τὸ στόμα, βίᾳ ὑπὸ τοῦ λόγου φερόμενον κατὰ τὴν παροιμίαν
ἀπό τινος ὄνου πεσεῖν, id est Mihi sane videtur sermo velut equus vndiquaque re- 156
stringendus, ne tanquam os habens effrene impetu abreptus iuxta prouerbium ab
asino tanquam a mente excidat.
Vtitur item Plutarchus in Gryllo. Rursum Aristo-
phanes in Nubibus:
 Κακῶς γὰρ ὄντως εἶχες, ὥς γέ μοι δοκεῖς.
 Ἵππους γ᾿ ἐλαύνων ἐξέπεσον νὴ τοὺς θεούς.
 Τί δῆτα ληρεῖς ὥσπερ ἀπ᾿ ὄνου ἐκπεσών;  id est
 Mali, vt videtur, accidit tibi quippiam.
 Ita per deos equos agens miser excidi.
 Quid haec ita vt delapsus asino blatteras?
Primus versus dicitur a Strepsiade danistam irridente, quod pecuniam filio suo
mutuo datam repetat. Alter est danistae iuuenem tacita illusione notantis, qui
stu|dio alendorum equorum pecuniam eam absumpserat. Tertius rursum Strep-
siadis dicentis illum delirare, perinde quasi non ab equis, sed ab asino decidisset,
hoc est ἀπὸ νοῦ, id est a mente. [C] Quandoquidem et Latinis mente lapsi dicun-
tur, qui mente exciderunt. Suetonius in Augusto: Rectorem quoque solitus apponere
aetate paruis aut mente lapsis.
[A] Quidam huic quoque prouerbio huiusmodi
affingunt fabulam. Duo quidam cum in desertis locis asinum quempiam forte
fortuna nacti essent, contendere inter sese coeperunt, vter eum vti suum domum
abduceret; nam vtrique pariter a fortuna videbatur obiectus. Hac interim de re
illis inuicem altercantibus asinus sese subduxit ac neuter eo potitus est. Atque
hinc prouerbium natum autumant. Mihi magis placet in adagio captatam fuisse
allusionem, de qua diximus, maxime quod animaduertam grammaticis id studio
fuisse, vt omnibus adagiis fabulam aliquam aut historiam vel commentitiam
adiungerent. [G] Vt autem Suetonius dixit mente lapsos, ita Vlpianus titulo De
magistratibus conueniendis, facultatibus lapsos dixit, qui redacti essent ad
inopiam.

[A]TELLVRIS ONVS631

640




645




650




655




660




665


Γῆς βάρος, id est Terrae onus. De homine vehementer inutili, qui nihil aliud
quam terram suo pondere grauet. Refertur inter adagia Graecanica natum ex
Homero, apud quem Achilles Iliados σ hoc pacto loquitur indigne ferens ocium
et quod non ineat praelium cum reliquis copiis:
 Ἀλλ᾿ ἧμαι παρὰ νηυσὶν ἐτώσιον ἄχθος ἀρούρης,  id est
 Nauibus assideo telluris inutile pondus.
Rursum in Odysseae υ:
 Οἷον μέν τίνα τοῦτον ἔχεις ἐπίμαστον ἀλήτην
 Σίτου καὶ οἴνου κεχρημένον οὐδέ τι ἔργων
 Ἔμπαιον οὐδὲ βίης, ἀλλ᾿ αὔτως ἄχθος ἀρούρης,  id est
 Quem tandem nobis erronem adducis edacem
 Enectumque fame vinique et panis egenum, 157
 Artibus edoctum nullis neque viribus vllis
 Pollentem ac tantum telluris inutile pondus.

Vtitur eo Plato in Theaeteto: Οἴονται γὰρ ἀκούειν ὅτι οὐ λῆροί εἰσιν γῆς
ἄλλως ἄχθη, id est Existimant enim se non haberi pro nugis et inutilibus terrae one-
ribus. [C] Nec illepidum nec prorsus, ni fallor, ἀπροσδιόνυσον est, quod memorat
Athenaeus libro octauo: Stratonicus quidam citharoedus Corinthi peregrinabatur.
Hunc cum anicula quaedam fixis oculis intueretur idque diu, tandem, Quid,
inquit, tibi per deos vis mater aut quid me sic continenter intueris? Demiror,
inquit illa, si matris vterus te decem menses ferre potuit, cum ciuitas angatur
vnum duntaxat diem te portans. [G] In tales quadraret epitaphium, quod Timo-
creontis Rhodii poetae, caeterum voracis ac bibacis, sepulchro inscriptum indicat 158
Athenaeus libro x.:
 Πολλὰ πιὼν καὶ πολλὰ φαγὼν καὶ πολλὰ κάκ᾿ εἰπὼν
 Ἀνθρώπους κεῖμαι Τιμοκρέων Ῥόδιος,  id est
 Multum edi multumque bibi, mala plurima dixi in
 Mortales, iaceo hic Timocreon Rhodius.

[A]ARABIVS TIBICEN632


670




675




680
LB 275



685




690

Ἀράβιος αὐλητής, id est Arabius tibicen, aut Ἀράβιος ἄγγελος, id est Arabius nun-
cius. In eos dici solitum, qui a semel coeptis nunquam desistunt. Quod vitii Flac-
cus cantoribus peculiare esse scripsit, vt iussi cantare nunquam adducantur, vt
incipiant; si iniussi coeperint, nunquam desinant. Citatur ex Menandro:
 Ἀράβιον ἆρα ἐγὼ κεκίνηκα αὐλόν,  id est
Arabiam ego Hercle tibiam excitaui. [B] Meminit adagii Iulius Pollux capite De
loquacibus ad hunc modum: Ἀράβιος αὐλός, id est Arabia tibia. [A] Citatur et
Cantharus in Medea: Κιθαρωδὸν ἐξηγείρατο Ἀράβιον, id est Citharoedum exci-
tauit Arabium.
Celebratur Graecis et hic versiculus de tibicine Arabio:
 Δραχμῆς μὲν αὐλεῖ, τεττάρων δὲ παύεται,  id est
 Drachma canit, sed quatuor compescitur,
quod paululo precio prouocaretur ad canendum, non nisi magna mercede desis-
teret. Adagium hinc natum existimant, quod olim tibiis canendi artem non | dis-
cebant ingenui tanquam sordidam, sed hanc sola mancipia exercebant, quae ple-
runque ex Arabia producebantur. Deinde ingenuis vsqueadeo placere coepit, vt
indoctus haberetur quisquis huius esset rudis, donec Alcibiades tibias abiiceret
oris deformitate conspecta ad speculum. [G] Conueniet et in eos, qui laborant
morbo, quem Graeci vocant ἀπεραντολογίαν, id est qui dicendi finem facere ne-
sciunt. [H] In quos extat illud Sophoclis:
 Ἀνὴρ γὰρ ὅστις ἥδεται λέγειν ἀεί,
 Λέληθεν αὑτὸν τοῖς ξυνοῦσιν ὢν βαρύς,  id est
 Quicunque gaudet continenter proloqui,
 Is se grauem esse quotquot adsunt non videt.

[A]ARTEM QVAEVIS ALIT TERRA633



695
  c696-699



700



  c704-706
705




710




715




720



Τὸ τέχνιον πᾶσα γαῖα τρέφει, id est Artem quaeuis alit regio. Prouerbialis senten-
tia, qua significatum est certissimum viaticum esse eruditionem aut artificium
aliquod. Nam haec neque eripi possunt a latronibus et, quocunque terrarum
abeas, te comitantur nihil adferentia sarcinae. Suetonius scribit aliquando Neroni
praedictum a mathematicis fore vt imperio destitueretur. Vnde vocem illam
Neronis celeberrimam extitisse Τὸ τέχνιον πᾶσα γαῖα τρέφει, quo maiore venia 159
meditaretur citharoedicam artem principi gratam, priuato necessariam. [C] Itaque
cum intelligeret sibi pereundum, illud identidem dictitabat: Qualis artifex pereo, 160
velut indignum esset, qui tantus esset musicus, vt vbiuis gentium viuere posset,
nunc fame ad mortem adigi. Nec enim assentior hoc loco interpretum sententiae,
qui locum apud Suetonium hunc secus enarrant. Idem nullo conuicio magis
offensus est quam quod quidam illum malum citharoedum appellasset. [A] Idem
euenit Dionysio Syracusano tyranno, qui imperio exutus Corinthi ludum aperuit
ac pueros literas et musicam docuit. Apparet autem senarium esse, quem citat
Suetonius, sed paucarum syllabarum commutatione deprauatum; fortassis sic re-
stituetur:
 Τὸ τέχνιόν γε πᾶσα γαῖα ἐκτρέφει.
Fertur inter Graecorum sententias huiusmodi senarius ab hoc prouerbio non
admodum dissidens:
 Λιμὴν ἀτυχίας ἐστὶν ἀνθρώποις τέχνη,  id est
 Ars ipsa inopiae portus est mortalibus,
hoc est vnicum confugium in egestate ars est. [B] Vnde qui sapiunt, etiam si sup-
petat abunde res familiaris, tamen liberos suos opificium aliquod discere cogunt,
quo si contingat, vt fortuna auferat opes aut in exilium ire iubeantur, sit quo sibi
victum parent. At nunc plerique, quibus domi nihil est, in diuitum familiis
consenescunt, vnde si pellantur, aut mendicandum sit aut tollendum, quod non
posuerunt, contra Platonis legem. [D] Qui scripsit Cornucopiae, Latinum citat
simillimum huic prouerbium, opinor, vulgo iactatum: Sua cuique ars pro viatico
est.
Honestissimum sane viaticum, modo ars sit honesta. Caeterum nunc passim
obambulant, quibus nulla est ars, sed condonationes ac dispensationes, vt vocant,
emptas [I] ac reuendendas [D] pro viatico circumferunt.

[A]NON ERAS IN HOC ALBO634

725




730
  a731-735



735

LB 276


740




745
Non eras in hoc albo, hoc est Non eras in hoc numero. Translatum ab albata
tabula, in qua quondam scribebantur nomina iudicum. Plinius in praefatione
Historiarum mundi: Cum hanc operam condicerem, non eras in hoc albo, id est
non eras in eorum numero, quos haec lecturos credebam. Erat et album praeto-
ris, in quo leges et formulae describebantur. Pandectarum libro primo titulo De
edendo ex Vlpiano: Eum quoque edere Labeo ait, qui producat aduersarium suum
ad album et demonstret, quid dictaturus sit
. [F] Atque hoc sane loco aduersarium
non declarat eum, quicum lis est, sed tabulas ex tempore notatas memoriae gra-
tia. In quem sensum M. Tullius vsus est in oratione pro Roscio idque non semel.
Andreas Alciatus existimat legendum aduersaria, non aduersarium libro Dispunc- 162
tionum tertio. [A] Item secundo eiusdem operis libro, titulo primo multa fit
mentio de albo. Quintilianus libro Institutionum xi.: Quorum alii se ad album et
rubricas transtulerunt videlicet leguleios et formularios irridens, qui | non ex libris
iurisprudentium, sed ex albo praetoris iuris scientiam discerent. T. Liuius decadis
primae libro nono: Ciuile ius repositum in penetralibus pontificum euulgauit fas-
tosque circa forum in albo proposuit, vt, quando lege agi posset, sciretur. Apuleius
Metamorphoseos libro vi. meminit albi. Siquidem Iouem adlocuturum deos ita
facit exordiri: Dei conscripti Musarum albo. Quibus in verbis mihi subesse videtur
obscura quidem, sed faceta allusio scriptoris ad deos a poetis confictos, quasi ii
demum in deorum numero sint, quos illic Musae, quibus afflati scribunt poetae,
constituerint.

[A]OLEO TRANQVILLIOR635




750




755

  c757-761


760




765
  c766-769



Oleo tranquillior. Hyperbole prouerbialis in homines minime iracundos lenique
ingenio praeditos a liquoris natura sumpta, quo nihil magis tacitum magisque
lene. Plautus in Poenulo:
 Ita hanc canem faciam tibi oleo tranquilliorem.
[B] Est autem vsqueadeo tranquilla olei natura, vt mare quoque rem omnium
saeuissimam tranquillet, atque ob id vrinantes aiunt oleum ore spargere, quod
mitiget elementi naturam asperam lucemque deportet. Autor est Plinius libro
secundo. Idem confirmat Plutarchus et cur ita fiat, rationem reddit in libello De
causis naturalibus. Rursus in Conuiuialium quaestiuncularum decade sexta cau-
sam adferens, cur Homerus inter tot liquores oleum duntaxat appellarit ὑγρόν, id
est humidum siue liquidum, ostendit oleo nihil inesse asperum, sed vndique lene
esse et ob id maxime reddere imagines more speculorum. Praeterea nec motum
aut percussum strepit quemadmodum humores reliqui nec luctatur cum igni, sed
tacite pascit. Denique non est alius liquor, qui tam late diffundatur, cum inungi-
tur corpori, aut serius siccescat aut aeque molliat ac leniat. [A] Vtitur hoc adagio
et Plato in Theaeteto de scientia, placida ingenia, quae leniter ac tranquille ad
disciplinas et disputationes accedunt, oleo molliter fluenti comparans: [H] Ὁ δὲ
οὕτω λείως τε καὶ ἀπταίστως καὶ ἀνυσίμως ἔρχεται ἐπὶ τὰς μαθήσεις καὶ ζητήσεις
μετὰ πολλῆς τῆς πραότητος οἷον ἐλαίου ῥεῦμα ἀψοφητὶ ῥέοντος, ὥστε θαυμάσαι
τὸν τηλικοῦτον ὄντα οὕτω ταῦτα διαπράττεσθαι, id est At hic adeo leniter ac cir-
cumspecte simulque expedite ingreditur ad disciplinas quaestionesque multa cum
mansuetudine olei in morem citra strepitum fluentis, vt admireris tantus cum sit haec
ad eum modum agere.

770 [A]AVRICVLA INFIMA MOLLIOR636





775


Huic simillimum, quod M. Tullius vsurpat in epistolis [E] ad Q. fratrem libro
secundo, [A] Tu, inquiens, quemadmodum me censes oportere esse in republica et in
nostris inimicitiis, ita et esse et fore auricula infima scito molliorem. [G] Ammianus 164
libro decimonono: In aliis nimium seuerus in hoc titulo ima, quod aiunt, auricula
mollior. [A] Translata metaphora ab ea auriculae parte, qua non est aliud in
humano corpore mollius aut flexibilius lentiusque, vt quae nec osse rigeat neque
carthilagine durescat neque neruis intendatur.

[A]APIO MOLLIOR AVT MITIOR637


780


Ἀπίου πεπαίτερος, id est Apio mitior. Simili figura dictum est a Theocrito:
 Καὶ θὴ μὰν ἀπίοιο πεπαίτερος,  id est
 Etiam certe apio mansuetior.
Est autem apius Graecis raphanus aut pyri genus.

[A]SPONGIA MOLLIOR638


785




790
  c791-794


  a784-790
LB 277
796



800



Eiusdem est generis Τῆς σπογγιᾶς μαλακώτερος, id est Spongia mollior. Sic enim
assentator quispiam loquitur apud comicum quempiam citante Plutarcho in
commentario De discrimine adulatoris et amici:
 Ἐμέ, Νικόμαχε, πρὸς τὸν στρατιώτην τάξατε,
 Ἂν μὴ ποιήσω πέπονα μαστιγῶν ὅλον,
 Ἂν μὴ ποιήσω σπογγιᾶς μαλακώτερον
 Τὸ πρόσωπον,  [B] id est
 Nicomache, me isti militi opponas velim,
 Nisi pepona loris, quantus est, effecero,
 Nisi spongia illi molliorem qualibet
 Reddidero vultum
. |
[C] Ad eundem modum dicebant pepone mollior. Theopompus apud Athenaeum
libro secundo: Μαλακώτερα πέπονος καὶ σικύου μοι γέγονε, [G] id est Molliora
mihi pepone et cucumere facta sunt. [C] Ad hanc formam pertinet, quod idem citat
ex Epicharmo: Πραότερος ἔγωγε μαλάχης, id est Mitior equidem malua, quod ea
herba vim habeat leniendi. [B] Item cinaedo mollior. Plautus in Aulularia:
 Ita fustibus sum mollior magis quam vllus cinaedus. 166
Nam prisci saltatores et pantomimos cinaedos vocabant, quod cum gesticulatione
canerent. Similiter Catullus:
Cinaede Thalli mollior cuniculi capillis.

[A]FELICIBVS SVNT ET TRIMESTRES LIBERI639

805




810




815




 Τοῖς εὐτυχοῦσι καὶ τρίμηνα παιδία,  id est
 Felicibus sunt et trimestres liberi.
Senarius prouerbialis in principum ac diuitum felicitatem, quibus per adulatio-
nem omnia laudi vertuntur quique sibi nihil non licere putant, adeo vt quod in
homine plebeio perinde vt summum scelus damnatur, in illis virtutis titulo cele-
bretur. Vnde nata sit paroemia, Suetonius Tranquillus declarat Claudii Caesaris
vitam his verbis exordiens: Patrem Claudii Caesaris Drusum, olim Decimum, mox
Neronem praenomine, Liuia, cum Augusto grauida nupsisset, intra mensem tertium
peperit, fuitque suspicio ex vitrico per adulterii consuetudinem procreatum. Statim
certe vulgatus est versus

 Τοῖς εὐτυχοῦσι καὶ τρίμηνα παιδία,  id est
 Potentibus sunt mensium et partus trium.
Nam mense septimo, decimo et vndecimo legitimi sunt partus, quarto et octauo
neque vitales fere et perquam rari; mense tertio nulli partus editi leguntur. Autor
Plinius lib. vii., ca. 5.

820 [A]AVREM VELLERE640





825




830




835




840
Aurem vellere veteres dicebant admonere a prisco ritu sumpta figura, quo in ius
ducturi quempiam aurem vellicabant attestantes eum, quem quasi testem memi-
nisse volebant. Inde Horatianum illud in Sermonibus: Et licet antestari, ego vero /
Oppono auriculam.
Siquidem vt frons antiquitus erat sacra Genio, veluti scribit in
Maronis Silenum Seruius, vt digiti Mineruae, genua Misericordiae, ita auris
Memoriae deae, quam Graeci Μνημοσύνην vocant. Vergilius in Sileno:
 Cum canerem reges et praelia, Cynthius aurem
 Vellit et admonuit: pastorem, Tityre, pingues
 Pascere oportet oues, diductum dicere carmen.

Quod imitatus Calphurnius in Bucolicis:
 Vellit nam saepius aurem
 Inuida paupertas et dicit vilia cura.

Non nihil decoris adiunxit prouerbio Calphurnius, quod ad rem transtulit.
Quanquam potest paupertas hoc loco pro dea accipi. [B] Seneca libro De benefi-
ciis quarto: Nec tanquam munus dabo, sed verba mea redimam et aurem mihi per- 167
uellam; [G] damno castigabo promittentis temeritatem. Rursus libro 5.: Loquar
mecum et mihi aurem peruellam
, [C] hoc est ero mihi ipsi monitor, [G] ne simili-
ter peccem. [B] Vtitur in hunc modum et aliis aliquot locis vt in epistola qua-
dam: Sit ergo aliquis custos et aures subinde peruellat abigatque rumores et reclamet
populis laudantibus.

820 [A]ALTER HERCVLES168641




845



  c849-852
LB 278
851

  c853-859

855



  c859-863
860
  a859-870



865




870




875




880




885




890

Prouerbialis hyperbole Οὗτος ἄλλος Ἡρακλῆς, id est Hic alter Hercules. De viro
praestrenuo ac laborum tolerantissimo. Extat hoc titulo fabula quaepiam ex
Menippeis Terentii Varronis, mirum ni prouerbiali. Aristoteles libro Moralium
Eudemiorum vii.: Ὁ γὰρ φίλος βούλεται εἶναι, ὥσπερ ἡ παροιμία φησίν, ἄλλος
Ἡρακλῆς, ἄλλος οὗτος, id est Nam amicus cupit esse, sicuti prouerbio dicitur, alter
Hercules, alter hic.
Plutarchus scribit id cognominis vulgo Theseo attributum,
quod multa fortiter patraret exemplo Herculis. Laertius in vitis philosophorum
ostendit et Cleanthem philosophum alterum Herculem vulgo dictum fuisse,
quod esset omnium laborum patientissimus, adeo vt noctu hauriendo e puteo
aquam victum diurnum pararet, vnde et Φρεάντλης dictus pro Cleanthe et nihilo
tamen segnius egregiam operam interdiu nauaret philosophiae. Clearchus apud
Zenodotum aliam fabulam adfert, vnde hoc sit natum adagium. Ait enim Bria-
reum, qui et ipse Hercules dictus est, profectum Delphos sublatis inde thesauris
aliquot ac monumentis ex iis, quae eo in loco seruabantur, iuxta veterem quan-
dam consuetudinem ad columnas, quas Herculis cognominant, sese contulisse
atque itidem illis, quae illic erant, fuisse potitum. Deinde Tyrium Herculem
venisse Delphos, vt oraculum consuleret, deumque respondisse Οὗτος ἄλλος
Ἡρακλῆς, id est Hic alter Hercules, atque oraculum in adagionem abiisse. [F] Nec
desunt, qui huius dicti originem referant ad Titormum quendam bussequam, qui
multis exemplis Milonem superarit. Is se profitens superatum sublatis in coelum
manibus dixit: Ὦ Ζεῦ, μὴ τοῦτον Ἡρακλῆν ἡμῖν ἕτερον ἔσπειρας; id est Ο Iupi-
ter, num hunc nobis Herculem alterum genuisti?
Huc pertinet illud Theocriti in
Pastoribus:
 Φαντί νιν Ἡρακλῆι βίην καὶ κάρτος ἐρίσδεν,  id est
 Viribus Alcidae hunc certare et robore dicunt.
Subiicitque pastor:
 Κἤμ᾿ ἔφαθ᾿ ἁ μάτηρ Πολυδεύκεος ἦμεν ἀμείνω,  id est
 Me quoque Pollucem mater praecellere dixit.
Erat enim hic excellens in pugilum certamine. [A] Et Graeculus adulator apud
Iuuenalem diuitem imbecillum Herculi aequat Antaeum procul a tellure tenenti.
Macrobius libro Saturnalium iii. scribit in hunc modum: Salios autem Herculi
propter vbertatem doctrinae altioris assignat, quia is deus et apud pontifices idem qui
et Mars habetur. Et sane ita Menippea Varronis affirmat, quae inscribitur
Ἄλλος
οὗτος Ἡρακλῆς quia, cum de Hercule multa loqueretur, eundem esse ac Martem
probauit.
[B] Apud Latinos quoque Ruticello cuidam prodigiosis viribus Herculis
nomen attributum. Is mulum suum tollebat, vt scribit M. Varro citante Plinio
libro vii. At Hippocrati medico, quod pestilentiam ab Illyriis venientem prae-
dixisset, dimissis ad auxiliandum circa vrbes discipulis, Graecia ob meritum eos-
dem decreuit honores quos Herculi; nam et is ἀλεξίκακος habitus est. Autor idem
Plinius eodem libro. [A] Quin nomen hoc Herculis videtur vulgari sermone ad 169
omnes viros egregie fortes transferri solere non aliter quam Catonis ad graues et
sapientes. Nam Varro quadragintatres Hercules enumerat additque hoc nomine
honoratos fuisse omnes, qui fortiter quippiam egissent. Testatur et Macrobius in
Saturnalibus hoc nominis compluribus fuisse commune et ante Amphitryonis
priuignum. [B] Sic et Achilles appellabantur insigni fortitudine duces, quorum
de numero fuit Lucius Sicinius Dentatus ob ingentem fortitudinem Romanus 170
Achilles appellatus, quod centum et viginti praeliis cum hoste pugnasset nec
vllam haberet cicatricem auersam. Autor A. Gellius libro secundo, capite vnde-
cimo. Denique rationem aut argumentum Achilleum vocant, quod sit insupera-
bile et insolubile.

[A]BIPEDVM NEQVISSIMVS642



895




900


LB 279

Bipedum nequissimus, de homine vehementer improbato quique vel pecudes
nequitia superet. Dictum est in Regulum quendam oratorem, quem Plinius in
Epistolis subinde suis pingit coloribus, vbi et adagium hoc refertur. [E] Sed ante
hunc Cicero torserat in Clodium in oratione Pro domo sua: Hoc tu proscriptore,
hoc consiliario, hoc ministro, omnium non bipedum solum, sed etiam quadrupedum
impurissimo rempublicam perdidisti. [A] Consimili figura Alexander imperator
apud Aelium Lampridium: Nuper certe, patres, meministis, cum ille omnium non
solum bipedum, sed etiam quadrupedum spurcissimus Antonini nomen praeferret,
Heliogabalum significans imperatorum vnum omnium effoeminatissimum et
quem optimo iure Romanum Sardanapalum possis dicere. Addit autem in hoc
sermone | nominis generalitas gratam quandam et nouam ἔμφασιν, quemadmo-
dum et nullum animal pro nullo homine vulgo dicimus.

905 [A]ADAMANTINVS643





910




915




920




925




930




935




940




945




950



LB 280
955

Ἀδαμάντινος, id est Adamantinus pro eo, quod est inexorabilis aut infatigabilis.
Huic prouerbio incredibilis huius lapidis duricies locum fecit, de qua Plinius
libro xxxvii. scribit ad hunc modum: Incudibus adamantes deprehenduntur ita
respuentes ictum, vt ferrum vtrinque dissultet incudesque etiam ipsae dissiliant.

Quippe duritia inenarrabilis est simulque ignium victrix natura et nunquam inca-
lescens. Vnde et nomen indomita vis Graeca interpretatione accepit.
Hactenus Pli-
nius. Vnde quicquid inuictum atque inexpugnabile, id adamantinum vocamus.
[B] Hesiodus:
 Ἀλλ᾿ ἀδάμαντος ἔχει κρατερόφρονα θυμόν,  id est
 Durus at his animus solido ex adamante creatus.
[A] Theocritus in Amaryllide:
 Καὶ κέ μ᾿ ἴσως ποτίδῃ ἐπεὶ οὐκ ἀδαμάντινα ἐντί,  id est
 Me quoque respiciet neque enim est adamantina forsan.
Eodem pertinet, quod Homerus Vulcanum fingit adamantinis vinculis irretien-
tem Venerem et Martem, quod Maro portas et columnas inferorum ex adamante
fabricatus est. Socrates in Gorgia Platonis rationes adamantinas vocat, id est inex-
pugnabiles. [I] Rursus libro De republica x. ἀδαμαντίνως ἔχειν dixit pro firmiter
tenere: Ἀδαμαντίνως δεῖ δὴ τὴν ταύτην δόξαν ἔχοντα εἰς Ἅιδου ἰέναι, id est Opor-
tet nimirum adamantine sententiam hanc obtinentem ad inferos proficisci. [H] Plu- 171
tarchus in vita Dionis: Ἐκ δὲ τούτου προϊοῦσα καὶ νεμομένη κατὰ μικρὸν ἡ περὶ
τὸ μειράκιον ἄνεσις τοὺς ἀδαμάντινους δεσμοὺς ἐκείνους, οἷς ὁ πρεσβύτερος Διονύ-
σιος ἔφη δεδεμένην ἀπολιπεῖν τὴν μοναρχίαν ἐξέτηξε καὶ διέφθειρεν, id est Ex hoc
autem progressa ac paulatim serpens circa adolescentem remissio adamantina illa vin-
cula, quibus senior Dionysius dixerat se relicturum astrictam monarchiam soluit ac

perdidit. [A] Horatius in Odis:
 Quis Martem tunica tectum adamantina.
Item alibi:
 Si figit adamantinos
 Summis verticibus dura necessitas 172
 Clauos.
[G] Itidem Augustinus aduersus Manicheum: Sed cum ostendere coepero certas
necessariasque rationes, quae illas propositiones adamantinis, vt dicitur, catenis
innexae consequuntur.
[A] Denique scriptoribus aliquot propter infatigatam studii
tolerantiam adamantini cognomen inditum vt Didymo grammatico et Origeni
theologo. [F] In consimilem sensum vsurpat Pindarus in Isthmiis encomio
quinto laudans Lamponem quendam inter fortes fortissimum, qualis est Naxia
cos inter reliquas:
 Φαίης κέ νιν ἄνδρ᾿ ἐν ἀθληταῖσιν ἔμμεν
 Ναξίαν πέτραις ἐν ἄλλαις
 Χαλκοδάμαντ' ἀκόναν,  id est
Diceres sane eum virum inter athletas esse Naxiam in caeteris saxis ferrique domitri-
cem cotem. Plinius libro xxxvi., capite vii. meminit Naxii marmoris, quod diu fuit
in precio et hinc cotes dictas naxias, quae in insula Cypro nascerentur. Est autem
Naxus vna Cycladum haud procul a Paro, cuius marmora celebrantur ob cando-
rem. Pindari interpres ponit Naxum hanc in Creta, quid sequutus incertum. Pli-
nius ponit Naxum oppidum in Sicilia. Stephanus indicat hoc nomen, vt pleraque
sunt, compluribus locis esse commune. Addit Creticam cotem appellatam
Naxiam, quae eadem dicta sit ναξίας. Subindicat autem hoc prouerbium magis
pertinere ad diiudicandum et pro|dendum, quod fallebat, quam ad robur, quem-
admodum ante de Lydio lapide diximus. Vnde considerandum, an in Plinio
pro Cypro legendum sit Creta [G] aut Naxo.

[A]FERREVS, AHENEVS644



960




965




970




975




980




985
Simili figura ferrea atque ahenea dicuntur, quae solida firmaque significamus. Ver-
gilius:
 Non mihi si centum linguae sint oraque centum,
 Ferrea vox.
Quo quidem in loco videtur expressisse illud Homericum ex secundo Iliados
libro:
 Οὐδ᾿ εἴ μοι δέκα μὲν γλῶσσαι δέκα δὲ στόματ᾿ εἶεν,
 Φωνὴ δ᾿ ἄρρηκτος, χαλκοῦν δέ μοι ἦτορ ἐνείη,  id est
 Non mihi si sint ora decem totidem quoque linguae,
 Vox infracta animusque mihi simul aereus adsit.
Horatius in prima epistola: Hic murus aheneus esto. De decreto animi non
conuellendo. Homerus Iliados Χ:
 Ἦ γὰρ σοί γε σιδήρεος ἔνδοθι θυμός,  id est
 Ferrea nimirum tibi mens in pectore clausa est. 173
Idem Odysseae Ε:
 Οὐδέ μοι αὐτῇ
Θυμὸς ἐνὶ στήθεσσι σιδήρεος, ἀλλ᾿ ἐλεήμων,  id est
 Neque enim mihi scilicet ipsi
 Ferreus est animus sub pectore sed miserescens.
Et Iliados Ψ, σιδήρεον μένος τοῦ πυρός, id est ferream incendii vim, dixit.
 [G] Ἐν δὲ πυρὸς μένος ἧκε σιδήρεον,  id est
 Ferrea vero ignis venit in praecordia virtus. 174
[A] Paulo diuersius est, quod Cicero Attilium ferreum scriptorem vocat pro duro
atque imperito. Nam in artibus dura dicuntur, quae parum sunt artificiosa,
contra mollia, quae summa arte perfecta. Verba M. Tullii libro De finibus primo
sunt haec: Electram tamen male conuersam Attilii mihi legendam putem. De quo
Licinius: ferreum scriptorem, Verum opinor scriptorem, vt tamen legendus sit.
Eun-
dem in libris De diuinatione durissimum et malum poetam vocat.

[A]CORNEA FIBRA645




995
Neque dissimili figura dixit Persius: Neque enim mihi cornea fibra. Nam cornua
et durissima sunt et sensu carent [B] quemadmodum et vngues. Quanquam
potest et a corno arbore corneum dici, cuius lignum durissimum esse constat.
Persii carmen in prima satyra sic habet:
 Non ego cum scribo, siforte quid aptius exit,
 Quando haec rara auis est, si quid tamen aptius exit,
 Laudari metuam; neque enim mihi cornea fibra est.

[A] Vnde qui carent humanis affectibus robur, adamantem, silicem, ferrum,
cornu in pectore gestare dicuntur.

[A]AIACIS RISVS646




1000




5




10
LB 281
  c11-18


15




20



Αἰάντειος γέλως, id est Aiacinus risus. In eos, qui temere ac vecorditer rident. Id
quod apposite dicetur in homines mortiferis voluptatibus gaudentes breui peritu-
ros aut qui malefactis gaudent mox poenas daturi. Cuiusmodi risum eleganter
describit Homerus in Odysseae Y:
 Μνηστῆρσι δὲ Παλλὰς Ἀθήνη
 Ἄσβεστον γέλον ὦρσε, παρέπλαγξεν δὲ νόημα·
 Οἳ δ᾿ ἤδη γναθμοῖσι γελοίων ἀλλοτρίοισιν,
 Αἱμοφόρυκτα δὲ δὴ κρέα ἤσθιον, ὄσσε δ᾿ ἄρα σφέων
 Δακρυόφιν πίμπλαντο, γόον δὲ ὠΐετο θυμός,  id est
 Deinde procis risum commouit diua Minerua,
 Haud compescendum mentemque excussit, at illi
 Protinus attoniti malis risere alienis.
 Mandunt interea tabentes sanguine carnes.

 Lumina complentur lachrymis mens anxia moeret. |
Adagium natum est ex historia Aiacis. Is adeo grauiter tulisse legitur Vlyssem sibi
praelatum in capessenda successione armorum Achillis, vt prae dolore in insa-
niam versus sit. Itaque gladio destricto in gregem pecorum insiliit existimans sese
Graecorum copias caedere. Tum duos quosdam maximos sues a trabe suspensos
flagris cecidit arbitrans hos esse Agamemnonem atque Vlyssem, quorum alteri vt 175
iudici, alteri vt victori potissimum erat iratus. His igitur suibus plurimo cum risu
insultauit addens conuicia quaecunque suggerebat splendida bilis. Deinde postea
quam resipuisset partim pudore partim metu sibi mortem consciuit. Nec intem-
pestiuiter torquebitur in eos, quibus risus oboritur nulla de causa, quem vulgo
dicunt aut insaniae aut stultitiae argumentum esse. Attestatur et senarius ille
prouerbialis:
 Γελᾷ δ᾿ ὁ μῶρος, κἄν τι μὴ γελοῖον ᾔ,  id est
 Ridet fatuus, vt nulla risus causa sit.

[A]CANIS VINDICTAM176647

25

  c27-35


30




35




40




45

  c47-56


50




55


  c58-60

60




65




70




75



Κυνὸς δίκην, id est Canis vindictam. Macedonicum adagium in eos, qui praeter
expectationem poenas dant iis, quos aliquando laeserunt. Natum ab Euripidis
tragici poetae interitu. In Macedonia vicus quispiam est, qui Thracum dicitur,
propterea quod olim a Thracibus sit inhabitatus. Hic cum canis quidam Archelai
regis aberrasset, Thraces de more suo mactatum sacrificarunt ac deuorarunt.
Quod vbi comperisset Archelaus, talentum eis mulctam dicit. Verum cum illi
soluendo non essent, Euripidem subornarunt, qui regem exoraret, vt sibi mulc-
tam remitteret ita vt fecit. Postea vero cum Euripides in sylua quadam solus esset
et Archelaus a venatu reuerteretur, canes Euripidem cinctum discerpserunt deuo-
raruntque. Existimatum est autem eos canes ex eo prognatos fuisse cane, quem
Thraces sacrificarant. Hinc adagium apud Macedonas increbuit Canis vindictam,
subaudiendum 'passus est' aut aliud commodius. [B] Valerius Maximus libro ix.,
capite De morte non vulgari refert Euripidem, cum ab Archelao rege Macedo-
num coenae adhibitus fuisset, domum a conuiuio repetentem a canibus fuisse
discerptum. Eos canes ab aemulo quopiam immissos fuisse confirmat A. Gellius
Noctium Atticarum libro xv., capite vigesimo. Suidas addit hos aemulos fuisse
Arrideum Macedonem et Crateuam Thessalum poetam, quos Euripidis gloria
vrebat. Hi finxerunt eum a regiis canibus dilaceratum fuisse. Sunt qui narrent
eum non a canibus, sed a mulieribus fuisse dilaniatum, cum intempesta nocte
Craterum adolescentem peteret, Archelai amasium. Testatur enim et Gellius
Euripidem μισογύνη, id est mulierum osorem, fuisse. Sed quod ad superiorem atti-
net opinionem, fabulam non vsquequaque dissimilem narrat Plutarchus in dia-
logo De comparatione terrestrium animantium et marinorum. Pyrrhus, inquit,
rex iter faciens canem repperit corpus hominis interfecti seruantem, cumque
cognouisset eum tertium iam diem impastum manere nec a cadauere diuelli, ius-
sit extinctum sepeliri, canem secum adducendum curauit. Paucis post diebus
militum delectus est actus omnesque regem sedentem praeteribant. Aderat et
canis quietus interim, donec domini interfectores praetereuntes conspicatus est.
In hos protinus iratus cum clamore irruit ac saepius allatrauit subinde respectans
Pyrrhum, adeo vt non solum ipsi Pyrrho, sed et omnibus, qui aderant, suspicio
nasceretur. Proinde cum et aliae nonnullae coniecturae, ita vt fit, accederent
aliunde, duo comprehensi sunt et facinus confessi supplicio sunt affecti. Addit et
Hesiodi interfectores ab ipsius cane proditos supplicium dedisse. Subiicit his
quod sua me|moria dicit accidisse. Quidam irrupit in Aesculapii templum subla-
tis aureis et argenteis aliquot monumentis clam et ignotus, vt putabat, aufugit. At
canis, templi custos, cui nomen Capparus - [C] nam indignus qui periret ἀνώνυ-
μος - [B] cum videret neminem aedituorum sua voce commoueri, fugientem
sacrilegum est insequutus ac primum quidem saxis petitus haud tamen discede-
bat. Exorto die non accedebat propius, sed procul oculis obseruans sectabatur nec
cibum obiectum capiebat. Rursum iuxta dormientem cubabat et ipse et abeun-
tem ad consimilem modum insequebatur. Quod si qui viatores fuissent obuii, iis
cauda adblandiebatur, in illum vnum latrabat ac saeuiebat. Haec cum ab aliis alii
didicissent simulque et canis et hominis figuram cognouissent, sacrilegum appre- 177
henderunt et ad supplicium duxerunt cane praecedente hilari iam ac gestiente,
quod maleficum esset venatus. Vnde ei cani de publico pastus decretus est
eiusque rei cura sacerdotibus mandata.
Verum vt ad prouerbium redeamus, apparet apte dici posse et in hunc sensum,
quoties autor illati mali dissimulatur. Veluti cum veneno tollitur inimicus et spar-
gitur in vulgum rumor illum febri perisse, aut cum princeps immissis in aedes
alicuius satellitibus omnia diripit et fama dissipatur a latronibus fuisse spoliatas,
aut cum tyrannus subuertit eum, cui male vult, deinde facti inuidia confertur in
magistratus, tanquam illo inscio fecerint. Videtur hinc fluxisse, quod hodie pas-
sim apud Germanos dictitant, vbi quid accidit incommodi certi incerto autore
quodque nemini possis imputare, id canis accidisse morsu.

[A]IN TVO REGNO648

80




85



Quod cuiusque priuatum est, regnum eius dicitur. Inde et Meliboeus Vergilianus:
 Post aliquot, mea regna, videns mirabor aristas.
Scaeuola apud Ciceronem in Oratore: Id nisi in tuo regno essemus, non tulissemus, 178
id est in tua villa. Nam Crasso loquitur in Tusculano, quae villa tum erat Crassi.
Quinetiam vulgo iactatur adagium suae quenque domi regem esse, quod tamen
ab ipsa vsque antiquitate manasse videtur. Quandoquidem apud Homerum
Odysseae Α versiculus hic extat:
 Αὐτὰρ ἐγὼν οἴκοιο ἄναξ ἔσομ᾿ ἡμετέροιο,  id est
 Aedibus in nostris ego regem gessero sane.

[A]IN TVO LVCO ET FANO EST SITVM649

90



In tuo luco et fano legitur apud Plautum pro eo, quod est in tua potestate, tuo
arbitrio, tua tutela, tua manu. Translatum a fanis et lucis numinibus dicatis.
Nonnihil diuersum est quod ait M. Tullius in oratione pro Aulo Cecinna: In meis
castris praesidiisque versaris
, id est mecum facis et pro me pugnant quae dicis.

[A]INTRA SVAS PRAESEPES650

95




100


Simili figura dicit Plautus in Cassina:
 Scit, si id impetret,
 Futurum quod amat intra praesepeis suas
,
pro eo, quod est certum ac paratum. Nam quod intra septa nostra clausum sit, id
tuto certoque possidemus. Dictum est autem in senem dantem operam, vt ancilla
quam amabat villico suo nuberet hoc quidem consilio, vt insciente vxore, cum
liberet, ea ruri potiretur. Idem in Rudentibus:
 Ad herum arbitrum vocat me hic intra praesepes meas.

[A]IN AERE MEO EST651


105




110

Quem nobis officiis obstrictum significamus ita, vt iam totus certoque noster sit,
eum in aere nostro dicimus esse. Nam antiquitus omnis pecunia aerea erat auri
vsu nondum reperto in feriendis nomismatis. Memini legere apud Ciceronem
libro Epistolarum familiarium decimotertio: [E] Et mehercle semper sic in animo
habui te in aere meo esse propter Lamiae nostri coniunctionem et singularem necessi-
tudinem. Item libro decimoquinto: Marcum Fabium, quod mihi amicum tua com-
mendatione das, nullum in eo facio quaestum. Multi enim anni sunt, quum ille in
aere meo est et a me diligitur. |

LB 283 [A]A TENERIS VNGVICVLIS652



115




120

Ἀπὸ τῶν ἁπαλῶν ὀνύχων, id est A teneris vnguiculis, pro eo, quod est a prima pue-
ritia. Translatum a catulis, quorum vnguiculi nondum duruerunt. M. Tullius: A
teneris, vt Graeci dicunt, vnguiculis. Flaccus in Odis:
 Et incestos amores 179
 De tenero meditatur vngui.
Plutarchus in libello De puerorum institutione: Ὡς ἂν ἔνδοθεν καὶ τὸ δὴ λεγόμε-
νον ἐξ ὀνύχων ἀγαπῶσι τὰ τέκνα, id est Vt intrinsecus et quod dicitur ab vnguicu-
lis ament liberos, [H] hoc est a prima statim infantia. De matribus loquitur, quae
suis vberibus lactant foetus suos.

[A]AB INCVNABVLIS653



125




130




135


Eundem habet sensum Ab incunabulis, id est a primis vitae rudimentis. Plautus
in Pseudolo:
 Sed hic seruus Carysto huc qui aduenit, quid sapit 180
 Vsque a cunabulis?
Item Titus Liuius: Ab incunabulis imbutum odio tribunorum. M. Tullius oratoris
incunabula vocat primam illam a fundamentis institutionem. Et Vergilius: Gentis
cunabula nostrae.
[F] Aurelius libro Pandectarum primo, titulo De officio prae-
fecti praetorio: His cunabulis praefectorum autoritas initiata intantum meruit
augeri, vt appellari a praefectis praetorio non possit.
[H] Aristoteles in Ethicis libro
secundo dicit ἐκ νηπίων, ἐκ νέων. Quorum posterius citat ex Platone. Est autem
is locus apud Platonem libro De legibus decimo: Νῦν οὖν πειθόμενοι τοῖς μύθοις,
οὓς ἐκ νέων παίδων ἔτι ἐν γάλαξι τρεφόμενοι τροφῶν τε ἤκουον καὶ μητέρων etc.,
id est Nunc vero credentes fabulis, quas a pueris quum adhuc lacte aleremur a nutri-
cibus ac matribus audiuimus.
[A] Similiter et crepundia pro prima aetate acci-
piuntur.

[F]CVM LACTE NVTRICIS654


140


Cognatum est his, quae superius retulimus, Ab incunabulis, A teneris vnguiculis.
Cicero Tusculanarum quaestionum libro iii.: Nunc autem simul atque aediti in
lucem et suscepti sumus, in omni continuo prauitate et in summa opinionum peruer-
sitate versamur, vt pene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur.

[A]ANTE VICTORIAM ENCOMIVM CANIS655


145




150




155




160

Πρὸ τῆς νίκης τὸ ἐγκώμιον ᾄδεις, id est Ante victoriam encomium canis. In eum,
qui praepropere gloriatur re nondum confecta. Nam apud Graecos, qui rem
strennue gessissent in bello, oratione quapiam aut carmine laudabantur; quae
laudatio proprie encomium dicitur. Extat enim Theocriti carmen in laudem Pto-
lemaei, cui titulus Encomium, et Luciani Demosthenis encomium. Apud Roma-
nos ouationes, supplicationes, triumphi praemia virtutis erant; vnde liceat dicere
'Antequam viceris, triumphum paras'. [D] Plato in Lyside: Πρὶν νενικηκέναι
ποιεῖς τε καὶ ᾄδεις εἰς ἑαυτὸν ἐγκώμιον, id est Priusquam viceris, et facis et canis de
teipso encomium. [A] Non abludit hinc, quod ait Plato in Theaeteto: Φαινόμεθα
ἀγεννοῦς ἀλεκτρυόνος δίκην πρὶν νενικηκέναι ἀποπηδήσαντες ἀπὸ τοῦ λόγου ᾄδειν,
id est Videbimur galli ignaui more, priusquam vicerimus a sermone desilientes
canere. [B] Siquidem hic mos animanti cantu victorem se testari. [F] tiuc perti-
net illud, quod alibi retulimus [G] ex Solonis autoritate: [F] Ὅρα τέλος μακροῦ
βίου. Tum illud Pindari in Isthmiis:
 Ἔστιν δ᾿ ἀφάνεια τύχας καὶ μαρναμένων,
 Πρὶν τέλος ἄκρον ἱκέσθαι,  id est
Est autem incerta fortuna etiam pugnantium, priusquam ad summum finem perue-
niatur.

[A]OMNES ATTRAHENS VT MAGNES LAPIS181656



165




170

LB 284

  c174-179
175




180




185



 Πάντας γ᾿ ὑφέλκων οἷα Μαγνῆτις λίθος,  id est
 Cuncta attrahens haud aliter ac Magnes lapis.
Hoc carmen Suidas citat ex Piside. Videtur prouerbiale. Metaphora ducta a 182
natura lapidis ferrum ad se trahentis et attractum tenentis, quem quidam eun-
dem putant cum eo, quem Heracleum vocant, cuius alibi mentionem fecimus
[G] in prouerbio Lydius lapis. [A] Hoc miraculi Plinius verbis attollit lib. xxxvi.,
cap. xvi. ad hunc modum: Quid lapidis rigore pigrius? Ecce sensus manusque tribuit
illi. Quidferri duritia pugnacius? Sed cedit et patitur mores trahiturque a magnete
lapide domitrixque, illa rerum omnium materia ad inane, nescio quid, currit atque
vt propius venit assistit tenetur|que et complexu haeret. Sideriten ob hoc alio nomine
appellant, quidam Heracleon. Magnes appellatus est ab inuentore, vt autor est Nican-
der, in India repertus. Hactenus Plinii verba reddidimus. Inter multas magnetis
species Aethiopicum commemorat attractu vsqueadeo efficaci, vt non ferrum
modo, verumetiam alterum magnetem ad se trahat. Eoque tantus huius lapidis
honos, vt argento expendi soleat. Commemorat et haematiten non perinde in
attrahendo ferro violentum, sed alio insignem miraculo. Siquidem vt est colore
sanguineo - nam hinc etiam vocabulum - ita, si teratur, sanguinem reddit. Huius
igitur lapidis tam prodigiosa vis prouerbio locum fecit. Citat Suidas Euripidem ex
Oeneo:
 Ὥστε Μαγνῆτις λίθος
 Τὴν δόξαν ἕλκει καὶ μεθίστησιν πάλιν,  id est
 Sic vti Magnes lapis
 Mentem trahit transfertque rursum ac dimouet.
Confine est illi, quod alibi diximus,
 Ἐφ᾿ ἑαυτὸν ἕλκων ὥστε καικίας νέφος,  [B] id est
 Ad se attrahens, vt caecias nubes trahit.

[A]IN SYLVAM LIGNA FERRE657

190




195




200

In syluam ligna ferre est aliquem iis rebus augere velle, quibus ipse maxime abun-
det. Horatius in Sermonibus:
 Atque ego cum Graecos facerem natus mare citra
 Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus
 Post mediam noctem visus, cum somnia vera
:
 In syluam non ligna feras insanius ac si
 Graecorum malis magnas implere cateruas.
Eadem ratione dicimus: In mare deferre aquam, quorum vtrunque nos in epi-
grammate quodam coniunximus,
 Largiri numeros tibi, Petre, hoc est
 Syluae ligna, vago mari addere vndas.
Vtrunque congruit cum eo, quod alio retulimus loco, Vlulas Athenas.

[A]LVMEN SOLI MVTVAS183658



205




Τὸ φῶς ἡλίῳ δανίζεις, id est Lumen soli mutuum das. Cum docemus doctissi-
mum, monemus vehementer prudentem aut cum conamur exponere, quae per se
sunt clarissima, aut sermone celebrare, quae sua sponte sat illustria sunt. Sol enim 184
fons omnis luminis putatur, qui lucem mutuare solet, non mutuo accipere.
Refertur in iis collectaneis, quae Plutarchi titulo circumferuntur. Est simile quid-
dam apud Fabium de iis, qui per se clara conantur illustrare, eos perinde facere,
quasi si quis studeat clarissimo soli mortale lumen inferre.

210 [A]FONTES IPSI SITIVNT659





215

Fontes ipsi sitiunt. Ironia prouerbialis in eos, qui petunt ab aliis, quod ipsis affa-
tim abundet domi. Cicero ad Quintum fratrem: Tibi, quod rogas, quoniam ipsi
fontes iam sitiunt, si quid habebo spacii, scribam.
Significat fratrem magis abundare
versibus, quos tamen a se petat perinde quasi carminum indigens. [I] Idem ad
Atticum libro xii.: Non ad διψῶσαν κρήνην, sed ad ἡρίνην eum venisse vt scribis in
tantis praesertim angustiis.

[A]IPSA OLERA OLLA LEGIT660



220




225
LB 285


Ipsa olera olla legit. In eos quadrabit, qui suum ipsorum vitium in aliud quippiam
reiiciunt aut qui sic ad scelus aliquod quasi facti sunt, vt non possint non pec-
care. Catullus in Caesarem:
 Mentula moechatur, moechatur mentula certe.
 Hoc est, quod dicunt, ipsa olera olla legit.

[B] Nam olla coquendis oleribus nata est, vel quod absurdissimum sit, si quis
dicat ollam legere olera, quae non coquet, nisi si quis immiserit. Non igitur olla
in causa est, sed qui iniicit mala olera. [E] Non est admodum huic dissimile,
quod ex Homero ceu prouerbiale citat | Tertullianus: Ipsum ferrum virum attra-
hit.
Id a nobis alio dictum est loco [G] in prouerbio Tollenda mali occasio. Item
Ipsa olla lenticulam attigit.

[A]OEDIPI IMPRECATIO661

230
  c231-240



235




240




245




250




255




260




265




270




275



Οἰδίποδος ἀρά, id est Oedipi imprecatio. De tragicis et ingentibus malis. Qui
Graeca colligunt adagia, citant ex Aeschylo huiusmodi fabulam: Eteocles et Poly-
nices de more patri ex vnoquoque sacro partem anteriorem mittebant. Cum
autem aliquando per imprudentiam atque incogitantiam coxam, hoc est poste-
riorem partem, misissent, ille existimans id non obliuione neque imprudentia,
sed contumeliae causa factum imprecationibus diris eos est execratus. Alii narrant
Oedipum, simulatque cognouisset se parricidam esse tum autem cum matre
consuetudinem habuisse, suis ipsius manibus oculos sibi eruisse. Quae res vbi 186
eius loci incolis cognita est, Oedipum expulerunt vrbe. Ille in exilium abiens
filios, quod patrem in calamitate non defenderent, execrationibus deuouit. Quae
quidem neutiquam irritae fuerunt, nam iuuenes mutua caede extincti sunt.
Mater sibi mortem consciuit, Oedipus ipse fulmine ictus interiit. Cuiusmodi
autem fuerint huiusmodi imprecationes, Diogenes Cynicus apud Laertium pro-
pemodum indicat, qui per iocum dicere solitus erat sibi τὰς τραγικὰς ἀράς, id est
tragicas execrationes, occurrisse. Esse enim sine domo, sine ciuitate, priuatum
patria, pauperem, palantem, vitam in diem agentem. Sophocles in Tyranno fin-
git Oedipum ignarum etiamnum de quo Phoebus dixisset exigendo, tanquam qui
ciuitatem suis sceleribus pollueret, multa dira in eum, hoc est in se, precantem.
Euripides in Phoenissis:
 Ἀρὰς ἀρᾶται παισὶν ἀνοσιωτάτας,  id est
 Dirissimas preces precatur liberis.
Verba Iocastae de Oedipo. Idem in Oedipo Coloneo sic Oedipum imprecantem
facit Polynici, vt fraterna manu occideretur vicissimque occideret:
 Τάσδε συλλαβὼν ἀράς,
 Ἅς σοι καλοῦμαι, μήτε γῆς ἐμφυλίου
 Δορὶ κρατῆσαι μήτε νοστῆσαί ποτε
 Τὸ κοῖλον Ἄργος, ἀλλὰ συγγενεῖ χερὶ
 Θανεῖν κτανεῖν θ᾿ ὑφ᾿ οὗπερ ἐξελήλασαι.
 Τοιαῦτ᾿ ἀρῶμαι καὶ καλῶ τοῦ Ταρτάρου
 Στυγνοῦ πατρῷον Ἔρεβος,
et reliqua quae sequuntur. Id est
 Haec te sequantur agmine imprecamina
 Tibi quae imprecor, vti neue natali solo
 Potiare bello neue ad Argos postea
 Redire liceat, imo fraterna manu

 Perimaris ac vicissim eum dedas neci,
 Qui te expulit, fratrem. Ista vobis imprecor
 Testorque patrii triste numen Tartari.

Horatius hoc genus imprecationis diras vocat in Odis:
 Diris agam vos, dira deprecatio
 Nulla expiatur victima.
Huiusmodi autem parentum in liberos deuotiones esse formidandas Homerus
quoque testatur Iliados Ι, cum Phoenix narrat se paternis execrationibus
obnoxium fuisse idque contigisse quod illi fuerant imprecatae. Carmen Homeri
sic habet:
 Μή ποτε γούνασιν οἷσιν ἐφέσσηται φίλον υἱὸν 187
 Ἐξ ἐμέθεν γεγαῶτα· θεοὶ δ᾿ ἐτέλειον ἐπαράς,  id est
 Orat, ne in genibus proles aliquando sederet
 Ex me nata suis; diique audiuere precantem.

[A]EFFICIMVS PRO NOSTRIS OPIBVS MOENIA662

280




285


Efficimus pro nostris opibus moenia. Quadrat in tenui fortuna paruisque faculta-
tibus homines, qui tamen ipsi quoque pro rei modulo viuunt laute. Plautus in
Sticho:
 Quibus diuitiae sunt domi, scaphiis et cantharis
 Batiochis bibunt. Nos nostro Samiolo poterio
,
 Tamen viuimus nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia.
Hactenus Plautus. Itidem vulgo dicitur hodieque pusillae auiculae pusillos nidu-
los construunt. |

LB 286 [A]OMNIVM RERVM VICISSITVDO EST188663


290




295




300




305




310




315




320




325




330




335




340




345



LB 287
350




355



Terentius in Eunucho: Omnium rerum vicissitudo est. Quae sententia significat in
rebus mortalium nihil esse perpetuum, nihil stabile, sed omnia velut aestuario
quodam fluxu refluxuque decedere atque accedere. Atque his vicibus fortunae ab
aliis ad alios transferuntur imperia, opes, gloria, voluptas, eruditio, denique quic-
quid est aut commodorum aut incommodorum. Sophocles in Oedipo Coloneo
has rerum humanarum vices eleganter describit:
 Μόνοις οὐ γίγνεται
 Θεοῖσι γῆρας οὐδὲ κατθανεῖν ποτε,
 Τὰ δ᾿ ἄλλα συγχεῖ πάνθ᾿ ὁ παγκρατής χρόνος.
 Φθίνει μὲν ἰσχὺς γῆς, φθίνει δὲ σώματος,
 Θνήσκει δὲ πίστις, βλαστάνει δ᾿ ἀπιστία,
 Καὶ πνεῦμα ταὐτὸν οὔποτ᾿ οὔτ᾿ ἐν ἀνδράσιν
 Φίλοις βέβηκεν οὔτε πρὸς πόλιν πόλει.
 Τοῖς μὲν γὰρ ἤδη τοῖς δ᾿ ἐν ὑστέρῳ χρόνῳ
 Τὰ τερπνὰ πικρὰ γίγνεται καὖθις φίλα.
Quorum carminum sententiam vtcunque reddemus:
 Solis deis
 Nunquam senecta molesta nec mors accidit,
 At reliqua miscet cuncta tempus impotens.
 Terrae per hoc vis atque robur interit
 Simulque nostri corporis perit vigor.
 Moritur fides, perfidia pullulat inuicem,
 Nec animus idem nec eadem fragrantia
 Haud vnquam amico durat erga amiculum
 Nec ciuitati in ciuitatem permanet.
 Siquidem his statim, illis post pusillum temporis
 Iucunda quae fuerant, amara ac tristia et
 Ingrata dudum gratafiunt inuicem.
Homerus item Iliados Ζ: Νίκη δ᾿ ἐπαμείβεται ἄνδρας, id est Nunc his, nunc illis
contingit vincere.
Item Iliados Σ:
 Ξυνὸς Ἐνυάλιος καί τοι κτανέοντα κατέκτα,  id est
 Communis Mars inque vicem perimit perimentem.
Neque vero praetereundum hoc loco bellissimum eiusdem poetae figmentum de
duobus doliis, ex quibus Iupiter varie miscet res mortalium. Carmen extat in Ilia-
dos vltimo libro, quod non ab re fuerit adscribere:
 Δοιοὶ γάρ τε πίθοι κατακείαται ἐν Διὸς οὔδει
 Δώρων, οἷα δίδωσι, κακῶν, ἕτερος δὲ ἐάων·
 Ὧι μέν κ᾿ ἀμμίξας δώῃ Ζεὺς τερπικέραυνος,
 Ἄλλοτε μέν τε κακῷ ὅ γε κύρεται, ἄλλοτε δ᾿ ἐσθλῷ,  id est 189
 Dolia nanque Iouis duo stant in limine plena
 Muneribus quae is donat, in hoc mala sunt, bona in illo.

 Hinc miscens dispensat acuto fulmine gaudens,
 Nunc mala distribuens ac tristia, nunc bona rursum.
Tractum videtur adagium ab Aesopi responso. Is enim rogatus autore Laertio,
quid ageret Iupiter, respondit: Τὰ μὲν ὑψιλὰ ταπεινοῖ, τὰ δὲ ταπεινὰ ὑψοῖ, id est
Deprimit excelsa et tollit humilia. Euripides in Ione:
 Τὰ θνητὰ τοιαῦτα· οὐδὲν ἐν ταὐτῷ μένει,  id est
 Eiusmodi mortalium
 Sunt res, vt in eodem nihil duret statu.

Euripides in Icetidibus:
 Ὁ γὰρ θεὸς πάντ᾿ ἀναστρέφει πάλιν,  id est
 Fortuna cuncta versat in contrarium.
Theognis in sententiis: 190
 Ζεὺς γάρ τοι τὸ τάλαντον ἐπιρρέπει ἄλλοτε ἄλλῳ
 Ἄλλοτε μὲν πλουτεῖν, ἄλλοτε δ᾿ οὐδὲν ἔχειν,  id est
 Nunc etenim huic libram inclinat, nunc Iuppiter illi,
 Vt modo sis diues, nil modo possideas.
In quibus versibus Theognis, vt illud obiter indicem, allusit ad locum Homeri-
cum in Iliados Θ, vbi Iupiter aureis lancibus expendit Troianorum ac Graecorum
fata. Fertur in eandem sententiam huiusmodi versiculus: |
 Τὰ θνητὰ πάντα μεταβολὰς πολλὰς ἔχει,  id est
 Varias vices res obtinent mortalium.
Celebratur et hoc dictum Κύκλος τὰ ἀνθρώπινα, id est Circulus res mortalium, [B]
vt subaudias 'sunt', [A] quod circumagantur et velut in orbem recurrant fortuna
versante rotam. Item Pindarus in Therone:
 Ῥοαὶ δ᾿ ἄλλοτ᾿ ἄλλαι
 Εὐθυμιᾶν τε μέτα καὶ πόνων ἐς ἄνδρας ἔβαν.
Quorum carminum sensus est: Iucunda ac tristia aestus in morem vicissim accidere
mortalibus.
Homerus locis aliquot appellat ἑτεραλκέα νίκην, id est victoriam alter-
natim nunc his, nunc illis obtingentem.

[A]IVCVNDA VICISSITVDO RERVM664

360




365




370




375




380

Μεταβολὴ πάντων γλυκύ, id est Iucunda rerum omnium vicissitudo. Sententia
prouerbialis cum ab aliis passim autoribus vsurpata tum vero ab Aristotele
secundo Rhetoricarum praeceptionum libro: Καὶ τὸ μεταβάλλειν ἡδύ· εἰς φύσιν
γὰρ γίνεται μεταβάλλειν. Τὸ αὐτὸ ἀεὶ ὑπερβολὴν ποιεῖ τῆς καθεστώσης ἕξεως, ὅθεν
εἴρηται, μεταβολὴ πάντων γλυκύ, id est Varietas quoque vicissitudoque iucunda. Fit
enim iuxta naturam transmutatio. Quod autem semper idem stati perpetuique habi-
tus parit satietatem. Vnde illud dictum est: vicissitudo rerum omnium iucunda.

Vsurpatur ab eodem libro Moralium Eudemiorum septimo. Sumptum apparet ex
Euripidis Oreste:
 Μεταβολὴ πάντων γλυκύ,  id est
 Mutatio iucunda rerum est omnium.
Eodem allusit Vergilius in Bucolicis:
 Alternis dicetis, amant alterna camoenae.
Fertur et mimus quidam in hanc sententiam non illepidus:
 Nil iucundum, nisi quod commendat varietas.
Item alter huic consimilis:
 Bonarum rerum consuetudo pessima est. 191
Ea rerum natura, eiusmodi sensus humani fastidium, vt nihil esse possit tam
suaue, quod non abeat in nauseam, si paulo diutius vtare, nihil tam egregium,
quod idem diu placere possit. Vnde et illud Iuuenalis: Voluptates commendat
rarior vsus. Varietas autem tantam in omni re vim habet, vt commendatione
nouitatis interdum et pessima pro optimis placeant.

[A]INVITIS CANIBVS VENARI665



385




Inuitis canibus venari. Hoc adagio significatum est non sat feliciter succedere,
quod a nolentibus extorquetur. Neque eorum officio vtendum, qui non ex animo
operam suam nobis commodant. Apud Plautum in Sticho Panegyris patri inter-
minans, ne se suamque sororem inuitas viris collocet,
 Stultitia est, inquit, pater, venatum ducere inuitas canes,
additque sententiam, qua metaphoram explicat,
 Hostis est vxor inuita quae ad virum nuptum datur.

390 [A]INVITOS BOVES PLAVSTRO INDVCERE192666





395

Simile dictum etiam hodie perseuerat vulgo celebratum incommodum esse
'bubus inuitis plaustrum ducere' aut 'inuitis equis plaustrum agere'. Videtur
autem ex Theognide sumptum:
 Μὴ μ᾿ ἀέκοντα βίῃ κεντῶν ὑφ᾿ ἅμαξαν ἔλαυνε,  id est
 Inuitum ne me scutica stimulisque subactum
 Vi studeas vnquam ducendo inducere plaustro.

[A]VELOCEM TARDVS ASSEQVITVR667



400




LB 288
406



410




415


  c418-420

420
  c420-427



425




430


Κιχάνει τοι βραδὺς ὠκύν, id est Assequitur celerem tardus. In eum competet, qui
viribus imbecillior arte atque ingenio vincit potentiorem. Natum adagium ex
Odysseae Θ, vbi lepidissima narratur fabula, quemadmodum Vulcanus claudus,
cum suspectam haberet vxorem Venerem, quod furtim cum Marte congrederetur,
nec vires suppeterent, quibus adulterum deprehenderet, ad artes atque ingenium
confugit. Lectum suum adamantinis atque inuisibilibus catenulis circumuinxit;
quod vbi fecisset, foras abire se simulat. Deinde cum in arctissimis essent com-
plexibus Mars et Venus vinculis illis hoc magis irretiti, quo | magis se circumage-
rent, ecce tibi repente redit Vulcaftus et prodente sole deos omnes adhibet depre-
hensi adulterii testes. Quo loco Homerus:
 Κιχάνει τοι βραδὺς ὠκύν,
 Ὡς καὶ νῦν Ἥφαιστος ἐὼν βραδὺς εἷλεν Ἄρηα
 Ὠκύτατόν περ ἐόντα θεῶν οἳ Ὄλυμπον ἔχουσι,
 Χωλὸς ἐὼν τέχνησι· τὸ καὶ μοιχάγρι᾿ ὀφέλλει,  id est
 Nonnunquam assequitur tardus celeremque citumque,
 Sicuti nunc Vulcanus, vt est vestigia tardus,
 Mauortem cepit, qui pernicissimus vnus
 Cunctorum quicunque tenent supera astra deorum,
 Et quanquam est claudus pede, rem tamen arte peregit.
 Proinde etiam debet poenas deprehensus adulter.
Eodem pertinet apologus de vulpe et coruo praedam eandem cursu petentibus,
quam vulpes celeritate impar ingenio sibi vindicauit. Item de cancro cursu cum
vulpe certante. Item de corydo auicula volatu certante cum aquila. [B] Accidit
huiusmodi quiddam et in piscibus, vt, qui tardissimi sint, arte capiant velocissi-
mos. Quorum de numero est raia, quae abdens sese locis harenosis aut limosis
capillamentis illis suis porrectis pisces allicit allectosque ad os vsque pertrahit.
Item torpedo abscondit sese in harena limoue ac pisces forte incidentes torpore
afficit atque ita depascitur. Qua quidem arte venatur etiam hominem. Occultat
sese et pastinaca, Graecis trigonis dicta, sed diuersa ratione. Atque ita fit, vt, cum
sint ipsae segnes, tamen aliquando capiantur mugilem habentes in aluo. Autor est
Aristoteles libro De naturis animalium nono. Plinius autem libro nono testatur
mugilibus praecipuam esse velocitatem, vt aliorum piscium vim timentes trans- 193
uersa nauigia superiactent. [A] Theognis adagium retulit ad hunc modum:
 Καὶ βραδὺς εὔβουλος εἷλεν ταχὺν ἄνδρα διώκων,  id est
 Callidus ac tardus celerem insectando prehendit.

[A]AQVILAM TESTVDO VINCIT668


435




440


Ab hoc non discrepat illud, quod refert Diogenes Laertius in vita Menedemi phi-
losophi ex Achaei poetae satyra, cui titulus Omphale:
 Ἡλίσκετ᾿ ἆρα γε καὶ πρὸς ἀσθενῶν ταχὺς 194
 Καὶ πρὸς χελώνης ἀετὸς ἐν βραχεῖ χρόνῳ,  id est
 Capta est profecto celer ab imbecillibus
 Et aquila tempore in breui a testudine.
Hos senarios ait vsurpare solitum Menedemum in eos, qui secum in ciuilibus
honoribus contenderent. Accipi potest per ironiam aut simpliciter, vbi quis
potentiorem arte vincit et quod viribus non potest, assiduitate conficit.

[A]INTEMPESTIVA BENEVOLENTIA NIHIL A SIMVLTATE DIFFERT669


445




450




455


  a458-464

460

LB 289


465




470
Senarius est Graecis prouerbii vice celebratus:
 Ἄκαιρος εὔνοι᾿ οὐδὲν ἔχθρας διαφέρει,  id est
 Par odio importuna beneuolentia.
[E] Suidas in dictione ἄκαιρος narrat hoc versu Hippolytum respondisse Phae-
drae nouercae dicenti se illius amore captam esse. [A] Quadrabit in eos, qui dum
officiosi student esse, non habita temporis ratione nocent aut molesti sunt sedu-
litate. [B] Veluti qui non apto tempore obiurgant amicum aut qui immodicis et
intempestiuis laudibus conciliant homini inuidiam aut qui pecuniam suppeditant
adolescenti, qua fiat deterior. [A] Fertur et alter huic consimilis:
 Φίλος με βλάπτων οὐδὲν ἐχθροῦ διαφέρει,  id est
 Cum nocet amicus, nihil ab hoste discrepat.
Huc respexit Horatius in Epistolis: Nil moror officium quod me grauat. Rursum
alibi:
 Sedulitas autem, quem stulte diligit, vrget.
[G] Itidem Seneca libro De beneficiis ii., Saepe, inquit, nihil interest inter amico-
rum munera et hostium vota. Quicquid illi accidere optant, in id horum intempes-
tiua indulgentia impellit atque instruit. Quid autem turpius quam quod euenit fre-
quentissime, vt nihil intersit inter odium et beneficium? In his Senecae verbis pro
vota, quod nos ex vetustis exemplaribus reposuimus, vulgati codices | habebant
acta. Id admonendum erat, ne quis ignarus vt mendum tollat, quod in multis
antehac vsu venit. [H] Huc pertinet illud Ennianum optimo iure laudatum a
Cicerone libro ii., De officiis:
 Benefacta male locata malefacta arbitror.
[G] Prouerbio [C] accedet nonnihil gratiae, si paulo longius deflectatur, veluti si
dicas nullos aeque nocere bonis literis atque hos, qui sedulo quidem, at parum
feliciter tractant eas. Aut neminem magis officere famae quam ineptum praeco-
nem. Aut secundam fortunam nocentiorem esse aduersa.

[A]NOSCE TEMPVS195670




475




480




485




490




495

  c497-502
  a497-503

500




505




510




515

LB 290


520




525




530




535




540




545




550




555


Γνῶθι καιρόν, id est Noueris tempus. Celebratur in primis inter vii sapientum
apophthegmata ac, vt alia pleraque, pluribus autoribus ascribitur a nullo non
vsurpatum. Hesiodus:
 Μέτρα φυλάσσεσθαι· καιρὸς δ᾿ ἐπὶ πᾶσιν ἄριστος,  id est
 Obseruato modum, nam rebus in omnibus illud
 Optimum erit, si quis tempus spectauerit aptum.

Huc allusit Theocritus in Idyllio Λ:
 Ἀλλὰ τὰ μὲν θέρεος, τὰ δὲ γίγνεται ἐν χειμῶνι,  id est
 Verum alia aestiuo atque hyberno tempore fiunt.
Quin et Isocrates ad Demonicum scribit iniucundum in omni re esse, quicquid 196
intempestiuum sit. Adeo cunctis in negociis plurimum habet momenti temporis
et opportunitatis obseruatio. Idem admonent Graecorum sententiae:
 Ὡς μέγα τὸ μικρόν ἐστιν ἐν καιρῷ δοθέν,  id est
 Vel maxima est pusilla res loco data.
Rursus alia:
 Καλὸν τὸ καιροῦ παντὸς εἰδέναι μέτρον,  id est
 Res bella cuncti nosse temporis modum.
Praeterea Pindarus [E] in Pythiis: [A] Ὁ δὲ καιρὸς ὁμοίως / Παντὸς ἔχει κορυφάν,
id est Tempus pariter in omni re fastigium obtinet. Item illud Horatii:
 Dulce est desipere in loco.
Tantam vim habet opportunitas, vt ex honesto inhonestum, ex damno lucrum,
ex voluptate molestiam, ex beneficio maleficium faciat et contra breuiterque
rerum omnium naturam permutet. Haec in aggrediundo conficiendoque negocio
praecipuum habet momentum, vt non sine causa veteres videantur eam diuini-
tate donasse, tametsi apud Graecos mas est hic deus appellaturque Καιρός. [B]
Eius simulachrum ad hunc modum fingebat antiquitas. Volubili rotae pennatis
insistens pedibus, vertigine quam citatissima semet in orbem circumagit, priore
capitis parte capillis hirsuta, posteriore glabra, vt illa facile prehendi queat, hac
nequaquam. Vnde dictum est occasionem arripere. Ad quod erudite simul et ele-
ganter allusit quisquis is fuit, qui versiculum hunc conscripsit:
 Fronte capillata, post haec Occasio calua.
Sed [A] libet et Posidippi super hac re carmen adscribere, quod quamobrem Poli-
tianus omittendum existimarit, admiror. Est autem huiusmodi:
 Τίς πόθεν ὁ πλάστης; Σικυώνιος. Οὔνομα δὴ τίς;
 Λύσιππος. Σὺ δὲ τίς; Καιρὸς ὁ πανδαμάτωρ.
 Τίπτε δ᾿ ἐπ᾿ ἄκρα βέβηκας; Ἀεὶ τροχάω. Τί δὲ ταρσοὺς
 Ποσσὶν ἔχεις διφυεῖς; Ἵπταμ᾿ ὑπηνέμιος.
 Χειρὶ δὲ δεξιτερῇ τί φέρεις ξυρόν; Ἀνδράσι δεῖγμα,
 Ὡς ἀκμῆς πάσης ὀξύτερος τελέθω.
 Ἡ δὲ κόμη, τί κατ᾿ ὄψιν; Ὑπαντιάσαντι λαβέσθαι.
 Νὴ Δία τἀξόπιθεν πρὸς τί φαλακρὰ πέλει;
 Τὸν γὰρ ἅπαξ πτηνοῖσι παρατρέξαντά με ποσσίν,
 Οὔτις ἔθ᾿ ἱμείρων δράξεται ἐξόπιθεν.
 Τοῖον ὁ τεχνίτης με διέπλασεν εἵνεκεν ὑμέων,
 Ξεῖνε, καὶ ἐν προθύροις θῆκε διδασκαλίην. |
Quos versus nos ita vertimus, non quo cum archetypo Graeco certaremus, sed
crassiore, sicuti solemus, Minerua planeque ex tempore, quod vel tacente me car-
men ipsum indicauerit, videlicet vt intelligi duntaxat possint ab his, qui Graece 197
nesciunt:
 Quae patria artifici? Sicyon. Quo nomine? Nomen 198
 Lysippo dictum est. Ipse quis es? Loquere.
 Illa ego cuncta domans Occasio. Cur age, pinnis

 Insistis? Voluorque ac rotor assidue.
 Cur gemina in pedibus gestas talaria? Dicam,
 Huc illuc volucrem me leuis aura rapit.
 Quid dextrae sibi vult inserta nouacula? Signum hoc

 Quod quauis acie sim mage acuta, docet.
 Tecta capillitio facies quidnam admonet? Illud

 Quisque vti me, quoties offeror, arripiat.
 Cur autem capitis pars posticaria caluet?
 Quem semel alatis praeterii pedibus,
 Is quanquam volet inde cito me prendere cursu
,
 Haud liceat, simul ac vertero terga viro.
 Hac itaque idque tua me finxit imagine causa,
 Hospes, scalptoris ingeniosa manus,
 Spectandamque domus hic prima in fronte locauit,
 Scilicet vt cunctos et moneam et doceam.
Non ab re fuerit et Ausonianum epigramma subscribere, quod vt admonet Poli-
tianus, e Graeco videtur effictum, quanquam cum aliis nonnullis diuersum tum
illo potissimum nomine, quod hic additur Poenitentia comes. Carmen sic habet:
 Cuius opus? Phidiae, qui signum Pallados, eius
 Quique Iouem fecit, tertia palma ego sum.
 Sum dea, quae rara et paucis Occasio nota.

 Quid rotulae insistis? Stare loco nequeo.
 Quid talaria habes? Volucris sum. Mercurius quae
 Fortunare solet, trado ego, cum volui.
 Crine tegis faciem? Cognosci ποίο. Sed heus tu

 Occipiti caluo es? Ne tenear fugiens.
 Quae tibi iuncta comes? Dicat tibi. Dic, rogo, quae sis.
 Sum dea, cui nomen nec Cicero ipse dedit.
 Sum dea, quae facti non factique exigo poenas
,
 Nempe vt poeniteat, sic Metanoea vocor.
 Tu modo dic, quid agat tecum. Si quando volaui

 Haec manet, hanc retinent, quos ego praeterii.
 Tu quoque dum rogitas, dum percontando moraris,
 Elapsam dices me tibi de manibus.

[A]OLET LVCERNAM671


560




565
Τὸν λύχνον ὄζει, id est Lucernam olet. De re meditata multoque studio elucubrata.
Inde ductum quod studiosi ad lucernam vigilantes soleant elaborare, si quid
accuratius velint excudere. Iactatum olim in Demosthenem, illius ἐνθυμήματα τὸν 199
λύχνον ὄζειν, id est enthymemata lucernam olere, quod omnia de scripto diceret ac
praemeditatus domi. Vnde et illud de eodem celebratur elogium, quod plus olei
quam vini consumpserit. Erat enim abstemius et ὑδροπότης atque extrema etiam
senecta ad lucernulam illam suam exercebatur.

[A]ARISTOPHANIS ET CLEANTHIS LVCERNA672




570




575

Aristophanis et Cleanthis lucerna propter insignem studii diligentiam in prouer-
bium abiit. Vt is ad Aristophanis aut Cleanthis lucernam dicatur lucubrare, qui
summo studio exquisitaque cura singula pensitat. Varro libro De lingua Latina
primo: Quod non solum ad Aristophanis lucernam, sed etiam ad Cleanthis lucubrem
nolui praeterire, qui poetarum modo verba, vt significant, expediunt. [C] Opinor 200
autem adagium sentire de Aristophane grammatico. [A] Neque fama caruit etiam
Epicteti lucernula, quae post illius mortem magno aere redempta est. [E] Caete-
rum quod ait Iuuenalis:
 Haec ego non credam Venusina digna lucerna?
magis pertinet ad inuestigationem quam ad lucubrationem.

[A]DE PLAVSTRO LOQVI673


LB 291
580
  c581-583


  c584-585
585



  c589-591
590
  c591-594



595




600




605

Libertas veteris comoediae eousque progressa est, vt non solum ciuium primates,
verumetiam deos nominatim taxaret; id quod apparet ex Aristophane, qui | in
Pluto Iouem, Mercurium, Aesculapium reliquosque deos omneis contumeliose
tractat, Bacchum item in Ranis non admodum honorifice. Quoniam autem apud
priscos illos huiusmodi fabulae in plaustris agebantur a iuuenibus ore fece collito,
ne possent agnosci, qui magna licentia in obuium quenque dicteria iaciebant;
inde natum adagium Ὡς ἐξ ἁμάξης λαλεῖν, id est Tanquam e phustro loqui, de
his, qui palam ac libere conuiciantur. Id notat Aristophanes in Nebulis dicens:
 Οὔ μοι σκώψῃς οὐδὲ ποίησῃς ἅπερ οἱ τρυγοδαίμονες οὗτοι,  id est
 Non me ludes nec mi facies ea, quae trygodaemones isti.
Nisi malumus haec referre ad consuetudinem, quae posterioribus etiam seculis
durauit apud Athenienses. Nam in festo, quod Lenaeum appellant, mos erat poe-
tas inter se concertare scriptis carminibus ad risum concitandum accommodatis,
quae sedentes in plaustris pronunciabant inuicem sibi conuicia dicentes. Sunt qui
ad Eleusinia sacra, quae magna vocantur, referunt, in quibus mulieres curru vehe-
bantur atque interim dum veherentur [C] ex more [A] mutuis conuiciis sese
lacessebant. Lucianus in Ioue tragoedo: Ὡς δαιμόνων οὐδενὸς φείδεται, ἀλλ᾿ ἐξ
ἁμάξης παρρησιάζεται καὶ
 Μάρπτει ἑξείης, ὅς τ᾿ αἴτιος ὅς τε καὶ οὐκί,  id est
Vt nulli deorum parcit, verum e plaustro libere loquitur
 Corripiens simul insontem pariterque nocentem.

[B] Obiicit et Demosthenes Aeschini, quod in se veluti de plaustro dicenda et
non dicenda protulisset. [A] Vnde hoc ipsum, veteris comoediae licentia, prouer-
bii quiddam sapit. Diuus Hieronymus ad Rusticum monachum: Ego enim nemi-
nem nominabo nec veteris comoediae licentia certas personas eligam atque perstrin- 202
gam. Allusit huc, opinor, Aristophanes in Equitibus:
 Οἴμοι, σὺ δ' οὐδὲν ἐξ ἁμαξουργοῦ λέγεις,  id est
 Heu mihi, nihil tu loqueris e plaustrario.
Siquidem ἁμαξουργοί vocantur plaustrorum fabri.

[A]PLAVSTRA CONVICIIS ONVSTA674



610




615




Eodem allusit Lucianus, cum ait in Eunucho: Καὶ ὅλας ἁμάξας βλασφημιῶν
κατεσκέδασαν ἀλλήλων, id est Et solida plaustra conuiciis onusta inter se effunde-
bant. Loquitur de duobus philosophis inter sese contumeliose altercantibus.
Significat autem ὑπερβολικῶς tantum conuiciorum, quantum plaustro possit
vehi. Quae quidem ipsa figura ad prouerbii naturam pertinet, cum dicemus
'plaustra promissis onusta et naues pollicitis onustas' pro maximis amplissimisque
promissis. Nam et ἁμαξιαῖα, [B] id est plaustralia, [A] Graeci vocant magnifica
fastuosaque [B] a plaustris ducto nomine. [C] Alexis apud Athenaeum libro nono
detorsit in bonam partem:
 Παρέθηκε τὴν τράπεζαν εἶτα περιφέρων
 Ἀγαθῶν ἁμάξας,  id est
Apposita mensa est ac dein circumtulit rerum bonarum plaustra.

620 [A]TOLLAT TE, QVI NON NOVIT675





625
  c626-631
LB 292


630




635




640




645



Tollat te, qui non nouit. Si cuius dolos iam non ignotos esse nobis significabimus
neque post hac posse ab illo falli, concinne dicemus: Tollat te, qui non nouit.
Refertur a Quintiliano libro sexto. Simile est, inquit, quod dicitur παροιμία et
prouerbia opportune aptata vt de homine in aquam lapso, vt alleuaretur, roganti
:
tollat te, qui non nouit. Haec Fabii verba alioqui subobscura velut interpretatur
Horatius in Epistolis agens de scurra Plano, qui sponte sua saepe cadens tanquam |
crure fracto miserandis vocibus praetereuntes implorabat, vt humo tolleretur.
Peregrinus autem quispiam ac doli ignarus, si quando alleuaturus accessisset, a
scurra ludibrio habebatur. Verum vbi iam illius simulatio plerisque innotuisset
isque aliquando crure vere fracto tolli precaretur, nemo subuenit omnibus Pla-
num solitos agere ludos arbitrantibus. Nimirum euenerat homini, quod Aristote-
lem dixisse ferunt, qui rogatus, quidnam lucrifacerent mendaces, Hoc, inquit, vt
nec vera dicentibus habeatur fides. Versus Horatii sunt hi:
 Nec semel irrisus triuiis attollere curat
 Fracto crure Planum, licet illi plurima manet
 Lachryma, per sanctum dicat iuratus Osirim:
 Credite, non ludo; crudeles, tollite claudum.

 Quaere peregrinum, vicinia rauca reclamat. 203
Porro vocem hanc 'planus' Aulus Gellius libro decimosexto, capite septimo com-
memorat inter verba inusitata, quibus vsus sit mimus Laberius, aitque significare
sycophantam. Quanquam eodem nomine vsus est M. Tullius eodem significatu
in oratione, quam dixit pro Cluentio. Est autem dictio Graeca πλάνος signifi-
catque tum erronem tum impostorem. Potest et hoc pacto efferri adagium:
Quaere hospitem aut quaere peregrinum, quemadmodum extulit Flaccus.
Conueniet et in eos, a quibus aliquando sumus delusi, eaque experientia facti
cautiores minusque creduli. Simile est illud Iuuenalis: Circuit et fatuos non inue-
nit.
Nam fatui facile decipiuntur. Nec abludit hinc Graecum illud Οὐκ αὖθις
ἀλώπηξ, id est Non iterum vulpes, subaudi 'decipitur'.

[A]OPPEDERE ET OPPEDERE CONTRA TONITRVA204676

650




655




660




665




670

Oppedere prouerbialiter pro reclamare et contemnere reperimus vsurpatum.
Horatius in Sermonibus: Vin tu / Curtis Iudaeis oppedere? Aristophanes in Pluto:
Καῖ τῆς Πενίας ἀνταποπερδεῖν. Rursum in eadem alibi:
 Καὶ τῆς Πενίας καταπερδεῖν,  id est
 At paupertati oppedere tristi,
quod iam diuites facti paupertatem negligere possent. Idem in Nubibus:
 Καὶ βούλομαι ἀνταποπερδεῖν / Πρὸς τὰς βροντάς,  id est
 Voloque ipsum oppedere contra coeli tonitru.
Verba sunt Strepsiadis adorantis nubes et contemnentis tonitrua Iouis. Interpres
addit natum ex artificio quodam in scena repraesentari solito lapillis ex amphora
in vas quoddam aeneum praecipitatis atque ita tonitrui strepitum imitantibus, vt
hoc sit velut obstrepere tonitruis. Equidem opinor allusum ad veterum poppys-
sandi consuetudinem. Antiquitus enim cum fulguraret, poppysmatibus obstrepe-
bant id remedio fore rati, ne quid laederet fulgur. Aristophanes in Vespis:
 Κἂν ἀστράψω, ποππύζουσιν,  id est
Quod si fulguraro poppyssant. Vnde quidam per iocum, veluti perperam imitantes
aliorum poppysmata, crepitum ventris aedebant. Cyclops apud Euripidem in
eiusdem nominis tragoedia Iouis tonitruum contemnens loquitur hoc pacto:
 Εἶτ᾿ ἐκπιὼν γάλακτος ἀμφορέα, πέπλον
 Κρούω, Διὸς βρονταῖσιν εἰς ἔριν κτυπῶν,  id est
 Vbi lactis epotauero amphoram, peplum
 Quatio, Iouis ex pari tonitribus obstrepens.

[A]IN ANTRO TROPHONII VATICINATVS EST677



675




LB 293
681
  c680-686


685

  c687-703


690




695




700


  c703-715

705




710




715
  c715-719


  c719-722
720




725



LB 294
730




735




740




Ἐς Τροφωνίου μεμάντευται, id est In Trophonii antro vaticinatus est. De homine
vehementer tristi tetricoque, propterea quod olim creditum est eum, qui in Tro-
phonii specum descendisset, postea nunquam ridere. Aristophanes in Nubibus:
 Ὡς δέδοικ᾿ ἐγὼ
 Εἴσω καταβαίνων ὥσπερ ἐς Τροφωνίου,  id est
 Vt videlicet horrui
 Haud aliter ac subiens specum Trophonii. |

Porro historia de Trophonio varie narratur a Graecis. Quidam aiunt hunc Tro-
phonium in secandis saxis summum artificem fuisse fanumque subterraneum
extruxisse in Lebadia, Boeotiae regione, quod Trophonii vulgo cognominatum est
nimirum ab artifice. Dein qui sciscitarentur oracula, in aditu specus sedere soli-
tos, nudos atque inde flatu quodam abripi sub terram. Gestare autem secum pla-
centas quasdam, quas lemufibus et serpentibus occurrentibus obiicerent. Deinde 205
percepto oraculo rursus per alium hiatum in summam terram restitui. Alii nar-
rant hoc pacto: Agamedes Stymphali, quae est Arcadiae pars, rex erat. Is vxorem
duxit Epicasten, cuius filius erat Trophonius. Ii eius tempestatis mortales omneis
artificio superabant ac Delphicum templum extruendum receperant atque in 206
Helide aerarium quoddam condiderant Augeae, vbi aurum suum reconderet. Qui
postea soluta lapidis cuiusdam commissura, quam in hoc ipsum reliquerant,
noctu ingressi pecuniam furari consueuerunt socio Gercyone, Agamedis ger-
mano, atque Epicastae filio. Quae res cum vehementer perplexum haberet
Augeam, forte fortuna accidit, vt Daedalus Minoem fugiens ad eum diuerteret.
Hunc exorauit Augeas, vt arte quapiam fures hos inuestigaret. At Daedalus
laqueos quosdam summo artificio constituit, quibus Agamedes captus est. Id
conspiciens Trophonius non esse effugium capite Agamedis amputato, ne posset
agnosci, quis esset, vna cum Gercyone Orchomenon aufugit. Hos cum Augeas
autore Daedalo persequeretur, et illinc aufugerunt: alter nempe Gercyon Athe-
nas, vt testatur Callimachus, in Arcadiam, alter vero in Lebadiam, Boeotiae regio-
nem. Vbi parato sibi domicilio subterraneo per omnem vitam perseuerabat. Quo
defuncto vulgo creditum est illic certa reddi oracula ac Trophonio perinde vt deo
sacrificari coeptum. Quidam aiunt Agamedem et Trophonium Daedali opera suf-
furatos aufugisse et Trophonio fugienti terram hiatu diductam viuumque absor-
buisse circa Lebadiam. Aliquot post annis, cum Boeoti pestilentia laborarent,
consultum oraculum respondit Trophonii manibus honorem habendum esse. At
illi cum essent ignari, vbinam terrarum illius esset monumentum, apum indicio
repererunt. Nam vbi eas conspicerent e cauo quodam subscatentes, coniectarunt
eum esse locum. Quare visum est aliquem in id antrum demittere, qui rem
exploraret. Quidam igitur ingressus duos dracones obuios habuit. Quibus obiec-
tis offis mellitis illaesus euasit. Vnde et mos inoleuit, vt antrum Trophonii sub-
ituri placentas aliquot secum deferant. Prius quam autem subirent, certis diebus
ceremoniis praescriptis lustrabantur pure interim agentes; deinde stola sacra
ornati descendebant hastas manu gestantes, vt aiunt nonnulli, quo vim serpen-
tium depellerent. [C] M. Tullius Tusculanarum quaestionum libro i. tradit Tro-
phonium et Agamedem exaedificato templo Apollini Delphico venerantes deum
laboris sui mercedem petisse, nihil quidem certi, sed quod esset optimum homini.
Quibus Apollo se id daturum ostendit post diem ab illo tertium; qui vt illuxit, mor-
tui sunt reperti.
[A] Recentiores ita tradunt Trophonium virum quempiam fuisse
supra modum gloriae famelicum Empedoclique simillimum, extructoque sibi
subterraneo domicilio oracula reddidisse. Deinde vbi ille fame interisset, genium
quendam in id immigrasse atque oracula reddere perrexisse; post superstitione
mortalium plureis in id antrum demisisse sese ac dies complureis fuisse commo-
ratos. Quae quidem Trophonii fabula mihi adeo videtur similis ei, quae de Patri-
cii antro, quod est in Hybernia, fertur, vt altera ex altera nata credi possit.
Tametsi non desunt etiam hodie permulti, qui descendant, sed prius triduano
enecti ieiunio, ne capite sano ingrediantur. Qui descenderunt aiunt sibi ridendi
libidinem in omni vita ademptam. [B] Plutarchus in commentario De daemonio
Socratis narrat Timarchum | quendam in Trophonii specum ingressum, postea-
quam illinc redisset, prodigiosa dictu narrasse sibi visa, non abhorrentia ab iis,
quae Beda et alii nonnulli Christiani scriptores de inferis prodiderunt. Meminit 207
et Cicero libro De natura deorum tertio huius Trophonii. Meminit Herodotus in
primo. Sed plurima de hoc nugamento nugatur apud Philostratum Apollonius,
vir meo iudicio dignus, qui non alia de re philosophari debuerit. [A] Ridet locis 208
aliquot Trophonium hunc Lucianus, adamantinus omnium superstitionum
insectator, per cuius antrum et Menippus se iocatur ab inferis redisse. Huius antri
mentionem facit Euripides in Ione:
 Τί θέσπισμ᾿ ἐκ Τροφωνίου φέρεις;  id est
 Quod ex Trophonii refers oraculum?
Item in eadem:
 Σηκοὺς δ᾿ ἐνστρέφεις Τροφωνίου,  [B] id est
 Templa adis Trophonii.
[A] Quae nos de Trophonii antro retulimus, partim ex Aristophanis interprete
partim ex Zenodoto sumus mutuati.

745 [A]EXCVBIARVM CAVSA CANENS678





750




755




Φρουρᾶς ᾄδων, id est Excubiarum gratia canens. Dicebatur olim in hominem vigi-
lantem ac diligentem; inde ductum, quod qui excubias agunt, canere consueue-
runt, veluti vigiliarum taedium cantu solentur vel ne interim obdormiscant. Sic
ait Strepsiades in Nubibus Aristophanis male acceptus in schola Socratis:
 Φροῦδα τὰ χρήματα, φρούδη χροιά,
 Φρούδη ψυχή, φρούδη δ᾿ ἐμβάς·
 Καὶ πρὸς τούτοις ἔτι τοῖσι κακοῖς
 Φρουρᾶς ᾄδων / Ὀλίγου φροῦδος γεγένημαι,  id est
 Cassi nummi cassusque color,
 Cassa est anima, cassae soleae.
 Hisque malis accidit et illud,
 Dum canto vigil pene interii.
Effertur autem bifariam paroemia: Φρουρᾶς ᾄδων καὶ Φρουρὸς ᾄδων. Alluditur ad
hanc vocem φρούδος, quae significat cassum et inanem.

760 [A]SALE EMPTVM MANCIPIVM679

  c761-766



765


Ἁλώνητον ἀνδράποδον, id est Sale emptum mancipium. In barbarum quempiam ac
vilem homuncionem olim dicebatur. Nam negociatores olim in mediterranea
salem importantes mancipia reportabant a barbaris. Et Thraciae genti peculiaris
erat mos mancipia sale commutare. Vnde comicus quidam:
 Θρᾷξ εὐγενὴς εἶ πρὸς ἅλας ἠγορασμένος,  id est
 Generosus es Thrax sale redemptus scilicet.
Huiusmodi ferme referuntur a Zenodoto.

[A]SALIS ONVS VNDE VENERAT, ILLVC ABIIT209680


770




775

 Ἁλῶν δὲ φόρτος ἔνθεν ἦλθεν ἔνθ᾿ ἔβη,  id est
 Sal abiit illuc, vnde demanauerat.
Senarius prouerbialis in eos, qui parta tueri nequeunt. Aut in eos, quibus male
parta male dispereunt. Natum adagium ab euentu. Negociator quidam nauem
onustam sale vehebat nautis dormitantibus, influxu aquae marinae sentina vehe- 210
menter adaucta et salem vniuersum soluit ac corrupit et nauem ipsam demersit;
itaque quod ex aqua marina natum fuerat - nam hinc concrescit sal - in eandem
denuo liquefactum est.

[A]SALEM VEHENS DORMIS681



780
Fertur et his verbis adagium ex eodem euentu natum Ἅλας ἄγων καθεύδεις, id est
Salem portans dormis. Quadrabit in eum, qui in re periculosa socorditer atque
indiligenter agit, propterea quod sal influxu sentinae facile corrumpitur.

[A]MALE PARTA MALE DILABVNTVR682




785
Respondet superiori sententiae, quod est in secunda Ciceronis Philippica. Sed vt
est
, inquit, apud poetam, nescio quem, male parta male dilabuntur. Quod autem de
autore dubitat Tullius, est apud Plautum [D] in Poenulo: [A] Male partum male
disperit. [D] Festus Pompeius ex Neuio citat: Male parta male dilabuntur. |

LB 295 [A]QVI SESE NON HABET, SAMVM HABERE POSTVLAT683




790
  c791-795



795




 Ὃς αὐτὸς αὑτὸν οὐκ ἔχει, Σάμον θέλει, id est
 Qui semet ipse non habet, Samum cupit.
In eos conueniet, qui impudenter quippiam postulant. Aut qui minora curant
maiorum negligentes. Natum ex historia quapiam, cuius meminit Plutarchus in
Apophthegmatis Laconicis. Athenienses vrbe victori tradita postularunt, vt
Samum duntaxat sibi relinqueret. Atque is respondit ad hunc modum: Cum ves-
tri non sitis, alios habere postulatis. Atque hinc ducta paroemia:
 Ὃς αὐτὸς αὑτὸν οὐκ ἔχει, Σάμον θέλει,  id est
 Qui semetipsum non habet, Samum petit.
[H] Dion sophista in libello Περὶ τοῦ ἀπιστεῖν eleganter accommodat in alium
sensum: Ὃς αὐτὸς αὑτὸν οὐ φιλεῖ, πῶς ἄλλον φιλεῖ; id est Qui sibiipse non est ami-
cus, quomodo alteri est amicus?
Quadrabit et in eos, qui imperium affectant in
alios, quum ipsi sibi nequeant imperare.

800 [A]OCCVLTAE MVSICES NVLLVS RESPECTVS684





805




810




815




820




825



Occultae musices nullus respectus. Graecis quondam celebratum adagium, cuius
sensus est, quamuis egregias ingenii dotes, si non proferas, perinde esse quasi non
habeas. Quo videtur allusisse Persius cum ait:
 Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter.
Extat et in Hebraeorum prouerbiis, [B] nempe Ecclesiastici capite vicesimo, [A]
simile quiddam: Sapientiae reconditae et thesauri abstrusi nullam esse vtilitatem. 211
Hoc nostrum refertur a Suetonio in vita Neronis imperatoris, quem scribit impe-
ratoriae dignitatis oblitum vsqueadeo musices studiosum fuisse, vt non modo
nihil omitteret eorum, quae generis eius artifices vel conseruandae vel augendae
vocis gratia factitarent, verumetiam in scenam prodire concupiuerit, subinde inter
familiares Graecum prouerbium iactans: Occultae musicae nullum esse respectum.

Vsurpat idem Aulus Gellius libro Noctium xiii., [G] capite vltimo. [A] Nosti,
inquit, magister, verbum illud scilicet vetus: egregiam musicam, quae sit abscondita,
eam esse nulli rei.
Vsurpatur a Luciano in Harmonide: Οὐδὲν γὰρ ὄφελος ἀπορρή-
του, φασί, καὶ ἀφανοῦς τῆς μουσικῆς, id est Nulla enim vtilitas occultae, quemad- 212
modum prouerbio dicunt, et abstrusae musices. [D] Allusit huc haud dubie Oui-
dius, cum ait:
 Tu licet et Thamyram superes atque Orphea cantu,
 Non erit ignotae gratia magna lyrae.

[A] Sunt autem nonnulli mortales, qui vel natiuo quodam ingenii vitio vel data
etiam opera quae sciunt, dissimulant et aliis grauantur impertire. His illud non-
nunquam euenire solet, vt pro indoctis negligantur. [B] His adscribendum quod
Graeci τυφλὸν πλοῦτον appellant, id est caecas diuitias, reconditas opes et abstru-
sas. Ad hunc modum vocat Plutarchus compluribus locis atque item Lucianus.
[H] Hoc dictum Plutarchus in vita Lycurgi testatur vulgo [I] apud Lacedaemo-
nios [H] fuisse iactatum, quod illic Plutus seruaretur inhonoratus non aliter
quam imago picta inanimis et immobilis. Sic enim Lycurgus instituerat rempu-
blicam, vt diuitiae nec vsui cuiquam esse possent nec ornamento.

[A]FICVLNVS685

830




835




840
LB 296



845




850




855




860


  c863-866
  a863-866
865
  a866-868


Lignum ficulnum vt fragile atque ad omnia ferme inutile prouerbiis aliquot
locum fecit. Nam ἄνδρα σύκινον, id est virum ficulnum appellant mollem atque
inutilem vt Theocritus in Ergatinis:
 Μὴ παριών τις
 Εἴποι σύκινοι ἄνδρες· ἀπώλετο χοὖτος ὁ μισθός,  id est
 Ne quis praeteriens dicat, ficulni homines sunt
 Atque haec deperiit merces.
[F] Scholiastes admonet prouerbium ductum a ligno ficus inutili, fragili et inua-
lido; vnde dictum et ficulnum praesidium pro inutili. [A] Apud Aristophanem in
Fucis quidam interrogat Τίνος ξύλου σύ; id est Cuius ligni tu? Respondetur συκί-
νου, id est ficulni. Quo loco monet interpres ex ficulno ligno fumum existere
acerrimum ac molestissimum. Apud eundem in Pluto sycophan|ta minatur, si
quem nactus esset suae sortis virum ficulnum vlturum iniuriam:
 Ἐὰν δὲ σύζυγον λάβω τινὰ / Καὶ σύκινον,  id est
 Si quempiam nanciscar eiusdem iugi
 Virum atque ficulnum.
Rursum apud eundem in eadem fabula:
 Καὶ σύκινον τὸν ἰσχυρὸν τοῦτον θεὸν
 Ἐγὼ ποιήσω τήμερον δοῦναι δίκην,  id est
 Ficulnum ego hercle ac praepotentem istum deum
 Compulero poenas hoc die dependere,
ficulnum deum appellans imbecillum ac nullarum virium. Huc allusit Horatius,
cum Priapum ita loquentem facit:
 Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum. 213
Ac paulo post: Pepedi / Diffissa nateficus. Ficulnam mentem dixit Lucianus ἐν τῷ
Πρὸς τὸν ἀπαίδευτον: Χωλὴν μὲν ἔχων καὶ συκίνην γνώμην, id est Claudam
habens ac ficulnam mentem. Eodem respexit Alexander Pseudomantis libros Epi-
curi lignis exurens ficulnis, nullius precii philosophum significans. Et συκίνη ἐπι- 214
κουρία, id est ficulnum auxilium pro inualido atque inutili. Aristophanes in Lysis-
trata:
 Ὃς ἦν ἂν ἡμῖν συκίνη ᾿πικουρία,  [B] id est
 Ficulna nobis qui erat opitulatio.
[A] Et συκίνη μάχαιρα, id est ficulna machaera pro calumnia. Et συκίνη ναῦς, id
est ficulna nauis pro vili minimique precii nauicula. [G] Quin apud Naxios Bac-
chum, quem Βακχέα dicunt, viteum effingunt, alterum, quem Μειλίχιον appel-
lant, ficulnum. Nam ficus illi μείλιχα vocant. Existimant autem Bacchum non
vini tantum, sed et ficuum autorem. Sic ferme Athenaeus libro iii. [F] Diuersa
figura dixit Theocritus in Aita χρύσειοι πάλαι ἄνδρες, id est aurei quondam viri.
Item 'praesidium sacrum' et 'anchora sacra' et 'robur adamantinum'.

[A]LVPI ILLVM PRIORES VIDERVNT686

870




875




880




885


Lupi illum priores viderunt. In raucum dicitur et cui vox repente sit adempta. Fes-
tiuius dicetur in eos, qui metu alicuius obticescunt, alioqui feroces. Vergilius in
ecloga, cui titulus Moeris:
 Vox quoque Moerim
 Iam fugit ipsa, lupi Moerim videre priores.

Seruius admonet physicos autores esse, inesse eam vim lupis, vt, si quem homi-
nem priores viderint, ei vocem adimant. Neque desunt philosophi, qui huiusce
rei causam reddere conantur. Socrates apud Platonem [C] libro De republica
primo [A] rem ad allegoriam vertit dicens Thrasymachum sibi vocem ademptu-
rum fuisse, ni forte fortuna prior illum conspexisset. [C] Καὶ ἐγὼ, inquit, ἀκού-
σας ἐξεπλάγην καὶ προσβλέπων αὐτὸν ἐφοβούμην, καί μοι δοκῶ, εἰ μὴ πρότερον
ἑωράκειν αὐτὸν ἢ ἐκεῖνος ἐμέ, ἄφωνος ἂν γενέσθαι. [A] Theocritus in idyllio Ξ:
 Οὐ φθεγξῇ λύκον εἶδες,  id est
 Aedere non poteris vocem, lupus est tibi visus.
Illud interim obseruatione dignum Theocritum vertisse sententiam, cum negat
eum proloqui posse, non qui a lupo sit visus, sed qui lupum viderit. [B] Sed allu-
sit duntaxat ad prouerbium Theocritus, cum significaret riualem conspectum,
cuius nomen erat Lupus.

[A]QVAECVNQVE IN SOMNIO VIDENTVR687


890




895



LB 297
900
  a899-903


  a904-907
905




910
Ὅσσα ἐν ὀνείρῳ βλέπεις, id est Quaecunque per somnium vides. De votis immodi-
cis dicitur. Nam quicquid optaris, id somniare contingit quibuslibet sicuti Mycil- 216
lus ille Lucianicus diuitem se ac praepotentem somniat. [F] Apud Theocritum
piscator somniat aureum piscem. [A] Et infimae sortis homines nonnunquam
reginarum coniugium somniant; pastor quidam apud Theocritum in ecloga
nona:
 Ἔχω δέ τοι ὅσσ᾿ ἐν ὀνείρῳ
 Φαίνονται, πολλὰς μὲν ὄις, πολλὰς δὲ χιμαίρας,  id est
 Possideo quaecunque solent sub nocte videri
 In somnis, vim magnam ouium multasque capellas.
[F] Interpres admonet proferri hunc in modum: Ὅσσα ἐν | ὀνείρῳ φέρειν, id est
Ferre quicquid in somnio videtur. Citat et versum Homericum:
 Οὐδ᾿ εἴ μοι τόσσα δοίη ὅσσα ψεύδονται ὄνειροι,  id est
 Nec mihi si tantum dederis quam multa sopitis
 Somnia vana ferunt.

[G] Est autem apud hunc poetam Iliados primo, sed paulo aliter:
 Οὐδ᾿ εἴ μοι τόσα δοίη ὅσα ψάμαθός τε κόνις τε,  id est
 Nec mihi si tantum dederis, quantum extat harenae ac
 Pulueris.

[H] Videtur huc allusisse M. Tullius in Salustium: Vnde tu, qui modo ne pater-
nam quidem domum redimere potueris, repente tanquam somnio beatus hortos pre-

ciosissimos, villam Tiburti et Caesaris, reliquas possessiones paraueris.

[A]BONA PORSENAE688

  c912-915


915


  c918-922

920




Bona Porsenae dicebantur, quae velut ab hostibus erepta paruo veneunt. Eam
appellationem Liuius [G] Ab vrbe condita ii. [A] scribit ad suam vsque aetatem
durasse; putatque inde natam, quod in bello soleant bona Porsenae venire Romae
eaque consuetudo vna cum titulo perseuerarit et in pace, [G] quod alioqui is mos
hostiliter bona vendendi non congruat tam pacatae regis profectioni, quod si
minus probatur, existimat eam consuetudinem a mitiori principio fuisse natam.
[A] Illud arbitratur vero proximum, quod Porsena discedens ab Ianiculo ex foe-
deris lege castra opulenta conuecto ex propinquis ac fertilibus Hetruriae aruis com-
meatu Romanis dono dedit inopi tum vrbe ab longinqua obsidione. Ea deinde ne
populo immisso diriperentur hostiliter, venisse bonaque Porsenae appellata gratiam
muneris magis significante titulo quam auctionem fortunae regiae.
Fortasse non
inepte dicetur in res, quae dono cuiuspiam aut fortunae commoditate citra nos-
tram operam contingunt. Nam Liuius non indicat vsum adagii.

925 [A]LEONINA SOCIETAS689





930




935



Leonina societas est, cum omne commodum ad vnum aliquem redit reliquis vi
fraudatis, qualis ferme solet esse cum regibus aut praepotentibus plebeiae sortis 217
hominibus. Extat in Pandectis, in quibus ex Vlpiano: refert Aristo Cassium respon-
disse societatem talem coiri non posse, vt alter lucrum tantum alter damnum sentiret
,
et hanc societatem leoninam solitum appellare. Caeterum Cassianam appellatio-
nem, haud dubium prouerbialem, ex Aesopi Graeci apologo natam apparet, qui
talis circumfertur. Leo, asinus et vulpes societatem inierant, vt quod venatu cepis-
sent, id in commune partirentur. Praedam, vbi erant nacti, leo iubet, vt asinus 218
partiatur. Ille vt est stolidus, in treis aequas portiones distribuit. Qua gratia mox
indignatus leo, quod caeteris aequaretur, asinum adortus dilaniat. Restabat
vulpes; eam de integro partiri iubet; illa totam ferme praedam leoni attribuit sibi
vix paucula quaedam seruans. Leo comprobata distributione rogat, quisnam
illam artem partiendi docuisset. Et vulpes, Calamitas, inquit, asini.

[A]TRIPODE690

940




945

  c947-950


LB 298
951
  c950-955


955




960




965
  c965-969


  a969-974
970




Τὰ ἐκ τοῦ τρίποδος, id est Ex tripode dicta. Dici solitum de iis, quae vehementer
vera atque indubitata videri volumus. Effertur varie adagium: Ὡς ἐκ τρίποδος, id
est Tanquam ex tripode dicta, Τάδε ἐκ τρίποδος, id est Haec ex tripode dicta, id est
certissima perinde quasi ex Apollinis oraculo profecta. [I] M.T. in epistola qua-
dam ad Brutum: Haec ex oraculo Apollinis Pythii edita tibi puta. [A] Translatum a
tripode vel Delphica vel Pythia. Nam haec duo oracula quondam summam fidem
apud mortales obtinuerunt. De Pythio testatur Strabo libro Geographiae ix.,
fuisse quondam celebratissimum idque liquere thesauris ingentibus inibi
constructis, in quos sacrae inferrentur pecuniae, tum operibus praestantissimo-
rum artificum. Deinde ludis Pythiis illic celebratis, denique innumerabilibus ora-
culis, quae mandata literis extarent. Tripodem ita | describit, Autores, inquit, certi
memorant diuinum ipsum domicilium, profundam et curuam esse speluncam non
admodum lato patentem ore. Atque hinc auram reddi sacro efflante numine. Excel-
sum autem ostio imminere tripodem; quem simul atque Pythia vates inscenderit,
hausto diuinationis spiritu responsa aedere partim metro partim oratione libera.

Comicus: Non Apollinis magis verum atque hoc responsum est. Plato libro De legi-
bus xii.: Ne si Pythius quidem affirmauerit. Quin illae quoque figurae prouerbium
resipiunt 'Quicquid dixerit oraculum videri vult'. 'Quicquid dixerit legem esse
vult' et 'Stoicorum δόγματα', id est decreta. Et quod apud Plinium de medicis ait
Cato: Et hoc puta vatem dixisse, id est Existima verum fore quod dixi. Ipse Plinius
alibi: Vtinamque falsum hoc et non a vate dictum quam plurimi iudicent. [B] Et
Plutarchus in commentario De dignoscendo adulatorem ab amico: Εὖτ᾿ ἀκούσας
ὅ τι ἂν εἴπῃ χρησμὸν εἰληφέναι φήσας οὐ γνώμην ἄπεισιν, id est Cum is audito
quicquid dictum fuerit, ita discedit, vt existimet se oraculum accepisse, non senten-
tiam.
[C] Caeterum ab his nonnihil diuersa sunt, quae Athenaeus ii. Dipnoso-
phistarum libro commemorat nempe in Bacchi certaminibus praemium fuisse
tripodem atque ob id qui vera dicerent vulgo de tripode loqui dictos. Tripodem
autem fuisse lebetem tribus fultum pedibus. Huius duo erant genera: alterum
Apollinis ob veritatem oraculorum, alterum Bacchi, in quo vinum miscebatur,
quod ebrii vera loquantur, [G] quemadmodum dictum est in prouerbio In vino
veritas. Simili figura dixit Galenus libro Περὶ φυσικῶν δυνάμεων primo 'velut ex 220
adyto': Ἀπεφήνατο γὰρ ὁ Λύκος οὗτος, ὥσπερ ἐξ ἀδύτου τινὸς χρησμὸν ἀπο-
φθεγγόμενος, περίττωμα τῆς τῶν νεφρῶν θρέψεως εἶναι τὸ οὖρον, id est Pronuncia-
bat enim Lupus iste, perinde quasi ex adyto quopiam redderet oraculum, quod super-
fluum est ex nutrimento renum, id esse vrinam.

975 [A]FOLIVM SIBYLLAE691





980




985




990

Folium Sibyllae apud Latinos eandem vim obtinet. Iuuenalis:
 Credite me vobis folium recitare Sibyllae,
id est rem indubitatam. Aristophanes in Pace:
 Οὐ μετέχω τούτων· οὐ γὰρ ταῦτ᾿ εἶπε Σίβυλλα,  id est
 Haud equidem agnosco neque enim canit ista Sibylla.
Ductum adagium a Cumana Sibylla, cuius oracula cum primis celebrantur. Huic
autem mos erat, vt testatur M. Varro, in palmarum foliis oracula scribere. Quod
secutus Vergilius in tertio Aeneidos:
 Insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima
 Fata canit foliisque notas et nomina mandat.
 Quaecunque in foliis descripsit carmina virgo,
 Digerit in numerum atque antro seclusa relinquit.
 Illa manent immota locis neque ab ordine cedunt.

Item in sexto:
 Foliis ne tantum carmina manda,
 Ne turbata volent rapidis ludibria ventis.

[A]FRATER VIRO ADSIT692


  c994-997
995
  c996-999



1000
  c1-3


  c4-7
LB 299
6



10




15
Ἀδελφὸς ἀνδρὶ παρείη, id est Frater viro adsit. De fido auxilio dici solitum, prop-
terea quod in rebus periculosis vix vnquam frater solet fratri deesse. Apud Plato-
nem secundo De republica libro Adimantus Glauconis aduersus Socratem dispu-
tantis partes excipiens, Nondum, inquit, Socrates, satis hac de re dissertum. Cur ita?
Nempe quia id nondum est dictum, quod maxime dictum oportuit.
Tum Socrates:
[C] Οὐκοῦν τὸ λεγόμενον ἀδελφὸς ἀνδρὶ παρείη, id est Igitur [A] frater adesto viro,
vt habet prouerbium, quare tu, si quid hic praetermisit, adiuua.
Idem ex Homero
sumptum adagium testatur in Protagora, vbi Socrates Prodicum aduocans, vt
Simonidem eiusdem ciuitatis hominem a Protagorae calumnia tueatur. Videor
equidem
, inquit, aduocare te, quemadmodum ait Homerus Scamandrum ab Achille
obsessum Simoentem aduocasse
,
 Φίλε κασίγνητε, σθένος ἀνέρος ἀμφότεροί περ
 Σχῶμεν, |  id est 221
 Frater amice, hominis pariter compescere vires,
 Ambo huius studeamus.
Est autem is locus in Iliados φ. Rursum Iliados χ similiter Hector iam impar
Achilli Deiphobum fratrem inuocat, vti ferat suppetias. [G] Pallas enim illi appa-
ruerat Deiphobi specie ac deceptus Hector frustra inclamat:
 [A] Δηΐφοβον δ᾿ ἐκάλει λευκάσπιδα μακρὰν ἀΰσας, id est
 Deiphobum fratrem intento clamore vocabat.
A quo cum destitueretur, diem fatalem adesse intellexit. Plutarchus in vita Cae- 222
saris refert Cascam Caesare retinente gladium fratris auxilium [B] ad hunc
modum [A] implorasse idque verbis Graecis: [D] Ἀδελφέ, βοήθει.

[A]TEMERE ABYDVM693


  c18-20

20

  c22-25
  a22-25

25

  a27-32


30


Μὴ εἰκῆ τὴν Ἄβυδον, id est Ne temere Abydum, subaudiendum 'nauiges'. Ne quod
graue periculum suscipias sine causa idonea. [B] Veluti si quis admoneat, ne se
facile coniiciat aliquis in aulam principis, quod ea res non omnibus feliciter
cedat. Aut ne compotationibus temulentis admisceat sese, quod fere non contin-
gat abire sine malo, aut ne poetarum attingat literas, quod animos complurium
soleant corrumpere. [G] Athenaeus libro xii. narrat Alcibiadem posteaquam a
tutoribus accepisset suas facultates, Abydum Hellesponti nauigasse atque illic
luxu deliciisque fuisse corruptum, vt non dissimile sit illi:
 Non cuiuis homini contingit adire Corinthum.
[B] Male audiebat Abydena gens, quod calumniatrix esset, vt intelligas ea gratia
non esse tutum illic versari. Meminit adagii Stephanus et Suidas. [G] Stephanus
sic effert adagium: Εἰ μηδ᾿ εἰκῆ τὴν Ἄβυδον πατεῖν, id est Si ne temere quidem
Abydum calcaret, id est ne quis confidenter illam ingrediatur. Indicat vsurpari de
temerariis addens hoc iaci solitum in eos, qui Abydum insulae Mileti incolebant.
Commonstratum est olim mihi quoddam oppidulum in Picardia, quod negant
vllum hospitem potuisse transire non aliquo notatum scommate.

[A]VNA HIRVNDO NON FACIT VER694

  c34-37
35




40




45




50



Μία χελιδὼν ἔαρ οὐ ποιεῖ, id est Vnica hirundo non efficit ver, hoc est vnus dies
non sat est ad parandam virtutem aut eruditionem. Aut non vnum aliquod bene-
factum benedictumue sufficit ad hoc, vt viri boni aut boni oratoris cognomen
promerearis; plurimis enim virtutibus ea res constat. Aut vt certum aliquid
cognoscas, non satis est vnica coniectura. Quod si permultae conueniant, tum
denique probabilis fuerit coniectura. Siquidem fieri potest, vt vna quaepiam
hirundo casu maturius appareat. Sumptum ab hirundinis natura, quae veris est
nuncia; nam hyeme deuolat. Vnde Horatius: Zephyris et hirundine prima, de
primo vere sentiens. Aristoteles libro Moralium primo: Τὸ γὰρ ἔαρ οὔτε μία
χελιδών ποιεῖ οὔτε μία ἡμέρα, id est Ver enim nec vna hirundo facit nec vnus dies.
Et beatum eodem modo felicemue nec vnus dies nec breue efficit tempus. Aris-
tophanes in Auibus:
 Δεῖσθαι δ᾿ ἔοικεν οὐκ ὀλίγων χελιδόνων,  id est
 Multa videtur opus habere hirundine.
Interpres indicat allusum ad prouerbium, [B] quod modo retulimus: [A] Μία 224
χελιδὼν ἔαρ οὐ ποιεῖ. Huic affine videtur illud Sophocleon in Antigona:
 Πόλις γὰρ οὐκ ἔσθ᾿ ἥτις ἀνδρός ἐσθ᾿ ἑνός,  id est
 Namque vnius quae sit viri haud est ciuitas.
[B] Etenim quemadmodum vna hirundo non facit ver, ita nec vnus homo facit
ciuitatem nec vnus nummus diuitem.

[A]DA MIHI MVTVVM TESTIMONIVM695

55




LB 300
61



65


Δάνειζέ μοι μαρτυρίαν, id est Da mihi mutuum testimonium, hoc est: Da mihi
tuum testimonium recepturus itidem meum, si quando desiderabis. In eos recte
iaciendum, qui se mutua talione laudant ac praedicant, aut qui mutuo studio sibi
inuicem suffragantur, aut qui ad gratiam testificantur neglecta religione. M. Tul-
lius pro L. Flacco repudians eleuansque Graecorum testium fidem Veruntamen,
inquit, hoc dico de toto genere Graecorum. Tribuo vel literas, do multarum | artium
disciplinam, non adimo sermonis leporem, ingeniorum acumen, dicendi copiam.
Deinde si qua sibi alia sumunt, non repugno. Testimoniorum religionem et fidem
nunquam ista natio coluit totiusque huiusce rei quae sit vis, quae autoritas, quod
pondus, ignorant. Vnde illud est, Da mihi testimonium mutuum? Non Gallorum
,
non Hispanorum putatur. Totum istud Graecorum est, vt etiam qui Graece nesciunt,
hoc quibus verbis a Graecis dici soleat, sciant.
Quibus ex verbis M. Tullii satis liquet
adagium hoc aetate illa multo fuisse tritissimum.

[A]MVTVVM MVLI SCABVNT696


70




75

  c77-79


80




85




90


Mutuum muli scabunt. Vbi improbi atque illaudati se vicissim mirantur ac prae-
dicant. Translatum a mulis, qui sicuti reliqua iumenta sese inuicem dentibus sca-
bere solent. Citatur hic titulus Mutuum muli scabunt a Nonio Marcello inter reli-
quos Menippearum titulos M. Varronis; mirum ni prouerbialis. Ausonius in
altera praefatione monosyllaborum: Sed vt quod per adagionem coepimus, prouer-
bio finiamus: mutuo muli scabunt.
Meminit huius et Varro libro De lingua Latina
tertio. Quanquam is locus est foedissime deprauatus non temporum modo culpa,
verumetiam impressorum istorum vulgarium, quibus hoc vnice propositum vide-
tur, vt omnes bonos libros radicitus extinguant. Sic autem legitur: Amica Philop-
torus, eius qui senex puerum dicit pusum, puellam pusam. Sic fiet mutuam muli-
nam.
Arbitror legendum 'mutuum muli', vt subaudiatur 'scabunt'. Symmachus
in epistola quadam Mutuum, inquit, scabere mulos, cui prouerbio ne videar esse
confinis, praeconium virtutum tuarum presso dente restringo.
Non videtur autem
adagium recte accipi posse, nisi malam in partem, veluti si indoctum indoctus,
deformem deformis, improbum improbus vicissim laudaret. Cuiusmodi fabulam
memorat Horatius de duobus fratribus, qui se mutuum scabebant ac mutuo offi-
cio alterum alter vicissim efferebant laudibus.
 Frater, inquit, erat Romae consulti rhetor, vt alter 225
 Alterius sermone meros audiret honores,
 Gracchus vt hic illi foret, hic vt Mutius illi.

Idem poetas indoctos notans, qui tamen inuicem se recitantes audiebant ac lau-
dabant:
 Discedo Alcaeus puncto ilius, ille meo quis?
 Quis nisi Callimachus?

[A]TRADVNT OPERAS MVTVAS226697


95


Huic confine est Terentianum illud ex Phormione: Tradunt operas mutuas. De
adulescentibus, qui se vicissim in peccatis defenderent. Translatum videtur ab
agricolis vicinis, qui mutuam inter sese operam commodare solent. Aut ab artifi-
cibus, qui mutua nonnunquam vtuntur opera, [B] maxime fabri aerarii.

[A]SENES MVTVVM FRICANT698


100
  c100-105



105




Huc pertinet et iocus ille in prouerbium versus de senibus mutuo se fricantibus.
Narrat autem fabulam Aelius Spartianus in Adriani imperatoris vita. Is Adrianus
in balneo veteranum quempiam seruuli penuria sese marmoribus affricantem
conspicatus, eum et seruulis aliquot et sumptibus donauit. Quod reliqui veterani
feliciter cessisse videntes coeperunt et ipsi complures sub oculis imperatoris sese
marmoribus affricare, vt hoc modo principis elicerent benignitatem. At ille euo-
catis senibus iussit, vt alius alium vicissim defricarent, atque ita pueris nihil opus
fore. Is iocus postea in vulgi fabulam cessit. Celebratur et Scipionis Aemiliani
apophthegma: Iumenta quod manibus carent, alieno egere frictu. Quo significatum
est eos, qui res egregias gerere non possunt, egere praecone, quo famam sibi com-
parent.

110 [A]FRICANTEM REFRICA699



  c112-115
LB 301
115




120




125




130




135
Τὸν ξύοντα ἀντιξύειν, id est Scalpentem vicissim scalpe. Refertur in Diogeniani col-
lectaneis. Par est de merente bene benemereri et officium officio pensare. Suidas
ab asinis metaphoram translatam existimat inuicem morsicantibus et in vtranque
partem dici posse, qui se mutuis officiis adiuuant aut qui se mutuis | contumeliis
afficiunt. In quam sententiam celebratur et mimus ille non illepidus Senecae
titulo, sed falso:
 Ab altero expectes, alteri quod feceris.
Aristides in communi defensione quatuor oratorum: Τὸν ξύοντα δ᾿ ἀντιξύειν καὶ
τοῖς ὄνοις ἡ παροιμία δήπου δίδωσι. Περικλέα δὲ κἂν τοῖς λέουσι μᾶλλον ἢ τοῖς
ὄνοις εἰκάζειν φαῖεν ἂν Ὁμηρίδαι, id est Scalpentem inuicem scalpere etiam asinis
videlicet tribuit prouerbium. Porro Periclem cum leonibus magis quam cum asinis
esse conferendum dixerint Homerici.
Huc pertinet illud Χεὶρ χείρα νίζει, id est
Manus manum lauat. Quod citat in Axiocho Plato: Διὰ παντὸς δὲ ἔθος ἐστὶν
αὐτῷ φρονεῖν τὸ Ἐπιχάρμειον
 Ἁ δὲ χεὶρ τὰν χεῖρα νίζει· δός τι καὶ λάβε τι,  [G] id est
Semper illi mos erat in animo voluere illud Epicharmi dictum
 [A] Abluit manum manus; da aliquid et aliquid accipe.
[G] Quanquam Aldina aeditio pro φρονεῖν habet φωνεῖν, id est in ore habere et 227
melius trochaicus tetrameter Graecus constabit, si pro λάβε τι legas λάμβανε τι.
[A] Quod idem alio loco citauimus, sed aliter mendosum exemplar secuti, cum 228
Graecus Plato nondum esset ad manum, quem consulere possemus. Cuius rei
visum est commonefacere lectorem, ne quis hoc nomine mihi calumniam struat,
quod temere Platonis scripturam inuerterim. Quantum autem ad sententiam per-
tinet, nihil omnino refert νίζει legas an κνίζει, quandoquidem vt manus manui
mutuum praestat officium lauando itidem et scalpendo.

[B]FERRVM FERRO ACVITVR700




140



Non erat consilium in hunc ordinem admiscere prouerbia theologorum, non
quod ea contemnam, sed partim quod hoc honoris habendum iudicarim sacris
literis, partim quod passim in manibus sint. Vnum tamen illud, quoniam sic ad-
amussim ad ista quadrat, non pigebit adscribere. Id est in Prouerbiis Salomonis
capite vigesimoseptimo: Ferrum ferro exacuitur et homo exacuit faciem amici sui.
Hebraei pronunciant ad hunc modum, siquidem est aliquid adagium in suapte
audire lingua, בַּרְזֶל בּבַרְזֶל יָחַד.




501-600    701-800