LB 220 21CHILIADIS PRIMAE CENTVRIA VI

[A]SAEPE ETIAM EST HOLITOR VALDE OPPORTVNA LOCVTVS501



5




10


LB 221

15




20




25




30




35




40




45




50

Aulus Gellius in Noctibus suis [G] libro ii., cap. vi. [A] testatur hunc versiculum
olim prouerbio fuisse celebratum
:
 Πολλάκι καὶ κηπωρὸς ἀνὴρ μάλα καίριον εἶπεν,  id est
 Saepe etiam est holitor valde opportuna locutus.
Quo quidem admonemur non esse fastidiendam salutarem sententiam propter
autoris humilitatem; nam fieri nonnunquam, vt aliquis infimae sortis ac notae vir
aut minime doctus dicat quiddam haud quaquam aspernandum etiam summis
viris. Huic respondet illud Caecilianum apud Ciceronem in Tusculanis quaestio-
nibus:
 Saepe est etiam sub pallio sordido sapientia. 22
Neque | dissonat Plautinum illud in Captiui duo:
 Vt summa saepe ingenia in occulto latent.
Porro quod ad Graecum attinet adagium, lectorem admonendum putaui hunc
quidem ad modum in omnibus, quos adhuc viderim, Gellianis codicibus inueniri
scriptum. Verum sicuti recordor, aliquando scrupulum iniecit mihi ac mendum
subesse monuit Paulus Bombasius Bononiensis, inter bonarum literarum profes-
sores eius ciuitatis vt multo doctissimus ita longe primi nominis idque iure
optimo, quippe qui primus ibi Graecas pariter ac Latinas literas pari facultate
publice priuatimque docere coeperit, vir alioqui naris emunctissimae acerrimique
iudicii. Mihi vero tum propter egregiam ac multiiugam eruditionem tum ob
incredibilem quandam morum suauitatem ita coniunctus, vt haud sciam an cum
vllo mortalium vnquam mihi fuerit vel arctior necessitudo vel consuetudo iucun-
dior. Hunc igitur in literariis illis nostris confabulationibus aliquando dixisse
memini nequaquam placere sibi dictionem illam κηπωρός in Gelliano prouerbio
planeque supposititiam et adulterinam videri, suspicari vero sese, vt pleraque sunt
apud eum autorem deprauata, pro μωρός nescio quem holitorem illud κηπωρόν
submisisse. At tum quidem quanquam et admodum verisimile videretur et pluri-
mum apud me valeret hominis tam eruditi iudicium, tamen haud etiam sum ausus
in tanto exemplarium consensu solus dissentire. Verum dum sursum ac
deorsum in Graecis autoribus oberro forte fortuna in Horatius collectaneis quibusdam nul-
lum quidem autoris titulum praeferentibus, sed eiusmodi tamen, vt aut Stobaei
aut certe ex hoc decerpta viderentur, huiusmodi carmen inuenio citatum ex Aes-
chyli tragoedia, cui titulus Phryges:
 Πολλάκι τοι καὶ μωρὸς ἀνὴρ κατακαίριον εἶπε,  id est
 Saepe etiam stultus fuit opportuna locutus.
Proinde prorsum in Bombasii mei pedibus eo sententiam atque omnibus erudi-
tis eundum censeo, vt μωρός legatur pro κηπωρός, maxime quod eadem sen-
tentia totidem verbis etiam vulgo nunc dicitur: A viro stulto nonnunquam
sapiens dictum proficisci. Respondet autem ad illam, quam superius ex Euripide
citauimus:
 Μῶρα γὰρ μῶρος λέγει,  id est
 Nam stulta stultus loquitur.
Etenim hoc tametsi vere dictum est, tamen fit nonnunquam, vt fatuus vel casu
vel imprudens aliquid egregie dicat et ad rem vehementer accommodatum. Id
quod accidere saepenumero videmus. Quid enim potuit vel ab homine salsissimo
dici accommodatius quam quod narrat Suetonius dictum a quodam, qui mente
parum constabat, in Pompeium et Iulium Caesarem: Salue rex, salue regina.
Cum Pompeius regni affectati laboraret inuidia, Caesarem rumor esset Nicomedi
regi vxoris vice fuisse.

[A]COPIAE CORNV 23502



55
c55-61



60




65


LB 222

70




75




80




85




90




95




100




105
Ἀμάλθειας κέρας, id est Copiae cornu. Cum affatim omnia superesse significamus,
copiae cornu dicimus. Translatum a peruetusta fabula, quae varie narratur apud
autores. Quidam ad hunc modum narrant: Rhea Iouem enixa metu patris infan-
tem in Creta occuluit nutriendum a duabus nymphis, Adrastea et Ida, Melissei 24
filiabus. Hae nutricauerunt illum caprae cuiusdam lacte, cuius nomen fuerit
Amalthea. Eam capram Iupiter iam adultus in sydera retulit vocaturque a Grae-
cis αἲξ οὐρανία, id est capra coelestis. Huius alterum cornu nymphis nutricibus
dedit, videlicet officii praemium, hanc adiiciens facultatem, vt quicquid optas-
sent, id illis ex eo cornu largiter suppullularet. Ouidius Fastorum libro quinto
paulo diuersius fabulam narrat hoc pacto:
 Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida,
 Dicitur in syluis occuluisse Iouem.

 Huic fuit hoedorum mater formosa duorum,
 Inter Dictaeos conspicienda greges,
 Cornibus aeriis atque in sua terga recuruis, |

 Vbere, quod nutrix posset habere Iouis.
 Lac dabat illa deo, sed fregit in arbore cornu
 Truncaque dimidia parte decoris erat.
 Sustulit hoc nymphe cinxitque decentibus herbis
 Et plenum pomis ad Iouis ora tulit.
 Ille vbi res coeli tenuit solioque paterno
 Sedit et inuicto nil Ioue maius erat
,
 Sydera nutricem, nutricis fertile cornu
 Fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet.
Legimus et Herculem Aetolis donasse copiae cornu propter coercitum cornu flu-
minis Acheloi; quare regionem illam antea sterilem fertilissimam reddidit cornu
nimirum laborum duriciem significante, frugibus feracitatem. Hunc igitur titu-
lum Phocion quidam peripateticus libro suo indidit, vt testatur Aulus Gellius.
Plinius item ostendit Graecos aliquot hanc inscriptionem nimis arrogantem suis
commentariis imposuisse, tanquam nihil in eis non contineretur et quiduis inde
peti atque accipi possit. Lucianus De mercede seruientibus: Καὶ ἕξεις τῆς Ἀμαλ-
θείας κέρας καὶ ἀμέλξεις ὀρνίθων γάλα, id est Et habebis copiae cornu et lac galli-
naceum emulgebis. [H] Philostratus Dionem sophistam appellat Ἀμάλθειας κέρας
velut omni genere virtutum expolitum. [A] Plautinus quidam seruus epistolam
quandam copiae cornu vocat, quod plurimum ex ea commodorum capi posset.
Aulus Gellius libro decimoquarto, capite sexto: Et simul dat mihi librum grandi
volumine doctrinis omnigenis, vt ipse dicebat, praescatentem. Accipio cupidus et

lubens, tanquam si copiae cornu nactus essem. Apud Athenaeum Philoxenus secun-
dam mensam variis cupediis instructam copiae cornu vocat. Citatur a Suida car-
men huiusmodi:
 Ἔνθ᾿ ἵνα μοι βίος ἐστὶν Ἀμαλθείας κέρας αἰγός,  [B] id est
 Caprae vbi Amaltheae praebet mihi pabula cornu.
Carmen est heroicum. Effertur adagium hoc quoque pacto Αἲξ οὐρανία, id est
Capra coelestis. Comoedia vetus notat Polyagrum quendam vxorem ad quaestum
prostituentem, [B] quam coelestem capram vocat ob immensum quaestum, [A] 25
vt testatur Plutarchus in commentario De audiendis poetis: Εὐδαίμων Πολύαγρος
οὐράνιον αἶγα πλουτοφόρον τρέφων, id est Fortunatus Polyager, [G] id est multo-
rum agrorum possessor, [A] coelestem capram opes adferentem alens. [B] Idem alibi 26
aduersus Stoicos: Ὁ δὲ τὴν Στωικὴν λαβὼν Ἀμάλθειαν, id est At qui Stoicam acce-
perit Amaltheam
, irridens paradoxa Stoicorum, qui suo sapienti tribuunt
vniuersa: diuitias, libertatem, sanitatem, regnum. [A] Horatius [C] in Odis:
 [A] Beata pleno
 Copia cornu.

[A]LAC GALLINACEVM503




110




115




120




125

LB 223


130




135




140



Ὀρνίθων γάλα, id est Gallinarum lac eundem habet sensum. Dicitur enim in
opulentos et quibus quiduis rerum suppeditat. Aut de raris inuentu atque ob id
preciosis, vt sit hyperbole significans nihil omnino deesse. Plinius in praefatione
Historiae mundi irridens Graecorum deliciosas quasdam et magnificas inscrip-
tiones Cerion, inquit, inscripsere, quod volebant intelligi fauum, alii κέρας Ἀμαλ-
θείας, quod copiae cornu, velut lactis gallinacei sperare possis in volumine haustum.
Aristophanes in Vespis:
 Ἐγὼ γὰρ οὐδ᾿ ἂν ὀρνίθων γάλα
 Ἀντὶ τοῦ βίου λάβοιμ᾿ ἂν οὗ με νῦν ἀποστερεῖς,  id est
 Non lac, Hercle, gallinaceum
 Hacce pro vita capiam, quam mi adimis in praesentia.

Eustathius in quartum Odysseae citat hoc adagium ex Anaxagorae fabula, cui
titulus Ὠά. Rursum Aristophanes comicus in fabula, cui titulus Ὄρνιθες:
 Δώσομεν ὑμῖν
 Αὐτοῖς, παισί, παίδων παισίν,
 Πλουθυγιείαν, εὐδαιμονίαν,
 Βίον, εἰρήνην, νεότητα, γέλωτα,
 Χορούς, θαλίας, γάλα τ᾿ ὀρνίθων
 Ὥστε παρέσται ὑμῖν κοπιᾶν
 πὸ τῶν ἀγαθῶν,  id est |
Dabimus vobis ipsis, filiis, filiorum filiis, opulentiam bonae valetudinis, felicitatem,
facultates, pacem, iuuentam, risum, choros, festa, lac gallinarum, vt sitis prae bono-
rum copia hboraturi.
Strabo Geographiae libro decimoquarto narrat de Samio-
rum agris, quod essent omnium rerum ampliter feraces, illud vulgo iactatum esse,
quod lac etiam ferrent gallinaceum. Idem testatur hoc adagium apud Menan-
drum comicum inueniri. Athenaeus [C] libro Dipnosophistarum nono [A] ex
mediae comoediae scriptore quopiam Mnesimacho senarios hos adducit:
 Καὶ τὸ λεγόμενον,
 Σπανιώτερον πάρεστιν ὀρνίθων γάλα
 Καὶ φασιανὸς ἀποτετιλμένος καλῶς,  id est
 Et quod dicitur prouerbio
 Lac suppetit res rara gallinaceum ac 27
 Plumis reuulsis phasianus adprobe.
[C] Rursum libro nono adducit ex Numenio:
 Ἠδ᾿ ὅπερ ὄρνιθος καλέεται γάλα,  [G] id est 28
 Atque quod gallinae dicitur lac.
[C] Idem libro tertio indicat quibusdam lac gallinaceum esse album oui.

[A]NON OMNIBVS DORMIO504

145




150




155




160




165




170

Non omnibus dormire dicuntur, qui non omnibus inseruiunt neque per omnia
gerunt morem. Translatum putant a maritis quibusdam nimis obsequentibus, qui
vxores suas adulteris scientes produnt somnum interim inter pocula simulantes,
vt adultero quod libet liceat. Quod genus obsequii notans Iuuenalis
 Doctus, inquit, spectare lacunar,
 Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso.
[B] Plutarchus in libro, cui titulum fecit Ἐρωτικῷ, fabulam super hac re non ille-
pidam narrat. Cum Galba quispiam conuiuio Moecenatem accepisset sentiretque
iam e nutibus hominem inflammatum in vxorem suam, sensim demisit caput,
perinde quasi dormiret. At cum interea famulus quispiam ad mensam accedens
vinum clam tolleret, ibi iam vigil et oculatus, Infelix, inquit, an nesciebas me soli
Moecenati dormire? [A] Meminit huius adagii [B] et ad hunc, quem dixi,
modum exponit. [A] Festus Pompeius [B] citans ex Lucilio tractum ostendens a
Capio quodam, qui Pararencho dictus sit, quod simularet dormientem, quo impuni-
tius eius vxor moecharetur.
Idem indicat huius rei meminisse Lucilium. Vsurpat
[A] et M. Tullius libro Familiarium epistolarum septimo: Olim non omnibus dor-
mio, sic ego, mi Galle, non omnibus seruio.
Videtur indicare Cicero alterum, puta
non omnibus dormio, vetus fuisse, alterum, nempe non omnibus inseruio, nouum.
Vtrunque certe prouerbiale, sed prius illud pertinet ad concessionem iuris, hoc
posterius ad obsequium impendendum. Idem Tullius Epistolarum ad Atticum
libro xiii.: Est bellum aliquem odisse libenter et, quemadmodum dicitur, non omni-
bus seruire.
[E] Qui quidem locus, vt hoc obiter admoneam, mihi non videtur
carere mendo. Fortasse scriptum erat et quemadmodum non omnibus dormire, ita
non omnibus seruire. [A] Quin et haec ipsa vox, seruire, non vacat metaphora,
cum dicimus: 'Seruire scenae', 'seruire tempori', 'seruire vitiis', 'seruire ingenio
vxoris', 'seruire populo', 'seruire commodis priuatis' pro eo, quod est nihil non
facere, quo satisfacias.

[A]SARDI VENALES505



175



  c179-184
LB 224
181



185
  c185-189



190
  c190-196



195




200
Σαρδιανοὶ ὤνιοι, id est Sardi venales. In eo libello, cui titulus est De viris illustri-
bus, quem alii Plinio, nonnulli Suetonio tribuunt vtriusque reclamante stilo,
huiusmodi quoddam adagium refertur Sardi venales de negocio infinitae prolixi-
tatis atque inexplicabili. Idque hinc esse ortum tradunt, quod Tiberius Sempro-
nius Gracchus, cum altero consulatu Sardiniam domuisset, tantum ex ea captiuo-
rum adduxit, vt longa venditione res in prouerbium abierit. Plutarchus in
Problematis Romanorum aliam adfert causam, nimirum olim inoleuisse morem 29
apud Romanos so|lennem, vt qui ludos aederent in Capitolio, Sardos venales pro-
nunciarent prodiretque puer quispiam per ludibrium monili cinctus, quam bul- 30
lam vocant. Eum morem hinc ortum putat, quod Veientes, Hetruscorum populi,
multum temporis cum Romulo bellum gessissent quodque horum vrbem postre-
mam Romulus expugnasset. [G] Etiam si T. Liuius libro i. narrat victos quidem
a Romulo Veientes, sed tamen victorem ab vrbe munita abstinuisse. [A] Vnde et
regem ipsum et cum hoc captiuos quam plurimos Romam deductos venales pro-
nunciauit. Porro cum Lydi ab initio fuerint Hetrusci, [G] quemadmodum testa-
tur et Herodotus libro primo, [A] Lydorum autem caput erat Sardis, inde factum,
vt Hetruscos Sardorum nomine pronunciarit venales. [F] Refert eadem Plutar-
chus in vita Romuli, licet aliquanto diuersius. Debellatis Veiis captus est illorum
dux, qui, cum esset prouectae aetatis, visus est rem imprudentius gessisse quam
pro aetate. Vnde mos inoleuit, vt, quoties Romani ob partam victoriam immola-
rent victimam, senem purpura indutum per Forum in Capitolium inducerent
bullaque ad collum appensa, quod tum erat puerorum insigne, praeco Sardianos
venales pronunciaret. Hetruriae caput Veii sunt et Hetrusci Sardianorum coloni
putantur. [E] Vsus est hoc adagio M. Tullius libro Epistolarum familiarium sep-
timo ad Gallum. Habes, inquit, Sardos venales, alium alio nequiorem. Sentit
Cicero de contemptis et improbis et, ni fallor, patria quoque Sardis. Nam ita scri-
bit paulo ante hunc locum: Id ego in lucris pono non ferre hominem pestilentiorem
patria sua.

[A]DASYPVS CARNES DESIDERAT506




205



Δασύπους κρεῶν ἐπιθυμεῖ, id est Dasypus carnes desiderat. Dicitur in eos, qui ea
requirunt ab aliis, quae ipsis affatim sunt domi. Est enim dasypus de genere lepo-
rum. Lepus autem, vt autor est Plinius libro octauo, capite quinquagesimoquinto
animal est innocuum, esculentum et foecundum, omnium praedae nascens solus
praeter dasypodem superfoetat, aliud educans, aliud in vtero pilis vestitum, aliud
implume, aliud inchoato gerens partu.
Dictus est autem dasypus a pedibus hirsutis
ac villosis.

[A]TVTE LEPVS ES ET PVLPAMENTVM QVAERIS507

210



  c214-217
215




220
Sunt qui existiment cum proximo idem esse, quod legitur in Eunucho Teren-
tiana: Tute lepus es et pulpamentum quaeris. Dictum est autem a milite glorioso in
adolescentem Rhodium, qui scorto suo alludebat, ipse ea aetate, qua scorti vici-
bus fungi posset. Donatus allegoriam variis modis exponit indicans prouerbium
hoc in molles conuenire. Propterea quod lepus a posteriore parte, hoc est a lum-
bis et clunibus, pulpamentum de se praebeat eaque corporis parte lautissimus sit.
Vel quod eum canes, amatorum instar, sequantur vel quod lepus a physicis dica-
tur incerti sexus, modo mas, modo foemina. Quae commenta mihi frigidiora 32
videntur ac vt simplicius ita verius esse puto ad Graecam paroemiam referre
Δασύπους κρεῶν ἐπιθυμεῖ. Flauius Vopiscus in Numeriano imperatore scribit ada-
gium Terentianum Liuii esse Andronici, vetustissimi Romanorum comici.

[A]PARI IVGO508




225




230

LB 225


235

Pari iugo dixit Plinius in Epistolis pro eo, quod est pari studio parique conatu.
Quadrabit in eos, qui negocium commune certatim ac simili contentione agunt.
Translatum a bubus idem plaustrum aequali iugo trahentibus. Plinii verba sunt
haec: Habet quidem gloria in studiis praesertim quiddam ἀκοινώνητον; nobis tamen
nullum certamen nulla contentio, cum vterque pari iugo non pro se, sed pro causa
niteretur
. [B] Theocritus in Aita:
 Ἀλλήλους δ᾿ ἐφίλησαν ἴσῳ ζυγῷ,  id est
 Parique iugo sese inuicem amabant,
[F] de amore mutuo et aequali, quem Graeci vocant ἰσόρροπον. [A] Huic finitima
sunt, quae scribit diuus Hieronymus ad Augustinum: Romae dicuntur esse quam
plurimi, | qui possint et audeant tecum congredi et in disputatione sanctarum scrip-
turarum iugum ex aequo ducere.
Extat et Graecis prouerbium:
 Ἐγώ τε καὶ σὺ ταὐτὸν ἕλκομεν ζυγόν,  [B] id est
 Idem egoque tuque ducimus simul iugum.
[A] Quod suo referemus loco.

[A]VNO FASCE COMPLECTI509



240


Vno fasce complecti legitur apud eundem Plinium pro eo, quod est eadem opera
et coniunctim agere, non separatim. Verebamur, inquit, ne nos dies, ne nox, ne
latera deficerent, si tot crimina, tot reos vno velut fasce complecteremur. [B] Transla-
tum est ab iis, qui res multas simul colligant, quo commodius gestari queant. [A]
Id Graeci dicunt συλλήβδην, [B] id est comprehensim.

[A]SALEM ET MENSAM NE PRAETEREAS510


245




250




255



  c259-262
260




265




270

Ἅλα καὶ τράπεζαν μὴ παραβαίνειν, id est Salem et mensam ne praetereas. Ne negli-
gas amiculorum consuetudinem aut ne violes amicitiae iura. Nam his rebus olim
conciliabantur amici et familiares antiquitus mutua inter sese conuiuia actitabant.
Quemadmodum testatur etiam Diogenes Laertius in vita Pythagorae. Et astipu-
latur Theocritus in Hyla:
 Οἲ μίαν ἄμφω ἔταῖροι ἀεὶ δαίνυντο τράπεζαν,  id est
 Qui ad mensam semper eandem
 Coenabant ambo fidi nimirum vt amici, 33
loquens de Hercule ac Telamone. Tum Euripidis Hecuba Polymestoris exaggerans
facinus hospitalis etiam mensae facit mentionem:
 Κοινῆς τραπέζης πολλάκις τυχὼν ἐμοί,  id est
 Mensa receptus saepe communi mihi.
[H] Quin et Esdrae lib. L, cap. iv. ita legimus: Nos ergo memores salis quod in pala-
tio comedimus, quia laesiones regis videre nephas ducimus
etc. [A] Inde est quod, vt
docet apud eundem Laertium Alexander in commentariis Pythagoricis, Pythago- 34
ras vetabat frangi panem, videlicet ne dissecaretur, quod amicos copularet. Idem
censuit salem potissimum in mensa apponendum, quod aequitatis ac iustitiae nos
admoneat, vt quod et seruet tueaturque quicquid occuparit et ex liquidissimis
rebus, aqua marique, fiat. [C] Origenes Aduersus Celsum libro secundo Parium
quempiam iambographum adducit, qui Lycomantem insectatus sit, quod salem
ac mensam esset praetergressus. Idque detorquet ad Iudam, Christi proditorem.
[H] Idem In Matthaeum sic loquitur de Iuda: Neque salis eiusdem neque mensae
neque panis communicati memor est factus. [C] Atque haud scio an Christus ipse,
religionis nostrae princeps, huc alluserit, vt illi consilium fuisse videtur in rebus
multo vulgatissimis altissima mysteria sua recondere, praescius fore, vt hoc sym-
bolum a Iudaeis irrisum gentes amplecterentur. Certe apud Macedones patrio
ritu foedus, quod sanctissimum vellent haberi, sic inibant, vt panem gladio diui-
sum vterque libaret. Autor Q. Curtius libro octauo.

[A]BACELI SIMILIS511



275




280




285



LB 226
290




Ἴκελος Βακήλῳ καὶ Βάκηλος εἶ, id est Bacelo similis et Bacelus es. In cinaedos ac
parum viros dictum aut in magnos quidem corpore, sed animo stupidos. Trac-
tum a forma moribusque Baceli cuiusdam. Ait Suidas Bacelum proprie significare
eum, qui sit exectus eoque in molles dici, quod hoc morbo potissimum laboret
illud hominum genus. [C] Antiphanes in Caribus Bacelum quempiam taxat apud
Athenaeum libro quarto:
 Οὐχ ὁρᾷς ὀρχούμενον
 Ταῖς χερσὶ τὸν Βάκηλον; οὐδ᾿ αἰσχύνεται,  id est
 An Bacelum non vides
 Manibus suis sic saltitantem? nec pudet.

Meminit huius Suetonius in vita Augusti scribens eum peculiari vocabulo
Bacelum pro stulto assidue solitum dicere, quanquam in vulgatis codicibus
Baceolus scriptum est. Hermolaus existimat et apud Quintilianum recte pro
Bagoa Bacelum legi posse. Verba Fabii sunt haec: At vero statuarum artifices pic-
toresque clarissimi, cum corpora speciosissima pingendo fingendoue effingere cuperent,
nunquam tamen in hunc inciderunt errorem, vt Bagoam aut Megabyzum aliquem in
exem|plum operis assumerent sibi. Verum equidem non video, cur Fabiana scrip-
tura mutanda sit, cum Βαγώας barbara lingua significet eunuchum, quo nomine
Lucianus philosophum quendam inducit, qui vultu corporisque figura eunu-
chum prae se ferret. [D] Quin et Ouidius in Amoribus seruum puellae custodem
Bagoum appellat:
 Quem penes est dominam seruandi cura, Bagoe. 36

295 [A]BATALVS512


  c297-303


300




305


Βάταλος εἶ, id est Batalus es. Olim in effoeminatos per contumeliam dicebatur.
Plutarchus ostendit id cognominis Demostheni puero inditum fuisse et ab inimi-
cis probro obiectum. Porro cognominis huius idem varias adfert rationes, vel
quod Batalus quispiam fuerit tibicen mollis et effoeminatus, [F] qui muliebribus
sandaliis primus omnium in scenam prodierit ac musicam, vt ita dixerim, eui-
rauit, [A] vel quod poetae cuidam obscoeno nomen fuerit Batalo vel quod apud
Atticos Batalus appellata sit ea pars corporis, quae verecunde nominari non
potest. [F] Meminit huius rei Libanius. [A] Idem [G] nempe Demosthenes
iam prouecta aetate simili contumelia dictus est Argas. Siue quod hoc nomine
fuerit quispiam malarum autor legum siue quod, vt existimat Suidas, serpentis
genus sit Argas. Dicunt item Graeci βαταλίζεσθαι pro eo, quod est turpiter atque
effoeminate viuere.

[A]BENE PLAVSTRVM PERCVLIT513


310




315




320
Rusticorum prouerbium est Bene plaustrum perculit. Apparet dici solitum in eos,
qui quempiam impellunt quo suapte sponte iam propendebat. Translatum a
plaustris onustis, quae quo exonerentur, solent euerti. Fit autem id commodius in
eam partem, in quam propter solum decliuius inclinant. Donatus indicauit hoc
adagium exponens in Eunucho haec Parmenonis verba: Perculeris iam tu me? Ab
hac sententia non abhorret Plautinum illud in Curculione: Qui monet quasi
adiuuat. Verba sunt lenonis, qui libentius sit mutaturus fidem admonitus a tra-
pezita, quod tamen vel citra monitorem erat facturus. [H] Idem eleganter expres-
sit Sophocles apud Plutarchum in vita Artaxerxis:
 Ταχεῖα πειθὼ τῶν κακῶν ὁδοιπορεῖ,  id est
 Rerum malarum facilis est persuasio;
 Plerique ad deteriora procliues sunt.

[A]IN CARE PERICVLVM514




325




330




335



LB 227
340


  c343-345

345




350
  c351-355



355




360




365
Ἐν Καρὶ τὸν κίνδυνον, id est In Care periculum, subaudi 'facito', hoc est in
homine aut re viliore fac periculosam experientiam, in qua, si parum feliciter ces-
serit, non multum sit dispendii capiendum. Huic adagio Carum mores fecere
locum. Hic populus est, vt autor est Mela Pomponius, incertae originis, vt quos
alii αὐτόχθονας, id est indigenas, nonnulli Pelasgos, alii Cretas existiment, genus
vsque adeo armorum pugnaeque amans, vt aliena etiam bella mercede conducti
soliti sint agere. Vnde Theocritus in Encomio Ptolemaei φιλοπτολέμοις τε
Κάρεσσι dixit, id est Bellandique auidis Caribus. Item Herodotus in Euterpe
ostendit Cares barbaro seruilique fuisse ingenio et ad quiduis malorum ferendum 38
paratos mercede proposita. Id quod indicat et Aristophanes in Auibus: Εἰ δὲ
δοῦλός ἐστι καὶ Κάρ, [B] id est Quod si seruus est et Car. [A] Strabo libro Geogra-
phiae decimoquarto narrat Cares tota quondam errasse Graecia passimque sti-
pendiis meruisse. Caeterum in rebus bellicis vsqueadeo praecelluisse, vt passim
apud poetas arma bellica Carica nominentur, quemadmodum Anacreon Caricam
loricam, Alcaeus Caricam cristam dixit, ad quam alludit Aristophanes in Auibus.
Suidas scribit Cares primos mortalium mercede militasse, vt qui vitam suam
vilem haberent. Hos igitur, qui conduxerant, primos in acie collocare consueue-
rant, vt | primos hostium impetus suo exciperent periculo, aut vbi fortuna belli
difficillima videretur, illic obiiciebantur. [H] Persae sua lingua Κάρδακας appella-
bant, qui rapto viuebant. [B] Carum laudem his temporibus aemulari videntur
Eluetii, gens bello nata, simplex alioqui ac minime malum hominum genus [C]
planeque dignum, vt equidem sentio, quod hac quoque nota vacaret et in literis
et in caeteris honestis studiis egregie valiturum, si relictis bellis huc animum
appellerent. [A] Vsurpat hoc adagium Socrates apud Platonem in Euthydemo
iubens in se potius fieri periculum transformationis velut in homuncione Care,
quem si perdas, non admodum grauis sit iactura: [G] Εἰ δὲ ὑμεῖς οἱ νέοι φοβεῖσθε,
ὥσπερ ἐν Καρὶ ἐν ἐμοὶ ἔστω ὁ κίνδυνος· ὡς ἐγώ, ἐπειδὴ καὶ πρεσβύτης εἰμί, παρα-
κινδυνεύειν ἕτοιμος καὶ παραδίδωμι ἐμαυτὸν Διονυσοδώρῳ τούτῳ ὥσπερ τῇ
Μηδείᾳ τῇ Κόλχῳ· ἀπολλύτω με, καὶ εἰ μὲν βούλεται, ἑψέτω, εἰ δ᾿, ὅτι βούλεται,
τοῦτο ποιείτω, μόνον χρηστὸν ἀποφηνάτω, id est Quod si timetis vos iuuenes in me
tanquam in Care fiat periculum. Nam et ipse quandoquidem senex sum, paratus sum
subire periculum meque ipsum trado huic Dionysodoro quasi Medeae Colchicae; per-
dat me et, si velit, in lebete coquat me. Sin minus, quicquid voluerit, id faciat, tan-

tum vt me reddat probum. [A] Idem in Lachete huc respexit, cum ait cogitandum
esse iis, qui primum docere incipiunt et artis suae periculum cum magno iuue-
num periculo faciunt, non Carem quempiam mercenarium, sed ciuium liberos in
discrimen adduci. Et hunc imitatus Aristides in oratione Panathenaica: Ἐν δὲ τῷ
Καρὶ καὶ οὐκ ἐν τοῖς ἑαυτῶν σώμασι τὰς πείρας ποιούμενοι, id est In Care vero,
non in suis ipsorum corporibus facientes periculum. Vsus est eodem M. Tullius in
actione pro L. Flacco Quid, inquit, de tota Caria? Nonne hoc vestra voce vulgatum
est: siquid cum periculo experiri velis, in Caria potissimum esse faciendum?
Quem
quidem locum apparet esse vitiatum neque verear deierare in Care legendum
esse, non in Caria. Huic diuersum est illud Aureo piscari hamo, quod alibi red-
demus.

[A]IN DOLIO FIGVLAREM ARTEM DISCERE40515




370




375

  c377-379


380




385




390



Item illud Ἐν πίθῳ τήν κεραμείαν μανθάνειν, id est In dolio figulariam artem dis-
cere.
De iis, qui protinus maximis in rebus artificii sui capiunt experimentum,
cum paulatim a minutis ad summa proficisci conueniat. Neque enim figulus sta-
tim a dolio, id est vase maximo, artem auspicatur, sed a pusillis quibusdam vas-
culis, in quibus non sit graue dispendium, si quid secus accidat. [D] In hanc
ferme sententiam vsurpat Plato in Lachete: Σκοπεῖν χρὴ μὴ οὐ ἐν τῷ Καρὶ ἡμῖν ὁ
κίνδυνος κινδυνεύηται, ἀλλ᾿ ἐν τοῖς υἱέσι τε καὶ ἐν τοῖς τῶν φίλων παισί, καὶ
ἀτεχνῶς τὸ λεγόμενον κατὰ τὴν παροιμίαν ἡμῖν συμβαίνῃ ἐν πίθῳ ἡ κεραμεία, id
est Considerare oportet, ne hoc periculum nobis fiat, non in Care, sed in filiis simul
atque amicorum liberis, ac plane contingat, quod prouerbio dicitur, in dolio figulina
.
[A] Dicaearchus ad aliam sententiam torquet prouerbium, vt admoneat vnum-
quenque artificem in suis negociis exerceri oportere, velut aurigam in ducendis
curribus, nauclerum in gubernanda naui, medicum in curandis morbis. Tanquam
absurdum sit figulum in aurigatione versari, re videlicet aliena ac non magis in
dolio. Atque ita huc pertinebit illa sententia:
 Quam quisque nouit artem, in hac se exerceat.
et Horatianum illud in Epistolis:
 Nauim agere ignarus nauis timet, abrotanum aegro
 Non audet nisi qui didicit dare, quod medicorum est
 Promittunt medici, tractant fabrilia fabri.
 Scribimus indocti doctique poemata passim.

[H] Sic propemodum vsurpat Gregorius theologus in Apologia de fuga: Ὡς τό γε
παιδεύειν ἄλλους ἐπιχειρεῖν, πρὶν αὐτοὺς ἱκανῶς παιδευθῆναι καὶ ἐν πίθῳ τὴν κερα-
μείαν, τὸ δὴ λεγόμενον, ἐν ταῖς τῶν ἄλλων ψυχαῖς ἐκμελετᾶν τὴν εὐσέβειαν, λίαν
ἐμοὶ φαίνεται ἀνοήτων, id est Itaque alios velle docere, prius quam ipsi satis edocti
sint et in dolio, quod aiunt, figulinam, in aliorum animis meditari pietatem, mihi
quidem videtur hominum insigniter desipientium. |

LB 228 [A]NE SVTOR VLTRA CREPIDAM516

395




400




405




410



Huic finitimum est illud Ne sutor vltra crepidam, id est Ne quis de his iudicare
conetur, quae sint ab ipsius arte professioneque aliena. Quod quidem adagium
natum est ab Apelle nobilissimo pictore. De quo Plinius libro xxxv., cap. x. scri-
bit in hunc modum: Idem perfecta opera proponebat in pergula transeuntibus atque
post ipsam tabulam latens vitia, quae notarentur, auscultabat vulgum diligentiorem

iudicem quam se praeferens. Feruntque a sutore reprehensum, quod in crepidis vna
intus pauciores fecisset ansas. Eodem postero die superbe emendationem pristinae
admonitionis cauillante circa crus, indignatum prospexisse denunciantem, ne supra
crepidam sutor iudicaret. Quod et ipsum in prouerbium venit.
Hactenus Plinius.
[H] Huic simillimum est, quod refert Athenaeus: Stratonicus citharoedus fabro 41
secum de musica contendenti, Non sentis, inquit, te vltra malleum loqui? [A]
Eodem pertinet, quod huius nepos in Epistolis scripsit de artificio non recte iudi-
care quenquam nisi et ipsum artificem. Quodque primo Moralium libro dixit
Aristoteles earum rerum vnumquenque iudicem esse idoneum, quarum sit erudi-
tus. Et quod idem scripsit libro secundo Naturalium caecum disputare de colori- 42
bus. Quae verba iam inter [B] nostri temporis [A] scholasticos in prouerbium
abierunt, quoties quispiam de rebus ignotis disputat. Ad eandem sententiam refe-
rendum, quod ait Fabius apud Quintilianum felices futuras artes, si soli artifices
de iis iudicarent.

[A]DII FACIENTES ADIVVANT517

415




420




425

Varro libro De re rustica primo: Et quoniam, vt aiunt, dii facientes adiuuant, prius
inuocabo deos.
Significat diuinam opem non cessantibus, sed industriis et pro sua
virili conantibus auxilio esse solere. Huc arbitror referendum illud Homericum
carmen, quod iam velut in prouerbium abiit:
 [G] Τηλέμαχ᾿, ἄλλα μὲν αὐτὸς ἐνὶ φρεσὶ σῇσι νοήσεις,
 Ἄλλα δὲ καὶ δαίμων ὑποθήσεται,  id est
 Haec partim ipse tuo perpendes pectore tecum,
 Partim aliquis diuum tibi suggeret.

[A] Id M. Tullius vsurpauit libro Epistolarum ad Atticum nono: Omnia vobis
imparatis agenda. Sed tamen
ἄλλα μὲν αὐτός, ἄλλα δὲ καὶ δαίμων ὑποθήσεται, id
est
 Partim ipse inuenies, partim fors suggeret ipsa.

[A]CVM MINERVA MANVM QVOQVE MOVE518


  c429-438
430




435




440




445
Huic finitimum est Σὺν Ἀθηνᾷ καὶ χεῖρα κίνει, id est Auxiliante Minerua manum
interim moue.
Monet adagium, ne fiducia diuinae opis industriam remittamus.
Conuenit peculiariter in mulieres, quae lanificium exercent fauente quidem atque
inuocata Minerua, sed nihilo segnius interim operi insistentes. Sunt qui putent
ab agasone quopiam natum; cuius asinus cum luto infixus haereret deberetque
illi succurrere, ociosus Herculem implorabat. Huic respondisse deum, vti interim
manum admoueret asino laboranti atque ita demum numen adfuturum. Alii
diuersam huic fabulam adferunt, puta quendam cum esset decertaturus, Miner-
uam consuluisse, num futurum esset, vt victor discederet. Responsum est fore.
Verum cum ille ingressus in theatrum in certamine manibus staret ociosis, per-
cussum ab aduersario victum fuisse. Ad hoc adagium pertinet elegantissimum
illud carmen, quod ex Agathonis tragoedia citat Aristoteles libro Moralium Eude-
miorum quinto:
 Τέχνη τύχην ἔστερξε καὶ τύχη τέχνην,  id est
 Fortunam vt ars, fortuna ita artem amat inuicem.
Citatur a Suida senarius hic in eandem sententiam:
 Αὐτός τι νῦν δρῶν εἶτα τοὺς θεοὺς κάλει,  id est
43 Fac interim aliquid ipse, dein deos voca.

[A]NOSTRO MARTE519



LB 229
450




455




460



Quoties nullis auxiliis adiuti nostropte ingenio propriisque viribus rem peragi-
mus, nostro Marte peragere dicimur. Aut etiam cum nostro periculo res geritur.
M. Tullius libro Officiorum tertio: Hanc | igitur partem relictam explebimus nul-
lis adminiculis, sed, vt dicitur, Marte nostro. Hactenus ille. [I] Idem Philippica ii.
de Deiotaro loquens: Rex enim ipse sua sponte, nullis commentariis Caesaris, simul 44
atque audiuit eius interitum, suo Marte res suas recuperauit. [H] C. libro secundo,
titulo Ne liceat potentioribus, capite primo: Diuine admodum constituit diuus
Chudius consultissimus princeps, parens noster, vt iactura causae afficerentur hi, qui

sibi potentiorum patrocinium aduocassent, vt hoc proposito metu iudiciariae lites
potius suo Marte decurrerent quam potentiorum domorum opibus niterentur.
Rursus
libro iii., titulo De iudiciis, cap. xi.: Illo procul dubio obseruando, vt si neque per
alterutram litigantium partem nec per iudices steterit, quo minus lis suo Marte decur-
rat, sed per patronos causarum licentia detur iudici.
[A] Translatum videtur ab
imperatoribus, qui suis ipsorum auspiciis et copiis bellum sustinent. Siquidem
Plautus etiam meis copiis dixit pro meo Marte. Sapiunt prouerbium etiam illa
'vario Marte', 'dubio Marte', 'iniquo Marte'. Huic adagio pene diuersum est
illud, quod alibi retulimus, Οὐκ ἄνευ Θησέος, id est Non absque Theseo.

[A]NEQVICQVAM SAPIT, QVI SIBI NON SAPIT520

465




470




475




480




485




490
Sententia vel hodie vulgo frequentissime iactata frustra sapere, qui sibi non
sapiat. [D] Plato in Hippia maiore Καὶ πολλοῖς, inquiens, συνδοκεῖ, ὅτι τὸν σοφὸν
αὐτὸν αὑτῷ μάλιστα δεῖ σοφὸν εἶναι, id est Idem itidem et plerisque videtur, quod
oportet eum, qui sapiat, ipsum sibi maxime sapientem esse.
[A] Vsurpat et Cicero in
epistola quadam ad Trebatium ostendens ex tragoedia Medea sumptam Et
quando, inquiens, coepi agere Medeam, illud semper memento:
 Qui sibi ipse sapiens prodesse nequit, nequicquam sapit.
[B] Est autem versus trochaicus. [A] Idem Epistolarum familiarium libro decimo-
tertio ad Caesarem imperatorem: Itaque ab Homeri magniloquentia confero me ad
vera praecepta
Εὐριπίδου:
 Μισῶ σοφιστήν, ὅστις οὐχ αὑτῷ σοφός.
Quem versum senex Praecilius laudat egregie. [I] Idem libro De diuinatione primo
citat ex Ennio in diuinos:
 Qui sibi ipsimet non sapiunt, alteri monstrant viam
 Quibus diuitias pollicentur, ab his drachmas ipsi petunt.

[A] Citatur a Luciano in Apologia:
 Μισῶ σοφιστήν, ὅστις οὐχ αὑτῷ σοφός,  id est
 Sapientem eum odi, qui sibi ipse non sapit.
[H] Eundem Alexander torsit in Calisthenem, qui se moribus eorum quibuscum
viuebat, non accommodaret, sed prae se ferebat nihil eorum, quae illic gereban-
tur, sibi placere. Eaque libertas optimo viro attulit exitium, cum Anaxarchus phi-
losophus omnium adulatorum abiectissimus haberetur in precio. [B] Eam sen-
tentiam sic ad vnguem seruant huius tempestatis homines, vt hominis vocabulo
videatur indignus, qui non quauis ratione suis consulere commodis nouerit. [A] 45
Huius generis est illud apud Suetonium:
 Aspice felicem sibi, non tibi, Romule, Syllam.

[A]CANTHERIVM IN FOSSA521




495
  c495-502



500


LB 230

505
Cantherium in fossa rusticum prouerbium, sed tamen e re militari natum. Hoc
licebit vti quoties quis ad id negocii trahitur, in quo nequaquam valeat. Aut vbi
res vehementer erit impedita periculosaue. Refertur a T. Liuio decadis tertiae 46
libro tertio. Narrat autem, cum Fabius Capuam obsideret secundo bello Punico,
Iubellium Tauream, inter equites Campanos nobilissimum, e Romanorum exer-
citu quemuis ad singulare certamen euocasse ausumque prodire Claudium Asel-
lium. Deinde vbi diutius vterque alterum libero campo elusisset, Campanus in
cauam viam descendere iussit, alioqui equorum, non equitum fore certamen. Eo
cum Romanus, re quam verbis ferocior, extemplo descendisset, rursum elusit
Taurea sermone, qui postea in rusticum versus est prouerbium, Minime sis,
inquiens, cantherium in fossa? Quanquam ex Liuianis verbis parum liquet adagii
sensus, tamen | coniecturis facile deprehenditur. Pugnat autem cum illo, quod
alibi dicemus, Τὸν ἵππον εἰς πεδίον, id est Equum in planiciem. Etenim quemad-
modum plurimum valet equus in planicie, ita minime valet in fossa.

[A]TANTALI TALENTA522

  c507-510


510




515




520




525


Τάλαντα Ταντάλου, id est Tantali talenta. De immensis opibus. Nam Tantalus
Phryx ob luculentas diuitias in fabulam hominum venit ita, vt fingatur et apud
inferos simile quiddam pati, cuiusmodi solent inter congestas opes tenaces isti
diuites. Horatius:
 Tantalus a labris sitiens fugientia captat
 Pocula. Quid rides? Mutato nomine de te
 Fabula narratur.

Ostendit allegoriam figmenti ad diuites sordidos pertinere. Vsurpatur adagium a
Platone in Euthyphrone. Suidas ait esse et apud Epicharmum et apud Anacreon-
tem. Effertur et ad hunc modum, cum venusta quadam vocum allusione:
Τάλαντα Ταντάλου ταλαντίζεται, id est Tantali talenta talentizat, hoc est librat et
accumulat. Porro Tantalum praediuitem fuisse testatur vel illud ex tragoedia car-
men apud Plutarchum libro De exilio:
 Σπείρω δ᾿ ἀρούρας δώδεχ᾿ ἡμερῶν ὁδόν,  id est
 Viam dierum duodecim sero iugera.
[B] Idem alibi ingentes diuitias πλοῦτον Ταντάλειον appellat, [C] id est opes Tan-
talicas.
Antiphanes apud Athenaeum libro sexto:
 Οἵαν ποτ᾿ ἔσχε καὶ Θρίβων ὁ Ταντάλου
 Μαλακὸν ταλάντοις ἐκταλαντωθεὶς ἀνήρ,  id est
 Qualem olim habebat et Thribon, qui molliter
 Exutus est ipsis talentis Tantali.

[A]PELOPIS TALENTA523


530




535




540

Consimili figura Theocritus in Idyllio Θ dixit Pelopis talenta:
 Μή μοι γᾶν Πέλοπος, μή μοι χρύσεια τάλαντα 47
 Εἴη ἔχειν, μηδὲ πρόσθε θέειν ἀνέμων,  id est
 Non Pelopis mihi sint agrique aurique talenta 48
 Nec ventos celeres anteuolasse pede.
Porro talentum apud Atticos maxima pecuniae summa erat. [F] Talentum minus
valebat libras sexaginta, talentum magnum octoginta. [A] Vnde illud in Phor-
mione: Si quis daret / Talentum magnum; imo malum. Et Aristophanes:
 Ἀλλ᾿ ἔγωγ᾿ Ὀπούντιος
 Οὐκ ἂν γενοίμην ἐπὶ ταλάντῳ χρυσίου,  id est
 At ego sane Opuntius
 Nolim esse, si quis det talentum mi aureum,
id est Nolim esse luscus vel quantalibet pecunia.

[A]MIDAE DIVITIAE524



545




550


  c553
Μίδου πλοῦτος καὶ Μίδου πλουσιώτερος, id est Midae opes et Mida locupletior, in
prouerbium abierunt propter immensas eius regis opes, quae fabulis quoque
compluribus fecere locum. Statius in Surrentino Pollii:
 Viue Midae gazis et Lydo ditior auro.
Fuit hic Midas Phrygiae tyrannus, cui iuxta poetarum figmenta concessum a diis
est, vt propter Bacchum hospitio acceptum quod vellet, optaret accepturus quic-
quid optasset. Optauit, vt quicquid corpore contigisset protinus in aurum verte-
retur. Historicorum literis proditum est huic puero dormienti formicas in os
grana tritici congessisse, respondisse augures omnium mortalium illum ditissi-
mum futurum atque ita euenisse. [B] Huic Plinius primum attribuit locum inter
insigniter diuites libro tricesimotertio.

[A]NON OMNINO TEMERE EST, QVOD VVLGO DICTITANT525

555




560

LB 231


565




570




575


Apud Aristotelem vsurpatur prouerbii vice et apud eruditos iam olim in prouer-
bium abiit nobilis illa Hesiodi sententia ἣν ἅπαντες ᾄδουσι, quemadmodum ait
Aristides in defensione Periclis, quae dicit non vsquequaque irritum esse solere,
quicquid rumore populi iactatum fυerit. Ea est in operis volumine secundo, cui
titulus Opera et dies:
 Δεινὴν δὲ βροτῶν ὑπαλεύεο φήμην·
 Φήμη γάρ τε κακὴ πέλεται, κούφη μὲν ἀεῖραι |
 Ῥεῖα μάλ᾿, ἀργαλέη δὲ φέρειν, χαλεπὴ δ᾿ ἀποθέσθαι.
 Φήμη δ᾿ οὔ τις πάμπαν ἀπόλλυται, ἥντινα πολλοὶ
 Λαοὶ φημίζουσι· θεός νύ τίς ἐστι καὶ αὐτή,  id est
 Rumores hominum cures vitare molestos.
 Fama malum est; oritur surgitque facillima, verum
 Difficile hanc perferre, graue est sedare coortam.

 Nam non vlla quidem prorsum perit irrita fama, 49
 Per populos quaecunque volat, quia numen et ipsa est.
Potest bifariam accipi sententia. Nimirum aut non plane falsum videri, quod plu-
rimis est in ore quodque populi consensus approbat, aut non prorsus aboleri
posse rumorem, etiam falsum, qui iam in vulgus dimanarit. Proinde admonet, vt
sollicite caueamus, ne vel falso per temeritatem in fabulam vulgi venire contingat.
Quod autem famam deam dixit, cum Homero sensit, qui compluribus locis 50
Ὄσσαν suam inducit; sic enim deam ipsam appellat. Et hunc aemulatus Vergilius
[B] in quarto Aeneidos:
 [A] Haec passim dea foeda virum diffudit in ora.

[A]DOMVM CVM FACIS, NE RELINQVAS IMPOLITAM526


580




585
  c586-589



590
  c591-594



595
  c595-596
  c597-600


600




605
Cum nulla huius poetae sententia non cesserit in prouerbium, tamen equidem
eas libentius recensuerim, quae propter aenigmatis inuolucrum propius accedunt
ad speciem prouerbialem; quod genus est illa ex eodem quem modo citaui libro:
 Μηδὲ δόμον ποιῶν ἀνεπίξεστον καταλείπειν,
 Μή τοι ἐφεζομένη κρώζῃ λακέρυζα κορώνη,  id est
 Neue domum fabricans linquas mutilamque rudemque,
 Ne fors insideat cornicans garrula cornix.
Proculus interpres admonet locum hunc bifariam accipi. Quibusdam videri
monere poetam, vti quisque domicilium ante hyemem absoluendum curet, ne
tum non habeat, quo depellat frigoris molestiam. Hyemem enim cornicis indica-
tam symbolo, videlicet auis hybernae. Porro cum semper alias tum maxime men-
sibus hybernis οίκος φίλος, οἶκος ἄριστος, [B] id est est grata domus, domus optima,
[A] quemadmodum in prouerbio est. Alii putant significatum aedificium semel
institutum non oportere semiperfectum relinquere, ne vulgo risui sis et qui prae-
terierint, obloquantur carpantque leuitatem tuam, qui quod coeperis, non absol-
uas. Quandoquidem hunc obloquendi morem vulgo peculiarem esse vel Euange-
licae notant parabolae. Eam autem obtrectantium petulantiam per cornicem
voluit indicare poeta, nempe auem garrulam et obstreperam, vt hinc etiam ver-
bum prouerbiale ductum sit κρώζειν. At ipsi Proculo magis probatur, vt καθο-
λικῶς accipiamus, vnicuique negocio, quod semel instituerimus, finem idoneum
imponendum, vt nihil omnino desideretur et vbique connitendum ad perfectio-
nem. Id quo longius auocabitur a simplici sermone, hoc venustius fiet et magis
prouerbiale. Veluti si quis adhortetur aliquem, ne literarum studium deserat, sed
laudabiliter institutis summam imponat manum, ne vulgo ludibrio sit, quod a
bene coeptis destiterit, Hesiodium hoc obiiciens:
 Μηδέ δόμον ποιῶν ἀνεπίξεστον καταλείπειν,
 Μή τοι ἐφεζομένη κρώζῃ λακέρυζα κορώνη.

[A]NE A CHYTROPODE CIBVM NONDVM SACRIFICATVM RAPIAS527




610




615
LB 232



620




625




630




635


  a638-643

640




645




650




655



Aenigmaticum est et illud, quod eo loco continenter sequitur:
 Μηδ᾿ ἀπὸ χυτροπόδων ἀνεπιρρέκτων ἀνελόντα
 Ἔσθειν μηδὲ λόεσθαι,  id est
 Neue a chytropode sublatam protinus escam 51
 Ante sacrum neque lotus edas.
[B] Indicat et M. Tullius irreligiosum fuisse cibum e patella edere. Scribit enim
ad hunc modum libro De finibus secundo: Atqui reperiemus asotos, primum ita
non religiosos, vt edant de patella; deinde ita mortem non timentes, vt illud in ore

habeant ex Hymnide: |
 Mihi sex menses satis sunt vitae, septimum Orco spondeo. 52
Est autem versus trochaicus. [C] Suetonius in Vitellio prodit eum illum adeo non
profundae modo, verum etiam intempestiuae fuisse gulae, vt ne in sacrificio qui-
dem vnquam aut vllo itinere temperarit, quin inter altaria ibidem statim viscus et

farra e foco pene rapta manderet circaque viarum popinas fumantia obsonia vel pri-
diana atque semesa.
[A] Quantum ad simplicem attinet sensum, docet, ne ritu
pecudum ad cibum capiendum irruamus, sed ita demum edamus, si prius inde
primitias diis immolauerimus. Antiquitus enim, vt autor est [B] in Symposiacis
[A] Plutarchus, inter res sacras habebatur et mensa quotidiana; proinde cibum
sumpturi diis consecrabant τὰς ἀπαρχάς, hoc est primitias; ac deinde non inde-
core neque tumultuanter, sed religione quadam ad conuiuium accedebant lotis
manibus non aliter quam ad sacrum epulum. [B] Qui mos et hodie durat apud
benemoratos Christianos. [A] Sed prouerbialius fiet, si intelligamus non esse spo-
liandos nec inhumanius expilandos ministros aut seruos nostros, verum et illis
aliquam pecuniae portionem relinquendam, quo viuant. [B] Fortassis quadraue-
rit et in hos, qui praepropera auiditate commodum auferre student, prius quam
oporteat, et quodammodo messem facere, prius quam maturuit seges, veluti si
quis legatum aut promissum statim et vestigio flagitet, cum ciuilius sit in dies ali-
quot silere, aut si quis modo nactus imperium protinus incipiat populum exac-
tionibus spoliare, aut si quis sponsam puellam non expectata aetate nec expecta-
tis nuptiarum ceremoniis properet amplecti. Sumptum est a ritu sacrorum, in
quibus olim epulabantur. [A] Huc pertinet et illud, quod alibi retulimus ex Athe-
naeo [C] et alias apud eundem ἀπὸ τηγάνου, id est a patella frixoria; [G] libro
sexto refert hunc senarium ex Pherecrate:
 Ἀπὸ τηγάνου τ᾿ ἔφασκεν ἀφύας φαγεῖν,  id est
 Se vesci apuis dixit e sartagine.
Quidam pro lopade τήγανον dixere, quod Iones ἤγανον. Hinc vox composita
ἀποτηγανίζειν. Ita Phrynichus apud Athenaeum libro sexto:
 Ἡδὺ δ᾿ ἀποτηγανίζειν ἄνευ συμβολῶν,  id est
Iucundum est a sartagine tollere sine symbolis, id est si nihil sit soluendum et si id
liceat immuni. [C] Rursus alias apud hunc ipsum ex Archestrato: Ἀφαρπάζουσα
ὀβελίσκου, id est Rapiens a veru, [A] de muliere, quae sacra nondum immolata
deuorare dicta sit. [G] Apud eundem libro sexto Anaxandrides:
 Τῶν ζωγράφων μὲν ἡ καλὴ χειρουργία
 Ἐν τοῖς πίναξι κρεμαμένη θαυμάζεται·
 Αὕτη δὲ σεμνῶς ἐκ λοπάδος ἁρπάζεται
 Ἀπὸ τοῦ ταγήνου τ᾿ εὐθέως ἀφανίζεται,  id est
 Pictoris opera pulchra tabula pensili
 Spectantur ac spectata sunt miraculo, at
 Rapiuntur haec e lopade pulchre ac protinus
 Redduntur ipsa euanida e sartagine.
[A] In genere poterit accommodari ad quemuis, qui negocium irreuerenter et 53
illotis, vt aiunt, pedibus aggreditur.

[A]HAEC POTIOR54528

660




665




670

LB 233


675




680




685




690




695
  c696-699



700




705




710




715




720
  c721-728


LB 234
725




730




735




740


Plutarchus in Problematibus Graecanicis prouerbium quoddam refert ad hunc
modum: Ἀπὸ τίνος ἐρρέθη τὸ παροιμιῶδες Αὕτα κυρία; Δίνων ὁ Ταραντῖνος
στρατηγῶν, ἀνὴρ δὲ ὢν ἀγαθὸς ἐν τοῖς πολεμικοῖς, ἀποχειροτονησάντων αὐτοῦ τινα
γνώμην τῶν πολιτῶν, ὡς ὁ κῆρυξ ἀνεῖπε τὴν νικῶσαν, αὐτὸς ἀνατείνας τὴν δεξιάν,
ἅδε, εἶπε, κρείσσων· οὕτως γὰρ ὁ Θεόφραστος ἱστόρηκε. Προσιστόρηκε δὲ καὶ ὁ
Ἀπολλόδωρος ἐν Ῥυτίνῳ τοῦ κήρυκος, αὗται πλείους, εἰπόντος, ἀλλ᾿ αὗται, φάναι,
βελτίους, καὶ ἐπικυρῶσαι τὴν τῶν ἐλαττόνων χειροτονίαν. Horum verborum hic
ferme sensus. Vnde fluxit illud, quod prouerbii vice dicitur, Haec victrix? Dinon
Tarentinus, ductor exercitus, vir adprime fortis reique bellicae sane quam peritus,
cum in concione dixisset sententiam eaque ciuium suffragiis esset reiecta, deinde

praeco pronunciaret sententiam, quae vinceret, sublata dextera, Haec, inquit, potior.
Nam hunc ad modum retulit Theophrastus. Caeterum Apollodorus in Rhytino illud
adiunxit: cum praeco respondisset, At hae sen|tentiae numero plures sunt, Dinonem
protinus subiecisse, Sed hae meliores. Atque ita pauciorum sententiam fuisse promul-
gatam. Quibus ex verbis coniicere licet, ita vulgo dici solere, si quando significa-
retur consilium aliquod esse praestantius et conducibilius, etiamsi pluribus secus
videretur. Aut vbi qui numero pauciores essent, facultate praeponderarent. Quod
genus fuerit, vt rem exemplis demonstrem: 'Maxima pars hominum voluptate
lucrisque felicitatem metitur, perpauci virtutem amplectuntur. Caue, ne quid te
moueat multitudinis exemplum αὕτη γὰρ κρείσσων'. Item 'Nemo pene est in toto
principis famulitio, qui tibi non bene velit. Sed vnus tibi refragatur, qui tantum
vbique valet, vt in ipsum fere principem agat tyrannum. Quare si res e suffragiis
penderet, viceras. Sed αὕτη κυρία'. Porphyrion leuiter ceu digito prouerbium
indicat exponens eum locum in Horatianis Epodis:
 Eamus omnis execrata ciuitas
 Aut pars indocili melior grege.
Quanquam deprauate, sicut opinor, legitur in multis exemplaribus κιρρόνον νίκα.
Castigate legetur, ni fallor, καρρόνων νίκα, hoc est praestantiorum victoria. Nam
oda concionalis est ac fugam decerni iubet communibus omnium suffragiis.
Quod si fieri non queat, vt id quod est optimum, multitudini probetur, saltem
vincat ea sententia, quae sit potior, etiamsi paucioribus suffulta suffragiis. Ad id
faciunt, quae Plato scripsit libro De legibus i., pulcherrimum esse victoriae genus,
cum turba cedit potioribus et in decernendo magis spectatur pondus suffragio-
rum quam numerus. Verba Platonis ex eo, quem dixi, libro sunt haec: Ἐν ὁπό-
σαις μὲν γὰρ οἱ ἀμείνονες νικῶσι τὸ πλῆθος καὶ τοὺς χείρους, ὀρθῶς ἂν αὕτη
κρείττων τε αὑτῆς λέγοιθ᾿ ἡ πόλις, ἐπαινοῖτό τε ἂν δικαιότατα τῇ τοιαύτῃ νίκῃ·
τοὐναντίον δέ, ὅπου τἀναντία, id est Quibuscunque siquidem in ciuitatibus meliores
qui sunt, ii vincunt multitudinem ac deteriores, ibi respublica seipsa superior recte
dicetur et huius victoriae nomine meritissimo laudabitur. Secus autem, vbi secus acci-
dit.
Eodem respexit Plinius, cum queritur in Epistolis numerari sententias, non
expendi. Huc pertinet Liuianum etiam illud: Maior pars vicit meliorem. Indicat 55
idem Homerus Iliados libro primo: Ἐπεὶ τὰ χερείονα νικᾷ, id est Quando supe-
rant iam deteriora.
Neque vero praetereundum hoc loco, quod de Zenone philo-
sopho memorat Diogenes Laertius. Zenon cum videret Theophrastum magnifieri
laudarique, quod plures haberet auditores, ad hunc respondit modum: Ἐκείνου
μὲν χορὸς μείζων, οὑμὸς δὲ συμφωνότερος, id est Maior quidem est illius chorus, at
meus melius consonans.
Itaque locus fuerit adagio, siue cum negabimus spectan-
dum quam multis placeamus, sed quam bonis, siue cum suadebimus id sequi
oportere, non quod plurimis placeat, sed quod per se sit optimum factu, etiam si
paucissimorum calculis approbetur. Siue cum dicemus vnius aut alterius studium
pluris aestimandum, qui vel opibus vel gratia vel autoritate praepolleat, quam
multitudinis beneuolentiam, quae numero tantum superior sit reliquis omnibus
inferior. Quemadmodum apud Plautum quispiam contemnere se dicit minutos 56
illos deos, modo Iouem vnum sibi propitium habeat. Nec absurde trahetur in
vsum, quoties vna vis plus potest reliquis omnibus, vt si quis dicat: 'Haec causa
pluribus probatur, pluribus fulcitur rationibus, nititur aequo, dictatur a legibus,
verum altera κυρία'. Sic enim volo, sic iubeo. Nam omnia cedant necesse, quoties
rex huiusmodi promit oraculum, quale profert apud Homerum Agamemnon:
 Εἰ δέ κε μὴ δώῃσιν, ἐγὼ δέ κεν αὐτὸς ἕλωμαι,  id est
 Ipse equidem eripiam, si tradere forte grauentur.
De cuiusmodi Lucianus in Captiuo: Καὶ τὸ δίκαιον ἐν τῇ χειρὶ τιθεμένων, id est
Qui ius in manu reponunt [B] quique ius in manu posuerunt. [F] Pyrrhum e libe-
ris quidam adolescens admodum interrogabat, cuinam esset relicturus regnum. Is
respondit Ὃς ἂν, inquit, ὑμῶν τὴν μάχαιραν ὀξυτέραν ἔχῃ, id est Quicunque ves-
trum acutiorem habet gla|dium. Id dictum Plutarchus in eius vita non arbitratur
multum abesse ab illa tragica execratione:
 Θηκτῷ σιδήρῳ δῶμα διαδοχεῖν τοὺς ἀδελφούς,  id est
 Fratres acuto diuidant ferro domus
 Vices habendae.

[B] In hos igitur, qui vi rem gerunt et quibus, vt Ennius ait, ferro geritur res, [A]
quibus ius est in armis et quibus leges inter arma silent, per ironiam recte tor-
quebitur αὕτη κρείσσων καὶ αὕτη κυρία. Nam Graecis κύριος non solum domi-
num significat, verum etiam eum, qui praeualet autoritate. [C] Et Suidas indicat
concionem illis κυρίαν dici, in qua soliti sint creari magistratus. [G] Aristophanes
in Acharnensibus κυρίαν ἐκκλησίαν appellat, in qua ἐκύρουν τὰ ψηφίσματα, id est
vincebant suffragia. [A] Nonnunquam ad rem refertur, vt apud Euripidem in
Iphigenia Aulidensi:
 Οὑμὸς οὐχ ὁ τοῦδε μῦθος κυριώτερος λέγειν,  [G] id est
 Plus valere nostra debet quam huius hic oratio.
[A] Significat enim seruus, quanquam esset conditione inferior Menelao, tamen
hoc se potiorem esse, quod iustiorem haberet causam. [H] Non abhorret hinc,
quod M. Tullius dixit in Pisonem: Sed omitto, vt sit factus vterque nostrum. Sit
sane Fors domina campi.

[A]DELIVS NATATOR529


745
  c746-750



750




755

Δήλιος κολυμβητής, id est Delius natator, olim vulgo dicebatur admodum
natandi peritus quique posset in summa natare aqua. Natum adagium aut certe
factum illustrius ex Socratis apophthegmate. Cum enim huic Euripides librum
obtulisset Heracliti, cui cognomen additum σκοτεινῷ propter affectatam scripto- 58
rum obscuritatem, rogaretque cuiusmodi videretur, respondisse fertur hoc pacto:
Ἃ μὲν συνῆκα, γενναῖα· οἶμαι δὲ καὶ ἃ μὴ συνῆκα· πλὴν Δηλίου δεῖται κολυμβητοῦ
εἰς τὸ μὴ ἀποπνιγῆναι ἐν αὐτῷ, id est Quae quidem intellexi, praeclara; arbitror
autem et ea, quae non intellexi, quanquam natatore Delio opus, vt ne quis in eo
praefocetur.
Haec Socrates, alludens simul et ad prouerbium et ad Heracliti sen-
sus nimium abstrusos ac profundos. Vt nisi natator insignite peritus contigisset,
periculum esset, ne lector in eo libro suffocaretur mergereturque. [H] Laertius in
Heraclito refert hoc dictum ad Cratetem quendam, qui primus Heraditi librum
de natura Graecis inuexerit et hoc elogio commendarit.

[A]DICENDO DICERE DISCVNT530



760




765




770

Ἐκ τοῦ λέγειν τὸ λέγειν πορίζεται, id est Dicendo consequimur, vt dicamus. Syria-
nus, Hermogenis interpres, Euagoram sophistam taxat, qui dicendi facultatem
non putarit ratione, sed vsu duntaxat constare fierique, vt dicendo consequere-
mur dicendi facultatem. Ἀξιοῦντος δὲ, inquit, κατὰ τὴν συρφετὴν παροιμίαν τὸ
λέγειν ἐκ τοῦ λέγειν πορίζεσθαι, id est Existimantis iuxta vulgare prouerbium
dicendi facultatem dicendo contingere.
[E] Vsurpauit et M. Tullius libro primo De
oratore. In quo, inquit, fallit eos, quod audierunt dicendo homines, vt dicant, effi-
cere solere. Verum etiam illud dicitur, peruerse dicere homines peruerse dicendo facil-
lime consequi.
[H] Plinius libro Epistolarum vi.: Video etiam multos paruo ingenio
literis nullis, vt bene agerent agendo consequutos.
[A] Latius autem patet adagium,
nempe ad cuiusuis rei peritiam, quam potissimum vsus suppeditat, optimus
rerum omnium magister. Proinde prouerbiales erunt omnes id genus: fabricando
fabricam disces, canendo musicam, militando militarem artem, scribendo disces
scribere.

[A]MVLTI BONIQVE531

  c773-778

775



LB 235
780




785


Πολλοὶ κἀγαθοί, id est Multi bonique. Prouerbiali figura dicebatur olim. Transla-
tum a ritu sacrorum, in quibus sacrificus rem diuinam facturus dicebat Τίς τῇδε;
id est Quis hic? Dein qui aderant, respondebant Πολλοὶ κἀγαθοί, id est Multi et
boni. Atque haec partim ominis causa dicebantur - oportebat enim in sacris
εὐφημεῖν, hoc est bene ominata dicere - partim vt, si quis esset sibi conscius
admissi piaculi, discederet a mysteriis. Plutarchus in Symposiacis: Ἐπεὶ μάρτυρές
γε τῷ Πλάτωνι πολλοί τ᾿ ἀγαθοί τε πάρεισιν, id est Quandoquidem | Platoni testes
adsunt multique bonique. [B] Sed de hoc ante meminimus. [A] Quo quidem allu-
sit et Aristides in Pericle: Ἀλλ᾿ ὥς γ᾿ ἂν εἷς τῶν καλῶν κἀγαθῶν ἀνεπίφθονον αὐτῷ
καὶ καθαρὰν τὴν μαρτυρίαν ἀπέδωκε, id est Verum velut vnus e numero honestorum
ac bonorum citra inuidiam ac purum illi reddidit testimonium.
Quin etiam Home-
ricum illud iam prouerbii vice receptum est Ἠύς τε μέγας τε, id est Magnusque
bonusque. Est subinde et apud Aristophanem. Prouerbium igitur locum habuerit,
quoties aut testes aut iudices aut conuictores significamus idoneos ac neutiquam 59
reiiciendos.

[A]HEROVM FILII NOXAE532


790




795




800




805




810
Ἀνδρῶν ἡρώων τέκνα πήματα, id est Virorum heroum filii noxae. Veteribus illud
obseruatum fuit praestantium virorum filios multum a progenitorum moribus
abfuisse. Vnde et Demosthenes dixit: Τῶν ἀγαθῶν ἀνδρῶν ὥσπερ εἱμαρμένη εἴη 60
φαύλους ἀποβαίνειν τοὺς υἱούς, id est A viris egregiis, perinde quasi fato quodam id
accidat, improbos proficisci filios.
Quae quidem Demosthenis sententia refertur ab
Aristide in Cimone. Interpres quisquis is fuit, homo nec indiligens nec indoctus,
hoc loco prouerbium citat, quod modo retulimus. Manet et hodie vulgatus iocus:
ex sapientissimis patribus stultissimos propagari liberos. Euripides in Heraclidis
generaliter hanc sententiam ad omnes mortales retulit:
 Ἕνα γὰρ ἐν πολλοῖς ἴσως
 Εὕροις ἂν ὅστις ἐστὶ μὴ χείρων πατρός,  id est
 Vnum forsan inter plurimos
 Inueneris, qui patre non sit nequior.
Astipulatur huic sententiae locis aliquot Homerus nominatim Odysseae B:
 Παῦροι γὰρ τοι παῖδες ὁμοῖοι πατρὶ πέλονται,
 Οἱ πλέονες κακίους, παῦροι δέ τε πατρὸς ἀρείους,  id est
 Aequat rara patrem soboles, sed plurimi ab illis
 Degenerant, pauci superant probitate parentem.
[C] Declamat hoc argumentum Aelius Spartianus in Seuero Caesare multis exem-
plis declarans ita fere vsu venisse, vt viri seu virtute seu literis seu fortunae indul-
gentia insignes aut nullos omnino liberos habuerint aut tales reliquerint, vt magis
ex vsu rerum humanarum fuerit illos absque liberis discedere.

[A]NVNQVAM EX MALO PATRE BONVS FILIVS533




815




820


Euripides hanc sententiam prouerbio celebrem fuisse testatur ex malo patre non
progigni bonos liberos:
 Φεῦ, φεῦ, παλαιὸς αἶνος ὡς καλῶς ἔχει·
 Οὐκ ἂν γένοιτο χρηστὸς ἐκ κακοῦ πατρός,  id est
 Heus, heus, vt illud dictitant recte, probum
 Patre ab improbo non posse nasci filium.

Astipulatur huic dicto prouerbium illud Κακοῦ κόρακος κακὸν ὠόν, id est Mali
corui malum ouum.
Item illud Theognidis:
 Οὔτε γὰρ ἐκ σκίλλης ῥόδα φύεται,  id est
 Non etenim ex squillis rosa nascitur.
Atque id genus alia, quae suis referentur locis.

[A]ALIO RELINQVENTE FLVCTV, ALIVS EXCEPIT534


825




830


LB 236
  c833-836
835




Aristides in Themistocle: Θεμιστοκλέα δὲ τὰ δεύτερα ἀεὶ τῶν προτέρων μείζονα
ἐξεδέχετο καὶ τὸ τῆς παροιμίας αὐτῷ περιειστήκει. Τὸ μὲν γὰρ ἔλιπεν αὐτὸν κῦμα
τὸ δ᾿ ἐγκατελάμβανεν, ἕως διεξῆλθε διὰ τῶν τρικυμιῶν νικῶν, id est Themistoclem 61
posteriora semper maiora prioribus excipiebant atque illud, quod prouerbio dicitur,
illi accidit. Nam haec illum reliquit vnda, illa vero excepit, donec per tricymias vic-
tor euasisset.
Videtur autem versus fuisse prouerbialis, quem Aristides ad vsum
suae sententiae non nihil detorserit. Legetur integre ad hunc modum:
 Τὸ μέν μ᾿ ἔλιπε κῦμα, τὸ δ᾿ ἐγκατελάμβανεν,  id est
 Haec me reliquit vnda, at illa corripit. |
Sumpta metaphora a periculose nauigantibus, qui semper post vnius impulsum
fluctus alium expectant succedentibus inuicem procellis. Atque etiam numerant
vndarum insultus periclitantes nautae. Nam decimam quanque maxime formi-
dant, quam veteres decumanam appellabant. Graeci grauissimas illas procellas
τρικυμίας vocant. Nec inconcinne deflectetur ad incursus malorum, cum, vt fere 62
fit, calamitas calamitati succedit iuxta prouerbialem illum versiculum:
 Fortuna obesse nulli contenta est semel.

840
[A]DVOBVS PEDIBVS FVGERE535





845




850




855




860


Ἐκ δυοῖν ποδοῖν καταφεύγειν, id est Duobus pedibus confugere. Aristides in ora-
tione Panathenaica: Καὶ μὴν αὐτὸ τοῦτο πρῶτον τὸ πάντας τοὺς ἐν χρείᾳ βοηθείας)
καταφεύγειν ἐπὶ τὴν πόλιν ὥσπερ ἐκ δυοῖν ποδοῖν ὡς ἀληθῶς καὶ μηδεμίαν τῶν
ἄλλων πόλεων ὁρᾶν μέγα καὶ φανερὸν σύμβολόν ἐστι καὶ στήλης ἄμεινον τοῦ προ-
έχειν εὐθὺς ἐξ ἀρχῆς, id est Atqui primum illud ipsum, quod quibuscunque opus
esset auxilio, ad hanc confugerent ciuitatem plane tanquam duobus pedibus neque
vllam aliam reliquarum ciuitatum respicerent, magnum et euidens argumentum est
ac monimentum columna praestantius eam protinus ab initio praecelluisse
. Is qui
scholiis quibusdam haud quaquam contemnendis hunc autorem illustrauit,
admonet prouerbium ductum ab iis, qui festinant cursu, vt non dissimile videa-
tur illi Ἀμφοτέραις χερσίν, id est Ambabus manibus, quo prouerbio sedulitatem
celeritatemque peragendi negocii significamus, vel a nauigantibus, perinde quasi
dicas duobus clauis. Nam gubernaculum nauis pedem appellant, quod eo nauis,
cum huc atque illuc vertitur, velut ingredi videatur. Itaque confine fuerit illi,
quod alibi diximus, Ἐπὶ δυοῖν ὁρμεῖν. Vt alterutrum sensum accipiamus aut
summo studio summaque celeritate illos ad vrbem confugere solitos aut tutissi-
mum illic omnium receptaculum fuisse. Quanquam Aristophanes ἐν Ὄρνισιν ad
celeritatis significationem retulit, cum ait:
 Ἀνεπτόμεσθ᾿ ἐκ τῆς πατρίδος ἀμφοῖν ποδοῖν,  id est
 E patria vtroque deuolauimus pede.
Interpres admonet a nauibus sumptum secundo vento currentibus. Sensum
autem esse hunc: summa vi summoque conatu.

[A]QVIS ABERRET A IANVA?536


865




870




875



  c879-882
LB 237
881



885




890




895




900




905




910




915




920




925




930

LB 238


935




940




945




950



  c954-967
955




960




965




970




975




980




985




990




995




1000
Τίς ἂν θύρας ἁμάρτοι; id est Quis aberret a ianua? Dici solitum, vbi quis penitus
aberrat a vero totoque fallitur iudicio. Vsurpatur ab Aristotele τῶν Μετὰ τὰ
φυσικά libro secundo ipsa statim in fronte et in omnibus quidem exemplaribus,
quae mihi videre contigit, θύρας per υ scriptum reperio. Praeterea ianuam vertit
Argyropylus, nec malus interpres nec philosophus cuiquam aspernandus. Ad haec
Auerrois, cuius nunc praecipua in philosophiae scholis autoritas, hunc enarrans
locum palam declarat sese de ianua sensisse. Denique in commentariis Alexandri
Aphrodisei consimili modo θύρας inuenio. Quod si quo modo fas esset a tot
exemplaribus, a tantis autoribus dissentire, mihi quidem magis probabilis lectio
videatur, si θήρας legatur per η non per υ. Quod autem θύρας irrepsit, mirandum
non est. Primum quod perfacilis erat lapsus vnius literulae deprauatione, haud
scio an fortuita, maxime cum in sono nihil ferme sit discriminis. Deinde meta- 63
phorae ratio magis obuia magisque ad manum sita fieri potuit, vt doctis etiam
philosophis imposuerit. Quippe quibus fabula non perinde nota fuerit, vt com-
munis illa similitudo de domus ingressu deque primis cognitionis principiis.
Postremo de codicum inter se consensu nequaquam mirandum videbitur iis, qui
sunt vel mediocriter in pensitandis conferendisque codicibus exer|citati. Fit enim
saepenumero, vt vnius archetypi mendum, modo veri fucum aliquem prae se
ferat, in vniuersam deinde veluti posteritatem librorum propagetur:
 Καὶ παῖδας παίδων καί τοι μετόπισθε γένωνται. 64
Neque vero haec dixerim, quod hac de re, si quis forte diuersum sentiat, digla-
diari velim vel quod hoc sit ab nostro instituto alienum vel quod non ignorem
quam lubrica plenaque discriminis res sit in tantis autoribus quicquam immu-
tare. Tantum coniecturas, quibus adducor, in medium adferam. Quae si cui vide-
buntur idoneae, nostrae subscribet opinioni, sin minus veterem sententiam hoc
iam obtinebit libentius, quod etiam in dubium vocata vicerit. Primum igitur
omnium mihi scrupulum haud mediocrem iniecit vetustissimus simul et emen-
datissimus codex orationum Aristidis rhetoris, in quo non solum θήρας inuenio
scriptum, verum etiam indicatam fabulam antiquissimam pariter et autorem,
vnde prouerbium hoc Aristotelicum, ni fallor, demanarit. Igitur Aristidis in ora-
tione, cui titulus Pericles, verba sunt haec: Οὐκοῦν πρίν τινα τῶν ἀντιπάλων ἑλεῖν,
ἕνα τῶν φίλων θηρεύσας ἄγεις καὶ πέπονθας ταὐτὸν τῷ Πινδάρου Πηλεῖ, ὃς τῆς
θήρας διήμαρτε καὶ τὸν Εὐρυτίωνα φίλτατον ὄντα αὑτῷ προσδιέφθειρε, id est
Itaque prius quam aduersariorum quempiam ceperis, vnum ex amicis venatu nactus
adducis. Atque idem accidit tibi, quod apud Pindarum Peleo, qui aberrans a fera,
quam petebat, Eurytionem, quem sibi charissimum habebat, interemit.
Adstipulan-
tur hoc loco scholia, quae extant in hunc autorem nullo quidem certo titulo,
veruntamen, sicuti res indicat, hominis nec indiligentis nec indocti. Proinde non
grauabor et huius adscribere verba, si quis forte fortuna requisiturus est. Μέμνη-
ται, inquit, ἐν ὕμνοις Πίνδαρος, ὅτι τὸν Εὐρυτίωνα, τὸν τοῦ Ἴρου τοῦ Ἄκτορος
παῖδα, ἕνα ὄντα τῶν Ἀργοναυτῶν, συνθηρεύοντα ἄκων ἀπέκτεινε Πηλεύς. Φίλον δὲ
λέγει, ἐπειδὴ συγγενὴς τούτου ἦν. Πηλεὺς γὰρ πρὸ Θέτιδος θυγατέρα Ἄκτορος τὴν
Πολύμηλον εἶχε γυναῖκα. Ὁ δὲ Ἄκτωρ πατὴρ Ἴρου, ὃς παῖδα ἔσχε τὸν Εὐρυτίωνα,
id est Meminit in hymnis Pindarus, quemadmodum Eurytionem Iri, cui pater Actor,
filium, ex Argonautis vnum, secum venantem imprudens occiderit Peleus. Amicum
autem vocat, quod huic esset affinis. Nam Peleus ante Thetidem Polymelum habue-

rat vxorem, Actoris filiam. Porro Actor Iri pater erat, cui filius Eurytion. Proinde
non dissimile veri videtur ex Pindaro profectum adagium, quod tacito, sicuti fere
facit, autoris nomine vsurpauit Aristoteles, vt intelligamus illum τῆς θήρας δι-
αμαρτεῖν, qui non solum feram ea parte non ferit, quam destinarat, verum toto
aberrat captu ne attingens quidem, quod appetebat. Iam vero neque postularim,
vt quisquam haec probet, nisi videbuntur cum Aristotelis sententia vel ad amus-
sim, vt aiunt, congruere. Disserit enim eo loco philosophus de rerum naturalium
cognitione, quae sit eadem et facilis et difficilis. Facilitatis illud argumentum
adducit, quod ea nemini non aliqua ex parte contigit, difficultatis, quod exacte
nulli. Neminem autem fuisse, qui nihil omnino veritatis in rerum cognitione
naturalium attigerit, id prouerbio veluti fulcit τίς ἄν, inquiens, θήρας ἁμάρτοι;
Tanquam singulorum exactam tenere scientiam perinde sit, quasi si quamcunque
partem destinaris, eam citra errorem ferias. Rursum vbique labi sit velut a toto
corpore aberrare et in aliud longe diuersum ceu telum deflecti coniecturam.
Verum quo curioso etiam lectori ac δυσπείστῳ fiat satis, ipsius Aristotelis ex eo
quem dixi libro verba subscribam: Ἡ περὶ τῆς ἀληθείας θεωρία τῇ μὲν χαλεπὴ τῇ
δὲ ῥᾳδία. Σημεῖον δὲ τὸ μήτε ἀξίως μηδένα δύνασθαι τυχεῖν αὐτῆς μήτε πάντως 65
ἀποτυγχάνειν, ἀλλ᾿ ἕκαστον λέγειν τι περὶ τῆς φύσεως, καὶ καθ᾿ ἕνα μηδὲν ἢ μικρὸν
ἐπιβάλλειν αὐτῇ, ἐκ πάντων δὲ συναθροιζομένων γίνεσθαί τι μέγεθος. Ὥστ᾿ εἴπερ
ἔοικεν ἔχειν καθάπερ τυγχάνομεν παροιμιαζόμενοι, τίς ἂν θύρας ἁμάρτοι; ταύτῃ
μὲν <ἂν> εἴη ῥᾳδία, τὸ δὲ ὅλον τ᾿ ἔχειν καὶ μέρος μὴ δύνασθαι δηλοῖ τὸ χαλεπὸν
αὐτῆς, id est Veritatis consideratio partim difficilis est, partim facilis. Huius rei illud
argumentum est, quod neque quisquam illam sit assecutus pro rei digni|tate neque
rursum omnino frustratus sit aliquis, sed cum vnusquisque aliquid de natura disserat,
fit, vt vnusquisque per se nihil aut paulum adferat ad illam momenti, verum ex
omnibus in vnum collectis aliqua magnitudo confletur. Itaque si res ad eum videtur
habere modum, quemadmodum prouerbio dicimus, quis non attigerit ostium? hoc
quidem nomine facilis fuerit. Caeterum habere totum, partem autem non posse, dif-
ficultatem illius declarat. In his philosophi verbis non video, quis locus sit ianuae.
Verum illa similitudo principiorum et ostii praebuit, ni fallor, erroris ansam.
Quin potius ἁμαρτάνειν τῆς θήρας. Aristoteles sentit eum, qui nulla ex parte
consequitur, quod petit; id quod mox τὸ ὅλον ἔχειν vocat quasi confusim ac gene-
ratim habere. Cui contrarium το μέρος ἔχειν facit velut exacte tenere et non
solum feram vtcunque, sed hanc aut illam beluae partem quam maxime velis,
attingere. Tametsi in hunc locum interpres tam multos adfert sensus, vt nullum 66
idoneum percepisse videatur. Idem admonet etiam lectionem aliam aliis placere.
Quod quoties fit, mihi protinus suboritur suspicio mendum aliquod subesse.
Alioqui ἁπλοῦς ὁ μῦθος τῆς ἀληθείας ἔφυ, [B] id est simplex veritatis oratio, [A]
uemadmodum vere dixit Euripides. Iam vero mihi telum illud restat potissi-
mum, Alexander Aphrodiseus, qui, praeterquam quod tota eius oratio nostrae
sententiae palam suffragatur, nominatim etiam admonet prouerbii metaphoram a
sagittariis esse ductam, quorum nemo solet a lato aberrare scopo, nimirum cuius-
modi est tota belua, cum ab exili scopo nonnunquam aberrent. Sed praestiterit et
huius verba eatenus subscribere, quatenus ad prouerbii pertinent explanationem:
Δοκεῖ δέ μοι διὰ τοῦ μὲν τοὺς πολλούς τε ἐπιβάλλεσθαι λέγειν περὶ αὐτῆς καὶ
μηδένα αὐτῶν πάντῃ διαμαρτάνειν δείκνυσθαι τὸ κατὰ φύσιν ἡμῖν εἶναι τήνδε τὴν
πραγματείαν, διὰ δὲ τοῦ μηδένα κατ᾿ ἀξίαν εἰρηκέναι περὶ αὐτῆς τὸ μέγεθος αὐτῆς
ἐνδείκνυσθαι καὶ τὴν χαλεπότητα, καὶ ὅτι μὴ χρὴ πάρεργον ποιεῖσθαι τὴν ζήτησιν
αὐτῆς. Ἔχεσθαι μὲν γὰρ αὐτῆς χρή, ὅτι ἡμῖν ἐστὶ κατὰ φύσιν, μὴ παρέργως δέ, ὅτι
ἐστὶ χαλεπή. Προτρέπει δ᾿ ἂν ἡμᾶς δι᾿ ὧν εἴρηκε καὶ ἐπὶ τὸ μήτε καταφρονεῖν
αὐτῆς ὡς ῥᾳδίας πάντῃ μήτε ἀπογινώσκειν ὡς πάντῃ χαλεπῆς. Ὥστε εἴπερ ἔοικεν
ἔχειν καθάπερ τυγχάνομεν παροιμιαζόμενοι, τίς ἂν θύρας ἁμάρτοι; Ὅτι τὸ πάντας
τι ὑγιὲς εἰρηκέναι τοὺς περὶ αὐτῆς λέγοντας σημεῖον ἂν εἴη τοῦ ῥᾳδίαν αὐτὴν εἶναι,
ἔδειξε τῇ παροιμίᾳ προσχρησάμενος τῇ τίς ἂν θύρας ἁμάρτοι; ἣ λέγεται μὲν ἐπὶ
τῶν εὐκόλων καὶ μηδὲν χαλεπὸν καὶ δυσάρετον ἐχόντων, εἴληπται δὲ ἀπὸ τῶν
τοξοτῶν τῶν ἐπὶ σκοπὸν τοξευόντων οὗτοι γάρ, ἂν μὲν στενὸς ὁ προκείμενος ᾖ
σκοπός, οὐ ῥαδίως αὐτοῦ τυγχάνουσιν, ἂν δὲ ᾖ πλατύς, οὐ χαλεπὸν τό τούτου
τυγχάνειν, διὸ καὶ πάντες τυγχάνουσιν ῥᾴδιον τοῦτο, id est Videtur autem mihi
quod permulti tentant de ea disserere neque quisquam illorum omni ex parte fallitur,
hoc argumento demonstrare tractationem hanc nobis naturalem esse. At rursum quod

nemo pro dignitate pleneque de illa sit locutus, ex hoc et amplitudinem illius et difft-
cultatem argui posse. Simulque illud admonere non oportere obiter aut indiligenter
vestigationem illius peragere, imo sectandam quidem esse, propterea quod ad eam
natura propensi videamur, at rursum non oscitanter, eo quod sit difficilis. Atque his
verbis adhortatur nos, vt eam neque contemnamus tanquam omnino facilem, neque

rursum per desperationem ab ea deterreamur tanquam admodum difficili. Itaque si
perinde videtur habere, quemadmodum prouerbio dicimus, quis non attigerit
ianuam? Quod omnes aliquid recte dixerint, quicunque de ea sunt locuti, id facilita-
tem illius arguere adhibito prouerbio demonstrat. Nempe illo, quis non attingat
ostium? Quod quidem vsurpari consueuit de rebus factu procliuibus et in quibus

omnino nihil insit vel difficile vel arduum. Sumptum est autem a sagittariis ad sco-
pum propositum iaculantibus. Siquidem ii, si scopus fuerit minutus, facile fit, vt fal-
lant neque feriant; sin autem amplus, haud difficile feriunt.
Hactenus Alexandri
verba retulimus, e quibus satis abunde arbitror liquere θήρας legendum, non
θύρας. Quanquam totum hoc, quicquid est, eruditorum iudicio relinquimus.
Etenim si quis erit, cui ianua illa impendio placebit, habiturus est, quo suffra-
gium suum non omnino absurde tueri possit. Haud enim scio an et antiquitus
fieri soleat, quod hodie nonnullis in locis videmus, vt aggeres, qui scopum susti- 67
nent, a lateribus atque item a tergo muris defendantur superne imminente tecto,
vt ingressus ille, qui patet, ianuae speciem habere videatur. Porro vehementer
imperitus sit oportet, qui non solum non attingat scopum aut aggerem, verum-
etiam ab ipso aberret ingressu, quem difficile non sit vel cuiuis attingere. Mihi
tamen vero propius videtur, vt ad Pindaricam fabulam referatur adagium. Sed
super hoc, quemadmodum dixi, docti pronunciabunt. Nos commentatoris offi-
cio functi, sat habuimus, quod apud autores inuenerimus quodque nobis videa-
tur, id expendendum in medium proponere. Affine videtur huic prouerbio, quod
apud Platonem legitur in Phaedro: Λυσίας τοῦ παντὸς ἡμάρτηκε, id est Lysias
prorsum aberrauit.
Allusit huc leuiter Lucianus in Timone, cum ait Iouis fulmen,
quod in Anaxagoram philosophum torserat fallente manu, ab ipso quidem aber-
rasse, caeterum in Castoris ac Pollucis templum fuisse detortum. Nec abhorrent
ab hac forma Toto aberrare coelo et Tota aberrare via, quae retulimus alias.

[A]SALSVGINOSA VICINIA68537




5




10

Ἁλμυρὸν γειτόνημα, id est Salsuginosa vicinia. De sterili, agresti atque inhumana
vicinia dicebatur. Aristides in Themistocle: Ἔστω τὸ γειτόνημα ἁλμυρόν, ὥς
φασιν, id est Sit salsa, vt aiunt, vicinia. Interpres adscripsit adagium ex Alcmane,
lyrico poeta, sumptum. Plato libro De legibus iiii.: Μάλα γε μὴ ὄντως ἁλμυρὸν
καὶ πονηρὸν γειτόνημα, id est Haud sane vere salsuginosa malaque vicinia. Trans-
ferri potest vel ad negocium multi quidem laboris, at parum frugiferum, vel ad
vicinos molestos. Traductum ab agris mari finitimis, qui plerunque solent ad cul-
turam inhabiles esse. Proinde Vergilius etiam terram salsam vt minime feracem
damnat. [B] Ad haec videmus homines et ipsos littorales fere caeteris inhuma-
niores tanquam immanitatis nonnihil ex immanissimo contrahant elemento.

[A]AD FRACTAM CANIS538



15



Πρὸς ἐρρωγυῖαν ᾄδεις, id est Ad fractam canis, subaudi vel 'chordam' vel 'citha-
ram'. Suidas ostendit dici solitum de iis, qui frustra laborant. Antiquis mos erat
ad citharam canere, in qua, si qua chorda rupta sit, ad eam frustra vocem accom-
modes, cum illa non respondeat. Fabulam de cicada fractae fidis vicem supplente
diximus alibi. Quanquam non inscite accommodabitur, vbi non respondetur
officiis alicuius aut vbi quis suadet obstinato aut orat inexorabilem.

840 [A]VTRE TERRITAS539

20




25

Ἀσκῷ ἢ ἀσκίῳ μορμολύττεσθαι, id est Vtre terrere siue terreri. Dici solitum, quo-
ties inanem formidinem aut concipit aliquis aut incutit. Sumptum ab iis, qui
vasorum inanium strepitu pauefaciunt pueros aut alioqui formidolosos vel potius,
qui vasorum huiusmodi sonitu propellunt aues, vt indicat in Auibus Aristo-
phanes. Extat apud Diogenianum atque huic finitimum putat Ἀσκῷ φαυλίζειν.
[F] Hesychius vnica dictione pronunciat ἀσκοφλαυρίζειν pro inani metu. Putat
idem valere Τῇ σκιᾷ μορμύσσῃ, id est Vmbra territas.

[A]LEONEM LARVA TERRES540



30



Μορμολυκίοις ἐκφοβεῖς τὸν λέοντα, id est Laruis terres leonem. Apud eundem
refertur. Conueniet de minis inanibus ac terriculis deridendis. Quanquam, vt
inquit Plinius, hoc tale tamque saeuum animal rotarum orbes circumacti currusque
inanes et gallinaceorum cristae cantusque etiam magis terrent, sed maxime ignes.

Quod, ni fallor memoria, reperi apud autorem quempiam leonem etiam laruis et
apposititiis vultibus offendi. [H] Adagium vsurpat Seneca libro ii.

[A]PRINCIPATVS SCYRIVS541

35

LB 240
  a37-40

40



Ἀρχὴ Σκυρία, id est Imperium Scyrium. De frigido tenuique regno. Scyrus insula,
quam olim incoluere [F] Pelasgi et [A] Cares, petricosa et infrugifera nec vllius |
bonae rei ferax. [F] Suidas addit quosdam referre prouerbium ad Theseum, qui, 70
cum inuasisset ditionem Lycomedis atque huius vxorem sollicitasset ad stuprum,
praecipitatus sit; vnde videtur saeuum imperium dictum principatus Scyrius.
Legimus et de saxis Scyroniis, quod an ad hoc prouerbium pertineat, nescio.
Iuxta priorem interpretationem [A] adagium eleganter accommodabitur ad
munus aliquod, vnde praeter inanem titulum et molestam administrandi curam
nihil emolumenti capitur. Autor Zenodotus.

[A]POST LESBIVM CANTOREM542

45

  c47-55


50




55




60
Μετὰ Λέσβιον ᾠδόν, id est Post Lesbium cantorem. Hoc adagio significabant ali-
quem non primas, sed secundas tenere parteis. Finitimum illi: Οὐδὲν πρὸς τὴν
Παρμένοντος ὗν, id est Nihil ad Parmenonis suem. Lacedaemonicum prouerbium
hac natum occasione, quemadmodum narrat Suidas. Cum Lacedaemoniorum res
seditionibus tumultuarentur, consultum oraculum iussit, vti Lesbium cantorem
accerserent. Accersitus itaque Terpander Lesbius, nimirum Antisseus, et ad Lace-
daemonios missus. Is canendo sic illorum animos deliniuit, vt seditionem
omnem sedaret redactis in concordiam ciuibus. Qua ex re factum est, vt Lace-
daemonii Lesbiis cantoribus primas in arte musica partes tribuerent et, si quem
alium canentem audissent, protinus dicerent: Μετὰ Λέσβιον ᾠδόν, id est Post Les-
bium musicum. Zenodotus prouerbium hoc citat ex Cratini fabula, cui titulus
Chiron. [B] Meminit huius adagii Plutarchus in commentario, quem inscripsit
Περὶ τῶν ὑπὸ τοῦ θείου βραδέως τιμωρουμένων. Quanquam mihi quidem stilus
non redolet Plutarchum. [A] Nihil autem vetuerit, quo minus prouerbium etiam
ad rem deflectatur, veluti si quis affirmans quaerendam eruditionem, sed post
paratam pecuniam dicat Μετὰ Λέσβιον ᾠδόν.

[A]CALLIPPIDES543




65




70


  c73-76

75




80




85



LB 241
90




95




100

Καλλιππίδης olim prouerbio dicebatur, qui in moliendis negociis, cum multa se
facturum minaretur, nihil tamen conficeret aut, quemadmodum ait Terentius,
qui sedulo mouens sese nihil promoueret. M. Tullius ad Atticum libro xiii.: Quod
ad me de Varrone scribis, scis me antea orationes aut aliquid id genus solitum scri-
bere, vt Varronem nusquam possem intexere. Postea autem quam haec coepi
φιλο-
λογώτερα, Varro mihi denunciauerat magnam sane et grauem προσφώνησιν. Bien-
riium praeteriit, cum ille
Καλλιππίδης assiduo cursu nullum cubitum processerit.
Quibus verbis Cicero notat M. Varronis tarditatem, qui, cum magnas quasdam
spes ostenderet, re nihil vnquam absolueret. Suetonius Tranquillus in Tiberio: Ad
extremum vota pro itu ac reditu suo suscipi passus est, vt vulgo iam per iocum Cal-
lippides vocaretur, quem cursitare ac ne cubiti quidem mensuram progredi prouerbio
Graeco notatum est.
Hactenus Tranquillus. Parum autem liquet, vtrum omnis
prouerbii ratio sita sit in Callippidis cognomine, [B] quod a pulchritudine equo-
rum est dictum, [A] an aliud quoddam fuerit prouerbium, quod in Callippidem
sit dictum, quemadmodum ex Suetonii verbis coniectura sumi posse videtur. 71
Deinde quis hic fυerit Callippides, cuius tardam celeritatem notarit adagium,
non satis perspicuum est, nisi quod haud dissimile veri videtur accipiendum esse 72
de Callippide tragoediarum histrione, cuius meminit Plutarchus in Apophtheg-
matis Laconicis his quidem verbis: Ἃ δὲ τοὺς ἄλλους ἑώρα θαυμάζοντας ἐδόκει
μηδὲ γινώσκειν. Καί ποτε Καλλιππίδης, ὁ τῶν τραγωδοποιῶν ὑποκριτής, ὄνομα
καὶ δόξαν ἔχων ἐν τοῖς Ἕλλησι καὶ σπουδαζόμενος ὑπὸ πάντων, πρῶτον μὲν
ἀπήντησεν αὐτῷ καὶ προσεῖπεν, ἔπειτα σοβαρῶς εἰς τοὺς συμπαρόντας ἐμβαλὼν
ἑαυτὸν ἐπεδείκνυτο νομίζων ἐκεῖνον ἄρξεσθαί τινος φιλοφρονήσεως· τέλος δὲ εἶπεν,
οὐκ ἐπιγινώσκεις με, ὦ βασιλεῦ, οὐκ ἤκουσας, ὅστις εἰμί; Ὁ Ἀγησίλαος ἀποβλέ-
ψας εἰς αὐτόν, ἀλλ᾿ οὐ τύ ἐσσι Καλλιππίδας ὁ δεικηλίκτας; Οὕτω δὲ Λακεδαιμόνιοι
τοὺς μίμους καλοῦσι. Quorum verborum haec ferme sententia est: Quarum rerum
admiratione reliquos teneri videbat, eas ipse ne cognoscere quidem videbatur. Euenit
aliquando, vt Callippides, tragoe|diarum histrio, multi nominis atque opinionis inter
Graecos et ab omnibus in precio habitus, primum illi fieret obuius ac salutaret;
deinde arrogantius inter reliquos regis assectatores admisceret sese ostentaretque ratus
futurum, vt ille prior aliquid comitatis inciperet exhibere. Tandem cum diceret
etiam: Non agnoscis me, rex, nec qui sim audisti? Agesilaus contemplatus hominem:
An non tu es, inquit, Callippides ille dicelicta? Nam sic appellant Lacedaemonii

mimos. Haec Plutarchus. Δείκηλον autem apud Graecos simulachrum ac reprae-
sentationem imitamenque significat, vt autor est Eudemus. Vnde Lacedaemonii
mimi vocabulum duxisse videntur, quod ipsum etiam ἀπὸ τῆς μιμήσεως, hoc est
ab imitatione dictum est nobis. Licet igitur coniicere Callippidem hunc, aut quis-
quis is fuit, ita gesticulationibus vti solere, vt cum mira agilitate moueri videretur,
a loco tamen non discederet. Meminit huius nominis etiam in Nebulis Aristo-
phanes indicans eam vocem ἀπὸ τῶν ἵππων esse deductam.

[A]BALNEATOR544

  c103-106

105




110



Βαλανεύς, id est Balneator siue balnei caupo. Id nominis vulgato conuicio diceba-
tur in hominem alienarum rerum plus satis curiosum. Propterea quod huiusmodi
genus hominum, quoniam in ocio viuit neque suis negotiis distinetur, aliena
curare consueuit. Quemadmodum ille Damasippus Horatianus: Aliena negocia
curans / Excussus propriis.
Cuiusmodi sunt et tonsores. Vnde idem Horatius:
 Opinor
 Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.

Plato libro De republica i. videtur vsurpare in verbosos. Quanquam germana
inter se vitia sunt curiositas et garrulitas teste vel Horatio:
 Percunctatorem fugito, quia garrulus idem est.
Meminit adagii Diogenianus.

[A]BACCHAE MORE73545

115



Βάκχης τρόπον, id est Bacchae more. De tetricis ac taciturnis dictitari solitum,
quod essent huiusmodi Maenades illae Bacchico afflatae furore. Autor idem Dio-
genianus. [B] At Iuuenalis retulit ad vitam intemperantem:
 Qui Curios simulant et Bacchanalia viuunt.

[A]A LASSO RIXA QVAERITVR546

120




125
  c126-135



130




135


Seneca De ira libro tertio prouerbium huiusmodi refert: A lasso rixa quaeritur aut
lassus rixam quaerit. Quod in quem sensum antiquitus fuerit vsurpatum, non
satis liquet. Quod si coniecturas sequi licet, apparet dictum in quosdam moro
siores et ad rixandum procliuiores, non quod offendantur, sed quod alioqui
animo male affecti sint, vt sunt difficiles ac submorosi, quibus fortuna aduersa 74
est. Sed ipsius Senecae verba subscribam, ex quibus prouerbii sensus hic, vt opi-
nor, colligi poterit: Ideo quibus stomachus suspectus est, processuri ad res agendas
maioris negocii bilem cibo temperent, quam maxime mouet fatigatio, siue quia calo-
rem inedia compellit et nocet sanguini cursumque eius venis laborantibus sistit, siue
quia corpus attenuatum et infirmum incumbit animo. Certe ob eandem causam ira-
cundiores sunt valetudine aut aetate fessi. Fames quoque et sitis ex eisdem causis
vitanda est. Exasperat enim et incendit animos. Vetus dictum est a lasso rixam
quaeri. Aeque autem et ab esuriente et a sitiente et ab omni homine, quem aliqua res
vrit. Nam vt hulcera ad leuem tactum, deinde etiam ad suspitionem tactus condoles-
cunt, ita animus affectus minimis offenditur, adeo vt quosdam salutatio, epistola, ora-
tio et interrogatio ad litem euocent. Nunquam sine querela aegra tanguntur. Hacte-
nus Seneca. [H] Huc pertinet quod scribit Plinius lib. xxii., cap. xxiiii.: Sic et in
lassitudine proniores esse ad iracundiam et in siti. |

LB 242 [A]GLADIATOR IN HARENA CONSILIVM CAPIT547


140




145




150

Gladiator in harena consilium capit. Admonet e re nata mutandum aliquando
consilium et tempori, quod aiunt, seruiendum. Refertur et hoc ab Annaeo Seneca
libro Epistolarum ad Lucillium iii. Iam intelligis, inquit, educendum esse te ex istis
occupationibus speciosis et malis. Sed quomodo consequi possis, quaeris. Quaedam
non nisi a praesente monstrantur. Non potest medicus per epistolas cibi aut balnei
tempus eligere. Vena tangenda est. Vetus prouerbium est gladiatorem in harena capere
consilium. Aliquid aduersarii vultus, aliquid manus mota, aliquid ipsa inclinatio
corporis intuentem monet. Quid fieri soleat, quid oporteat, in vniuersum et mandari
potest et scribi. Tale consilium non tantum absentibus, sed etiam posteris datur. Illud
autem quando fieri debeat aut quemadmodum, ex longinquo nemo suadebit, cum
rebus ipsis deliberandum est. [B] Hactenus ille. [H] Caesar Commentario belli
Gallici v.: Quod plerunque his accidere consueuit, qui in ipso negotio consilium
capere coguntur. Dicimus et 'e re nata consilium capere'.

[A]INELEGANTIOR LIBETHRIIS548



155




160




165


Ἀμουσότερος Λειβηθρίων, id est Indoctior Libethriis. Prouerbialis hyperbole qua-
drans in hominem admodum idiotam et ab omni Musarum commercio prorsus
alienum. A gentis huius agresti imperitia sumptum est prouerbium. Tradunt
enim Libethrios musices ac poetices, breuiter omnium elegantiorum disciplina-
rum, stolidissimos contemptores fuisse, adeo vt apud hos quidam occisum
Orpheum existiment, quorum de numero Zenodotus est, qui Libethrios gentem
Persicae scribit fuisse. Seruius Libethrum fontem quempiam esse credidit, vnde
Vergilius in Meliboeo Musas Libethridas cognominarit. Plinius libro iiii. mentio-
nem facit Libethrae fontis, quem constituit in Magnesia, quae Thessaliae regioni
adiungitur. Solinus Libethrum vocat genere masculino. Strabo item libro Geo-
graphiae ix. Libethri meminit. Hoc in loco, inquit, consecrata est Musis aedes 75
fonsque Caballinus et Libethridum spelunca nympharum. Qua ex re suspicari licet
eos, qui et Helicona et Pieriam et Libethrum et Pimpliam eisdem Musis consecrarunt,
Thraces extitisse. Pieres autem vocabantur; quibus extinctis loca haec Macedones
nunc possident.

[A]DOMESTICVM THESAVRVM CALVMNIARI549


170




175
Τὸν οἴκοι θησαυρὸν διαβάλλεις, id est Domesticum thesaurum calumniaris siue tra-
ducis, hoc est tua ipsius carpis lacerasque. Simillimum illi, quod alibi retulimus,
Horatiano: Vineta propria caedere. Aristides rhetor in Pericle: Τὸν οἴκοι θησαυρὸν
διαβάλλοιμεν ἂν, εἰ ταῦτα διασύροιμεν, id est Domesticum thesaurum insimulabi-
mus, si quidem istis obtrectabimus, Nullus autem sanae mentis, quae domi recon- 76
dita habet, traducit ac reprehendit, sed suis quisque fauet, alienis inuidet. [F]
Conueniet et in illos, qui sua ipsorum arcana non celant.

[A]QVALIS VIR, TALIS ORATIO550




180




185




190


LB 243

195




200




205
Annaeus Seneca in Epistolis, quas scripsit ad Lucilium, [B] libro xx., [A] Apud
Graecos
, inquit, in prouerbium cessit: Talis hominibus fuit oratio, qualis vita. Grae-
cum id prouerbium extat apud Aristidem in secunda Rhetorices aduersus Plato-
nem defensione: Οὐκ ἀποστατεῖ δὲ ἡ παροιμία τούτων ἡ λέγουσα οἷος ὁ τρόπος,
τοιοῦτον εἶναι καὶ τὸν λόγον. Καὶ πάλιν τὸ ἕτερον ὡσαύτως, id est Non dissonat
autem ab iis adagium, quo dicunt, cuiusmodi sunt mores, eiusmodi et orationem esse.
Ac rursum: qualis sit oratio, tales item esse mores.
Ad eandem facit sententiam,
quod inter Solonis apophthegmata commemorat Diogenes Laertius: Τὸν λόγον
εἴδωλον εἶναι τῶν ἔργων, id est Orationem factorum esse simulachrum. Persius v.
satyra sententiam hanc allegoria texit, cum ait:
 Pulsu dignoscere cautus,
 Quid solidum crepet et pictae tectoria linguae
,
nimirum innuens haud aliter animum hominis ex oratione spectari, quam vasa
dignoscuntur crepitu, quem reddunt digito pulsata. Idem in satyra iii.:
 Sonat vitium, percussa maligne
 Respondet viridi non cocta fidelia limo. |

Idque prouerbii non solum locum habet, cum improbum aut probum virum
arguit oratio, verumetiam cum ex stilo perpendimus ingenium cuiusque
omnemque mentis habitum ex ipsa dictionis ratione coniectamus. Etenim
tumidi, stilus turgidus; abiecti, humilis, exanguis; asperi, scaber; amarulenti, tris-
tis ac maledicus; deliciis affluentis, picturatus ac dissolutus. Breuiter omne vitae
simulachrum, omnis animi vis in oratione perinde vt in speculo repraesentatur ac
vel intima pectoris arcanis quibusdam vestigiis deprehenduntur. [B] Itaque
Seneca Moecenatis delitias ac mollitiem ex ipsa hominis dictione colligi scribit.
[E] Huc pertinet, quod Socrates apud Platonem iubet loqui Charmidem, vt eum
videat, nimirum hominem ex oratione aestimaturus. Idem in Gorgia negat se
nosse Archileum, Perdicae filium, quod nunquam cum eo venerit in colloquium.
At vulgo praedicant se nosse hominem, quem viderint tantum, quum animus
hominis non perspiciatur nisi ex oratione.

[A]Η ΨΕΛΛΗ ΟΥ ΠΙΤΤΕΤΕΙ551




210




215



Ἡ ψελλὴ οὐ πιττεύει, id est Balba non credit. Iocus prouerbialis, vbi quis sua mala
conatur dissimulare, quae prae se fert, etiam cum dissimulat. Veluti si quis neget
se blaesum esse idque ipsum non possit nisi blaese dicere. Dictum est enim πιτ-
τεύει pro πιστεύει. Propterea quod qui linguae vitio laborant, in literis duabus, 77
sigma et rho, potissimum laborant. Refertur a Suida. Notatus est et Alcibiadis
labdacismus, qui pro ρ litera λ solitus sit pronunciare non linguae vitio, sicut
arbitror, sed magis ob delicias. Apud Aristophanem in Vespis vbi quispiam pro
Θέωρος, Θέωλος proque κόρακος, κόλακος dixisset:
 [H] Ὁλᾷς Θέωλον; τὴν κεφαλὴν κόλακος ἔχει,
[A] alter subiicit: 78
 Ὀρθῶς γε τοῦτ᾿ Ἀλκιβιάδης ἐτραύλισεν,  id est
 Recte Alcibiades haec quidem ebalbutiit.

[A]NOSTRIS IPSORVM ALIS CAPIMVR552

220




225




230




235




Τοῖς αὑτῶν πτεροῖς ἁλισκόμεθα, id est Nostris ipsorum pennis capimur. Aristo-
phanes in Auibus:
 Ταυτὶ μὲν ᾐκάσμεσθα κατὰ τὸν Αἰσχύλον·
 Τάδ᾿ οὐχ ὑπ᾿ ἄλλων, ἀλλὰ τοῖς αὑτῶν πτεροῖς,  id est
 Atque hic quidem coniecimus iuxta Aeschylum;
 Haec non ab aliis, imo pennis propriis.
Aeschylus autem, vt admonet interpres, in fabula, cui titulus Myrmidones, hoc
prouerbium appellat Λιβυστικόν, quod ex apologo Libyco ductum sit. Fertur
autem apologus huiusmodi: aquilam ictam sagitta, cum inspexisset iaculum ad
imaginem pennarum effictum imitatumque, dixisse:
 Τάδ᾿ οὐχ ὑπ᾿ ἄλλων, ἀλλὰ τοῖς αὑτῶν πτεροῖς
 Ἁλισκόμεθα,  id est
 Haec non ab aliis, imo pennis propriis
 Capimur.

[C] Vsus est hoc Athenaeus libro vndecimo: Καὶ ταῦτα οὐχ ὑπ᾿ ἄλλων, ἀλλὰ τοῖς
σαυτοῦ πτεροῖς κατὰ τὸν θαυμάσιον Αἰσχύλον ἁλίσκῃ, id est Idque non ab aliis, sed
tuis ipsius alis caperis, vt egregius ille dixit Aeschylus.
[A] Conuenit in eos, qui ipsi
praebent occasionem sui mali, vt Chremes Terentianus ἐν Ἑαυτὸν τιμωρουμένῳ,
[B] cum seruum hortatur, vt technam aliquam in Menedemum intendat, a quo
mox ipse deluditur dolis.

240 [A]BONAE FORTVNAE [H] SIVE BONI GENII553





245




LB 244
251



255




260




265




270



  c274-278
275




280
  c280-287



285




290
[A] Ἀγαθοῦ δαίμονος, id est Boni genii vel bonae fortunae subaudi 'nomine'.
Sermo est bene ominantis in re quapiam aggrediunda quemadmodum et illud
Persianum: Hoc bene sit. Itaque festiuius erit, cum ad iocum trahetur de eo, qui
rem incoeptat leuem quidem illam, sed perinde laborans quasi esset maxima.
Velut si sordidus quispiam tandem vini cadum relineret aut caseum diu seruatum
aliquando proponeret: ἀγαθοῦ δαίμονος. Zenodotus et item Aristophanis
interpres ostendit prouerbium hinc esse natum, quod olim peracto conuiuio
sublataque mensa meracum inferri consueuit. Isque calix ἀγαθοῦ δαίμονος, [B] id
est bonigenii [A] appellabatur. [G] Huius commenti autorem citat Theopompum
interpres Aristophanis in Vespis. Nec diuersum est quod adfert ex | Apollodoro;
[A] cui sententiae suffragari videtur Aristophanes in Equitibus:
 Μἀ Δί᾿ ἀλλ᾿ ἄκρατον οἶνον ἀγαθοῦ δαίμονος,  id est 79
 Non per Iouem, verum boni genii merum.
Item in Vespis:
 Μηδέποτε πίοιμ᾿ ἀκράτου μισθὸν ἀγαθοῦ δαίμονος,  id est
 Ne merum vnquam bibere detur praemium genii boni.
Idem in eodem: Καὶ σπεῖσον ἀγαθοῦ δαίμονος, id est Ac boni libato genii nomine.
Paulo diuersius in Pace:
 Νῦν γὰρ ἡμῖν ἁρπάσαι πάρεστιν ἀγαθοῦ δαίμονος,  id est 80
 Nam boni genii licet nunc rapere nobis nomine.
[C] Quanquam Athenaeus libro Dipnosophistarum xi. palam demonstrat a
lotione, qua coenati vtebantur, calicem inferri solere, qui dicebatur ἀγαθοῦ δαί-
μονος. Qui sane mos hodieque durat Germanis. Id poculum ostendit dictum
μετάνιπτρον, quod a lotis manibus adferretur, [G] qui mos et hodie religiose
seruatur apud Britannos. [C] Antiphanes in Lampade: Δαίμονος / Ἀγαθοῦ μετά-
νιπτρον ἐντραγεῖν, id est Boni dei metaniptron deuorare. Rursus idem: Ἀλλὰ μὴν
δαίμονος / Ἀγαθοῦ μετάνιπτρον. Hunc calicem quisquis accepisset, praebibebat
alteri cuipiam, vt idem autor indicat. [A] Erat autem mos apud veteres, vt propi-
nantes aut bibituri deum quempiam aut hominem ominis causa praefarentur
eumque gignendi casu proferebant. Quemadmodum apud Lucianum in Lapithis
Alcidamas Cynicus sponsae Herculis nomine propinat. Item Horatius:
 Da lunae propere nouae,
 Da noctis mediae, da, puer, auguris.

Aliis magis placet hinc ductum adagium, quod antiquitus primus calix ἀγαθοῦ
δαίμονος sit appellatus eaque voce bene ominari soleant ob Bacchum ceu verna-
culum ac domesticum deum. Quinetiam mensis cuiusque diem a primo proxi-
mum ἀγαθοῦ δαίμονος appellitabant antiquitus. Fertur et apud Thebanos sacel-
lum fuisse ἀγαθοῦ δαίμονος. Denique est et insula quaedam huius nominis in
mari Indico, quemadmodum ostendit Stephanus. [B] Plutarchus Conuiualium
quaestiuncularum decade tertia demonstrat antiquitus fuisse morem, vt non gus-
tarent vinum, nisi prius libassent alicui deo, quo potus illius ceu pharmaci sibi
innoxius esset et salutaris. Atque Athenis quidem vndecimo mensis die immola-
bant vini primitias eumque diem pithoeniam appellabant. Ast apud Boeotos sep-
timo mensis ineuntis die sacris peractis bono daemoni gustabant ab exorto
Zephyro, quod is ventus praecipue suscitet moueatque vinum, adeo vt quod
illum effugerit, videatur iam duraturum. Mensis autem is vocabatur προστατή-
ριος. [A] Aristides in Themistocle videtur ad hoc allusisse prouerbium, cum ait:
Ἀλλὰ κατέστη τοῖς Ἕλλησιν ἀντ᾿ ἀγαθοῦ δαίμονος, id est Verum constitit Graecis
boni genii vice.
Quanquam hoc magis referendum ad id, quod alibi diximus:
Bonus genius et malus genius.

[A]AD AQVAM MALVS554

  c292-295


295




300

Ἐφ᾿ ὕδωρ κακός, id est Ad aquam malus. In infimae sortis homines olim diceba-
tur ac sordidissimis quaestibus addictos, propterea quod antiquitus infames habe-
bantur multoque omnium contemptissimi, qui litigantibus aquam subministrare
consueuerunt. Nam alias admonuimus veteres ad clepsydrarum mensuram in
iudiciis dicere solitos. Infundebatur et certantibus per clepsydras aqua. Eam
aquam tenues quidam ac nullius frugis homines infundebant dispensabantque.
Porro qui hoc ministerio fungebantur, Athenis habebantur reiecti rei pariter ac 81
bonae famae indigi, non aliter quam Romanis legibus notantur scenici et aliorum
publicorum certaminum ministeria quaedam. Est aliud huic confine: Βάλλ᾿ ἐς
ὕδωρ, id est Aufer in aquam, id est in malam rem. |

LB 245 [A]PHOCENSIVM EXECRATIO82555



305




310




315

  c317-320


320




325




330




335




340




345

  a347-350


350
Φωκαέων ἀρά, id est Phocensium execratio. De iure iurando multis vinculis
astricto. Nam olim in foederibus, quo minus violarentur, adhibebant non solum
promissa, dextras et sacrificium, verum execrationes in caput eius, quicunque
non staret pactis; id quod ex Euripide licuit colligere, cuius hi versus in Iphige-
nia Aulidensi:
 Ὅρκους συνάψαι δεξιάς τε συμβαλεῖν
 Μνηστῆρας ἀλλήλοισι καὶ δι᾿ ἐμπύρων
 Σπονδὰς καθεῖναι κἀπαράσασθαι τάδε.
Eorum versuum sententiam nos olim sic vertimus:
 Vti coirent iureiurando proci
 Atque inter ipsos iungerent dextras, ad haec
 Adolenda diuum ponerent aris sacra

 Ac semetipsi astringerent diris ad id
 Caput obligantes execrationibus.
Prouerbium autem, vt ad id redeam, ab huiusmodi profectum est casu. Pho-
censes, [G] Ioniae populus, [A] olim communi populi consilio patrium solum
reliquerunt adacti deuotionibus atque execrationibus quibusdam, ne quisquam
vsquam de repetenda patria cogitaret. Itaque iuxta Dianae oraculum Aristarcha
duce Galliam Narbonensem adierunt ibique ciuitatem florentissimam Massiliam
condiderunt. Cuius historiae mentionem faciunt Herodotus libro primo, Strabo
quarto. Meminit et Horatius libro Epodon:
 Forte quid expediat communiter aut melior pars
 Malis carere quaeritis laboribus?
 Nulla sit hac potior sententia, Phocaeorum
 Velut profugit execrata ciuitas
 Agros atque lares patrios habitandaque phana
 Apris reliquit et rapacibus lupis.

Deinde qui fuerit eiusmodi ritus execrationis aperit:
 Sed iuremus in haec: simul imis saxa renarint
 Vadis leuata, ne redire sit nephas,
 Neu conuersa domum pigeat dare lintea, quando

 Padus Matina lauerit cacumina,
 In mare seu celsus procurrerit Apenninus
 Nouaque monstra iunxerit libidine
 Mirus amor, iuuet vt tigres subsidere ceruis
,
 Adulteretur et columba miluio,
 Credula nec flauos timeant armenta leones

 Ametque salsa leuis hircus aequora.
 Haec et quae poterunt reditus abscindere dulces 83
 Eamus omnis execrata ciuitas.
Stephanus Φωκαίαν vrbem Ioniae facit, cuius denominatiuum Φωκοαεύς [G]
iuxta Herodotum [A] καὶ Φωκαεύς et alteram eiusdem nominis in Mycala Cariae.
Est autem et Φωκίς Boeotiae regio, iuxta Parnassum, a quo denominatiuum
Φωκεῖς και Φωκικοί. Hoc idcirco visum est mihi admonere, quod quidam affini-
tate nominum labi videntur. [G] Siquidem a [H] Phocaeis siue [G] Phocaeensi-
bus Ioniae ductum est hoc prouerbium, a Phocicis Boeotiae natum est, quod
alibi referemus Phocensium seu Phocidensium desperatio. Prouerbium refertur a
Zenodoto.

[G]SYBARITICA ORATIO84556

  c352-355
LB 246

355




Συβαριτικοὶ λόγοι, id est Sybaritici sermones. Hesychius narrat Ἄκωπον quem-
piam, Sybaritam opinor, sum|mo studio incubuisse, vt orationis quoque genus
haberet lautum et opiparum; hinc iocum prouerbialem ortum, vt oratio nitidior
et accuratior Sybaritica diceretur. De luxu Sybaritarum in apparandis conuiuiis
dictum est in prouerbio Sybaritica mensa. Sic et Asiaticum dicendi genus venit in
prouerbium. Fit enim fere, vt qualis vita, talis sit oratio. Congruet et in oratio-
nem arrogantem atque ampullosam. Nam et fastus nomine notati sunt Sybaritae
Sybaritae per plateas.

360 [A]A LINEA INCIPERE557





365




370



Ἀπὸ γραμμῆς ἄρχεσθαι, id est A linea incipere, dicuntur, qui ab ipso rei exordio
sumunt initium. Aristides sophista in Themistocle: Αὕτη πρώτη Θεμιστοκλέους
ἐξέτασις καὶ κρίσις. Ἐντεῦθεν ὅρα τὸν ἅνδρα ἀπὸ γραμμῆς ἀρξάμενος, id est Hoc
primum Themistoclis specimen ac probatio. Hinc virum spectato a linea exorsus.
Is,
qui in hunc autorem addidit scholia, putat hoc prouerbium finitimum illi: Ἀφ᾽
Ἑστίας ἀρξάμενος, [B] id est A Lare exorsus. [A] Mihi magis videtur cognatum
illis, quae diximus alibi A capite, A carceribus. [B] Sic enim vocabant vnde pri-
mum emittebantur equi, quod ipsum et oppidum vocatur autore Festo.
Sumpta est autem metaphora ab his, qui cursu certant in stadiis. Nam iis linea
quaedam ducitur, ad quam ex aequo stant, donec currendi signum accipiant, vt
ostendit Aristophanis interpres in eo, quem mox citabimus, loco. [E] Tertullianus
libro aduersum Marcionem primo: Age igitur ad lineas rursus et ad gradum. Ad
lineas dixit pro eo, quod est ab integro.

[A]A CARCERIBVS86558

375




380




Ἀπὸ βαλβίδων, id est A repagulis siue carceribus. Eandem habet sententiam cum
eo, quod proxime retulimus. Aristophanes in Vespis:
 Καὶ μὴν εὐθύς γ᾿ ἀπὸ βαλβίδων περὶ τῆς ἀρχῆς ἀποδείξω,  id est
 Atqui protinus a carceribus de fonte rei reserabo,
id est ἀπ᾿ ἀρχῆς, εὐθέως. Interpres ostendit, vt modo dixi, metaphoram mutuo
sumptam a stadiis, in quibus carceres erant repagula quaedam, vnde cursus ini-
tium erat, quae Graeci βαλβῖδας seu ἀφετηρίας appellant, iuxta has linea tende-
batur, cui insistebant cursuri. Vnde frequentes illae apud Latinos etiam scriptores
formulae 'a carceribus ad metam', 'a meta ad carceres'. Quae quidem exempla
citauimus alibi.

385 [A]NOVA HIRVNDO559





390




395




400




405
Νέα χελιδών, id est Noua hirundo. Suidas hoc adagium citat ex Auibus Aristo-
phanis fallente, sicut opinor, memoria. Nam extat apud hunc poetam in Equiti-
bus his versibus:
 Ἐξηπάτων γὰρ τοὺς μαγείρους ἐπιλέγων τοιαυτί·
 Σκέψασθε παῖδες· οὐχ ὁραθ᾿; ὥρα νέα χελιδών.
 Οἱ δ᾿ ἔβλεπον, κἀγὼ ᾿ν τοσούτῳ τῶν κρεῶν ἔκλεπτον,  id est
 Etenim coquos ego fefelli fatus haec ad illos:
 Spectate pueri, non videtis ver? noua ecce hirundo.
 Illi tuentur, interim autem sustuli ipse carnes.

Interpres admonet prouerbiali figura dictum ac perinde valere, quasi dicas ini-
tium veris, propterea quod id temporis appareat haec auis. Quemadmodum et
Horatius: Zephyris et hirundine prima. Suidas ait dici solere, quoties verba daren-
tur alicui. Sumptum est a ioco puerili. Nam hi data opera nouam hirundinem
adsimulantes videre sese ostendunt aliis, deinde contemplantibus illis et intentis
interim quod volunt, surripiunt. [C] Theognis apud Athenaeum libro octauo
declarat Rhodiis solenne fuisse quotannis publicis votis inuitare hirundinem sub
tempus vernum, quod illi χελιδονίζειν appellabant, acclamantes in hunc modum:
Ἦλθε, ἦλθε χελιδών, καλὰς ὧρας ἄγουσα καὶ καλοὺς ἐνιαυτούς, id est Veni, veni
hirundo, pulchra tempora adducens ac pulchros annos.
[A] Proinde quadrabit in eos,
qui falsa spe quapiam iniecta fallunt ac nocent. |

LB 247 [A]IOVIS [H] ET REGIS CEREBRVM560




410




415




420
Διὸς ἐγκέφαλος, id est Iouis cerebrum, καὶ βασιλέως ἐγκέφαλος, id est regis cere-
brum.
De cibo vehementer opiparo ac suaui. Aut de molliter delicateque viuenti-
bus. Clearchus apud Zenodotum scribit opiparas epulas apud Persas Iouis ac regis
cerebrum appellari. [C] Athenaeus libro xii. docet Sardanapalum iis, qui volupta- 87
tem aliquam essent commenti, Iouis ac regis cerebrum apponere solitum, cibum
opinor exquisitum. Idem libro xiiii., Iouis cerebrum inter secundae mensae deli-
tias annumerat. [A] Apud Apuleium in prima Apologia citatur Ennius:
 Quid scarum praeterii cerebrum Iouis pene supremi,
 Nestoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque.
Ephippus apud Athenaeum Διὸς ἐγκέφαλον, [B] id est Iouis cerebrum, [A] inter 88
secundae mensae lautitias commemorat. [C] Idem cibum praelautum νέκταρος
ἄνθος vocat, id est nectaris florem. Atque alibi vinum τῆς Ἀφροδίτης γάλα, id est
Veneris lac, ab Aristophane nominatum docet. Rursum alio in loco suaues cibos
τῆς Ἑλένης βρώματα, id est Helenae cibos, dictos indicat.

[A]NON MOVENDA MOVES561




425




430
  c430-434



435




440




445




450




455

Ἀκίνητα κινεῖς, id est Non mouenda moues. Quadrabit aut in eos, qui moliuntur
ἀδύνατον aliquid aut qui res sacras violant aut qui pacta mutant siue qui conui-
ciis incessunt eos, quibus ob autoritatem debetur reuerentia. Zenodotus inde
natum putat, quod fas non sit mouere neque aras neque sepulchra neque sacella,
quibus reuerentia quaedam ac religio debetur. [B] Plutarchus in commentario De
daemonio Socratis scribit hanc vocem aeditam cuidam euocanti manes amici
defuncti τὰ ἀκίνητα μὴ κινεῖν. Idem ἐν τῷ Ἐρωτικῷ vsurpat in eum, qui recep-
tam de diis opinionem conuellere videbatur. [A] Meminit huius Plato libro De
legibus viii. proferens legem, quam Iouis terminalis appellat, ne quis vicini ciuis
aut hospitis limites agrorum moueat, ne quis item vrbis aut regionis pomeria
moueat malitque quisque saxum ingens mouere quam exiguum lapidem foedere
iureque iurando fixum [E] νομίσας, inquit, τὰ ἀκίνητα κινεῖν ἀληθῶς τοῦτο εἶναι,
id est [A] existimans hoc esse vere, quod dicitur, non mouenda mouere. Idem libro
De legibus xi.: Ἐπὶ πολλοῖς γὰρ δὴ λεγόμενον εὖ τὸ μὴ κινεῖν τὰ ἀκίνητα, id est
Inter multa illud recte sane dicitur: ne moueris non mouenda. [I] Meminit et eius-
dem operis libro tertio. [A] Et in epigrammate quodam ita legitur:
 Ἀκινήτων ἅπτεται οὐδ᾿ Ἀΐδης,  id est
 Immota haud tangit ne Libitina quidem.
Sophocles in Antigone:
 Ὄρσεις με τἀκίνητα διὰ φρενῶν φράσαι,  id est
 Coegeris me non mouenda proloqui.
Idem in Oedipo Coloneo:
 Ἀλλ᾿ οὐ γὰρ αὐδᾶν ἡδὺ τἀκίνητ᾿ ἔπη,  id est
 Neque enim suaue est verba in auras eloqui,
 Quae sit nephas mouere.
Plutarchus in libello De auscultando: Ἐπιθυμία κινοῦσα χορδὰς τάς ἀκίνητους, id
est Cupiditas chordas mouens non mouendas. Idem Περὶ τῆς ἀδολεσχίας:
 Κινοῦσα χορδὰς τὰς ἀκίνητους φρενῶν,  id est
 Fides mouens minime mouendas mentium.
Eleganter huc allusit oraculum, quod extat in Eratone Herodoti:
 Κινήσω καὶ Δῆλον ἀκίνητόν περ ἐοῦσαν,  id est 89
 Et Delum quamuis sit adhuc immota mouebo.
Simul enim respexit ad fabulam siue mauis historiam Delon antea fluitantem 90
postea fixam in gratiam Apollinis. Vnde Maro:
 Immotamque coli dedit et contemnere ventos.

[A]NEQVE MEL, NEQVE APES562



460
LB 248



465




470


Μήτε μέλι, μήτε μέλισσας, id est Neque mel, neque apes. In eos dici solitum, qui
recusant incommodum ferre, quod sit cum commodo quopiam coniunctum.
Veluti si quis apes, quod sint aculeatae, nolit perpeti, is nec melle quidem, quod
optat, fruetur. Res enim | mortalium ita temperauerunt superi, vt semper incom-
moditas comes sit commoditatum. Tryphon grammaticus in figuris hoc exem-
plum adfert paroemiae citatque ex Sappho poetria Lesbia:
 Μήτ᾿ ἐμοὶ μέλι, μήτε μέλιττα,  id est
 Neque mihi mel, neque apis. Celebratur mimus ad hanc faciens sententiam:
Feras quod laedit, vt quod prodest, perferas.
Eodem pertinet illud Plautinum:
 Fortiter malum qui patitur, post potitur bonum.
Idem obscurius quidem, sed tamen eleganter innuit Homerus, vt opinor, per her-
bam moly, cui radicem nigram, florem lacteum attribuit, radicis nigrae symbolo
laboris molestiam significans, qua peruenitur ad animi tranquillitatem, virtutis
absolutae praemium.

[A]TVSSIS PRO CREPITV563


475



Βὴξ ἀντὶ πορδῆς, id est Tussis pro crepitu. Dici solitum, quoties aliquis perplexus
aliud pro alio simulat. Veluti si quis in adulterae domo deprehensus fingeret se
quippiam mercatum venisse. Translatum ab iis, qui crepitum clara tussi dissimu-
lant, quod genus homines etiam hoc tempore non raro magno cum risu depre-
henduntur.

[A]CORNICIBVS VIVACIOR564

480




485




490




495




500




505




510




515




520

LB 249

Ὑπὲρ τὰς κορώνας βεβιωκώς, id est Cornicibus viuacior. De vehementer annosis
prouerbialis hyperbole. Ab auis eius prodigiosa viuacitate sumpta, de qua ita scri-
bit Plutarchus in commentario, qui inscribitur Περὶ τῶν ἐκλελοιπότων χρησ-
τηρίων, citans Hesiodum sub persona Naidis aetates animalium varias sic com-
plectentem:
 Ἐννέα τοι ζώει γενεὰς λακέρυζα κορώνη
 Ἀνδρῶν ἡβώντων· ἔλαφος δέ τε τετρακόρωνος·
 Τρεῖς δ᾿ ἐλάφους ὁ κόραξ γηράσκεται· αὐταρ ὁ φοῖνιξ 91
 Ἐννέα τοὺς κόρακας· δέκα δ᾿ ἡμεῖς τοὺς φοίνικας
 Νύμφαι εὐπλόκαμοι, κοῦραι Διὸς αἰγιόχοιο,  id est
 Ter tria secla hominis transmittit garrula cornix,
 Quatuor at peragit cornicis tempora ceruus, 92
 Ceruinam aetatem coruus ter praeterit ater.
 Coruinos annos nouies agit Indica phoenix.
 Atqui crispicomae, soboles Iouis alma tonantis
,
 Egredimur decies phoenicia secuh nymphae.
Hos versus Hesiodios interpretatus videtur quidam, quisquis fuit. Extat autem
carmen inter reliquas Maronis appendices. Estque huiusmodi:
 Ter binos deciesque nouem super exit in annos
 Iusta senescentum, quos implet vita virorum.
 Hos nouies superat viuendo garrula cornix
 Et quater egreditur cornicis secula ceruus.
 Alipedem ceruum ter vincit coruus, at illum
 Multiplicat nouies phoenix, reparabilis ales.
 Quem vos perpetuo decies praeuertitis aeuo,
 Nymphae Hamadryades, quarum longissima vita est.
 Hi cohibent fines viuacia fata animantum.
 Caetera secreti nouit deus arbiter aeui.
Hos versus ideo pariter libuit subscribere, vt mihi saepius ex tempore, id quod
erit necesse vertenti, venia detur, siquando videbor non omnia vsquequaque ad
amussim reddere, cum in his apparuerit, quantum sibi permiserit antiquitas in
traducendis poetarum carminibus. Eandem hanc Hesiodi sententiam oppido
quam commode breuiterque reddit Plinius Hesiodus, inquiens, cornici nouem nos-
tras attribuit aetates. Quadruplum eius ceruis, id triplicatum coruis.
Etiam si non-
nullis autoribus haec fabulosa videntur. Inter quos Aristoteles arbitratur homine
nullum aliud animal esse viuacius excepto vno elephanto. Martialis:
 Et cornicibus omnibus superstes,
de anu nimium viuace. Item Horatius in Odis:
 Seruatura diu parem
 Cornicis vetulae temporibus Lycen.

Eodem pertinet, quod philosophus ille moriens cornicibus inuidisse legitur long-
aeuitatem, quam natura negasset homini. Synesius in epistola quadam: Εἰκός |
ἐστι κορώνης ἐνιαυτοὺς ἄρξαι παρ᾿ ἡμῖν τὸν δικαιότατον ἄρχοντα, id est Consenta-
neum est iustissimum principem cornicis annis apud nos imperaturum esse.

[A]TIHONI SENECTA565

525




530


Τιθωνοῦ γῆρας, id est Tithoni senecta. Fabulae tradunt Tithonum adamatum ab
Aurora in coelum sublatum fuisse atque illius succo perfusum ad tantam perue-
nisse senectutem, vt tandem optauerit, vt in cicadam verteretur. Lucianus in quo-
dam dialogo: Καὶ ὑπὲρ Τιθωνὸν ἔζη ὁ γέρων, id est Atque vltra Tithonum viuebat
senex. Huius Tithoni personam inducit Aristo Chius in libro De senectute prop- 93
ter viuacitatis miraculum, vt testatur in Catone M. Cicero. [E] Suidas adagium
refert hunc in modum: Καταγηράσαις Τιθωνοῦ βαθύτερον, id est Senescas Tithono
profundius.

[A]NESTOREA SENECTA566


535




540




545
Itidem certe apud Latinos Nestoris anni in prouerbium abierunt, cui treis aetates
attribuit Homerus in Odysseae tertio:
 Τρὶς γὰρ δή μιν φασὶν ἀνάξασθαι γένε᾿ ἀνδρῶν,  id est 94
 Illum iam exegisse hominum tria secula fama est.
Idem affirmat in primo Iliados. Et Iuuenalis: Atque suos iam dextra computat
annos
, tertiam aetatem indicans. Breuiter prouerbii faciem habebit, quicquid ab
iis sumetur, qui insigni viuacitate fuerunt. Vt phoenice viuacior, quem Hesiodus
scribit nouem corui aetates viuere, et ceruo viuacior, coruo viuacior et Tiresia
viuacior, quem tragoedia fingit sex aetates hominum vixisse. Et Seribus viuacior,
quos Graecis historiis proditum est trecentos annos viuere. Quod genus exempla
si quis desideret, legat Lucianum de Macrobiis, id est longaeuis, et Plinii septimi
libri caput quadragesimum octauum.

[A]VLTRA PENSVM VIVIT567




550

Lepidum est, quod ait Lucianus in Philopseude: Ὑπὲρ γὰρ τὸν ἄτρακτον ἤδη βιοῖ,
id est Iam enim vltra fusum viuit, hoc est viuit vltra fatalem diem. Allusum ad
Parcarum fusos, quibus aeuum mortalium euolui fabulantur poetae. [B] Quin
et theologi metam vitae fatalem periodum appellant, quam praetercurrere nulli
fas sit.

[A]FACILE, CVM VALEMVS, RECTA CONSILIA AEGROTIS DAMVS568



555




560




565




570



LB 250
575




580


In Andria Terentiana ab adolescente non admodum cordato cordatissima simul
et elegantissima sententia profertur:
 Facile, cum valemus, recta consilia aegrotis damus.
 Tu si hic sis, aliter sentias.
Ea nata videtur ab oraculo Thaletis philosophi. Nam is, vt autor est Laertius,
interrogatus quidnam esset difficillimum respondit [G] γνῶναι σεαυτόν, id est [A]
nosse seipsum, quid facillimum, respondit ἄλλῳ ὑποτίθεσθαι, id est alteri consilium
dare. Comicus autem translationis gratiam admiscuit. Euripides in Alcestide:
 Μὴ νῦν ὑπέρβαιν᾿, ἀλλ᾿ ἐναισίμως φέρε,  id est
 Ne nimius hic dolor esto, sed modice feras.
Verba sunt Herculis Admetum consolantis super vxoris morte. At ille:
 Ῥᾷον παραινεῖν ἢ παθόντα καρτερεῖν,  id est
 Facilius est monere quam situm in malis
 Animo imperare.
Fertur et huic similis sententia prouerbialis:
 Ἅπαντες ἐσμεν εἰς τὸ νουθετεῖν σοφοί,
 Αὐτοὶ δ᾿ ἁμαρτάνοντες οὐ γινώσκομεν,  id est
 In admonendo sapimus omnes, verum vbi
 Peccamus ipsi, non videmus propria. 95
Ducta est sententia a communibus hominum moribus. Omnes enim aegrotanti-
bus recte praecipiunt, quid fugiendum, quid agendum et obiurgant nonnun-
quam, quod salutis causa non obtemperent bene monentibus. | Ipsis posteaquam
in morbum inciderint, non succurrunt illa praeclara monita, sed aliis item moni-
toribus et obiurgatoribus est opus. Porro cupiditas omnis animi morbus est, quo
velut excaecatus aut non perspicit aut, si perspicit, sequi non potest ea, quae sunt
ad salutem necessaria. Nam Phaedria Terentianus prudens et sciens in flammam 96
manum mittit et viuus vidensque perit. Item Horatius fugienda sequitur fugiens
quae profore credit. Perspicit auarus aliquando, quam prodigiosa res sit ambitio.
Contra, ambitiosus auari morbum peruidet et vterque alteri in alieno malo recte
consulit, neuter in suo sapit.

[A]QVAE SVPRA NOS, NIHIL AD NOS569


585




590

Τὰ ὑπὲρ ἡμᾶς, οὐδὲν πρὸς ἡμᾶς, id est Quae supra nos, nihilad nos. Dictum Socra-
ticum deterrens a curiosa vestigatione rerum coelestium et arcanorum naturae.
Refertur prouerbii vice a Lactantio libro tertio, capite vigesimo. [B] Ex his,
inquit, vnum eligam, quod ab omnibus sit probatum. Celebre hoc prouerbium
Socrates habuit: Quod supra nos, nihil ad nos. [A] Torqueri potest et in illos, qui
de negociis principum aut theologiae mysteriis temere loquuntur. Vertere
licebit et in contrarium: Quae infra nos, nihil ad nos, vbi significamus res leuius-
culas, quam vt nobis curae esse debeant.

[A]NOTVM LIPPIS AC TONSORIBVS570



595




600




605




610


  c613-617

615




620


  a623-632

625




630


Quae iam in ora vulgi abierunt, omnibus tonsoribus ac lippis nota dicuntur,
propterea quod olim in tonstrinarum consessibus omnes rumores narrari
consueuerunt. Quod indicat Aristophanes in Pluto:
 Καίτοι λόγος γ᾿ ἧν νὴ τὸν Ἡρακλέα πολὺς
 Ἐπὶ τοῖσι κουρείοισι τῶν καθήμενων,
 Ὡς ἐξαπίνης ἀνὴρ γεγένηται πλούσιος,  id est
 Hercle, profecto sermo erat videlicet
 In officinis desidentium frequens
 Tonsoriis hominem repente diuitem
 Factum esse.

Et apud Terentium Antipho in tonstrina de puella cognoscit. Item Horatius de
tonstrina:
 Gaudent vbi vertice raso
 Garrula securi narrare pericula nautae.
Idem in Sermonibus:
 Opinor
 Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse
,
vbi prouerbium explicuit significans rem vulgo iactatam. Nam lippi in tonsorum
officinis desident expetentes remedium oculorum. De tonsorum garrulitate com-
plura lectu digna recenset Plutarchus in libello, quem scripsit de futili loquaci-
tate. Quorum vnum illud referre non pigebit. Cum aliquando, inquit, in tons-
trina sermo esset de Dionysio dicereturque tyrannidem illius adamantinam esse 97
et inexpugnabilem, ridens tonsor, Haeccine, inquit, loqui vos de Dionysio, in
cuius iugulo ego subinde teneo nouaculam? Quod dictum simulatque Dionysius
rescisset, tonsorem in crucem sustulit [B] atque ita, quod ait Plinius, voces per
iugulum rediere in autorem. [A] Vt autem tonsorum genus vsque adeo loquax sit,
id existimat esse in causa, quod in eorum officinas loquacissimi quique conue-
niant desideantque, quorum assiduo conuictu garrulitatis morbo inficiuntur et
ipsi. Quas ob res Theophrastus, vt idem testis est Plutarchus, τὰ κουρεῖα ἄοινα
συμπόσια, id est sine vino compotationes, appellauit, quod illic loquacitate ceu
temulenti reddantur homines. [F] Simili infamia laborant balneatores, quod illic
quoque desideant ociosi garrientes quidlibet. Quin hinc factum est, vt veteres
aerarias officinas λέσχας dixerint, vt indicauit Ioannes grammaticus, quod hyber- 98
nis frigoribus huc sese turba tenuium teporis gratia conferre consueuerit ibique
desidens ociosis fabulis tempus fallere. Haec loca velut ignauis apta Hesiodus
iubet vitare agricolam:
 Παρ δ᾿ ἴθι χαλκεῖον θῶκον καὶ ἐπαλέα λέσχην
 Ὥρῃ χείμερίῃ,  id est
 Mensibus hybernis valeat ferraria sedes
 Ac nugae tepidae. |

LB 251 [A]OPTAT EPHIPPIA BOS PIGER, OPTAT ARARE CABALLVS571


635




640

Oppido quam eleganter extulit Horatius:
 Optat ephippia bos piger, optat arare caballus,
vitium illud significans humanis ingeniis insitum, vt semper alienam sortem
magis mirentur, suam contemnant ac fastidiant, optent inexperta, experta dam-
nent. [B] Siquidem ephippia vocantur, quas vulgo sellas equestres appellant addi-
tas in hoc, vt commodius sedeat eques. Veteres bubus arabant non equis. [A]
Videtur esse sumpta allegoria ex apologo quopiam. Citra metaphoram dixit
Terentius: Nostri nosmet poenitet.

[A]FERTILIOR SEGES EST ALIENO IN ARVO572



645




650



Ouidius mutauit metaphoram eundem explicans sensum:
 Fertilior seges est alieno semper in aruo
 Vicinumque pecus grandius vber habet.
Persius satyra sexta: Securus et angulus ille / Vicini quia pinguior. In eandem
sententiam celebratur et mimus, vnus, vt opinor, ex illis Publii ab Aulo Gellio
laudatis:
 Aliena nobis, nostra plus aliis placent.
Et Horatius:
 Qui fit, Moecenas, vt nemo, [B] quam sibi sortem
 Seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa
 Contentus viuat, laudet diuersa sequentes?

[A]FECEM BIBAT, QVl VINVM BIBIT573

655




660



Haud dubium quin prouerbialiter dixerit Aristophanes in Pluto fecem epotan-
dam eidem, qui vinum prius ebiberit, id est qui fruitus sit optimis, eundem boni
consulere debere deteriora:
 Ὅμως δ᾿ ἐπειδὴ καὶ τὸν οἶνον ἠξίους 99
 Πίνειν, συνεκποτέον ἐστὶν τὴν τρύγα,  id est
 At vbi haud grauatus bibere vinum es, fex item
 Tibi nunc eidem est ebibenda scilicet.
Verba Chremyli de muliere, quae quondam vernans ac florens aetate placuerat, tum anus fastidiebatur a iuuene.

[A]CROESO, CRASSO DITIOR100574

665




670




675


Apud Graecos opulentia Croesi, Lydorum regis, in prouerbium abiit praesertim
nobilitata dicto Solonis. Apud Romanos item M. Crassi, cui cognomentum
etiam diuitis additum est. Hic negabat diuitem esse, nisi qui reditu annuo legionem
tueri posset. In agris suis sestertium vicies mille possedit. Commemorantur et alii
nonnulli apud Plinium libro tricesimotertio, capite decimo [B] et item tertio, [A]
qui immodicas opes possederunt [B] atque in his est Aristoteles, sanctus ille phi-
losophus [C] ac nostratium theologorum pene deus, cuius haeredes in auctione
septuaginta patinas venum produxisse leguntur. [A] Verum non itidem in vulgi
cessere sermonem. Proinde nihil attinet hoc loco referre. Festiuior erit adagii
figura, si numerum etiam commutemus vt diuus Hieronymus: Croesos licet spires
et Darios, literae marsupium non sequuntur. Horatius et Arabum gazas dixit pro
cumulatissimis opibus non sine specie prouerbiali, [B] quemadmodum et Persicos
apparatus
pro nimis exquisitis ac sumptuosis.

[A]PACTOLI OPES575


680




685




LB 251
691



Τὸν Πακτωλοῦ πλοῦτον, id est Pactoli diuitias pro summis opibus alicubi dixit
Philostratus. Est autem Pactolus Lydiae fluuius ex monte Tmolo profluens, aureis
scatens harenis, vnde et χρυσοθόας a poetis cognominatus. Cuiusmodi narratur et
Tagus in Iberia et Ganges in India et Hebrus in Thracia. [B] Plinius addit Padum
in Italia negatque vllum esse aurum absolutius quam id, quod in fluuiis reperitur,
vtpote cursu ipso trituque perpolitum. [A] Horatius in Epodis:
 Sis pecore et multa diues tellure licebit
 Tibique Pactolus fluat.
Iuuenalis:
 Tanti tibi non sit opaci
 Omnis harena Tagi quodque in mare voluitur aurum. |

Has hyperbolas in varios vsus accommodare licebit. Veluti si quis dicat: 'Hos tan-
tos sumptus sustinere nemo queat, ne si Pactolus quidem illi domi fluat'. 'Huius
hominis cupiditatem ne Tagus quidem ipse possit explere'. 'Nihil mediocre spe-
rabat, sed totos Pactolos ac Tagos animo conceperat'. Aut 'Pactolos pollicebatur',
id est diuitias effertissimas.

695 [A]IRO, CODRO PAVPERIOR576





700




705



Contra Iri et Codri paupertas prouerbio locum fecit. Ouidius:
 Irus erit subito, qui modo Croesus erat.
De Codro Iuuenalis:
 Tota domus Codri rheda componitur vna. 101
De Iro mentionem facit Homerus Odysseae Σ scribitque eum publicum fuisse
mendicum apud Ithacenses corpore specieque praegrandi a matre dictum
Arnaeum a iuuenibus Irum fuisse nominatum, quod iret nuncius, quo iussus
esset. [B] Cum hoc commissus Vlysses, cum haberetur et ipse pro mendico, eii- 102
cit hominem. [D] Quin et Hecale paupertate nobilis est, cuius meminit Plautus
in Cistellaria: Siquidem eris vt volo, nunquam Hecale fies. Meminit et Ouidius:
 Cur nemo est, Hecalen, nulla est, quae ceperit Irum?
 Nempe quod alter egens, altera pauper erat.

His formulis, quot modis vti liceat, in operis ingressu satis ostendimus.

[A]MYSORVM POSTREMVS577

710




715


Μυσῶν ἔσχατος, id est Mysorum extremus. Strabo Geographiae libro duodecimo
refert Mysorum populum vsqueadeo contemptum fuisse, vt prouerbio locum
fecerit. Id vsurpat M. Tullius in oratione pro Lucio Flacco. Quid, inquit, porro in
Graeco sermone tam tritum atque celebratum est quam si quis despicatui ducitur, vt
Mysorum vltimus esse dicatur?
Idem ad Quintum fratrem: Nisi me forte Paconii
nescio cuius, hominis ne Graeci quidem ac Mysi aut Phrygis potius, querelis moueri
putas
, nimirum gentis eius contemptum declarans. Summum itaque despectum
et infimam humilitatem hoc adagio significabimus.

[A]MYSORVM VLTIMVS NAVIGAT578


720
  c721-725



725
  c725-729



730

Ἔσχατος Μυσῶν πλεῖν, id est Mysorum postremus nauigare, prouerbiali ioco dice-
batur, qui frustra laboraret. Origo prouerbii, sicuti fit in plerisque, non vno nar-
ratur modo. Quidam tradunt olim Graecis pestilentia laborantibus oraculo res-
ponsum esse, vt ad vltimum Mysorum nauigarent. Ac primum quidem
ambigebant, quid sibi vellet oraculum. Tandem diu circumacti reppererunt Aeo-
lidem in extremis Mysorum esse sitam atque eo demigrandum esse monuisse
numen. Alii scribunt Telepho post interemptos auunculos consulenti Pythium,
quo gentium sibi demigrandum foret - nam antiquitus mos erat homicidis solum
vertere - responsum, vti ad extremam Mysorum regionem sese conferret, venis-
seque in Teuthraniam, quae Mysiae extrema pars, atque eius loci principatum
obtinuisse. Sunt qui dicant hunc non ob caedem auunculorum fugisse, sed vti
matrem quaereret, quam in Teuthrania tandem inuenerit. Prouerbium autem
dictitatum, vbi dura quaepiam imperarentur factuque difficilia.

[A]TANGERE HVLCVS579



735




740

LB 253

Κινεῖν ἢ θιγεῖν τὸ ἕλκος, id est Mouere seu tangere hulcus, est mouere dolorem
eiusque rei facere mentionem, quae nos magnopere vrat. Terentius:
 Quid minus necesse fuit quam hoc hulcus tangere?
Quo loco Donatus admonet subesse prouerbium. Octauius Augustus, vt autor est
Tranquillus, filiarum Iuliarum et neptis infamem vitam morte ipsa grauius tulit
nec eas aliter appellare consueuit quam treis vomicas aut tria carcinomata sua, 103
nimirum quod earum non sine magno dolore suo recordaretur. Hanc metapho-
ram M. Tullius oppido quam eleganter expressit in Clodium, qui populum fame
iam exasperatum concionibus insuper seditiosis in rabiem agebat. Vt tu, inquit,
in hoc hulcere tanquam vnguis existeres. Plutarchus De adulatio|ne: Κρυφίου δὲ 104
λόγου κινήσαντος ἕλκος, id est Arcani sermonis cum mouisset hulcus.

[A]REFRICARE CICATRICEM580

745
  c745-748



750

Cum dolor temporum spacio iam mitior renouatur, refricari cicatrix dicitur.
Notum vnde ducta metaphora. Nempe a corporali vulnere, quod iam coiit cica-
trice obductum. Quae si frictu denuo aperiatur, recrudescit vulneris pristini
dolor. Cicero ad Atticum: Appii vulnera non refrico. [E] Idem in Rullum: Ne aut
refricare obductam reipublicae cicatricem viderer.
Idem refricare dolorem dixit libro
De oratore secundo. [A] Dicimus et refricare memoriam et suffricare memoriam
pro eo, quod est leuiter renouare, sed in malam fere partem.

[A]ODORARI AC SIMILES ALIQVOT METAPHORAE581



755




760




765

  c767-770


770




775




780
  c780-793



785




LB 254
791


Translationes quae ducuntur a corporis sensibus, quoniam velut ad manum sunt
et quasi de proximo sumuntur, omnes ferme prouerbiales sunt, quemadmodum
admonuimus in operis huius initio. Velut odorari pro resciscere et sagaciter
deprehensum atque animaduersum cognoscere. Odor pro suspicione ac rumore.
Cicero: Est nonnullus odor dictaturae. Olfacere apud Terentium in Adelphis pro
deprehendere. Subolere apud eundem pro suspectum esse. Obolere pro moles-
tum esse aut esse in suspicione. Vnde et nasuti dicuntur et emunctae naris et
muccosis naribus. Denique nasus ipse in prouerbium abiit pro iudicio. Horatius:
Non quia nullus / Illis nasus erat. Et putent, quae displicent. Huc pertinent et illa:
Olet mendacium. Redolent Atticismum. Olent lucernam. Itidem gustum rei
vocamus veluti primam illam experientiam et degustationem quasique specimen.
Cicero ad Atticum: Hominem degustes. Idem ad eundem: Et Latinus ille tuus Atti-
cismus ex interuallo regustandus. Vnde et saliuam primam dicimus primum illum
gustum, quem pueri tanquam a nutricibus imbibimus. Et palato satisfacere dici-
tur quod animo placet. Et deuorare dicimur, cum rem alioqui acerbam veluti
citra sensum perferimus translatione sumpta ab his, qui amara catapotia tanquam
inuito palato solent absorbere. Vnde aliquoties apud Ciceronem et Fabium:
deuorare taedium, absorbere molestiam. Affinia sunt illa: Sapiunt arrogantiam.
Resipiunt iuuenile quiddam. Concoquere item pro vincere molestiam. Nauseare,
cum taedio audire. Euomere, dicere quod dolor non sinebat reticere. Et expuere
miseriam ex animo. Consputare pro lacessere maledictis. [B] Despuere pro
contemnere. [A] Stomachari pro indignari. A visu item multae ducuntur meta-
phorae vt oculis ferre pro vehementer amare curaeque habere. In oculis esse,
obuersari oculis pro eo, quod est recordari et in memoria cogitationeque esse. 106
Respicere, curam agere et rationem habere. Prospicere, in posterum consulere.
Despicere, fastidire. Suspicere, mirari. Conniuere pro data opera dissimulare.
Caecutire, hallucinari pro falli iudicio. Verum haec longius persequi nec huius est
instituti et infiniti fuerit operis. Quare quanquam istiusmodi videntur ad prouer-
biorum cognationem pertinere, tamen ea minutius exactiusque conquirere non
est sententia, maxime quod iam hanc prouinciam sibi sumpsit Ricardus Paceus,
natione Britannus, [B] cuius et saepius libet meminisse, [A] iuuenis - vt nihil
interim dicam de moribus - prorsum tali dignus ingenio, Graecae pariter ac Lati-
nae literaturae cum primis eruditus, tum haud mediocriter exercitatus in euol-
uendis omniiugae professionis autoribus, deinde oculatissimus in annotandis iis,
quae lectorum vulgus illotis, vt aiunt, pedibus praetereunt. Denique iudicii
nequaquam iuuenilis, sed excussi exactique. Hic, inquam, felicibus Musarum
auspiciis opus animo concepit, iam, opinor, etiam prae manibus habet magno, ni
fallor, vsui futurum politioris literaturae studiosis, in | quo quicquid est apud
vtriusque linguae scriptores insignium metaphorarum, quicquid festiuiter ac scite
dictorum, quicquid huiusmodi gemmarum ac delitiarum orationis, in vnum
volumen concinnare destinat.

[A]MIHI ISTIC NEC SERITVR NEC METITVR582

795




800
Plautus in Epidico sane quam elegans adagium vsurpauit Mihi, inquiens, istic nec
seritur nec metitur
, id est ista res nihil ad me pertinet, vt quae neque meo fiat peri-
culo neque emolumento. Metaphora notissima est. [B] Etenim qui sementem
facit, is suo impendio suoque periculo facit. Qui metit, compendium accipit et in
tuto est. [E] Diuersum est huic, quod est apud Plautum in Mercatore:
 Tibi aras, tibi occas, tibi seris, tibi eidem metis.

[A]AB IPSO LARE583




805



  c809-817
810




815




820




825

Ἀφ᾿ Ἑστίας ἄρχου, id est A Lare incipe, hoc est a domesticis ac familiaribus ini-
tium sumito. Recte dicetur in magistratus et alienae vitae censores, quorum offi-
cium est, vt in primis suos suorumque vitam corrigant. Nam Ἑστίαν Graeci
vocant, quem nos Larem ac Vestam vocamus. Aristophanes Σφηξίν:
 Οὔκ, ἀλλ᾿ ἵνα
 Ἀφ᾿ Ἑστίας ἀρχόμενος ἐπιτρίψω τινά,  [B] id est
 Non verum vt aliquem exorsus a Lare obteram.
[A] Ductum a vetusto ritu sacrorum, in quibus primitiae Laribus immolabantur.
Aristocritus citante interprete fabellam huiusmodi refert. Cum deuictis Titanibus
Iupiter imperio potitus esset, Vestae permisit optionem, vt quicquid vellet, elige-
ret e regni partibus. Illa primum virginitatem poposcit, deinde sacrorum
omnium, quae diis immolarent homines, primitias. Inde abiisse in consuetudi- 107
nem, vt in omni sacro primae partes Lari tribuerentur. Vsus est hoc adagio Plato
in Euthyphrone: Βουλοίμην ἄν, ὦ Σώκρατες, ἀλλ᾿ ὀρρωδῶ μὴ τοὐναντίον γένηται.
Ἀτεχνῶς γὰρ ἀφ᾿ Ἑστίας δοκεῖ μοι ἄρχεσθαι, κακουργεῖν τὴν πόλιν σὲ ἐπιχειρῶν
ἀδικεῖν, id est Equidem cupiam, verum vereor, ne res in diuersum exeat. Nam mihi
quidem laedendae reipublicae ab ipso Lare facere videtur initium, cum te tentat lae-

dere. Plutarchus in libello De polyphilia: Πρῶτον μὲν οὖν ὥσπερ ἀφ᾿ Ἑστίας 108
ἀρξάμενοι, id est Primum igitur velut a Lare exorsi. Totidem ferme verbis vtitur in
commentario Περὶ τῶν ὑπὸ τοῦ θείου βραδέως τιμωρουμένων. [B] Vsurpat et in
libello, quem scripsit aduersus Herodotum. [A] Aristides in Pericle: Ὁ δ᾿ ἀφ᾿
Ἑστίας ἀρξάμενος τῆς αὐτὸς αὐτοῦ τὸ σύμμετρον ᾑρεῖτο πρὸ τοῦ πλείονος, id est
At ille a suo ipsius exorsus Lare maluit aequalitatem sequi quam reliquos antecellere.
Interpres admonet dici solitum de iis, qui ab ipso statim initio vel boni sunt vel
mali. Quasi dicas 'Ab ipsis incunabulis', quod Lar statim nascentes excipiat.

[A]PROPRIA VINETA CAEDERE584



830



Huic affine est illud Horatianum: Vt vineta egomet caedam mea, id est Vt a me
ipso incipiam et poetas ipse poeta carpam ac lacerem. Translatum videri potest
vel ab amputantibus vineam vel ab iis, qui per iniuriam nouellas vites laedunt.
Horatius in Epistolis:
 Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae,
 Vt vineta egomet caedam mea.

[A]AEDIBVS IN NOSTRIS QVAE PRAVA AVT RECTA GERVNTVR585

835



  a839-842
840
  c840-842


LB 255
845

  c847-849


850



  c854-856
855




860
  c861-863



865




Aulus Gellius scribit hunc Homericum versiculum, [G] qui est Odysseae δ, [A]
prouerbii vice semper in ore fuisse:
 Ὅττι τοι ἐν μεγάροισι κακῶν τ᾿ ἀγαθῶν τε τέτυκται, id est
 Aedibus in nostris quae praua aut recta gerantur.
[F] Quod alii tribuunt Socrati, Diocles asscribit Diogeni, vt refert Laertius.
Socrates autem hoc dicto dehortans a studio rerum naturalium ac supernatura-
lium, item a disciplinis mathematicis reuocabat ad curam moralis philosophiae,
quod haec tractat ea, quae proprie ad nos pertinent. [A] Plutarchus in commen-
tario De seruanda bona valetudine prouerbii vice vsurpauit: Εἰ μᾶλλον αὑτὸν
οἴεται προσήκειν γεωμετρίας ἢ διαλεκτι|κῆς καὶ μουσικῆς ὁρᾶσθαι μεταποιούμενον
ἢ ζητεῖν καὶ μανθάνειν βουλόμενον,
 Ὅττι τοι ἐν μεγάροισι κακόν τ᾿ ἀγαθόν τε τέτυκται,  [B] id est,
Si magis officii sui putat esse, vt in geometriae, dialecticae musicaeque studio versari
videatur quam vt inquirat cupiatque cognoscere
,
 Aedibus in propriis quae prana aut recta gerantur.
[A] Quo versu monemur, vt ea potissimum, quae ad nosipsos pertinent, curemus,
externa atque aliena ne inquiramus. Quo vitio festiuiter Martialis Olum quen-
dam notat, qui malorum alienorum erat obseruator curiosissimus et taxator acer-
rimus, cum ipse vxorem haberet adulteram, filiam viro maturam deberetque
etiamnum pro togula. Diogenes Cynicus, cui carmen hoc, vt modo dixi, semper 109
in ore consueuit esse, grammaticos nimis ridicule facere aiebat, qui tanto studio
Vlyssis mala inquirerent, sua ignorarent. Huc referri potest et illud apud Home-
rum pene solenne. [G] Habetur enim Iliados ζ, Odysseae α, θ et φ:
 [A] Ἀλλ᾿ εἰς οἶκον ἰοῦσα τὰ σαυτῆς ἔργα κόμιζε,  id est 110
 Quin in tecta abiens tua propria munia cura.
Plutarchus πολυρπαγμοσύνην definit φιλομάθειαν ἀλλοτρίων κακῶν, [B] id est
Curiositatem, studium aliena mala cognoscendi. [A] Atque id hominum genus
Lamiis similes ait, quae domi oculos reconditos habent, foras egressurae repo-
nunt. Atque ita fit, vt domi caecutiant, foris sint oculatissimae. [B] In huiusmodi
praepostere oculatos eleganter torseris illud Sophoclis de senibus dictum:
 Πόρρωθε λεύσων ἐγγύθεν δὲ πᾶς τυφλός,  id est
 Procul videns, sed cominus videns nihil.
Nam id senibus accidit, vt propius admota non cernant, longius semota videant,
atque huius rei causam reddit Plutarchus Conuiuialium quaestionum prima
decade.

870 [A]IN SE DESCENDERE586





875

In se descendere est sua ipsius vitia quempiam inspicere. Translatum vel a fodinis
vel a cellis, in quas qui descendunt, quid illic repositum reconditumque sit, nosse
possunt. Allusum est autem ad specus illos et sinus humani cordis, quibus
Momus fenestram adhiberi voluit. Persius:
 Vt nemo in sese tentat descendere, nemo,
 [B] Sed praecedenti spectatur mantica tergo.

[A]TECVM HABITA587



880




885
Proximum Homerico carmini videtur et illud eiusdem Persii:
 Tecum habita, vt noris quam sit tibi curta supellex.
Id est domi tuae viuito, vt intelligas quam tenuis sit tua fortuna. Translatum ab
iis, qui in principum familiis agunt et, vt vulgo fit, ex alienis opibus perinde quasi
suis intumescunt; quibus si domi viuendum sit, vix salinum habeant, quod appo-
nant. Tecum igitur habita, id est tuapte supellectile te metire ac tuis ipsius malis
bonisue te ipsum expende. [D] Haud scio an huc pertineat, quod scribit M. Tul-
lius in Catone maiore secum, [G] vt dicitur, [D] viuere.

[A]MESSE TENVS PROPRIA VIVE588




890

  a890-892


Idem diuersa explicuit metaphora Persius satyra sexta: Messe tenus propria viue, id
est Sumptum facito pro modo facultatum tuarum. Ab agricolis traductum, qui
sumptus annuis agrorum prouentibus metiuntur. Neque enim res consistere
potest, cum quaestum superat sumptus, quemadmodum ait Plautus. [G] Osten-
tatorem diuitiarum elegante verbo Alexis apud Athenaeum libro sexto πτωχα-
λαζόνα dixit, eodem verbo declarans fastum cum paupertate coniunctum. Nunc 111
mundus hoc hominum genere plenus est, qui plusquam tyrannicum fastum cum
paupertatis professione coniungunt.

895 [A]TVO TE PEDE METIRE589



LB 256

900




905




910



Ad eandem sententiam pertinet illud Horatianum:
 Metiri se quenque suo modulo ac pede verum est.
Lucianus in libello, cui titulus πὲρ τῶν εἰκόνων: Ἀλλὰ | διακρίνῃς καὶ παρα-
μετρῇς τῷ οἰκείῳ μέτρῳ ἑκάτερον, id est Verum diiudices dimetiarisque propria
vtrunque mensura. Nimirum hoc est, quod dixit Horatius suo modulo, οἰκείῳ
μέτρῳ et tanquam interpres sui adiecit ac pede. Pindarus item: Χρὴ δὲ καθ᾿ αὑτὸν
αἰεὶ παντὸς ὁρᾶν μέτρον, id est Oportet autem iuxta suam quenque conditionem 112
vniuscuiusque rei spectare modum. Et Aristophanes in Auibus:
 Οὐκ ἀναμετρήσεις σαυτὸν ἀπιὼν ἀλλαχῇ,  id est
 Non ipse te remetieris hinc loci
 Alio profectus.
Monet adagium, ne quis se dilatet vltra conditionem suam neue seipsum ex
assentatorum laudibus aut vulgi opinione aut fortunae fauore, verum propriis ac
veris dotibus animique virtutibus aestimet. Translatum ab iis, qui corporis
humani modum pedum numero aestimant. Porro iusta cuiusque hominis men-
sura septem ipsius pedibus constat, si quid pictoribus et statuariis credimus.
Eodem pertinet illud Martialis:
 Qui sua metitur pondera, ferre potest.

[A]NON VIDEMVS MANTICAE QVOD IN TERGO EST590

915




920




925




930
Catullus [B] in scazonte:
 [A] Sed non videmus manticae quod in tergo est,
id est Non videmus nostra ipsorum vitia, cum aliena curiosis oculis perspiciamus.
Prouerbium natum est ex apologo quopiam Aesopico, qui fertur huiusmodi apud
Stobaeum: Αἴσωπος ἔφη δύο πήρας ἕκαστον ἡμῶν φέρειν, τὴν μὲν ἔμπροσθεν, τὴν
δ᾿ ὄπισθα· καὶ εἰς μὲν τὴν ἔμπροσθεν ἀποτιθέναι τὰ τῶν ἄλλων ἁμαρτήματα, εἰς δὲ
τὴν ὄπισθα τὰ ἑαυτῶν. Quorum verborum haec ferme sententia. Finxit Aesopus
singulos mortales binas habere manticas, hoc est peras, alteram ante pectus, alte-
ram a scapulis tergoque propendentem. Sed in priorem, inquit, alieria vitia
immittimus, in posteriorem nostra. Persius:
 Vt nemo in sese tentat descendere, nemo,
 Sed praecedenti spectatur mantica tergo.
Horatius:
 Respicere ignoto discet pendentia tergo.
Diuus Hieronymus: Sed illa est vera inter amicos reprehensio, si nostra opera non
videntes aliorum iuxta Persium manticam consideremus.

[A]FESTVCAM EX ALTERIVS OCVLO EIICERE591




935




940




945




950

Hanc humani ingenii caecam φιλαυτίαν non solum poetarum literae, verum
etiam Euangelicae - neque enim grauabuntur in hunc citari ordinem - notarunt,
cum aiunt quosdam esse, qui festucam videant in oculo fratris, in suo trabem
non vident, id est aliorum vel minimis vitiis offenduntur, suis et maximis blan-
diuntur. [B] Sic enim habet Matthaeus: Τί δὲ βλέπεις τὸ κάρφος ἐν τῷ ὀφθαλμῷ 113
τοῦ ἀδελφοῦ σου, [C] τὴν δὲ ἐν τῷ σῷ ὀφθαλμῷ [B] δοκὸν οὐ κατανοεῖς; ἢ πῶς
ἐρεῖς τῷ ἀδελφῷ σου· ἄφες ἐκβάλω τὸ κάρφος ἐκ τοῦ ὀφθαλμοῦ σου, καὶ ἰδοὺ ἡ
δοκὸς ἐν τῷ ὀφθαλμῷ σου; id est Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, tra-
bem vero, quae in oculo tuo est, non intelligis? Aut quomodo dices fratri tuo, sine eii-
ciam festucam ex oculo tuo et ecce trabes in oculo tuo?
Sic enim ad verbum Graeca
reddita sonant. [A] Diuus Hieronymus Qui per trabem, inquit, oculi sui, festucam
alterius nitatur eruere.
Hoc hominum genus Horatius eleganter notat
 Cum tua, inquiens, peruideas oculis mala lippus inunctis, 114
 Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum
 Quam aut aquila aut serpens Epidaurius?
Idem alibi:
 Qui ne tuberibus propriis offendat amicum
 Postulat, ignoscat verrucis illius aequum est.

Quod ipsum prouerbii speciem euidentem ante se gerit. Tubera maiora vitia
dixit, verrucas minora, quae alibi neuos appellauit.

[A]INTRA TVAM PELLICVLAM TE CONTINE592


LB 257
955
  c954-956



960




965




970




975




980




Intra tuam pelliculam te contine. Porphyrion prouerbium esse admonet, quo veta-
mur obliti sortis nostrae | maiora conari quam pro nostra facultate. Idque inde
sumptum putat, quod olim ductores in pellibus, hoc est pelliceis tentoriis dormi-
tarent. Mihi videtur rectius referri ad asinum illum Cumanum, quem apologi
fabulantur adaptasse sibi leonis exuuium atque ita sese ad tempus pro leone ges-
sisse. Verum eam rem illi magno fuisse malo, cum agnitus et magno omnium risu
aliena apposititiaque exutus pelle fustibus ad necem caederetur. Neque absurde
quis ad Cleonem Atheniensem referat, qui ex byrsopola, hoc est coriario, creatus
exercitus ductor fortuna fauente victoriam reportauit, capta Pylo suam ipsius
ciuitatem furto spoliauit atque ad eum modum ad summas opes euectus est, tan-
dem per alium eiectus maleque acceptus poenas dedit, quod non in propria pelle
quiesset. Hic inducitur in Aristophanis comoedia, cui titulus Equites, neque non
aliis locis subinde mordetur ab eodem poeta. Huc nimirum videtur allusisse Plau-
tus, cum militem gloriosum et iactabundum fingit elephantino corio circumtec-
tum non suo, siue quod stolidum significaret siue quod maiora quam pro facul-
tate loquentem. Horatius:
 Et merito, quoniam in propria non pelle quiessem.
Martialis in sutorem quendam, qui Cleonis exemplo prius ad summas euectus
diuitias, vt venti erant, ita velum in altum sustulit, deinde ad pristinam rursus
inopiam largitionibus suis redactus est, vt nihil iam esset nisi cerdo,
 Lusisti, inquit, satis est, sed te, mihi crede, memento
 Intra pelliculam cerdo tenere tuam.

[B] Item Seneca in epistolis: Sapientem vndique submouent et intra cutem suam
cogunt.
[A] Id citra metaphoram sic extulit Ouidius:
 Crede mihi, bene qui latuit, bene vixit, et intra
 Fortunam debet quisque manere suam.

Allusit huc et Lucianus in Imaginibus: Οὐκ ἔτι μένουσιν ἐπὶ τῶν ὑπαρχόντων, [B]
id est Non iam manent in his, quae adsunt, [A] de his, qui fortunae successibus
elati suae conditionis non satis meminerunt. [D] Denique mihi non absurdum 115
videtur, si prouerbium referatur ad Marsiae excoriati fabulam, qui, quoniam
parum memor suae conditionis ausus est cum Apolline certare, sua pelle exutus
est.

985 [A]PENNAS NIDO MAIORES EXTENDERE593





990




Est apud Horatium [B] in Epistolis [A] non dubium quin prouerbialis metaphora
Pennas nido maiores extendere pro eo, quod est rem fortunamque, quam medio-
crem aut tenuem a maioribus acceperis, auctiorem reddere. Quod quidem, si vir-
tute fiat, summa laus est, tantum abest, vt vitio dandum existimem.
 Me, inquit, libertino natum patre et in tenui re
 Maiores pennas nido extendisse loqueris,
 Vt quantum generi demas, virtutibus addas.

Translatum ab auium pullis, qui sic grandescunt subnascentibus plumis, vt
materno nido capi non possint.

995 [A]IN TVVM IPSIVS SINVM INSPVE116594





1000



LB 258
5




10




15




20
  a20-23



25




30
  a30-33


Hac nostra tempestate multis regionibus hoc circumfertur adagium. Iubent enim
hominem aliena vitia taxantem in suum ipsius sinum inspuere tanquam admo-
nentes, vt domesticorum malorum recordatione desinat arrogantius insectari
vitam alienam. Idem antiquis fieri solere colligi vtcunque potest ex verbis Plinia-
nis, qui lib. xxviii., cap. iiii. scribit hunc in modum: Veniam quoque a deis spei
alicuius audacioris petimus in sinum spuendo. Idem in eodem capite scribit [F] ex
autoritate [A] Salpae torporem sedari quocunque membro instupente, si quis in
sinum expuat. Quorum vtrunque non prorsus abhorret a nostro vulgato prouer-
bio. Siquidem qui carpit aliena, spe quadam impro|ba peccat, quasi speret sibi
nihil simile a quoquam opprobrari posse, cum nemo sit, qui non aliquo vitio
teneatur. Et qui proprii mali quasi sui ipsius sensu caret, ceu torpore quodam
tenetur. [G] Seneca libro De beneficiis septimo: Fortasse vitium de quo quereris, si
te diligenter excusseris, in sinu inuenies. [A] Lucianus [D] in Apologia [A] de mer-
cede seruientibus: Καὶ ὅτι οὐκ εἰς τὸν κόλπον πτύσας πρότερον ἠξίους κατηγορεῖν,
id est Quodque non prius in tuum ipsius sinum inspueris, quam accusare coeperis.
Idem in Votis: Ὑπερμαζᾷς γε, ὦ Ἀδείμαντε, καὶ ἐς τὸν κόλπον οὐ πτύεις, οὐδὲ
οἶσθα ὅστις ὢν ναυκληρεῖς. Iocatur quispiam in amicum, quod tanquam oblitus
sui opes immensas imaginaretur neque in sinum spueret, vt agnosceret, quisnam
esset. Idem indicat Theocritus ecloga sexta. Nam Polyphemus cum paulo arro-
gantius suam formam extulisset:
 Ὡς μὴ βασκανθῶ δὲ τρὶς εἰς ἐμὸν ἔπτυσα κόλπον
 Ταῦτα γὰρ ἁ γραία με Κοτυτταρὶς ἐξεδίδαξεν.
Quorum carminum haec ferme sententia est: Ne quid me hedat inuidia neue
noceat fascinatio, ter in meum inspui sinum. Nam id me Cotyttaris anus docuit.
[F]
Scholiastes addit eum morem sua etiamnum aetate durasse mulierculis, vt abo-
minantes inuidiam in sinum expuant. Refert et Callimachi versum:
Δαίμων, τί κόλποισιν ἐπιπτύουσι γυναῖκες;  id est
Ο fortuna, sinum mulier quur conspuit omnis?
[A] Huc fortasse pertinet, quod ait Lucianus in Necyomantia: Τρὶς ἂν μου πρὸς
τὸ πρόσωπον ἀποπτύσας, id est Postea quam ter mihi despuisset infaciem. Nec alie-
num hinc est quod in secunda satyra scripsit Persius:
 Frontemque atque vda labella
 Infami digito et lustralibus ante saliuis
 Expiat.

[G] E simili superstitione profectum est quod indicat Athenaeus libro primo pris-
cos ad depellenda mala solitos ter abstergeri. Refert versiculum hunc Cyrenaei:
 Τρὶς δ᾿ ἀπομαξαμένοισι θεοὶ διδόασιν ἄμεινον,  id est
 Ter vero abstersis melius bona numina donant.

[A]NOSCE TEIPSVM117595

35




40


LB 259

45




50




55




60




65




70



  a74-79
75




80




85

Ad eandem sententiam pertinent tria illa inter omnia sapientum apophthegmata
vel maxime celebrata, adeo vt, quemadmodum in Charmide testatur Plato, pro
foribus templi Delphici ab Amphictyonibus inscripta veluti digna deo viserentur.
Quorum primum est Γνῶθι σεαυτόν, <id est> Nosce teipsum. In quo modestiae
mediocritatisque commendatio est, ne nobis vel maiora vel etiam indigna sequa- 118
mur. Nam hinc omnis vitae pestis oritur, quod sibi quisque blanditur et quantum
aliis praeter aequum detrahit, tantum sibi philautiae vitio praeter meritum tri-
buit. M. Tullius ad Quintum fratrem libro tertio: Et illud γνῶθι σεαυτόν noli
putare ad arro|gantiam minuendam solum esse dictum, verum etiam vt bona nostra
norimus. Fertur hic quoque senarius inter sententias prouerbiales:
 Τὸ γνῶθι σαυτὸν πανταχοῦ ᾿στι χρήσιμον,  id est
 Vbique confert, vt teipsum noueris.
Citatur a Nonio Marcello satyra quaedam Varronis hoc titulo Γνῶθι σεαυτόν.
Ouidius De arte amandi:
 Fama celebrata per orbem
 Litera, cognosci quae sibi quenque iubet.
Iuuenalis: E coelo descendit γνῶθι σεαυτόν. Ouidius hanc sententiam ad Pythago-
ram autorem refert. Platonicus Socrates ab Apolline profectam arbitratur. Plato in
Phaedro: Οὐ δύναμαί πω κατὰ τὸ Δελφικὸν ἐπίγραμμα γνῶναι ἐμαυτόν, id est
Nondum possum meipsum iuxta Delphicam inscriptionem cognoscere. Sunt qui ex
Homero tanquam Oceano hanc quoque mutuo sumptam existiment, apud quem
Hector, cum in reliquos omneis impetum faceret, tamen Aiacem vt se praestan-
tiorem declinauit. Sic enim ait poeta:
 Αἴαντος δ᾿ ἀλέεινε μάχην Τελαμωνιάδαο,  id est
 Congressum Aiacis fugit Telamone creati.
Diogenes Thaleti tribuit. Apud hunc Antisthenes Phemonoae asscribit, caeterum
Chilonem vsurpasse. Thales autem rogatus Τί ἐστὶ δύσκολον; ἔφη, τὸ ἑαυτὸν
γνῶναι· τί εὔκολον; ἄλλῳ ὑποτίθεσθαι, id est Quid est difficile? respondit, seipsum
nosse; quid facile? alterum admonere.
Macrobius primo in Scipionis somnium
commentario tradit cuidam Delphicum oraculum consulenti, quonam itinere
posset ad felicitatem peruenire, responsum ad hunc modum: Si teipsum
cognoueris. [E] Id autem oraculum redditum fuit Croeso, vt autor est Xenophon
in Paedia Cyri. [A] Citatur a gnomologis Graecis hic ex Antiphane senarius:
 Εἰ θνητὸς εἶ, βέλτιστε, θνητὰ και φρόνει,  [B] id est
 Praeclare, si mortalis es, mortalia
 Fac cogites.
Eandem sententiam sic extulit Pindarus:
 Θνατὰ θνατοῖς πρέπει,  [B] id est
Mortalia mortales decent. [A] Demonax interrogatus quando coepisset philoso-
phari, posteaquam, inquit, coepi nosse meipsum. [F] Socrates quod Apollinis
oraculo solus esset sapiens iudicatus, quum Graecia tot haberet sophos, sic inter-
pretatur, quod caeteros profitentes se scire quod nesciebant, hoc nomine
quod sciret se nihil scire et hoc vnum se scire profitebatur. Caeterum hanc Socra- 119
tis modestiam vicit Anaxarchus, qui praedicabat se ne id quidem scire, quod nihil
sciret. [H] Apud Menandrum comicum quispiam corrigit hoc omnibus laudatis-
simum dictum:
 Κατὰ πόλλ᾿ ἂν ἐστὶν οὐ καλῶς εἰρημένον 120
 Τὸ γνῶθι σαυτόν· χρησιμώτερον γὰρ ἦν
 Τὸ γνῶθι τοὺς ἄλλους,  id est
 Multis modis dictum videtur perperam
 Cognosce teipsum; magis enim in rem fuerat hoc
 Cognosce caeteros.

[A]NE QVID NIMIS596



90




95




100

LB 260


105




110




115




120




125




130




135




140



  a144-148
145


  a48-154

150




Alterum diuersis verbis eandem ferme sententiam complectitur Μηδὲν ἄγαν, id
est Ne quid nimis, quam quidem tanquam vulgo celebratam Terentius in Andria
etiam Sosiae libertini personae tribuit. Diogenes Laertius Pythagorae adscribit.
Aristoteles tertio Rhetoricorum libro ad Biantem autorem refert tractans de iuue-
num immoderatis affectibus, quos ait vbique nimia vehementia peccare; nam et
amare nimium pariter et odisse nimium. Senes non item, sed vt ipsius Aristotelis
vtar verbis: Κατὰ τὴν Βίαντος ὑποθήκην καὶ φιλοῦσιν ὡς μισήσοντες καὶ μισοῦσιν
ὡς φιλήσοντες, id est Iuxta Biantis admonitionem et amant tanquam osuri et ode-
runt tanquam amaturi.
Sunt qui Thaleti tribuant, sunt qui Soloni teste Laertio.
Plato quodam loco ex Euripide citat. Neque desunt, qui ad Homerum veluti fon-
tem referant, cuius hi versus sunt in Odysseae Ω:
 Νεμεσσῶμαι δὲ καὶ ἄλλῳ
 Ἀνδρὶ ξεινοδόκῳ, ὃς κ᾿ ἔξοχα μὲν φιλέῃσιν
 Ἔξοχα δ᾿ ἐχθαίρῃσιν· ἀμείνω δ᾿ αἴσιμα πάντα, |  id est
 Mihi nequaquam is placet hospes,
 Qui valde praeterque modum simul odit amatque,
 Sed puto rectius esse, vt sint mediocria cuncta.

Idem in Iliados K:
 Τυδείδη, μήτ᾿ ἄρ με μάλ᾿ αἴνεε μήτε τι νείκει,  id est
 Ne nimis aut laudes, Tytida, aut vituperes me.
Equidem ad Hesiodum referre malim. Cuius illud est in opere, cui titulus Ἔργα
καὶ ἡμέραι:
 Μέτρα φυλάσσεσθαι· καιρὸς δ᾿ ἐπὶ πᾶσιν ἄριστος,  id est
 Mensuram serua, modus in re est optimus omni.
Euripides cum aliis aliquot locis tum in Hippolyto coronato:
 Οὕτω τὸ λίαν γ᾿ ἧσσον ἐπαινῶ
 Τοῦ μηδὲν ἄγαν,  id est
 Sic equidem minus approbo quicquid
 Est vehemens quam quod vulgus ait:
 Ne quid nimium.

Pindarus apud Plutarchum: Σοφοὶ δὲ καὶ τὸ μηδὲν ἄγαν ἔπος αἴνησαν περισσῶς, 121
id est Sapientes hoc verbum, ne quid nimis, praeter modum laudarunt. Sophocles in
Electra:
 Μήθ᾿ οἷς ἐχθαίρεις ὑπεράχθεο μήτ᾿ ἐπιλάθου,  id est
 Ne nimium praeterque modum te torqueat ille,
 Quem odisti, sed nec neglexeris immemor hostem.

Plautus in Poenulo: Modus omnibus in rebus, soror, est optimus. Eodem pertinet
Homericum illud Iliados Ν:
 Πάντων μὲν κόρος ἐστί, καὶ ὕπνου καὶ φιλότητος
 Μολπῆς τε γλυκερῆς καὶ ἀμύμονος ὀρχηθμοῖο,  id est
 Cunctarum rerum saties contingit, amorisque
 Et somni et bhndae citharae choreaeque decentis.

[F] Id imitatus videtur Pindarus in Nemeis: 122
 Κόρον δ᾿ ἔχει
 Καὶ μέλι καὶ τὰ τέρπν᾿ ἄνθ᾿ Ἀφροδίσια,  [G] id est
Satietatem habet et mel et iucundi flores Venerei. [A] Plinius libro xi.: Perniciosissi-
mum autem et in omni quidem vita, quod nimium.
Horatius:
 Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
 Quos vltra citraque nequit consistere rectum.
Rursus idem:
 Virtus est medium vitiorum vtrinque redactum.
Phocylides: Πάντων μέτρον ἄριστον, id est Omnium modus optimus. Et Alpheus
in epigrammate:
 Τὸ μηδὲν γὰρ ἄγαν ἄγαν με τέρπει,  id est
 Hoc ne quid nimium, nimis placet mi.
[I] Quintilianus scripsit modum in pronunciatione regnare, quemadmodum in
caeteris omnibus. [F] Denique Plutarchus in Camillo docet pietatem esse
mediam inter contemptum numinum et superstitionem: Ἡ δὲ εὐλάβεια καὶ τὸ
μηδὲν ἄγαν ἄριστον, id est Pietas autem et, quod aiunt, ne quid nimis optimum est.
Nihil autem est rerum omnium, in quo non peccari queat nimietate praeter amo-
rem Dei, quod aliis verbis fatetur et Aristoteles [G] pro deo supponens sapien-
tiam. Huc pertinet quod ex poeta quopiam refert Athenaeus libro i. de laudibus
vini:
 Πάσας δ᾿ ἐκ κραδίας ἀνίας ἀνδρῶν ἀλαπάζει
 Πινόμενος κατὰ μέτρον· ὑπὲρ μέτρον δὲ χερείων,  id est
 Atqui omnes hominum pellit de pectore curas,
 Si modice biberis, sin absque modo nociturum est.

155 [A]SPONDE, NOXA PRAESTO EST597





160




165
LB 261



170



Ἐγγύα, πάρα δ᾿ ἄτη, id est Sponde, sed noxa praesto est. Quae quidem omnia
Socrates apud Platonem putat ad eandem sententiam pertinere. Nam qui pro
altero fideiubet, id pollicetur, quod non sit in ipso situm praestare, nempe fidem
alienam. Sed primum illud Apollini tribuit, reliqua duo a mortalibus adiecta cre-
dit. Plinius libro vii., capite trigesimosecundo cuncta pariter adscribit Chiloni,
sed ita vt oraculorum vice fuerint habita Rursus, inquiens, mortales oraculorum
societatem dedere Chiloni Lacedaemonio tria praecepta eius Delphis consecrando
aureis literis, quae sunt haec: nosse se quenque et nihil nimium cupere comitemque
aeris alieni atque litis esse miseriam.
[B] Explicuit Plinius, quid sit spondere.
Fideiubemus enim pro eo, cui creditur pecunia et saepe fit, vt fldeiussor cogatur
creditori nu|merare pecuniam. Fideiubemus et apud iudices de sistendo reo atque
illo fallente plectuntur vades. Et hoc dictum ad Homerum autorem referunt. 123
Cuius hoc est carmen [G] Odysseae Θ:
 [B] Δειλαί τοι δειλῶν γε καὶ ἐγγύας ἐγγυάασθαι.
Chersias apud Plutarchum in Conuiuio Platonis refert ad fabulam Homericam 124
de Ate, quae quod adfuerit Iouis sponsioni de natiuitate Herculis, ab eo praeci-
pitata est in terram. Citantur ac laudantur haec tria apophthegmata a Plutar-
cho in libello De futili loquacitate.

[A]NOVIT QVID ALBVM, QVID NIGRVM598

175




180




185
Οἶδε τὸ λευκὸν καὶ τὸ μέλαν, id est Nouit quid album, quid nigrum. Duplicem in
sententiam accipi potest. Aut nouit discrimen recti prauique aut nouit id, quod
nemo vel indoctus ignorat. Nam euidentius est albi nigrique discrimen, quam vt
quisquam non videat. Aristophanes in Equitibus:
 Νῦν Ἀρίγνωτον γὰρ οὐδεὶς ὅστις οὐκ ἐπίσταται,
 Ὅστις ἢ τὸ λευκὸν οἶδεν ἢ τὸν ὄρθιον νόμον,  id est
 Nunc Arignotum lyristen nullus est, qui nesciat,
 Qui vel album nouerit rectosue nouerit modos.

Interpres ostendit exponitque prouerbium. [B] Videtur esse tractum a priscis illis
mortalibus, qui duos tantum naturales colores nouerant, album et nigrum, teste
Pompeio.

[A]ALBVS AN ATER SIS, NESCIO599




190




195




200



  a204-209
205




Albus an ater sis, nescio. Solet dici de homine vehementer ignoto. Cicero Philip-
pica secunda: Me nemo nisi amicus fecit haeredem, vt cum illo commodo, si quod
erat, animi quidam dolor iungeretur. Te is, quem nunquam vidisti, L. Rubrius Cas-

sinas fecit haeredem. Et quidem vide quam te amarit is, qui albus aterue fueris igno-
rans fratris filium praeteriit.
Quintilianus in vndecimo Oratoriarum institutionum
libro Negat, inquit, se magnifacere aliquis poetarum, vtrum Caesar sit albus an ater
homo
, Catullum, opinor, digito indicans, cuius in Caesarem hoc extat carmen:
 [D] Nil nimium studeo Caesar tibi velle placere,
 [A] Nec scire vtrum sis albus an ater homo.
Apuleius in Apologia magiae: Etiam libenter te nuper vsque albus an ater esses,
ignorabam; adhuc hercle non satis noui. Diuus Hieronymus aduersus Heluidium:
Quis, te oro, ante hanc blasphemiam nouerat? Quis dupondio supputabat? Consecu-
tus es, quod volebas. Nobilis es factus in scelere. Ego ipse, qui contra te scribo, cum in

eadem vrbe tecum consistam, qua balbutis et erubescis, albus, vt aiunt, an ater sis
nescio.
Horatius in extrema epistola: Vultu mutabilis albus et ater. Quo loco Por-
phyrion admonet prouerbiali figura dictum albus et ater pro eo, quod est bonus
et malus, et Horatium album aut ad liberalem aut laetum reddidisse, atrum ad
sordidum et erumnosum. [G] Huc festiuiter allusit Matron apud Athenaeum
libro iiii. de sepia loquens:
 Ἥ μόνη ἰχθὺς ἐοῦσα τὸ λευκὸν καὶ μέλαν οἶδε,  id est 125
 Quae quum sit piscis, sola album nouit et atrum.
Est enim sepia colore albo, sed succum habet atrum, quem spargit in metu, ne 126
deprehendatur.

210 [A]NON NOVIT NATOS600





215



LB 262
220

Simillima huic figura est, natum non noui pro eo, quod est prorsus ac modis
omnibus ignoro. M. Tullius libro Familiarium epistolarum nono ad Papyrium:
Nam mihi scio iam e regibus vltimis allatas esse literas, quibus mihi gratias agunt,
quod se mea sententia reges appellauerim, quos ego non modo reges appellatos, sed

omnino natos nesciebam. Simillimum est illi, quod est apud Aristophanem in Ves-
pis: Ὃς ἔμ᾿ οὐδ᾿ ἂν ζώντ᾿ ᾔδειν, id est Qui me ne viuum quidem nouisset, id est
nullam omnino mei rationem habuisset. [B] Item Theocritus in Pharmaceutria:
 Οὐδ᾿ ἔγνω πότερον τεθνάκαμεν ἢ ζοοὶ εἰμές,  id est
 Non etiam illud vtrum sim viua an mortua no|uit.
In eandem sententiam vsurpauit Plautus in Euclione: Non magis me respicias,
quam si natus nunquam siem.





401-500    601-700