CHILIADIS SECVNDAE CENTVRIA V | 397 |
[A] | SPARTAM NACTVS ES, HANC ORNA | 1401 |
5 10 a13-17 LB 552 16 20 a23-29 25 30 35 40 45 50 c52-68 55 60 65 70 LB 553 75 80 c84-86 85 90 95 100 105 110 115 120 125 LB 554 130 135 140 c140-142 145 150 155 160 165 170 175 LB 555 180 185 c185-188 c188-190 190 195 200 205 |
Ἣν ἔλαχες, Σπάρταν κόσμει, id est Spartam, quam nactus• es, orna• [B] (siue admi- nistra). [A] Admonet adagium•, vt quamcunque prouinciam erimus forte nacti, ei nos accommodemus proque huius dignitate nos geramus. M. Tullius ad Atticum lib. quarto, epistola sexta: Reliquum est: Σπάρταν ἔλαχες, ταύταν κόσμει. Non me hercle possum. Et Philoxeno ignosco, qui reduci in carcerem maluit. Idem ad eun- dem libro primo: Eam causam, quam mihi dicis obtigisse Σπάρταν, non modo nun- quam deseram, sed etiam si ab illa deserar, tamen• in mea pristina sententia per- manebo. [G] Quod a Cicerone refertur, carmen est anapaesticum e tragoedia quapiam: Spartam nactus es, hanc exorna. [F] Theocriti scholiastes indicat allusum ad hoc prouerbium in Hodoeporis: Αὐτόθι, μοι ποτέρισδε καὶ αὐτόθι βουκολιάσδευ•. 398 Τὰν σαυτοῦ• πατέων ἔχε τὰς δρύας, | id est Mecum isthic certa, simul isthic pascito tauros Et terram calcans propriam ne desere quercus. [B] Prouerbium igitur ad varios vsus licebit accommodare: Vel cum admonebi- mus, vt suam quisque personam, quam suscepit, cum decoro tueatur. Episcopus es, ne satrapam agas, sed episcopum. Maritus es, cura, quae mariti sunt officia. Aulicus es, aulicum age. Iudex es, ne iam• amicum aut inimicum, sed iudicem agas. Principatus tibi contigit, principis officio fungere. Priuatus es, vt• priuatum te gere. [A] Sic propemodum vsus est Aristophanes, nam huic inscribitur comoe- dia, cui titulus Θεσμοφοριάζουσαι•: Χρὴ γὰρ ποιητὴν ἄνδρα πρὸς τὰ δράμματα, Ἃ δεῖ ποιεῖν, πρὸς ταῦτα τοὺς τρόπους ἔχειν, id est Decet poetam accommodari moribus Vtcunque• ad argumenta, quae tractauerit. Vel cum iubebimus• unumquenque sua sorte• contentum esse oportere, [B] quae- cunque contigit. Quemadmodum enim peritus gubernator in omni tempestate bonum praestat nauclerum, ita vir sapiens in omni fortuna sapienter se gerit. Est ampla res familiaris, sapienter administra. Non est, vtere paupertatis commodis. Contigit eruditio, vtere ad bene viuendum. Non contigit, ne macereris: sufficit pietas ad consequendam salutem. [A] Plutarchus in commentario• Περὶ τὴς εὐθυμίας admonens•, vt suam quisque sortem boni consulat, Σπάρτην, inquit, ἔλαχες, ταύτην κόσμει•, [B] id est Sparta tibi obtigit•, hanc exorna. [H] In eodem libello monet hoc dictum a Solone proditum. Citatur autem ex Euripide: Σπάρτην ἔλαχες, κείνην κόσμει, Τὰς δὲ Μυκήνας ἡμεῖς ἰδίᾳ, id est Spartam nactus es, hancce guberna, Sors est proprie nostra Mycenae. Videntur esse verba Agamemnonis ad Menelaum. [A] Quod confine est illi Platonico•: Τὸ παρὸν εὖ τίθεσθαι•, [B] id est Quod praesens est, bene dispone (siue boni consule). [G] Nunc vulgus hominum magis incumbit augendae rei quam bene administrandae, contra quam recte monet Socrates in Theaeteto Platonis: Κρεῖττον γάρ που σμικρὸν εὖ ἢ• πολὺ μὴ ἱκανῶς περᾶναι, id est Nam satius est pusillum bene quam multum non, vt oportet, peragere. [B] Hanc igitur• sententiam passim in principum aulis insculpi oportuit: Σπάρταν ἔλαχες, ταύταν κόσμει. Quorum vix vllum reperias, qui vere cogitet, quid sit principis agere personam, quiue sua ditione contentus non conetur aliquid imperii sui finibus addere. Prin- cipis munus est modis omnibus reipublicae commodis prouidere, publicam tueri libertatem, alere pacem, excludere quam minimo suorum exitio maleficia, dare 399 operam, vt sanctos et integros habeat magistratus. Cum igitur harum rerum securus ludit alea, saltat, scortatur, musicatur, venatur, negociatur, breuiter: alibi intentus est totus, tum occinendum est adagium: Σπάρταν ἔλαχες, ταύταν 400 κόσμει. Rursum vbi neglecta, quae contigit, ditione foris agit, alienis inhians imperiis, suos in summum adducit discrimen, suos exhaurit funditus, seque pari- ter et vniuersam fortunam aleae belli subiicit, vt vnum aut alterum oppidulum adiiciat suis finibus, tum suggerendum adagium: Spartam nactus es. Nihil prin- cipi pulchrius, quam vt hoc, quicquid est regni, quod fortuna dedit, sua sapien- tia, virtute, diligentia reddat ornatius. Contigit oppidulum, imitare Epaminon- dam: fac, vt frigidum illud oppidulum tua opera multo reddas celebrius ac locupletius. Contigit fera et intractabilis natio, da operam, vt eam paulatim cicu- rem et legibus obtemperantem reddas. Contigit regnum parum splendidum, noli vexare finitimos, sed hoc, quod habes, citra alienum detrimentum exorna. Vix vnquam feliciter cessit peregrinae ditionis affectatio. Quasdam nationes inge- nium ac linguae sonus discreuit, vt Germanos et Hispanos; quosdam ipsa natura diduxit, vt insulares mari, Italos mari simul et Alpium molibus. Nonnullis casus suos terminos dedit. Si quisque, quod nactus sit, nitatur ornare, nimirum vbique florebunt omnia. Et inter amicos, nempe Christianos, omnia erunt omnium communia. Nunc sae|penumero fit, vt dum aliena labefactare nitimur, nostra funditus subuertamus et, vt feliciter cedat res, tanto nostrorum ciuium sanguine, tantis sumptibus, tot periculis, tot sudoribus, tot orbitatibus, tot denique nun- quam enumerandis malis emimus• titulum nescio quem inanem et magni nomi- nis fumum. Xerxes•, Cyrus, Alexander Magnus et vixissent diutius, et veriorem gloriam essent consecuti, si suas ciuitates recte administrare quam alienas• armis vexare maluissent. Carolus Burgundionum dux, huius proauus, si vim ingenii, qua pol- lebat, si magnitudinem animi contulisset ad sua locupletanda potius quam ad expugnanda aliena, nec infelicem mortem oppetisset in bello, et inter laudatis- simos principes haberi poterat. Magna pars nostrae ditionis id temporis fatali quadam peste tenebatur, stultissima videlicet, sed omnium perniciosissima dis- sensione, omnibus in duas factiones diuisis, quarum alteri nomen erat ab hamo, alteri a pisce asello•. Pugnabat ciuitas cum ciuitate, vicus cum vico, domus cum domo. Saepe quos idem lectus iungebat, factio diuersa segregabat et fratrem a fratre, ruptis naturae vinculis, distrahebat. Passim latrociniis, iurgiis, caedibus, rapinis feruebant omnia. Et interim bonus ille princeps, perinde quasi haec nihil ad rem pertinerent, procul aliorum oppugnabat moenia. Carolus Galliarum rex, huius nominis octauus, peragrata Italia reuersus est ad suos, sed tanto suo suo- rumque malo ac periculo, vt poenituerit eius felicitatis. Denique sunt qui affir- ment eum ad senectutem peruenire potuisse, si Italiam Italis reliquisset. Quid dicam de Philippo, huius Caroli patre? Adiit Hispanias, non Martis aleam experturus, sed accersitus ad regni partem capessendam; pacata vndique omnia. Et tamen hanc tam felicem peregrinationem quam fleuit patria non ferendis exactionibus expilata! Ipse magno vitae periculo non semel laborauit. Franciscum Buslidium• archiepiscopum Byzontinum amisit, virum modis omni- bus incomparabilem. Sed tamen vtcunque rediit, non licuit iis• malis ita defungi. Denuo reliquit suos, saeuissima iactatus tempestate delatus est in Angliam, tum 401 temporis non admodum aequam nostratibus. Quid illic acciderit, quid passus fuerit, quid pollicitus, quo pacto dimissus sit, non libet commemorare. Seruiuit necessitati, fateor et ignosco, sed quid erat necesse in eam venire necessitatem? Nec iis• admonitus malis de repetenda patria cogitauit: Hispaniae reuisendae• 402 erant, vbi periret iuuenis ad res maximas natus, nisi ipse sibi suam• inuidisset feli- citatem. Atque vnius hominis mors simul et patriam optimo principe, et Maxi- milianum vnico orbauit filio. Quid dicam de Christianissimo Francorum rege Ludouico, eius nominis duo- decimo? Adortus est Venetos, id temporis, vt videbatur, inexpugnabiles, vnico conflictu tot oppida restituit Romano pontifici Iulio, tot imperatori Maximi- liano, tot sibi recepit. Rediit rebus felicissime, sicuti videbatur, confectis. Verum quantum malorum pelagus hinc exundauit in Gallos! Qui suo sanguine tot insignes triumphos Iulio pepererant, eiusdem opera maiore sanguinis iactura ex Italiae finibus eiecti, parum hoc: et quo non tandem ignominiae stigmate notati? Quod ni Iulium mors intercepisset, vidissemus regnum illud totius orbis floren- tissimum funditus euersum. Quid autem de serenissimo Scotorum rege Iacobo commemorem? Is vir abso- lutam felicitatem absolutae laudi adiunxerat, si perpetuo suis se finibus conti- nuisset. Erat ea corporis specie, vt vel procul regem posses agnoscere. Ingenii vis mira, incredibilis rerum omnium cogmtio, inuicta animi magnitudo, vere regia pectoris sublimitas, summa comitas, effusissima liberalitas. Denique nulla virtus erat, quae magnum deceret principem, in qua ille non sic excelleret, vt inimico- rum quoque suffragio laudaretur. Contigerat vxor Margareta, serenissimi Anglo- rum regis Henrici octaui soror, ea forma, ea prudentia, ea in maritum charitate, vt non aliam a superis optare potuisset. Regnum Scotiae, quod multis et opibus, et celebritate | incolarum, et splendore fertur cedere, sic suis virtutibus illustrarat, sic auxerat, sic ornarat, vt veram egregii principis laudem meruerit, si intra hoc gloriae suae stadium constitisset. Sed ο nunquam felicem regno, raro principi, regis discessum! Dum nimium amico in Gallorum regem animo, quo Britanniae regem magnis rerum minis Gallias impetentem auerteret et ad insulae suae defen- sionem reuocaret, egressus regni sui fines Anglos bello lacessit, quid multis? For- titer quidem, sed infeliciter periit, non tam sibi quam regno. Periit adhuc aeuo vigens. Diu Scotia tanto principe, diu Margareta• tali marito, diu filius (nam filium ex ea sustulerat) tali patre frui potuisset atque ipse vicissim et his omnibus, et sua gloria, nisi sibi vitam inuidisset. Caesus est vna cum fortissimo patre filius, et filius• eo patre dignissimus, Alexander• archiepiscopus titulo diui Andreae, iuuenis quidem viginti ferme natus annos, sed• in quo nullam consummati viri laudem desiderares. Mira formae gratia, mira dignitas, heroica proceritas, ingenium placidissimum quidem illud, sed tamen ad cognitionem omnium disciplinarum acerrimum. Nam mihi fuit cum eo quondam in vrbe Senensi domestica consuetudo, quo tempore a nobis in rhetorum praeceptis Graecanicisque literis exercebatur. Deum immortalem, 404 quam velox, quam felix, quam ad quiduis sequax ingenium, quam multa simul complecti poterat! Eodem tempore discebat iureconsultorum literas, nec eas admodum gratas ob admixtam barbariem et odiosam interpretum verbositatem. Audiebat dicendi praecepta et praescripto themate declamabat, pariter et cala- mum exercens, et linguam. Discebat Graece et quotidie, quod traditum fuerat, stato reddebat tempore. Horis pomeridianis musicis operam dabat: mono- chordiis, tibiis, testudini. Modulabatur et voce nonnunquam. Ne ipsum quidem conuiuii tempus studiorum vacabat fructu: sacrificus perpetuo salutarem aliquem librum recitabat, puta decreta pontificum aut diuum Hieronymum, aut Ambro- sium, nec vnquam recitantis vox interrumpebatur, nisi si quid alteruter docto- rum, inter quos medius accumbebat, admonuisset aut ipse parum assequens, quod legebatur, sciscitatus esset aliquid. Rursum a conuiuio fabulae, sed breues, et hae quoque literis conditae. Proinde nulla omnino vitae pars vacabat studio, nisi quae rei diuinae somnoque daretur. Nam etiamsi quid superfuisset temporis, quod tam variis studiorum vicibus non suppetebat, tamen si quid forte supererat, id historicorum lectioni dabat. Nam hac cognitione praecipue capiebatur. His itaque rebus factum est, vt adolescentulus vix dum decimumoctauum egressus annum tantum in omni literarum genere consecutus fuerit, quantum in quouis viro iure mireris. Nec illud in hoc vsu venit, quod fere solet in aliis, vt ad literas felix, ad bonos mores minus esset appositus. Verecundi mores erant, sic tamen, vt miram agnosceres prudentiam. Animus sublimis et a sordidis istis affectibus procul semotus, sed ita, vt nihil adesset ferocitatis, nihil fastidii. Nihil non sentiebat, permulta dissimulabat, nec vnquam ad iracundiam poterat incitari: tanta erat naturae lenitas animique moderatio. Salibus impendio delectabatur, sed eruditis ac minime dentatis, hoc est non nigro Momi, sed candido Mercurii sale tinctis. Si quid turbae domi natum fuisset inter famulos, mirum quanta dexteri- tate quantoque candore solitus sit componere. Denique religionis erat et pietatis plurimum, superstitionis nihil. In summa nemo fuit dignior, qui ex rege, et ex illo rege nasceretur. Vtinam autem in parentem pietas, quam fuit admirabilis, tam fuisset et felix. Comitatus est in bellum, ne vsquam patri deesset. Quaeso, quid tibi cum Mauorte, omnium poeticorum deorum stupidissimo, qui Musis, imo qui Christo eras initiatus? Quid isti formae, quid isti aetati•, quid naturae tam miti, quid ingenio tam candido cum taratantaris, bombardis et ferro? Denique quid erudito cum acie? Quid episcopo cum armis? Imposuit nimirum tibi immodica quaedam in parentem pietas | dumque nimium fortiter amas patrem, infeliciter cum patre caesus occubuisti. Tot naturae dotes, tot virtutes, tot eximias spes vnica pugnae procella absorbuit. Periit et nostrarum rerum nonnihil: nempe quod in erudiendo te sumpsimus operae quodque mea partum industria mihi in te vindico. At quantus felicitatis cumulus, nisi genius aliquis malus regem huc impulisset, vt regni sui limites egressus in alienis agris cum ferocissima gente Martem experiri vellet. Vtinam, quod praeclare coeperat, perficere maluisset, hoc est Σπάρτην•, ἣν ἔλαχε, κοσμεῖν. Regibus proprius ac pulcherrimus laudum campus intra regni fines est. In 405 apum gente caeterae quidem huc et illuc volatu diuagantur, solus rex, vt aculeo caret, ita pro portione corporis alas habet multo minores, vt ad volatum parum sit idoneus. Veteres ita Venerem fingebant, vt pedibus testudinem premeret, id innuentes, matremfamilias ab aedibus nusquam oportere discedere, quippe cuius omne officium intra domesticos parietes contineatur. Atqui multo magis ad rem pertinebat principem hoc admoneri symbolo, qui si quid peccat, non vnius fami- 406 liae, sed orbis totius malo peccat. An parum est domi negociorum, vt foris sint accersenda? Tanta est vbique scelerum sentina, tot sacrilegia, tot latrocinia, tot oppressiones, tot iniuriae, tot contumeliae, tot magistratuum corruptelae, tot leges aut a tyrannis institutae, aut in tyrannidis ministerium detortae, vt illa minutiora ne• dicam: neglectas oppidorum vias, collabentes aedes sacras, incuratas fluminum ripas. His ita mederi, vt in remedium quam minimum de sanguine tuorum impendas, vt respublica beneficium sentiat, non sentiat impendium, an non egregium principis munus et immortali laude dignum? Quod si cupis omnino gloriae tuae pomeria vltra ditionis tuae fines extendere, fac, vt, qui fini- timi sunt, magnitudinem tuam benefactis, non malefactis, experiantur. Exuris villas, proteris segetes, demoliris vrbes, abigis pecora, trucidas homines atque ita denique te magnum declaras. Bellum certamen, si id cum latrone suscepisses! Hesiodus scripsit malum vicinum magnam• esse noxam, contra, bonum ingens esse commodum. Hoc in te probent finitimi tui: fac ita te mirentur magnum, vt ament benignum. Verum satis iam dolori nostro, satis datum discipuli memoriae. Superest, vt ad prouerbiorum recensionem redeamus. |
[A] | CONTINGIT ET MALIS VENATIO | 1402 |
210 215 a215-219 220 |
Δέδοται καὶ κακοῖσιν• ἄγρα, id est Contigit• et ignauis e• venatu praeda, vbi quid feli- citer obtigit immerenti quodque fortunae magis quam illius industriae sit accep- tum ferendum. Allegoria sumpta a venatu, in quo vel praecipue dominatur fortuna, virtus minimum adfert momenti. [C] At eruditio nemini contingit, ni labore parta. Regnum obuenit dormientibus, opes affluunt cessantibus nonnun- quam, honores accidunt etiam fugitantibus. Caeterum, quae vere bona sunt, nos- tra• industria parentur oportet. [F] Suspicor inde natum, quod olim mos fuerit, quod venatu captum esset, omnibus impartiri, etiam immerentibus. Ita Theo- critus in Piscatoribus: Ὡς καὶ τὰν ἄγραν τὠνείρατα πάντα μερίζειν•, id est Sic vti venatum partiri insomnia cuncta. [G] Quemadmodum arcana non committimus nisi selectis amicis, ita somnia narramus quibuslibet. [F] Prouerbium refertur a Suida• [G] e Zenodoto. Si pro δέδοται legas δίδοτο siue δέδοτο, erit initium carminis trochaici, nam probabile est e poeta quopiam decerptum. |
[A] | IRE PER EXTENTVM | 1403 |
225
LB 556 231 |
Prouerbiali figura dixit Horatius: ire per extentum funem, pro eo, quod est 'rem factu perquam difficilem praestare neque vel tantillum aberrare'. Sumptum a funambulis, vt Acroni placet, qui non sine summa arte summoque vsu per funem protensum ingrediuntur. Quae res, sicuti coniicere licet, priscis ingenti miraculo fuit; hodie nihil vulgatius. Horatii carmen hoc est: | Ille per extentum funem mihi posse videtur 407 Ire poeta, meum qui pectus inaniter angit. |
[A] | ANNVS EST | 1404 |
235 |
Arbitror nemini dubium fore, quin illa quoque inter prouerbiales hyperbolas referri debeant: Annus est, Seculum est, atque id genus alia. Terentius in Seipsum excruciante: Et nosti mores mulierum: / dum comuntur, dum moliuntur, annus est. Idem alibi: iamdudum aetatem, pro 'admodum dudum'. [B] Plautus in Asinaria: Aetatem velim seruire, Libanum qui conueniam modo. [A] Et 'Seculum est, quod nihil abs te redditur literarum'. Proinde tempus prae- longum huiusmodi figuris significabimus. |
240 | [A] | DIES ADIMIT AEGRITVDINEM | 4081405 |
245 250 255 260 |
Menedemus in Ἑαυτὸν• τιμωρουμένῳ Terentiana nominatim adagii vice refert, Aut ego, inquiens, profecto ingenio• egregie ad miseriam Natus sum, aut illudfahum est, quod vulgo audio Dici, diem adimere aegritudinem hominibus. Eodem spectasse videtur Sophocles in Aiace flagellifero: Χρόνος γὰρ εὐμαρὴς θεός, id est Tempus enim facilis deus, videlicet quod omnia leniat molliatque. Ouidius: Quod male fers, assuesce, feres. Bene multa vetustas Lenit. Euripides in Alcestide: Χρόνος μαλάξει σε, id est Tempus dolorem leniet. [H] Marcus Tullius libro Tusculanarum quaestionum iii.: Quod ita esse dies declarat, quae procedens ita mitigat, vt iisdem malis manentibus non modo leniatur aegritudo, sed in plerisque tollatur. Idem Epistolarum lib. v.: Nam quod allatura est diuturni- tas, id nos praecipere consilio prudentiaque debemus. Citatur ex Iphiclo: Λύπης δὲ πάσης ἐστὶν ἰατρὸς χρόνος, id est Tempus molestiis medetur omnibus. Euripides: Μέλλοντ᾿ ἰατρὸς τῇ νόσῳ διδοὺς χρόνον Ἰάσατ᾿ ἤδη μᾶλλον ἢ τεμὼν χρόα, id est Medicus, dedit qui temporis morbo moram, Is plus remedii, quam cutis sector, dedit. |
[A] | LVCERNAM ADHIBES IN MERIDIE | 1406 |
265 270 |
Λύχνον ἐν μεσημβρίᾳ ἅπτεις, id est Lucernam accendis in meridie, id est 'Facis non suo tempore' aut 'Explicas, quae per se sunt clarissima'. Quorsum enim lucernis opus clarissima luce? Natum videri potest a ridiculo Diogenis facto, qui adhibita interdiu lucerna rogatusque, quidnam sibi vellet, respondit: Ἄνθρωπον ζητῶ, id est Hominem quaero, quemadmodum testatur Diogenes Laertius. [H] Seneca libro De beata vita indicat hoc fieri solere per superstitionem, si quando denun- ciabatur ira numinis: Cum, inquit, sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, quum aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque humeros suspensa manu cruentat, quum aliqua genibus per viam repens vlulat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis. |
[A] | SOLI LVMEN INFERRE | 4091407 |
275
|
Quintilianus Institutionum oratoriarum libro quinto, titulo De vsu argumento- rum•, simillima huic figurae dixit: eum soli lumen inferre, qui rem per se euiden- tissimam conaretur argumentationibus probare. Videtur idem cum illo, quod alio retulimus loco: Ἡλίῳ τὸ φῶς δανείζειν, id est Soli mutuare lumen. |
[A] | ZOILI | 4101408 |
280
c284-286 285 LB 557 c289-294 290 |
Zoili audax quidem, sed parum felix mordacitas prouerbio locum fecit, vt vulgo Zoili vocentur alienarum laudum obtrectatores et alienorum laborum reprehen- sores. Martialis: Pendentem volo Zoilum videre. Hic Zoilus sophista quispiam fuit, hoc facinore potissimum nobilitatus, quod Homerum, poetarum omnium principem, ausus est libris aliquot in eum scriptis incessere, vnde• Ὁμηρομάστιγος• cognomen meruit, quod ipsum etiam abiit in prouerbium: sic enim appellari coepti nobilium autorum castigatores, vel Plinio teste in | praefatione Historiae naturalis. Et Vergiliomastiges, quorum de numero fuit Pero. Zoilus igitur commentarios in Homerum compositos Ptolemaeo• tyranno Aegyptiorum obtulit, ingens videlicet praemium a rege sperans, verum cum nihil mitteretur, penuria coactus misit, qui peterent. Ibi Ptolemaeus• ait se mirari, cum Homerus tot annos defunctus tot hominum millia pasceret, Zoilum egere Homero doctiorem. Denique per occasionem supplicio affectus est. Quan- quam de mortis genere diuersa tradunt autores. |
295 | [A] | CILLICON | 1409 |
c296-299 c299-302 300 305 a306-310 310 |
Ἀγαθὰ Κιλλικῶν, id est Bona Cillicon, subaudiendum: 'facit' aut 'habet'. Conue- nit, vbi quis malefactis ac foedis artibus sibi parauit opes. Huic adagio locum fecit Cillicon quidam, natione Milesius, qui prodita Prienensibus Mileto patria ampliter quidem, sed foede ditatus est. Is cum proditionem moliens rogaretur, quidnam esset facturus, respondit Πάντ᾿ ἀγαθά, id est Omnia bona. Vnde prouer- bium effertur etiam ad hunc modum: Πάντ᾿ ἀγαθά, ὡς ἔφη Κιλλικῶν, id est Omnia bona, velut inquit Cillicon. Autores Suidas et Zenodotus. Alludit huc et Aristophanes ἐν Εἰρήνῃ: Οὐδὲν πονηρόν, ἀλλ᾿ ὅπερ καὶ Κιλλικῶν, id est Mali nihil, verum quod inquit Cillicon. [G] Interpres adiicit Cillicontis exitium•. Prodita a Cilliconte insula Theagenes quidam Syrius commigrarat Samum atque illic vendebat carnes. Ab hoc cum Cillicon carnes emere vellet, tradidit illi, vt, quod superesset, amputaret. At ille porrecta machaera manum hominis abscidit, Ista, inquiens, manu non prodes alte- ram ciuitatem. |
[A] | PLVMBEO IVGVLARE GLADIO | 1410 |
315 |
Plumbeo iugulare gladio est futili leuique argumento conuincere quempiam. M. Tullius ad Atticum: Cum illum plumbeo gladio iugulatum tamen iri diceret. Idem in libris De finibus bonorum• frigidum argumentum plumbeum appellat pugio- nem. [H] Quemadmodum Aurelius Augustinus libro Aduersus Iulianum tertio Et 411 tamen, inquit, dialecticorum quasi iaculis oneratus acutis in certamen procedis et iactas plumbeos pugiones. [G] Demosthenes in oratione contra Aristogitonem prima: Οὔτε• γὰρ μαγείρῳ μαχαίρας οὐδέν ἐστ᾿ ὄφελος, ἥτις οὐ τέμνεται•, id est 412 Neque enim coquo machaerae vllus est vsus, quae non secat. |
320 | [A] | LEONEM RADERE | 1411 |
325 330 335 |
Λέοντα ξυρεῖν, id est Leonem radere, dicuntur qui feroces et praepotentes arte tractant et illudunt magno suo periculo. Vsurpauit hoc adagium Socrates apud Platonem libro De republica primo, negans se vsque adeo dementem esse, vt leonem ausit tondere et Thrasymacho, homini praeferoci, illudere: [G] Οἴει γὰρ ἄν με οὕτω μανῆναι, ὥστε ξυρεῖν ἐπιχειρεῖν λέοντα καὶ συκοφαντεῖν Θρασύμαχον•; [A] Nam agni citra periculum tondentur vellunturque, leo nullo modo tractari vult. Ad hoc adagium allusisse videtur Martialis Epigrammatum libro decimo, cum ait: Quare si pudor est, Ligella, noli Barbam vellere mortuo leoni. Vertit enim poeta in iocum, quasi tutum esset et ignauum leonem iam non sen- tientem vellere. Per leonem autem innuit pudenda muliebria iam emortua senio. Id Aristides in Panathenaicis ad Periclem a Platone taxatum refert: Ὥσθ᾿ ὅρα, μὴ λέοντα ξυρεῖν ἐπιχειρῶμεν, οὐ Θρασύμαχον συκοφαντεῖν ἐπιχειροῦντες, ἀλλὰ κωμωδεῖν Περικλέα, καὶ ταῦτα δειλίας, id est Itaque vide, ne leonem radere cone- mur, non Thrasymachum calumniari volentes, sed Periclem taxare, praesertim de timiditate. |
[A] | NE MIHI SVFFENVS ESSEM | 1412 |
340 LB 558 345 350 |
Ne mihi Suffenus essem, 'Ne mihi ipsi blandirer ac stulte meipsum admirarer'. Suf- fenus erat poeta longe ineptissimus, in aliorum vitia dicax, ad sua caecus. Itaque prouerbium receptum, vt, qui sibi inaniter placerent, Suffeni dicerentur. Catullus in epigrammate: Idem infaceto est infacetior rure, Simul poemata attigit; neque idem vnquam Aeque est beatus ac, poema cum scribit: Tam gaudet in se tanque se ipse miratur. Ibidem: Quem non in aliqua re videre Suffenum Possis. Suffeni simillimum Meuium facit Horatius, suis ignoscentem vitiis, aliena mordacissime insectantem: 'Egomet mi ignosco', Meuius inquit. |
[A] | SICVLVS OMPHACIZAT | 4131413 |
355 c355-357 |
Σικελὸς ὀμφακίζει, id est Siculus omphacissat. Omphaca Graeci dicunt vuam acer- bam et immaturam, ἀπὸ τοῦ ὠμοὺς φαγεῖν, [B] id est quod crudi comedantur. [A] Vnde dicebatur in eos, qui [G] libidine furandi [A] quantumlibet vilia tollerent furto. Ductum a furacitate Siculorum. Non perperam dicetur et in illos, qui ob immodicam et praeproperam auiditatem, quo pusillum lucelli faciant sibi, dam- 414 num ingens aliis inferunt. Sunt qui credant quadrare posse in eos, qui bellissima quaeque sibi decerpunt, vt Syrus ille Terentianus. Zenodotus ait ex Epicharmo sumptum. Refertur et a Suida. |
360 | [A] | ANVS SIMIA SERO QVIDEM | 1414 |
365 |
Γέρων πίθηκος ἁλίσκεται μέν, μετὰ χρόνον δ᾿ ἁλίσκεται, id est Anus simia sero quidem capitur, sed tamen aliquando capitur, vbi versutus aliquis, qui diu eluserit, tandem dat poenas. [G] Valebit ad exhortandum, vt quisque veris rationibus agat, si velit esse tutus, ne• fidat callidis quidem, sed inhonestis consiliis. Nullum enim tam instructum dolis, vt perpetuo fallat, sed tandem casus aliquis in apertum profert dissimulatam malitiam. |
[A] | SECVNDO AESTV | 1415 |
370 375 |
Κατὰ ῥοῦν προχωρεῖν, id est secundo aestu procedere, prouerbialis et frequens apud autores metaphora, sumpta a nautis, quibus facilior cursus, cum flumen aut etiam maris aestus secundus est. Lucianus in Ioue tragoedo: Ταυτὶ μὲν ἤδη κατὰ ῥοῦν προχωρεῖ τῷ Δάμιδι, id est Haec iam Damidi secundo aestu succedunt. Item• alibi: Τὰ δ᾿ ἄλλα κατὰ ῥοῦν φέρεται, id est Reliqua secundo feruntur aestu. Quan- quam hic paulo diuersius est vsus. Momus enim deos incusat, quod negligant res mortalium, sinentes eas veluti prono flumine quolibet ferri. Proinde κατὰ ῥοῦν φέρεσθαι dixit 'temere ferri, nullo moderante'. Aeschylus in Persis: Ὅταν• δ᾿ ὁ δαίμων εὐροῇ, πεποιθέναι Τὸν αὐτὸν αἰεὶ δαίμον᾿ οὐριεῖν τύχης, id est Fortuna vbi fuerit secunda, credere Fore item secundam semper atque eodem modo. |
380 | [A] | SECVNDIS VENTIS | 1416 |
385 390 395 400 LB 559 405 |
Ἐξ οὐρίου φέρεσθαι, id est Secundo ferri vento, refertur a Suida. Secundis ventis nauigare dicitur, cui res ex sententia succedunt; Graeci venustius ἐξ οὐρίας, tanquam a puppi. Libanius sophista in declamatione quadam: Οὕτω γνώμης ἔχουσιν ἐξ οὐρίας φιλεῖ τα πράγματα φέρεσθαι, id est Qui sic animo sunt affecti, iis• solent res ex sententia succedere. M. Tullius Epistolarum ad Atticum libro secundo•: Quid, si etiam Caesarem, cuius nunc venti valde secundi sunt, reddo meliorem? Plautus [E] in Bacchidibus: [A] Pulchre haec confertur ratis, sentiens rem com- mode procedere. Apud eundem Tranio, qui hero triennium absente genialiter interim ac sane musice vixerat vna cum filio, tandem hero reuerso, cum praeter crucem nihil speraret, Nunc, inquit, ventus nauim deserit. Horatius in Sermo- nibus: Non agimur tumidis velis aquilone secundo, 415 Non tamen aduersis aetatem ducimus austris. Quin hoc ipsum naufragium pro infortunio prouerbii vim habet, sicut et incen- dium. Quandoquidem autem pleraque Homeri prouerbiorum vice sunt vsurpata, quid vetat et illud inter adagia referri, quod est apud eum poetam perquam 416 frequens: φέρων ἄνεμός τε καὶ ὕδωρ, id est ferens et ventus, et aestus, quoties res ex omni parte feliciter procedit. Item• illud crebrum apud eundem: | Τὴν δ᾿ ἄνεμός τε κυβερνήτης τ᾿ ἴθυνεν, id est Ast illam ventusque gubernatorque regebat, cum ad fortunae fauorem accedit etiam industria. [H] Pindarus in Pythiis hymno primo: Ναυσιφορήτοις ἐς πλόον ἀρχομένοις δ᾿ ἀνδράσι πρώτα• χάρις πομπαῖον ἐλθεῖν οὖρον, id est Nauticis viris nauigationem apparantibus prima gratia est, si veniat ventus prosper ac secundus. |
[A] | PARNI SCAPHVLA | 1417 |
410 |
Τὸ Πάρνου σκαφίδιον, id est Parni scaphula, conuenit in eos, qui ob res minu- tulas multum litium et querelarum mouent. Sumptum a Parno quopiam, qui ob nauiculam ereptam populo molestissimus fuisse legitur. Autor Diogenianus. [G] Cum enim huius causa frequenter ad populum deferretur, tandem in popularem iocum abiit; velut illud: ὁ Διὸς Κόρινθος. |
[A] | PVERO GLADIVM | 1418 |
415 c415-417 420 425 430 435 |
Μὴ παιδὶ τὴν μάχαιραν, id est Ne puero gladium, subaudiendum 'commiseris', allegoria prouerbialis, admonens non esse mandandam potestatem vel adolescen- tibus, vel imperitis ac stultis, qua tum in suam, tum aliorum perniciem sint abu- suri. Ne iuueni commiseris administrationem pecuniae: ne puero gladium. [B] Ne regnum impuberi: ne puero gladium. [A] Ne stulto concionandi apud populum partes delegaris: ne puero gladium. Ne magistratum mandaris stultis: ne puero gladium. [B] Ne inerudito parumque cordato commiseris episcopi munus: μὴ παιδὶ τὴν μάχαιραν. [A] Plutarchus in libello•, cui titulus Ὅτι καὶ γυναῖκας κακὰς παιδευτέον, citante Stobaeo (nam is liber nondum emersit in lucem): Μὴ παιδὶ μάχαιραν, ἡ παροιμία φησίν, ἐγὼ δὲ φαίην ἄν μὴ παιδὶ πλοῦτον, μὴ δὲ ἀνδρὶ ἀπαι- δευσίαν, id est Ne puero gladium, ait prouerbium, ego vero dixerim: ne puero diui- tias neue viro imperitiam. Significat pecuniam pestiferam adolescentibus, viro in- scitiam. [B] Idem in Problematis symposiacis: Εἰ δὲ μή, δοτέον, ὥσπερ παισὶν ἀτρεμεῖν μὴ δυναμένοις, οὐ δόρυ καὶ ξίφος, ἀλλὰ πλαταγὴν καὶ σφαῖραν, id est Sin minus, dare oportet, veluti pueris non valentibus conquiescere, non hastam aut ensem, sed crepitaculum aut sphaeram. [C] Vsurpauit et Athenaeus libro Dipnoso- phistarum quinto in philosophum•, cui commissum esset imperium. [B] Non vsquequaque diuersum est ab hac forma, quod eleganter simul et grauiter dictum est ab Henrico Britanniae rege, eius nominis septimo, viro tum acri iudicio, tum Laconicis dictis mire valenti, cum theologum quempiam ex horum genere, quos 417 mendicantes vocant, concionantem audisset isque effreni lingua in principum vitam magna non libertate, sed insania debacchatus fuisset (nam sunt qui hac quoque via famam affectent): Videbatur, inquit, furiosi manibus commissus gladius. |
[A] | LINDII SACRVM | 4181419 |
440 445 450 LB 560 455 460 465 |
Λίνδιοι τὴν θυσίαν, id est Lindii sacrum, subaudi 'faciunt', dicebatur in eos, qui inauspicato rem diuinam faciebant. Sumptum ab historia, cuius meminit etiam Lactantius in Institutionibus christianae religionis, libro primo: Hercules olim agricolae cuidam Lindio duos boues per vim eripuit et mactatis illis conuiuium sibi parauit. Senex autem Herculi comedenti, cum multa in eum maledicta congereret, voluptati pariter et risui fuit•, ita vt Herculem dixisse ferant nullum vnquam conuiuium sibi iucundius accidisse. Sed haud ab re fuerit Lactantii verba• subscribere: Apud Lindum, inquit, quod est oppidum Rhodi, Herculis sacra sunt, quorum a caeteris longe diuersus est ritus, siquidem non εὐφημία, vt Graeci vocant, sed maledictis et execratione celebrantur eaque pro violatis habent•, si quando inter solenneis ritus vel imprudenti alicui exciderit bonum verbum. Cuius rei haec ratio redditur, si tamen vlla esse in rebus vanissimis potest: Hercules cum eo delatus esset famemque pateretur, aratorem quendam aspexit operantem ab eoque petere coepit, vt sibi vnum bouem venderet. Enimuero ille negauit fieri posse, quia spes sua omnis colendae terrae duobus illis iuuencis niteretur. Hercules solita violentia vsus, | quia vnum accipere non potuit, vtrunque sustulit. At ille infelix, cum boues suos mactari videret, iniuriam suam maledictis vltus est, quod homini eleganti et vrbano gratissi- mum fuit. Nam dum comitibus suis epulas apparat dumque alienos boues deuorat, illum sibi amarissime conuiciantem cum risu et cachinnis audiebat. Sed post quam Herculi diuinos honores ob admimtionem virtutis deferri placuit, a ciuibus ei ara posita est (quam de facto Βούζυγον, id est Bouis Iugum, nominarunt•), ad quam duo iuncti boues immolarentur, sicut illi, quos abstulerat aratori. Eumque ipsum sibi constituit sacerdotem ac praecepit iisdem maledictis semper in celebrandis sacrificiis vteretur, quod negaret se vnquam epulatum iucundius. Hucusque Lactantiana red- didimus verba. Zenodotus addit hunc apud Lindios inoleuisse morem, iubente etiam oraculo, vt inter peragenda sacra conuicia quaedam iactarentur. Meminit huius et Gregorius Nazianzenus• in Orationibus steliteuticis•. Adagium ad multos vsus accommodari potest: vel ad rixosum conuiuium [G] seu disputationem, [A] vel ad rem quampiam malis ominibus• institutam. |
[A] | MEGARENSIVM LACHRYMAE | 1420 |
470 475 480 |
Μεγαρέων δάκρυα, id est Megarensium lachrymae, dicebantur vel fictae nec ex vero dolore profectae, vel vi adactae. Diogenianus ad huiusmodi refert historiam: Bacchius quidam Corinthius Clytii• Megarensium regis filiam vxorem duxerat. Ea defuncta Clytius complures virgines et adolescentes Corinthum misit, qui in funeralibus pompis puellam deplorarent lachrymis vtique fictis. Vt, qui conducti plorant in funere, dicunt Et faciunt prope plura dolentibus ex animo. Contra Iuuenalis: Ploratur lachrymis amissa pecunia veris. 419 Suidas aliam adfert causam. Apud Megarenses enim permultam• allii copiam esse; huius acrimonia• multis exprimi lachrymas vel inuitis. [B] Proinde apud Ari- stophanem qui lachrymatur, allium olfacere per iocum dicitur. Igitur si ad simu- latum dolorem accommodes, prouerbium affine fuerit illi: Flere ad nouercae tumulum. |
[A] | VENTVS NEQVE MANERE SINIT•, NEQVE NAVIGARE | 4201421 |
485 490 |
Ἄνεμος οὔτε μένειν ἐᾷ, οὔτε πλεῖν, id est Ventus neque manere sinit, neque naui- gare. Philoctetes apud Aeschylum: Ἔνθ᾿ οὔτε μίμνειν ἄνεμος, οὔτε πλεῖν ἐᾷ, id est Vbi nec manere, nec ire ventus annuit. Simillimum est illi: Lupum auribus teneo. Vsus erit, vbi quis in eas rerum angus- tias inciderit, vt nec relinquere negocium sit integrum, nec absoluendi sit facul- tas. Mutuo sumpta metaphora a saeuissima ventorum tempestate, cum nautis et periculosissima est nauigatio, neque tutum tamen ancoram iacere. [C] Q. Curtius lib. viii. citra figuram extulit, hoc pacto: Attonitisque auribus stupens agmen nec progredi, nec considere audebat. Refertur a Diogeniano. |
[A] | VVLPES NON ITERVM CAPITVR LAQVEO | 1422 |
495
500 a503-507 LB 561 506 |
Ἀλλ᾿ οὐκ αὖθις ἀλώπηξ πάγαις, id est At non iterum vulpes laqueis, subaudiendum 'capitur'. Qui sapit, οὐ δὶς πρὸς τὸν αὐτὸν προσκρούει λίθον, [B] id est non iterum ad eundem offendit lapidem. [A] Stupidi est hominis in malum gustatum iterum incidere. In Plutarchi collectaneis effertur hunc ad modum: Ἀλώπηξ διαφυγοῦσα πάγας αὖθις οὐχ ἁλίσκεται, id est Vulpes, quae semel effugerit laqueos, non capitur iterum. [F] Huic animanti natura inest astutia, quemadmodum leonibus audacia•. Sic Pindarus in Isthmiis, hymno quarto: Τόλμᾳ• γὰρ εἰκὼν / θυμὸν ἐριβρεμετᾶν• θηρᾶν λεόντων / ἐν πόνῳ, μῆτιν δ᾿ ἀλώπηξ, virum fortem ob robur leoni, ob prudentiam vulpi comparat. [G] Confine est illi, quod alibi retulimus: Iterum ad eundem lapidem impingere, quod vsurpauit Gregorius theologus in epistola quadam ad Bosphorium: Δὶς γὰρ πρὸς τὸν αὐ|τὸν λίθον προσπαίειν τοῖς ἀνοήτοις μόνοις ἡ παροιμία δίδωσιν, id est Bis enim ad eundem lapidem impingere solis stultis concedit prouerbium. |
[A] | ABYDENA ILLATIO | 1423 |
510 515 520 525 |
Ἀβυδηνὸν ἐπιφόρημα, id est Abydena illatio [B] (siue irruptio), [A] dici solitum, vbi quis obstrepit aut conuiuantibus, aut aliud quippiam agentibus et tumultu molestiam affert. Zenodotus ait extare prouerbium apud Eudoxum in fabula, cui titulus Suppositicius, atque hinc esse natum, quod olim Abydenis mos fuerit, si quem ciuem aut hospitem acciperent conuiuio, praeterea in sacris ac sollennibus epulis, vt post vnguentum et coronas infantes a nutricibus inducerentur circum- ferrenturque suauiandi. Vagientibus autem et clamantibus pueris, garrientibus item et obstrepentibus nutriculis conuiuium tumultuosum et iniucundum redde- batur. Ergo cum amicis aliquot suauiter colloquentibus interueniet rabula quis- piam et immodice loquax, qui confabulationem sua loquacitate sit inamoenam redditurus, recte dicemus: Ἀβυδηνὸν ἐπιφόρημα. Tametsi in quibusdam codicibus ἐπιφώνημα legi, id est acclamatio, [C] verum, vt opinor, mendose, quandoquidem 421 Athenaeus libro Dipnosophistarum decimoquarto, mentionem facit huius adagii, demonstrans complurium autorum testimoniis ἐπιφορήματα dici bellaria siue secundas mensas, ab 'inferendo', non ab 'acclamando'. [G] Quin et Stephanus ἐπιφόρημα legit, non ἐπιφώνημα. Itidem• Zenodotus et Suidas. Solus Hesychius 422 legit ἐπιφώνημα, indicans et hoc dici in eos, qui hospites calumniabantur•. [F] Caeterum quod in nonnullis codicibus scriptum visitur Ἀβυδηνῶν pro Ἀβυδηνόν, minimum interest ad sensum. |
[A] | MENDICI PERA NON IMPLETVR | 1424 |
530 535 |
Πτωχοῦ πήρα οὐ πίμπλαται, id est Mendici pera non impletur, Zenodotus ait ex Callimacho sumptum. Sensus per se liquet, nempe inexplebilem esse mendici- tatem•. Nam quo plura dederis iis, qui animo sunt mendico, hoc plura petunt. Deflecti potest vel ad improbos, qui semper aliquid flagitant ab amicis, vel in diuites, quibus nihil est satis, [B] vel in principes δημοβόρους, quorum rapaci- tatem nullae plebis expilationes possunt explere. [A] Aptissime congruet in illos, qui libidini, cupiditati, ambitioni reliquisque id genus affectibus addicti sunt. Nam iis illud euenit, vt, quo intemperantius explent sese, hoc magis magisque sitiant esuriantque; id, quod innuit etiam Euangelica parabola de filio prodigo, cui ne siliquis quidem contigit explere famem. |
[A] | LACONICAE LVNAE• | 1425 |
540
c541-543 545 550 555 |
Λακονικὰς σελήνας, id est Laconicas lunas (subaudiendum 'causaris' aut eiusmodi quippiam), de• promissis aut pactis incertis atque infirmis dicebatur. Nam, vt aiunt•, Lacones, si quando pactum auxilium poscerentur, lunas causabantur atque hoc praetextu suffugiebant, [B] quod, vt testatur Lucianus, legem tulisset Lycur- gus, ne praelium inirent, nisi plenilunio. [A] In caeteris item negociis auspicandis lunae rationes superstitiosius obseruabant, [B] atque hinc occasio prouerbii. Ad hoc, ni fallor, allusit M. Tullius in epistola quadam ad Atticum, cuius initium est Dionysius, vir optimus, libro septimo: Ego, quoniam quarto Non. Ian. compitalitius dies, nolo eo die in Albanum venire molestus familiae. Veniam tertio Nonarum, igi- tur inde ad vrbem prid. Non. Tua σεληνίς quem in diem incurrat, nescio, sed pror- sus commoueri te incommodo valetudinis tuae nolo. Quanquam haud me clam est hoc loco in vulgatis codicibus ληνίς scriptum esse, non σεληνίς. Nonnulli λῆψις mutauerant. Verum sensus huc vocat, vt σεληνίς, id est lunula, legamus. Cum enim significasset, quos dies obseruasset aut delegisset ipse, veluti superstitiosior, adiecit de Attico: Tua lunula in quem incidat diem, nescio, ludens et in illius superstitionem, sed ita tamen, vt valetudinis rationem haberi velit ab Attico. Conuenit cum eo, quod alias recensuimus, Accessei• luna. | |
LB 562 | [A] | LVCERNA PINGVIOR ET LECYTHO PINGVIOR | 1426 |
c559-562 560 |
Λίπαρώτερος λύχνου, λιπαρώτερος ληκυθίου, id est pinguior lucerna, pinguior lecytho, videtur ironia prouerbialis in eos, qui, cum sint edaces, nihilo tamen inde fiunt habitiores, quemadmodum lucerna plurimum absumit olei neque tamen fit vnquam• saginatior. Fortassis non absurde deflectetur in homines crasso iudicio 423 aut luxui deditos, aut voluptarios. Refertur a Diogeniano. |
[A] | AD MENSVRAM AQVAM BIBVNT, CITRA MENSVRAM OFFAM COMEDENTES | 4241427 |
565 570 a574-576 575 |
Μέτρῳ μὲν ὕδωρ πίνοντες, ἀμετρίῃ δὲ μᾶζαν ἔδοντες, id est Ad mensuram bibentes aquam, citra mensuram offam edentes. Zenodotus scribit hunc versiculum oraculo proditum in Sybaritas in vulgi sermonem abiisse, qui ob immoderatum luxum a Crotoniatis subuersi sunt, quemadmodum alibi retulimus. Vnde poterit accom- modari vel in eos, qui ex summis delitiis opibusque rediguntur ad extremam inopiam, vel in eos, qui praepostere sunt sordidi, parcissimi in rebus minutis- simis, in magnis negligentes, cuiusmodi plerosque videas mortales. Est autem versus heroicus, qui tamen in omnibus, quos adhuc viderim, codicibus deprauate legitur. Restituetur autem hoc pacto: Μέτρῳ ὕδωρ πίνοντες, ἀμέτρως μᾶζαν ἔδοντες. [F] Consimilis formae est illud Theocriti in Bucoliastis: Καὶ φεύγει φιλέοντα, καὶ οὐ φιλέοντα διώκει, id est Auersum insequitur, rursum auersatur amantem. |
[A] | IN TOGA SALTANTIS PERSONAM INDVCERE | 1428 |
580 a581-585 a582-585 585 a586-588 |
Saltantis personam in toga inducere est quippiam facere neutiquam decorum: veluti si senex aut theologus ineptiat, aut si quis seriis misceat ludicra. Martialis in praefatione secundi libri: Noli ergo, si tibi videtur, rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere personam. [G] Toga ciuium erat Romanorum et honoris gratia sumebatur ab iis, qui iam excessissent e pueritia, deposita praetexta, ipso cultu virilem animum ac mores profitentibus, vnde et virilis toga dicebatur. Hinc• illud Ciceronis in Philip.: Sumpsisti virilem togam, quam statim muliebrem• stolam reddidisti. Quin et pacis tempore gestabatur, quemadmodum sagum in bello•. Vnde M. Tullius in Philippicis subinde iubet depositis togis saga sumere•. Et idem: Cedant arma togae. Item Lucanus de Pompeio: Praetulit anna togae, sed pacem armatus amauit. |
[A] | INEXPLORATVS HOMO | 1429 |
590
595 |
Ἀβασάνιστος ἄνθρωπος, id est inexploratus homo, id est ἀνεξέταστος, ἀγύμναστος, ἀδοκίμαστος, [B] id est inexpensus, inexpertus•, non probatus. [A] Suidas Aelianum citat autorem [G] in lib. De prouidentia, qui ἀβασάνιστον dixerit dolore vacuum, eo quod Graecis βασανίζειν sit etiam 'torquere'. [A] Subest autem metaphora in ἀβασάνιστος, βάσανος enim coticula• est, qua solet aurum explorari (Latini vocant indicem). Extat Chilonis dictum id aurum esse homini, quod index lapis est auro, hoc est non aliter ingenium hominis auro spectari, quam indice spectatur aurum. |
[A] | ABRONIS VITA | 4251430 |
600 |
Ἄβρωνος βίος, id est Abronis vita, de molliter ac delitiose viuentibus. Sumptum a moribus Abronis cuiuspiam notae luxuriae, quemadmodum apud nos Apicius et Aesopus luxu nobilitati sunt. Graeci quicquid delicatum ac molle, ἀβρόν• et 426 πάναβρον appellant. Vnde ἀβροδίαιτος• lauti victus et opipare victitans. Refertur a Zenodoto. |
[A] | INEST ET FORMICAE ET SERPHO BILIS | 1431 |
605 LB 563 610 |
Ἔνεστι κἀν μύρμηκι• κἀν σέρφῳ χολή, id est Formicae inest sua bilis et serpho sua. | Admonet adagium non esse contemnendum inimicum quempiam nec vllum temere lacessendum, quandoquidem nullum animal tam minutum aut imbecil- lum, quod iritatum non excandescat ira. Quadrabit et in homunculos nullis prae- ditos viribus, tamen vindictam molientes, ira, vt solet, animos suppeditante. Ser- phus minutulum animal non dissimile formicae. Brasidas autore Plutarcho, cum manum in caricas temere misisset et a mure inibi forte fortuna latente mordere- tur, Papae, inquit, vt nullum est animal tam pusillum neque tam inualidum, quod hcessitum non cupiat vlscisci sese! |
[A] | MANV FINGERE | 1432 |
615
a617-621 620 625 630 |
Manu fingere est arte curaque formare. Metaphora sumpta ab iis•, qui e• cera siue argilla fingunt imagines. Lucius Anneus• Seneca in Epistolis: Quaedam ingenia facilia et expedita, quaedam manu, vt aiunt, facienda sunt. [G] Idem libro De beneficiis vi. Discamus, inquit, beneficia secure debere et occasiones reddendorum obseruare, non manu facere. Manu facere dixit pro 'nostra opera accersere'. Itidem Plinius lib. xviii.: Fateamur ergo culpam, ne his quidem, quae nascuntur, contenti, quando plura eorum genera manufiunt. [A] Iuuenalis item in satyra septima: Exigite, vt mores pueri ceu pollice ducat, Vt si quis cera vultum facit. Tibullus libro primo: Et manibus canas fingere velle comas. Loquitur de tingente capillos arte. [E] Persius satyra quinta: Artificemque tuo ducit sub pollice vultum. [H] M. Tullius in Bruto factum appellat elaboratum: Sed vt intellectum est, quan- tam vim haberet accurata et facta quodammodo oratio. Metaphora sumpta est a plastis ac fabris, qui rudi materiae inducunt effigiem. Vnde et factum argentum dicitur, cui opponitur rude. |
[A] | LOCRENSE PACTVM | 1433 |
635 |
Λοκρῶν σύνθημα, id est Locrensium pactum, de foedifragis dictum, cuiusmodi quondam habiti Locrenses, quod foedere prodito, quod cum Peloponnesiis inie- 427 rant•, ad Heraclidarum partes defecerint, vel, vt quibusdam placet, quod Siculos eluserint• non praestita fide. Haec propemodum• Zenodotus. Refertur iisdem 428 ferme verbis ab Eustathio in Boeotiam Homeri. |
[A] | CASSIOTICVS NODVS | 1434 |
640 c643-647 645 650 c654-655 655 a656-657 |
Κασσιώτικον ἅμμα, id est Cassioticus nodus, de moribus vafris ac versutis dici consueuit. Cassius• mons est et eiusdem nominis ciuitas in Aegypto, vicina Pelu- sio. Ei genti• quasi genuinum ac gentilitium est miros quosdam nodos nectere. Huic affine quod alio diximus loco: Ἡράκλειον ἅμμα, id est Herculeus nodus, quo arctissimam atque indissolubilem amicitiam significamus. In caduceo Mercuriali duo sunt serpentes, masculus et foemina, qui medio corporum complexu nodum efficiunt Herculanum. Ab eo supernae partes sic ad osculum coeunt, vt flexu circulum efficiant, infernae• simili flexu ad caducei capulum reuocantur, qua parte caudae item coeunt vtriusque. Hanc imaginem caducei adhuc videre est in nomismatibus antiquis. [C] E quibus, opinor, symbolum suum mutuatus est Ioannes Frobenius, typographorum huius aetatis diligentissimus et cui plurimum debent sacrarum literarum candidati, nisi quod extra• circulum, quem serpentes faciunt capitibus inter se coeuntes•, addita est columba sceptro insidens. [A] Hunc nodum Mercurio consecrarunt Aegyptii, innuentes foedera non oportere vnquam dissolui•, verum plurimum valere debere; vnde et Herculano cognomen additum. Quanquam Galli, et haud scio an etiam Aegyptii, non alium putant Herculem quam Mercurium. Refertur apud Diogenianum ac Suidam adagium de Cassiotico nodo. [G] Stephanus aliter effert, nimirum hoc pacto: Κασσιώτικα• ἱμάτια, id est Cassiotica pallia, nisi forte pro ἱμάτια scriptum erat ἱμάντια, id est lora•. |
LB 564 | [A] | BONVS CANTOR BONVS CVPEDIARIVS | 1435 |
660 |
Ἀγαθὸς ψάλτης ἀγαθὸς ζωμοποιός, id est Bonus cantor bonus cupediarius, in vitu- perium musicae artis dictum, quasi eiusdem sit hominis aures delectare cantu et palatum cupediis. Archidamus Zeusippi• filius, cum quidam sibi commendaretur hoc nomine, quod bonus esset cantor, At hic, inquit, apud nos bonus cupediarius. |
[A] | AD AMVSSIM APPLICA LAPIDEM, NON AD LAPIDEM AMVSSIM | 1436 |
665 670 |
Plutarchus in commentariolo, cui titulus Quo pacto quis intelligere possit se• pro fecisse, trochaicum hunc prouerbialem refert: Πρὸς στάθμῃ πέτρον τίθεσθαι, μή τι πρὸς πέτρῳ στάθμην, id est Lapis amussi est applicandus, non amussis ad petram. Admonet vitam ad leges esse corrigendam, non contra, leges ad mores nostros trahendas esse; vt id faciamus, quod honestum sit, non id rectum existimemus, quod facimus. De Lesbia regula retulimus alibi. |
[A] | EXTRA QVAERERE SESE | 4291437 |
675 680 685 |
Prouerbiali schemate dictum• a Persio satyra prima: Examenque improbum in illa 430 Castiges trutina nec te quaesiueris extra, id est 'Tuis te facultatibus metiaris, non populari opinione'. Respondet illi, quod idem alibi dixit: Tecum habita. Nam domi habemus, quae proprie nostra sunt nec aliunde petenda. Qui non est contentus recti conscientia, sed famam spectat, ἔξω• βλέπειν, id est foras prospicere, dicitur. Plutarchus in commentario, qui inscribitur Quemadmodum quis intelligere possit se profecisse: Δῆλός ἐστιν ἔξω βλέπων ἔτι καὶ πρὸς δόξαν ἑλκόμενος, id est Palam est illum adhuc foras prospicere et opinione famaque duci. Huc pertinet illud quoque, quod alibi retulimus: Ἀλλότριος βοῦς πολλάκις ἔξω βλέπει, id est Extraneus bos saepe prospectat foras•, nimirum domi multa desiderans. Porro sapiens omnia sua bona secum portat, in seipso totus, [H] instar mundi [A] teres atque rotundus. |
[A] | ALIORVM MEDICVS, IPSE HVLCERIBVS SCATES | 1438 |
690 695 a695-697 700 |
Plutarchus in commentario, cui titulus Quo pacto quis ab inimico iuuari• possit, hunc senarium ex tragoedia quapiam allegat: Ἄλλων ἰατρός, αὐτὸς ἕλκεσι βρύων, id est Aliis medens, at ipsus hulceribus• scatens. In eos torquendus est•, qui errata castigant incessuntque aliena, intercutibus vitiis ipsi madentes. Illud vulgo tritissimum: Medice, tibi ipsi medicus esto. [H] Grego- rius in Apologia de fuga sua: Ἢ τῆς παροιμίας πόρρω θέωμεν, ἄλλοις ἰατρεύειν ἐπιχειροῦντες, αὐτοὶ βρύοντες ἔλκεσι, id est Aut prouerbium procul effugiamus, aliis mederi parantes•, ipsi scatentes vlceribus. [G] Non dissimilem sententiam refert M. Tullius Philip. xii.: Etenim qui multorum custodem se profitetur, eum sapientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. [H] Xenophon in Conuiuio simile quiddam indicat vulgo iactatum in diuinatores: Οἱ μάντιες λέγονται δήπου ἄλλοις μὲν προαγορεύειν τὸ μέλλον, ἑαυτοῖς δὲ μὴ προορᾶν τὸ ἐπιόν, id est Aiunt sane diuinos aliis quidem praedicere futura, sibi ipsis vero non prospicere, quod instat. |
[A] | TRAGICE LOQVI | 1439 |
705 a709-715 710 LB 565 715 |
Τραγικώτερον λαλεῖν, id est tragice loqui, est verbis vti magnificentioribus. Est enim tragicorum character sublimis amatque tragoedia• ampullas et sesquipedalia verba. Menander apud Plutarchum in consolatorio commentario ad Apollonium: Εἰ δ᾿ ἐπὶ τοῖς αὐτοῖς νόμοις, Ἐφ᾿ οἷς περ ἡμεῖς, ἔσπασας τὸν ἀέρα Τὸν κοινόν, ἵνα σοι τραγικώτερον λαλῶ, id est Quod si iisdem legibus, quibus et nos, hausisti communem aerem, vt tibi tra- gice loquar. Vtitur et Plato libro De repub. iii. [G] Gregorius theologus in epistola 431 quadam: Ἀλλ᾿ οὐκ ἦν, οἶμαι, πράττοντα τραγικῶς πανηγυρίζει κωμικῶς, id est Non licebat, opinor, cum ageres tragice, festum agere comice. Idem in epistola ad 432 Basilium: Ὦ γῆ καὶ ἥλιε, ἀὴρ• καὶ ἀρετή, τραγῳδίσω• γάρ τι μικρόν, id est O terra et sol, aer | et virtus. Quanquam suspicor pro αρετή scriptum fuisse αἰθήρ, quem- admodum ex ἀήρ fecerat ἀνήρ. Nam qui primus has epistolas aedidit, adeo videtur callere Graece, vt vix legat. [A] Est subinde apud Lucianum ἐκτραγῳδί- ζειν pro eo, quod est• 'magnificentius eloqui et rem verbis ampliorem reddere', et φορτικώς λαλεῖν pro 'grandius et fastosius dicere'. |
[A] | TRAGICVM TVERI | 1440 |
720 |
Τραγῳδικὸν βλέπειν, id est tragicum tueri, non dissimili figura dixit Aristophanes in Pluto Πενίαν•, id est Paupertatem, describens: Βλέπει, γέ τοι μανικόν τι καὶ τραγῳδικόν, id est Tragicum tuetur ac furiale quippiam. Quadrabit vel in fastuosos, vel in tristes ac luctuosos. |
[A] | LINGVA IVRAVIT | 1441 |
725
730 a734-736 735 a737-739 a739-742 740 |
Illud e tragoedia cessit in prouerbium: Ἡ γλῶσσ᾿ ὄμωσεν, id est Lingua iurauit, vbi quis non praestat fidem promissi aut vbi non ex animo pollicetur. Est apud Euripidem in Hippolyto coronato: Ἡ γλῶσσ᾿ ὀμώμοχ᾿, ἡ δὲ φρὴν ἀνώμοτος, id est Iurata lingua est, animus iniuratus est. Hunc versiculum incessiuerunt• comicorum conuicia. Aristophanes in Bacchis: Ἢ φρένα μὲν οὐκ ἐθέλουσαν ὀμόσαι καθ᾿ ἱερῶν, Γλῶτταν δ᾿ ἐπιορκήσασαν ἰδίᾳ τῆς φρενός, id est Aut mentem, quae nolitper sacra iurare, linguam autem iuratam seorsum ab animo. [G] Item in Ranis taxans Euripidem: Ἡ γλῶττ᾿ ὀμώμοκ᾿•, Αἰσχύλον δ᾿ αἱρήσομαι, id est Iurata lingua est, Aeschylum autem praeferam. [F] Sic et Pindarus in Isthmiis, encomio quinto, laudans quendam cordatae vera- cisque linguae dicit: Γλῶσσα δ᾿ οὐκ ἔξω φρενῶν, id est Lingua vero non extra mentem. [G] Euripidis dictum citatur a Platone in Theaeteto: Ἐὰν ἀποκρίνῃ, ὅτι ἐστίν, Εὐριπίδειόν• τι ξυμβήσεται· ἡ μὲν γλῶττα ἀνέλεγκτος ἡμῖν• ἔσται, ἡ δὲ φρὴν οὐκ ἀνέλεγκτος, id est Si responderis esse, eueniet nobis quiddam Euripideum: lingua nobis erit irredarguta, caeterum mens non erit irredarguta. |
[A] | HERI ET NVDIVSTERTIVS | 1442 |
745 750 755 |
Χθὲς καὶ πρώην, id est heri et nudiustertius, prouerbialis hyperbole tempus admo- dum nuper actum significans. Plutarchus in commentario De contentione ignis 433 et aquae: Ἡ δὲ πυρὸς χρῆσις ἐχθές, φασί, καὶ πρώην, ὑπὸ Προμηθέως•, βίος πυρός, οὐκ ἄνευ ὕδατος ἦν, id est Atqui ignis vsus heri ac modo, quod aiunt, sub Prometheo, 434 ignis vita, non citra aquam erat. Est subinde apud Lucianum, nominatim in libello De mercede seruientibus. [D] Item Plato De legibus libro tertio: Τὰ δ᾿ ἄλλα ἄλλοις πάμπολλα, ὡς ἔπος εἰπεῖν, χθὲς καὶ πρώην γεγονότα, id est Quin et alia, quae et• aliis plurima heri, vt ita loquar, ac nudiustertius acciderant. [H] Alibi legi, nec tamen occurrit locus: Ὁ χθὲς καὶ πρώην ἑαυτῷ στήσας θεούς, id est Qui heri et nudiustertius sibi deos instituit. Plato in Alcibiade secundo: Οἶμαι δέ σε οὐκ ἀνήκοον εἶναι ἔνιά γε χθιζά τε καὶ πρωιζὰ γεγενημένα, id est Arbitror autem tibi non inauditum esse quaedam et heri, et nudiustertius essefacta. |
[A] | NON PLVET POST NOCTEM•, QVA SVS AGRESTIS PEPERERIT | 1443 |
760 c761-763 c763-765 765 |
Plutarchus in commentario De causis naturalibus versum hunc ceu prouerbio iactatum citat: Μηκέτι νυκτὸς ὕειν, ᾗ κεν τέκῃ ἀγροτέρα σῦς, id est Non iam nocte pluet, sus qua enitetur agrestis. Sues cicures saepius pariunt ac diuersis• temporibus, ferae non nisi semel, idque iisdem• ferme diebus, nimirum ineunte aestate. Vnde negant fore pluuiam, post- eaquam sus agrestis pepererit, nimirum exactis iam mensibus pluuiis. [G] Per iocum vsurpari poterit, si dicamus res fore tranquilliores, posteaquam morosus ac rixosus quispiam animo suo morem gessit. |
[A] | CVM DIIS PVGNARE | 1444 |
LB 566 770 775 780 |
Θεομαχεῖν, id est cum diis pugnare, dicuntur qui vel naturae repugnant, vel aduersus fatalem necessitatem reluctantur. Sumptum a Gigantum fabula. M. Tul- lius in dialogo De senectute: Quid enim aliud Gigantum | more bellare cum diis, nisi naturae repugnare? Euripides in Bacchis: Κοὐ θεομαχήσω, σῶν λόγων πεισθεὶς ὕπο, id est Cedam deis, parens tuis sermonibus. Fertur et huiusmodi senarius inter sententias prouerbiales: Θεῷ μάχεσθαι δεινόν ἐστι καὶ τύχῃ, id est Pugnare cum diis cumque fortuna graue est. Celebratur et illud Homericum: Οὐκ ἔστιν πρὸς δαίμονα φωτὶ μάχεσθαι, id est Haud pugnare potest hominum cum numine quisquam. Id imitatus Pindarus: Χρὴ δὲ πρὸς θεὸν οὐκ ἐρίζειν, id est Non conuenit cum deo contendere. |
[A] | DORICA MVSA | 4351445 |
c783-785 785 790 c792-794 795 |
Δωρικὴ Μοῦσα, id est Dorica Musa, de munerum auidis. Aristophanes in Equi- tibus iocatur in Cleonem, quod nullam aliam musicam discere potuerit quam Doricam, videlicet alludens ad notissimas harmoniarum species: Doricam, Lydiam, Phrygiam et Boeoticam. Ludit autem verbo perperam deprauato, δωρο- δοκηστί pro Δωριστί, Οὗτος, inquiens, οὐ δύναται μαθεῖν, / ἢν μὴ δωροδοκηστί, id est Iste discere haud potest praeterquam δωροδοκηστί. Est autem Graecis δωρο- δοκεῖσθαί•, muneribus corrumpi, vt in gratiam alicuius dicas sententiam; id, quod Pythagoras• appellat κυάμους ἐσθίειν, id est fabas edere. Nam antiquitus fabis suf- 436 fragia ferebantur, itaque συμβολικῶς fabas edebant qui quaestum ex ea re facerent. Sic enim interpretatur is, quisquis fuit, qui collegit historias, quas Gregorius Nazianzenus attigit. [G] Quanquam exortus est nuper qui Pythagorae fabas vertit in oua, quod in his sit• animantis initium, κύαμον autem dictum quasi κύησιν. Quem audiendum putarem, si vel vnum autorculum veterem vel argu- mentum aliquod grauius allegasset. [A] Hesiodus item principes corrupte iudi- cantes δωροβόρους appellat, id est doniuoros. |
[A] | NE SVPRA PEDEM CALCEVS | 1446 |
800 |
Μὴ ὑπὲρ τὸν πόδα τὸ ὑπόδημα, id est Ne vltra pedem calceus, id est 'Ne maiora viribus suscipias' aut 'Ne magnificentius te geras quam pro tua conditione'. Lucianus in Imaginibus: Μηδὲ ὑπὲρ τὸν πόδα ἔστω τὸ ὑπόδημα, id est Neque maior pede sit calceus. Rursum in proxime sequenti dialogo: Ταῦτά σοι ἔκμετρα ἔδοξε καὶ ὑπὲρ τὸν πόδα, id est Haec tibi visa sunt• immodica et quam pro mensura pedis maiora. Rursum in Gallo: Καὶ οὐχὶ κατὰ λόγον τοῦ ποδός, id est Et haud quaquam iuxta pedis rationem. |
805 | [A] | NE• E QVOVIS LIGNO MERCVRIVS FIAT | 1447 |
810 815 820 LB 567 825 830 |
Οὐκ ἐκ παντὸς ξύλου Ἑρμῆς ἂν γένοιτο, id est Non e quouis ligno Mercurius fingi posset, id est 'Non omnium ingenia sunt accommodata disciplinis'. Quidam enim, vt ait Fabius, rus ablegandi sunt. Sumpta est allegoria a fabris, qui mate- riam deligunt, [B] quandoquidem ad alias res alias materias conuenire copiose demonstrat Theophrastus libro De plantis quinto, item Plinius libro decimo- sexto. Quidam superstitiosius exquirunt materiam, [A] vnde numen exculpant. Et quanquam Priapus ille deus facilis et crassus• haud grauatur ficulnus esse, non tamen idem liceat in Mercurio, deo tam ingenioso totque praedito artibus. Tametsi mihi magis arridet, vt ad magicum Mercurii simulachrum referatur, quem non ex quauis materia, sed certo ligno scalpebant, alioqui non futurum idoneum ad magicae artis vsum. Vnde id quoque inter reliqua magici criminis argumenta obiectum fuerat Apuleio, quod Mercurii sigillum scalpendum curasset ligno buxi, quemadmodum ostendit ipse Apologia magiae prima. [B] Fortassis buxus ad id potissimum deligebatur, vel quod hominis pallorem prae se ferat, vel quod materies sit omnium maxime aeterna. Nam et aduersus ignem quoque ferri rigorem obtinet autore Plinio. [E] Apuleius in Apologia magiae prima prouer- bium refert ad autorem Pythagoram: Non enim, inquit, ex omni ligno, vt Pytha- 438 goras dicebat, debet Mercurius exscalpi. [C] Finitimum est huic, quod est apud Athenaeum lib. quinto, incertum autem, vtrum Democharis, an Crate|tis dictum: Ἐκ θύμβρας οὐδεὶς ἂν δύναιτο κατασκευάσαι λόγχην οὐδὲ ἐκ Σωκράτους στρατιώτην ἄμεμπτον, id est Ex thymbra nemo queat conficere lanceam neque e Socrateprobum militem. Est autem thymbra oleris genus aut fruticis non dissimile thymo aut satureiae, [G] cuius meminit Plinius lib. xix., cap. viii., condimentis aptum. Vnde et θυμβροφάγοι dicuntur Graecis, qui acribus delectantur•, quod dicetur et in eos, quibus res sunt asperae. [C] Rursus Athenaeus• in eodem libro: Ἀλλ᾿ οὔτε ἐκ θύμβρας, ἔφη Δημοχάρης, λόγχη, οὔτε ἐκ τοιούτων λόγων• ἀνὴρ ἀγαθὸς γίνεται, id est Sed neque e thymbra, quemadmodum inquit Demochares, lancea, neque ex huiusmodi sermonibus vir bonus fit. |
[A] | NON SVM EX ISTIS HEROIBVS | 1448 |
835
|
Οὐκ εἰμὶ τούτων τῶν ἡρώων, id est Non sum de numero istorum heroum, id est 'Non sum ex eorum numero, qui propensiores sunt ad laedendum quam bene merendum', a geniis sumptum, qui lacessiti saepe perniciem adferunt, perraro iuuant. Vnde qui se commodum, non noxam, allaturos esse pollicebantur, hoc vtebantur adagio. Zenodotus Menandrum citat ex Ephebis. |
840 | [A] | NOVI SIMONEM ET SIMON ME | 1449 |
845 c849-851 850 a849-853 855 |
Οἶδα Σίμωνα καὶ Σίμων ἐμέ, id est Noui Simonem et me Simon, de iis dicebatur, qui pares essent improbitate, et quorum vitia mutuo inter ipsos comperta cogni- taque essent•. Zenodotus [G] et Suidas• [A] scribit duos fuisse ductores, notae vtrunque improbitatis: Simonem et Niconem, Simonem autem•, quod vitiis ante- celleret, alterius famam obscurasse, vnde prouerbio Simonem vnum nominant. Tradunt hos duos Telchines fuisse, qui inducta in terram aqua Stygia Arnon aedi- ficarint. Vocantur autem apud Graecos Telchines mali genii siue homines fasci- natores et malefici. Strabo lib. decimo meminit Telchinum aitque nouem fuisse, qui e Rhodo Rheam sint comitati in Cretam. [G] Τελχῖνας autem dictos volunt παρὰ τὸ θέλγειν, quod est obscurare siue demulcere, quod homines illectos• circum- ueniant. Hinc et τελχίνειον• siue τελχινῶδες dicunt quicquid insigniter est improbum, et τελχιταίνειν pro 'contentiose ac peruicaciter agere'. Addit Etymo- logus omnes Cretenses Τελχῖνας dici et ipsam Cretam dictam Τελχίωνα. Ada- gium vsurpat Chrysostomus in Babyla: Ὦ δεξιᾶς Τελχῖνος, id est Ο dextram Telchinis! Sic enim appellat nocentem dextram. |
[A] | NE NIMIVM CALLIDVM HOC SIT MODO | 1450 |
860 865 870 875 LB 568 881 |
Terentius in Eunucho Vide, ne nimium callidum hoc sit modo. Donatus prouer- bium esse demonstrat, quanquam anceps est lectio, potest enim vtrunque legi: et calidum, et callidum, vt prius illud ad festinatum consilium, alterum ad nimis 439 astutum referatur; siquidem vtraque parum feliciter euenire solent, vel quae nimium calent, id est quae praecipitantius instituuntur, vel quae nimium auda- cibus aguntur dolis. Et sicut, autore apud Titum Liuium Fabio Maximo, teme- ritas non solum stulta, verumetiam infelix plerunque est, ita versutia nonnun- quam ad• summum discrimen adducit. Qui callidum legunt, respicere videntur ad 440 id, quod paulo superius dixerat Chaerea: Nunquam vidi melius consilium dari. Qui calidum legunt [C] per vnicum l, [A] et mea quidem sententia rectius, Grae- cam figuram agnoscunt, quoniam θερμόν illi tum scelestum, tum praeceps et audax facinus vocant. Sic enim Penia in Pluto Aristophanica de senibus, qui rem nouam moliuntur, vt Pluto caeco restituant oculos: Ὦ θερμὸν ἔργον κἀνόσιον, καὶ παράνομον, id est Calidum o facinus et impium•, et nefarium! Interpres exponit θερμόν: παράδοξον, τολμηρόν, εὐκίνητον, id est inauditum, audax et praeceps ac temerarium. Item Sophocles in Antigone: Θερμὴν ἐπὶ ψυχροῖσι καρδίαν ἔχεις, id est In frigidis tibi mens calet negociis. Obiurgatur Antigone, quod nimium auide cuperet sepelire fratrem. [B] Et Plu- tarchus Symposiacon decade quinta significat ζωρότερον quibusdam significare τὸ θερμόν, vt Achilles apud Homerum iubens Patroclum miscere ζωρότερον exe- gerit celeritatem ministerii. Quemadmodum nos quoque, inquit, sapenumero iube- mus mini|stris θερμότερον ἅπτεσθαι τῆς διακονίας, id est calidius ac celerius adire ministerium. |
[A] | NE GLADIVM TOLLAS, MVLIER | 1451 |
885 890 |
Μὴ μάχαιραν αἶρε•, θῆλυ, id est Ne machaeram tolle•, mulier, [G] hemistichium est carminis trochaici•: [A] 'Ne suscipias negocii molem, cum nequeas auxiliari'. Virorum enim est ἀμύνασθαι περὶ πάτρης, vt inquit Homerus. Potest et in hunc trahi sensum: 'Ne spem ostendas, quam praestare non possis. Ne mineris aut ne lacessas inimicum, cum lacessitum non queas profligare'. Bru- tus notat Ciceronem, quod Antonium [C] concionibus suis [A] iritaret, quem iri- tatum non potuerit comprimere, hoc est gladium tolleret mulier. |
[A] | NEC SIBI, NEC ALIIS VTILIS | 1452 |
895 900 905 910 915 920 |
Qui prorsus inutiles sunt et fruges consumere nati, schemate prouerbiali nec sibi, nec aliis vtiles dicuntur. M. Tullius in libris Officiorum: Quamobrem, vt ante dixi, contemnuntur ii, qui nec sibi, nec aliis prosunt, vt dicitur. In quibus nullus labor, nulla cura, nulla industria est. Sumptum est ex nobili illo carmine Hesiodi, ex opere, quod inscribitur Ἔργα καὶ Ἡμέραι, quod subinde citat Aristoteles: Οὗτος μὲν πανάριστος, ὃς αὑτῷ πάντα νοήσει, Φρασσάμενος, τά τ᾿ ἔπειτα καὶ ἐς τέλος ἦσιν ἀμείνω. Ἐσθλὸς δ᾿ αὖ κἀκεῖνος, ὃς εὖ εἰπόντι πίθηται. Ὃς δέ κε μήθ᾿ αὑτῷ νοέῃ, μήτ᾿ ἄλλου ἀκούων 441 Ἐν θυμῷ• βάλληται, ὅδ᾿• αὖτ᾿ ἀχρήιος ἀνήρ, id est Omnia qui per se saptat, longe optimus ille est, Multo ante expendens, quae nam sint optima factu. Is tamen et frugi est, qui paret recta monenti•. At qui nec per se sapiat, neque mente reponat Ex aliis audita, vir vndique inutilis hic est. Horum carminum sententiam T. Liuius sane quam eleganter et commode reddi- dit: Saepe ego, inquit•, audiui, milites, eum primum esse virum, qui ipse consulat, quid in rem sit; secundum eum, qui bene monenti obediat; qui nec ipse consulere, nec alten parere scit, eum extremi ingenii esse. [B] Huius generis haud paueos videas mortales, qui eum ipsi ob mentis inopiam nequeant dispicere, quid facto sit opus, dictu tamen mirum, quam sint praefracti quamque non admittant alie- num consilium, videlicet asinum illum Horatianum referentes, qui eum nec viam nosset, nec duci pareret, in rupem praeceps datus est. [A] Hesiodi• carmen Zenon, 442 teste Diogene, sic inuertit: Κεῖνος μὲν πανάριστος, ὃς εὖ εἰπόντι πίθηται. Ἐσθλὸς δ᾿ αὖ κἀκεῖνος, ὃς αὐτὸς πάντα νοήσει, [B] id est Optimus ille quidem, qui paret recta monenti. Rursus at ille bonus, qui per sese omnia nouit, [A] videlicet anteponens eum, qui bene pareret, ei, qui bene saperet: huic enim intelligentiam duntaxat adesse, illi vero etiam vsum et exercitationem•. |
[A] | NEQVE COMPLVITVR, NEQVE SOLE ADVRITVR | 1453 |
925 930 |
Οὔθ᾿ ὕεται, οὔτε ἡλιοῦται, id est Neque compluitur, neque sole aduritur, de eo dici solitum, qui procul ab omni incommoditate semotus vitam ageret. Cui contra- rium illud Horatianum: sudauit et alsit, et pulueris et solis, et coelestis aquae patiens latus. Negociatores, milites, athletae, nautae atque id genus homines soli ferendo et imbribus tolerandis assuescant oportet. Qui domi molliter viuit, ab his• malis abest. Quamobrem in hominem delicatum et ad labores ferendos inha- bilem quadrabit. Aristophanes in Ranis Bacchi molliciem notans: Καὶ μήτε θερμήν, μήτ᾿ ἄγαν ψυχρὰν φράσῃς, id est Nec aestuosam, nec nimis cedo frigidam. Refertur a Zenodoto prouerbium. | |
LB 569 | [A] | SIMIARVM PVLCHERRIMA DEFORMIS EST | 1454 |
935 |
Τῶν• πιθήκων εὐμορφότατος δύσμορφός ἐστι, id est Simiarum pulcherrima defor- mis, recte dicetur de his•, quae ipso genere sunt vitiosa neque prorsus conferenda cum vel extremis eorum, quae sunt in honestorum ordine: veluti si quis dicat lenonem integerrimum esse periurum aut honestissimum histrionem infamem, aut optimum Meuii carmen malum esse. Citatur a Platone et ad Heraclitum autorem refertur. |
940 | [A] | QVAERENS OBSONIVM VESTEM PERDIDI | 1455 |
945 |
Ζητῶν γὰρ ὄψον θοἰμάτιον ἀπώλεσα, id est Obsonium dum quaero, vestem perdidi, vbi res pessime cadit aut cum pusilla quaedam captantes maiora perdimus. Refer- tur a Suida et ab aliis; nec indicant, vnde sit natum. Quanquam obscurum non est ab euentu profectum esse, [C] quo fur quispiam, dum studet cibum tollere, comprehensus vix pallio quoque reiecto effugit. [A] Allusit ad hoc prouerbium Aristophanes: Διὰ ταῦτα δὴ καὶ θοἰμάτιον ἀπώλεσας, id est 443 Ob haec tibi vestis quoque periit insuper. |
950 | [A] | CITIVS ELEPHANTVM SVB ALA CELES• | 1456 |
955 |
Lucianus in indoctum: Θᾶττον ἂν πέντε ἐλέφαντας ὑπὸ μάλης κρύψειας ἢ ἕνα κίναιδον, id est Citius quinque elephantos sub ala tegas quam vnum cinaedum, de iis, quae dissimulari nullo pacto possunt, quin notis aliquibus prodant animi morbum. Est autem figura prouerbialis in hyperbole, cui cognatum illud apud M. Tullium ex Ennio, libro De oratore secundo: Flammam a sapiente facilius in ore ardente opprimi, quam vt bona dicta teneat. |
[A] | FELIX CORINTHVS, AT EGO SIM TENEATES | 4441457 |
960 965 970 |
Εὐδαίμων γε Κόρινθος, ἐγὼ δ᾿ εἴην Τενεάτης, id est Fortunata Corinthus, at ipse siem Teneates. Tenea vicus quidam haud procul a Corintho, nemorosus et amoenus. Porro Corinthiorum opulentia insignis fuit. Strabo [G] libro octauo• [A] scribit hunc versum oraculo proditum fuisse [G] cuidam Asiano consulenti, num praestaret Corinthum demigrare•. [A] Vnde videtur, sicut alia pleraque, in vulgi sermonem abiisse atque adeo refertur in catalogo Graecanicorum adagiorum. Tempestiuum fuerit hoc vti, quoties in contentione duorum non inficiabimur alterum per se praestantius, verum alterum magis arridere placereque animo nostro: veluti si quis dicat: 'Equidem fateor iuris scientiam et ad rem, et ad famam comparandam magis idoneam, quam sit poetica, verum Εὐδαίμων γε Κόρινθος, ἐγὼ δ᾿ εἴην Τενεάτης. [G] Sit illud melius aut vtilius, hoc animo meo gratius. Strabo admonet a qui- busdam pro Τενεάτης perperam legi Τεγεάτης. Nam Tegea ciuitas est Arcadiae•. |
[A] | ASINVS IN PALEAS | 1458 |
975 980 985 |
Ὄνος εἰς ἄχυρα, id est Asinus in paleas, subaudiendum 'incidit', dici solitum, vbi cuipiam fortuna lautior praeter spem obtigerit aut nactus forte fuerit aliquis, quo vel praecipue gaudeat: veluti si quem ostreorum auidum videas affatim vescen- tem illis, non importune dixeris: Ὄνος εἰς ἄχυρα, id est Asinus in paleas. [C] In fragmentis secundi libri Dipnosophistarum citatur hic senarius ex Philemonis comoediis: Ὄνος βαδίζεις εἰς ἄχυρα τραγημάτων, id est Iam vadis asinus in paleas tragematum. [A] Iucundius fiet, si longius transferas: puta si quis cupienter legat poetam, quo peculiariter delectetur. [B] Conueniet et in hunc vsum, vbi quis inscitia rem contaminat: veluti si barbarus et illiteratus bonum autorem malis commentariis inquinet, [C] quemadmodum Thomas ac Nicolaus suis glossematis et Passauan- tius• aeque insulsis additionibus eximium opus De ciuitate Dei conspurcarunt. [B] Gaudet enim asinus volutatione et omnia confundit hac lasciuia. Quod indi- cat Apuleius quoque, cum horti areolas omnes volutationibus corporis a se turbatas scribit. [A] Adagium ab euentu natum esse nemo non videt. |
[A] | ALIA VOCE PSITTACVS, ALIA COTVRNIX LOQVITVR | 1459 |
990
LB 570 995 |
Prouerbiali schemate dixit Martialis in clancularium quendam poetam, qui cor- niculam Aesopicam referens | suos ineptos versiculos nomine Martialis in vulgus spargebat, ratus futurum, vt titulo decepti lectores Martialis esse crederent: Credis hoc, Prisce, 445 Voce vt loquatur psittacus coturnicis? Conueniet in musicos aut poetas longe dispari stilo longeque dissimili facultate. Psittacus inter aues proxime voces humanas exprimit. Coturnices pugnaces magis quam loquaces. Vnde Ouidius in Epitaphio psittaci: Ecce coturnices inter sua praelia viuunt. 446 |
[A] | CALVVS COMATVS | 1460 |
1000
5 |
Caluus comatus apud eundem Martialem, haud dubie figura prouerbiali: Caluo turpius est nihil comato. [E] Rursum idem: Caluus cum fueris, eris comatus. [A] Apte dicetur in eum, qui• veris bonis nudus asciticiis se venditat: veluti si quis indoctus aliena pro suis aederet, [B] aut si quis dissimulet esse se, quod est, veluti si senex [C] assuto galericulo aut tinctis capillis [B] affectet videri iuuenis; si deformis [C] adhibito fuco [B] velit haberi formosa•. |
[A] | PRIMVM AEGINA PVEROS OPTIMOS ALIT | 1461 |
10 c11-13 a14-23 15 c16-18 20 c20-23 25 |
Τὰ πρῶτ᾿ ἀρίστους παῖδας Αἴγιν᾿ ἐκτρέφει, id est Aegina primitus optimos pueros alit, de re quapiam, quae melioribus initiis coepta paulatim ad deterius delabitur, vt pleraque mortalium faciunt. Exortum adagium ob Achillem, Patroclum, Aiacem, Neoptolemum•, [B] quod hi virtute praecelluerint, cum essent Aeginetae•. [G] Concinit his Strabo libro octauo ostendens ex hac insula profectum Aeacum cum sua posteritate (nam Stephanus insulae nomen inditum putat ab Aegina, Aeaci matre); eandem aliquando maris imperium tenuisse, quae ne cum Atheniensibus quidem in nauali ad Salaminem proelio de principatu certare dubitauerit, quum Persae Graeciam inuaderent. Huius meminit etiam Homerus. Est autem Cycla- dum nobilissima, quae diu dicta fuit Oenone, vt indicat idem Strabo et Stepha- nus. Ob laborum autem tolerantiam et industriam frugalitatemque dictis sunt Aeginetae Myrmidones. Quum enim haberent terram superne lapidosam, inferne frumentis idoneam, fodientes in cauernis habitare visi sunt formicarum more et asportandis lapidibus quodammodo eius animantis industriam repraesentare. [B] Deinde, labente morum integritate, male coeperunt audire Aeginetae•, id quod prouerbiis aliquot• testatum est, [G] quorum est illud: Aeginenses neque tertii, neque quarti, vt dictum est in prouerbio de Megarensibus•. [A] Non dissimile illi: Quondam fuerunt strennui Milesii. |
[A] | IRRISIBILIS LAPIS | 1462 |
30 35 |
Ἀγέλαστος πέτρα, id est irrisibile saxum, de re vehementer acerba tristique. Ostendebatur olim saxum quoddam in Attica, in quo ferebatur consedisse Ceres, cum relicto coelo succensis facibus Proserpinam a Plutone raptam quaereret. Porro cum Eleusinem peruenisset, ibi tristis in saxo quodam insedit, quod ob eam ipsam causam Ἀγέλαστον appellabant. Autor Zenodotus. Quadrabit in seue- 447 ros ac tetricos, quosque vocant ἀγέλαστους, quorum in numero Socratem ponit Plinius, Periclem Aristides. Neque perperam accommodabitur ad rem magnopere molestam. |
[A] | AGAMEMNONIS HOSTIA | 1463 |
40 a43-45 45 |
Ἀγαμέμνονος θυσία, id est Agamemnonis victima, quondam in duros et persuasu difficiles dicebatur. Inde natum, quod Agamemnone rem diuinam in Troia fac- turo bos effugerit vixque multo negocio comprehensus reductus est. [G] Tantum Zenodotus•. [A] Quadrabit etiam in eos, qui nolentes• et adacti quippiam agunt. Olim in sacris spectabatur, vt hostia lenis ac volens adstaret. Quod si refracto 448 fune profugisset, infaustum omen habebatur. [G] Mihi videtur et huc posse referri, quod Agamemnon in Aulide filiam Iphigeniam sacrificauit, sed admodum inuitus. Recensetur a Zenodoto. | |
LB 571 | [A] | MACTATA HOSTIA LENIOR | 1464 |
50 |
Mactata hostia lenior prouerbiali figura dixit Horatius in Odis: Mactata veniet lenior hostia. De spontaneis ac mansuetis. Sumptum est a sacrificiis, in quibus explorabatur hostia ducto per frontem cultro idque 'mactare' vocabant. [C] Vnde qui spectata sunt virtute, eos mactos virtute vocant. |
[A] | EXIGVVM MALVM INGENS BONVM | 1465 |
55 60 |
Μικρὸν κακὸν μέγ᾿ ἀγαθόν, id est Pusillum malum ingens bonum. Admonet ada- gium ex paululo incommodi laboreque exiguo summa maximaque commoda colligi. Refertur a Diogeniano. Non discrepat hinc Musonii sententia, quam commemorat Aulus Gellius libro decimo sexto, capite primo: Ἄν τι πράξῃς καλὸν μετὰ πόνου, ὁ μὲν πόνος οἴχεται, τὸ δὲ καλὸν μένει. Ἄν τι ποίησῃς αἰσχρὸν μεθ᾿ ἡδονῆς, τὸ μὲν ἡδὺ οἴχεται, τὸ δὲ αἰσχρὸν μένει, id est Si quid feceris honestum cum labore, labor abit•, honestum manet. Si quid feceris turpe cum voluptate, voluptas abit, turpitudo manet. Eandem sententiam Cato minus quidem modulate minusque rotunde, sed tamen fideliter extulit ad hunc modum: Cogitate cum ani- mis vestris: si quid per laborem recte feceritis, labor ille a vobis cito recedet, bene- factum a vobis, dum viuetis, non abscedet. Sed si qua per voluptatem nequiter fece- ritis, voluptas cito abibit, nequiter factum illud apud vos semper manebit. |
65 | [A] | ATTICI ELEVSINIA | 1466 |
c68-70 70 |
Ἀττικοὶ Ἐλευσίνια, id est Attici Eleusinia, subaudiendum καθ᾿ ἑαυτούς, id est 'inter sese'. Duris apud Zenodotum ait paroemiam vsurpari solitam, si quando conuenissent inter sese aliqui secreto de re quapiam arcana tractantes. Ducta metaphora a mysteriis sacrorum Eleusiniorum, quae in honorem Cereris ageban- tur apud Eleusim summa religione mysticisque ceremoniis, a quibus arcebantur prophani. Capital autem erat ex his mysteriis quicquam in vulgus efferre. Cuius- modi videntur fuisse apud Romanos sacra Bonae Deae, quam eandem C. Bassus apud Lactantium Fatuam appellatam tradidit. Nam haec et noctu, et in operto fiebant, et exclusis maribus. |
75 | [A] | HERMIONIS VICE | 1467 |
80 |
Ἀνθ᾿ Ἑρμίονος, id est Hermionis vice, addendum ex vsu sententiae verbum, quod eam expleat, puta 'fuero tibi' aut 'mea domus', aut 'haec vrbs• erit vobis', aut aliud 449 simile quippiam. Valet autem perinde, quasi dicas 'Loco asyli tibi fuero vel instar arae, quae te tutum reddat'. Est Hermione templum in Peloponeso•, sacrum Cereri ac Proserpinae, ad quod qui confugerint, tuti sunt propter loci religionem. Zenodotus Aristophanem citat in Babyloniis, qui huius adagii fecerit mentionem. Effertur bifariam ea vox: Ἕρμιον et Ἑρμιόνα, vt ἀπὸ τῆς κάλυκος καλύκη. Autor Stephanus. |
[A] | ANTRONIVS ASINVS | 4501468 |
85
90 LB 572 |
Ἀντρώνιος ὄνος, id est Antronius asinus, olim dicebatur, qui deformi praegran- dique mole corporis esset, caeterum ingenio stupido bardoque. Antron autem ciuitas erat Thessaliae, nomen inde sortita, quod cauernis et specubus abundaret. Illic aiunt asinos insigni magnitudine quondam fuisse, vnde prouerbium incre- buit. Autores Stephanus et Suidas. [G] Attingit prouerbium et Homeri scholiastes in Iliados β•. [A] Extat et hodie iocus vulgaris in homines magno corpore, quasi ii parum sapiant quasique natura sic paria facere gaudeat, vt, quod corporis addi- derit moli, detrahat ingenio. Tra|ditur a nonnullis apud Antronios ingentes repe- riri molares lapides, [B] quorum qui substernuntur, ob segniciem et quietem [A] ὄνους• vocant Graeci. Lapidem autem vocamus stupidum et amentem. |
95 | [A] | VENTORVM STATIONES | 1469 |
c98-100 100 105 110 c112-114 115 120 c120-122 |
Ἀνέμων στάσεις, id est ventorum stationes, de rebus multo vsu obseruatis perspec- tisque. Apparet paroemiam integre sic esse pronunciandum: Ἀνέμων στάσεις γινώσκουσιν• οἱ ἐγχώριοι, id est Ventorum stationes norunt indigenae. Sunt enim plerisque regionibus sui quidam venti, quorum naturam optime norunt incolae regionis illis obnoxiae•, [B] qualis est Atheniensibus Scyron, paulum ab Argeste• deflexus, reliquae Graeciae ignotus; Narbonensi Galliae Circius, a turbine et verti- gine sic appellatus, siue Certius, vt vocat Cato, ventus apud illos clarissimus nec vlli violentia inferior. Idem non modo in reliquis coeli partibus ignotus, sed ne Vien- nam• quidem, eiusdem prouinciae vrbem, attingens. At Auster in Aegyptum non penetrat, vt autor est apud Plinium Fabianus. Iapyx Apulis est familiaris et Ata- bulus Apuliae certis montibus notus ac pestilens, vnde et vocabulum inditum. Sunt et alii permulti cuiusque regionis indigenae, vt apud Gellium testatur Fauo- rinus. Ad haec est nonnullis alia aliis regionibus vis ac natura. Nam vt testatur in Problematis Aristoteles, Hellespontias, qui idem Scyron vocatur, Atticae terrae insulisque vicinis imbrem• adfert, Aquilo Hellesponto ac Cyrenae, Auster• Lesbo. Atque hic, cum apud alios sit tepidus et pluuius, Africae frigidus est et serenus, vbi rursus Aquilo pluuius, autore Plinio. Etesiae, quae et statis anni temporibus oriuntur, et certis horis diei spirant et conquiescunt, in Hispania et Asia flant ab oriente, in Ponto ab Aquilone, in reliquis mundi partibus a meridie. [A] Suidas haec verba refert, incertum, vnde sumpta: Ἐγχώριοι γὰρ οὐ μόνον τὰς τῶν ἀνέμων στάσεις, κατὰ τὴν παροιμίαν, ἀλλὰ καὶ τὰ τῶν ἐγχωρίων ἀνθρώπων ἤθη κάλλιστα γιγνώσκουσιν•, hoc est Indigenae enim non solum ventorum stationes, iuxta prouerbium, verumetiam indigenarum hominum mores pulcherrime norunt•. Licebit in hunc vsum trahere, vt dicas suae cuique gentis ingenium esse cogni- tum, suos cuique familiares esse notissimos, [C] suam cuique vxorem maxime esse cognitam, [A] suam cuique notam artem, in qua sit quam diutissime versatus. |
[A] | VENTI CAMPVS | 4511470 |
125 130 135 140 |
Ἀνέμου πεδίον, id est venti campus, in hominem instabilem, leuem et inconstan- tem dicebatur. Refertur a Diogeniano. Nam in planicie venti liberius huc atque illuc diuagantur, nullo coherciti obstaculo. [G] Et Homerus subinde vana vocat 452 ἀνεμώλια. Et ὑπηνέμια dicuntur, quae solida non sunt, sed subuentanea•. Denique instabiles ventosos dicimus. Horat.: Romae Tibur amo ventosus, Tibure Romam. Idem: Non ego ventosae venor suffragia plebis. Postremo domum vndique perflabilem non illepide dixeris ἀνέμων πεδίον. [E] Pindarus Olympiorum hymno ii. varias rerum humanarum vices eleganter expressit: Ῥοαὶ δ᾿ ἄλλοτ᾿ ἄλλαι / εὐθυμιῶν τε μέτα καὶ πόνων εἰς ἄνδρας ἔβαν, <id est•> Nunc alii, nunc alii fltcxus et cum tranquillitate, et cum laboribus in homines venere. Hoc translatum videri potest et ab aestuariis maris reciprocationibus. Cae- terum in encomio septimo sententiam eandem extulit metaphora sumpta a ventis, qui non semper spirant iidem: Ἐν δὲ μιᾷ μοίρᾳ χρόνου / ἀλλοτ᾿ ἄλλαι διαιθύσσοισιν• αὖραι, <id est> In vna parte temporis nunc hae, nunc aliae discurrunt aurae. Rursus hymno duodecimo idem effert metaphora sumpta a tesseris: Πολλὰ δἐ ἀνθρώποις παρὰ γνώμαν ἔπεσαν, / ἐμπαλιν μὲν τέρψιος, οἱ δ᾿ ἀνιαραῖς / ἀντι- κύρσαντες ζάλαις, ἐσλόν βαθὺ πήματος χρόνῳ. | |
LB 573 | [A] | VBI CERVI ABIICIVNT CORNVA | 1471 |
c144-146 145 150 155 160 165 170 175 |
Ὅπου αἱ ἔλαφοι τὰ κέρατα ἀποβάλλουσιν, id est Vbi cerui cornua abiiciunt. Hoc adagio significabant velut αἰνιγματικῶς quempiam in negocio difficili versari, siquidem cerui cornua deposituri secedunt in loca aspera atque inaccessa. Conue- niet et in eos, qui a communi hominum conuictu subducunt sese, Timonem illum Atheniensem ob id ipsum μισάνθρωπον appellatum imitantes. Quadrabit item, vbi locum vehementer abditum abstrusumque signiflcabimus. Postremo quod innuemus nusquam inueniri, illic esse dicemus, vbi cerui cornua abiiciunt, vt quemadmodum ad Graecas Calendas de tempore, itidem hoc de loco dicatur, veluti si quis dicat ad hunc modum: 'Vbi gestum est illud• praeclarum facinus, quod iactas? Illic, opinor, ὅπου αἱ ἔλαφοι τὰ κέρατα ἀποβάλλουσιν'. Plinius libro octauo, capite tricesimosecundo, de ceruis cornua mutantibus scribit in hunc modum: Cornua mares habent solique animalium omnibus annis, stato• veris tem- pore, amittunt. Ideo sub ipsam diem quam maxime inuia petunt. Latent amissis, velut inermes, sed et ipsi bono suo inuidentes. Dextrum cornu negant inueniri, ceu medicamento aliquo praeditum•. Idque mirabilius fatendum est, cum et in viuariis mutent omnibus annis. Defodi ab iis putant. Hactenus ille. Meminit huiusce prouerbii et Aristoteles libro De natura animantium nono, cuius verba non pige- bit adscribere: Ἔτι δὲ ὁ ἄρρην, ὅταν γένηται παχύς, γίνεται• δὲ σφόδρα πίων ὀπώρης οὔσης, οὐδαμοῦ ποιεῖ ἑαυτὸν φανερόν, ἀλλ᾿ ἐκτοπίζει, ὡς διὰ τὴν παχύτητα εὐάλωτος ὤν. Ἀποβάλλουσι δὲ καὶ τὰ κέρατα ἐν τόποις χαλεποῖς καὶ δυσεξεύρε- τοις, ὅθεν καὶ ἡ παροιμία γέγονεν· 'Οὗ αἱ• ἔλαφοι τὰ κέρατα ἀποβάλλουσι'. Ὥσπερ γὰρ ὅπλα ἀποβεβληκυῖαι, φυλάττονται, ὁρᾶσθαι. Λέγεται δέ, ὡς τὸ ἀρίστερον κέρας 453 οὐδείσπω ἑώρακεν, ἀποκρύπτειν γὰρ αὐτό, ὡς ἔχον τινὰ φαρμακείαν, id est Praete- rea mas, posteaquam pinguerit, pinguescit autem admodum idque autumno, nequa- quam sese conspiciendum praebet, verum secedit e medio, quippe qui propter corpu- lentiam tum facile capi possit. Ad haec abiiciunt et cornua locis asperis inuentuque difficillimis, vndeprouerbium etiam natum est: 'Vbi cerui abiiciunt cornua'. Nam vt iam• armis suis exuti•, cauent, ne conspiciantur. Aiunt sinistrum cornu a nemine adhuc visum esse. Abdere enim illud ceruos, tanquam remedium aliquod in se habeat. [B] Quanquam Plutarchus in commentario De Pythiis oraculis oratione prosa redditis ostendit hoc oraculum aeditum fuisse de Procle tyranno, vt illi 454 fugere ac migrare liceret eo, vbi cerui cornu abiiciunt, significante deo, vt defode- retur et e medio prorsus tolleretur. Idem meminit adagii Symposiacon decade septima, problemate secundo. |
[A] | VERBERARE LAPIDEM | 1472 |
180 |
Planesium meretrix apud Plautum amatorem admonens, ne seruum, qui iam ad plagas obduruerat occallueratque, pulset, manui potius quam illi nociturus, Noli, inquit, amabo, verberare lapidem, ne laedas manum. Apte dicetur, vbi quis obiurgat incastigabilem [G] aut docet indocilem, [A] aut inanem operam sumit in re quacunque. |
[A] | INESCARE HOMINES | 1473 |
185
190 195 LB 574 200 |
Prouerbiali metaphora dixit Terentius in Adelphis: Abi, nunquam rem facies. Nescis inescare homines, Sannio. Ducta est ab iis, qui praefixo aeri cibo pisces illiciunt. Apposite vero dictum est lenoni, cuius artis est primum huiusmodi velut escis illectare iuuenes, vt postea totos deuoret. Et escam per translationem appellant illecebram illam, quae trahit in fraudem. Vnde Plato, quemadmodum in Catone maiore testatur Cicero, [C] τὴν ἡδονήν δέλεαρ κακῶν, hoc est [A] voluptatem malorum escam dicit•, quod ea videlicet homines capiantur vt hamo pisces. Graeci simplici item• verbo meta- phoram efferunt: δελεάζειν, τὸ δελέατι θηρεύειν, id est esca captare. [H] Aristo- phanes in Equitibus: Cleoni obiicienti, quod facile populum sibi conciliasset blandiciis, respondet Alantopola: Καὶ σὺ γὰρ αὐτὸν• πολὺ μικροτέρων τούτων δελεάτεσσιν εἷλες, recriminans, quod ipse abiectius blandiendo populum inescasset. [G] Accedet non parum gratiae, si deflectatur in bonam partem, tum ad res animi: veluti | si quis dicat puerorum animos gloriae quibusdam illecebris aut blandimentis ad amorem studiorum inescandos, principum ingenia laudibus ad amorem virtutis ines- canda. |
[A] | VORARE HAMVM | 1474 |
205 210 215 |
Neque minus elegans illud• in Curculione: Meus est, hamum vorat, de lenone, cui fraus intendebatur, epistolam, qua decipiendus erat, lecturiente. Lucianus: κατα- πιεῖν τὸ ἄγκυστρον. Item apud Horatium in Epistolis•: Occultum visus• decurrere piscis ad hamum. Idem Plautus in Bacchidibus eandem sententiam simili extulit metaphora: 455 Nunc ab transenna hic turdus lumbricum petit. Alterum a piscantibus, alterum ab aucupio ductum est. Nos item in epigrammate quodam ad hanc paroemiam sic allusimus: Non stulti• vsque adeo sumus futuri, vt Gustatum toties voremus hamum, Vnco plus semel aere sauciati. Vel sero sapiemus et nocentem 456 Tandem carpere desinemus escam. |
[A] | VVLCANVS TIBI VATICINATVS EST | 1475 |
220 |
Ἀφθάς σοι λελάληκεν, id est Vulcanus tibi vaticinatus est, refertur a Suida. Suspi- cor dictum, vbi quis crederet se rem habere certam, velut ex oraculo auditam. Φθάς apud Memphiticos Vulcanus dicitur•, vnde literulae accessione Ἀφθάς, velut στάχυς, ἄσταχυς. |
[A] | CANTILENAM EANDEM CANIS | 1476 |
225 230 235 |
Τὸ αὐτὸ ᾄδεις ᾆσμα, id est Cantilenam eandem canis, de eo, qui molestus est sae- pius eadem inculcans. Nihil enim odiosius, quam quod semper idem est. Dorio leno in Phormione Terentiana: Cantilenam eandem canis, et Mirabar, si quid adferres• noui. Familiare poetis est nuncium cantilenam appellare. Euripides in Ione: Τίς ἥδε Μοῦσα; χὠ φόβος τίνων πέρι; id est Quae cantio haec quibusue• de rebus metus? Idem in Hecuba: Ἥξει τι μέλος γοερὸν γοεραῖς, id est Aliqua accedet cantio tristis Tristibus. Sumptum est a cantoribus, qui si quando diutius eandem occinant cantionem, taedium adferunt auribus; proinde periti subinde variant carminis genus, quo satietatem deuitent. |
[A] | CALIGARE IN SOLE | 1477 |
240 245 |
Apud Quintilianum legitur vt eleganter, ita et prouerbialiter dictum: caligare in sole, pro eo, quod est 'in re clarissima caecutire'. Idque solet accidere vitiosis ocu- lis, qui nihil vident in luce quam maxime perspicua, videlicet sensum debilem obruente vi splendoris. Idem euenit noctuis et lusciosis, nam iis lumen pro tene- bris est. Non inuenuste torquebitur in istos, qui velut obscurum causantur quic- quid eruditum fuerit. Quibus tenebricosa est vel Ciceronis oratio, noctem enim in oculis circumferunt, quemadmodum apud Senecam Portius dicebat quendam spinas in pedibus habere, cum se per spinas ingredi quereretur, [C] videlicet inge- nii vitium in argumentum conferens: [A] At pedes, inquit, tui spinas habent, non locus. Itidem isti noctem, qua se praedicant offendi in bonis autoribus, in oculis secum adferunt, non in libris reperiunt. |
[A] | BOS ADVERSVS SEIPSVM PVLVEREM MOVET | 4571478 |
250 255 |
Βοῦς ἐφ᾿ ἑαυτῷ κονιεῖται, id est Bos aduersus seipsum puluerem mouet [B] (siue festinat), [A] vbi quis ad suum ipsius malum volens lubensque ducitur. Nam boues, vt sunt mansueti, facile se praebent vinciendos neque grauatim obtem- perant iugo. Κονιεῖν enim Graecis significat festinandi studio ciere puluerem. Quidam accommodant in eos, qui prudentes ac scientes semet in praeuisum periculum iniiciunt, bouis in morem, qui sibi patitur iniici vincula, quibus ad 458 caedem ducatur. Refertur a Zenodoto. |
[A] | TRAGICVS REX | 1479 |
LB 575 260 c260-261 |
Τραγικὸς βασιλεύς, id est tragicus rex, dici potest [F] vel fastuosus ac turgidus, [A] vel qui nomine duntaxat rex sit, caeterum viribus parum polleat, quemadmo- dum Gallico prouerbio chartaceum regem appellant [C] τὸν αὐτοκράτορα, ceu titulo regem verius quam opibus aut ditione. [A] Dionysius Pheraeum•, quod decem menses potitus imperio mox vita decesserit, τραγικὸν βασιλέα dixit. Nam in tragoediis tantisper durat imperium, dum fabula peragatur. Tum deposita per- sona, qui paulo ante fuerat Agamemnon aut etiam Iupiter, tressis homuntio dis- cedit domum. |
265 | [A] | CONTRA RETIARIVM FERVLA | 1480 |
270 c274-276 275 |
Martialis in epistolari quadam praefatione: Denique videas, an te delectet contra retiarium ferula, id est 'an id faciendum tibi putes, quod nemo non damnet atque exibilet'. Domitius Calderinus interpres admonet subesse prouerbium dici soli- tum in eos, qui infirmo praesidio contra maxime instructum pugnarent. Quan- quam idem paulo post alio delabitur•, nempe huc: gladiatores olim, si minus pla- cuissent, ferula caesos eiici solere. Huic finitimum est illud Gellianum libro Noctium primo, capite ii.: An non contra istum baculum moueas? Heus homo, quid mecum tibi? Itaque ferulam aut baculum mouere contra quempiam est refragari et• insolentius repellere sententiam. Est autem ferula ligni genus, quo quondam pueri caedebantur atque item milites, si quid contra disciplinam facere videren- tur. Opinor idem factitare• solere in ludis gladiatoriis huiusmodi certaminibus praefectos. |
[A] | MVLIER IMPERATOR ET MVLIER MILES | 1481 |
280 285 290 a291-294 a294-298 295 |
Γυνὴ στρατηγεῖ καὶ γυνὴ στρατεύεται, id est Et foemina dux est, foemina aeque miles est•, [B] senarius est prouerbialis, [A] quoties totum negocium ignauis commissum est, cumque et ii, qui praesunt, et ii, qui parent, pariter sunt formidolosi. [G] Apud Athenaeum libro tertio citatur Alexis in fabula, cui titulus Γυναικοστρατία•. [A] Natura foeminam in hoc finxit, non vt imperet, sed vt pareat, vel Graeco ver- siculo teste: Γυναικὶ δ᾿ ἄρχειν οὐ δίδωσιν ἡ φύσις, id est Natura non dedit imperare foeminis. [B] Etenim quod in homine ratio et affectus, id in vita vir et mulier ac iuxta Moysen Demiurgus ille foeminam viro subiecit. [A] Tametsi Plato non omnino arcet mulierum genus ab administranda repub., si qua modo reperiatur idonea. 459 [G] Tacite videtur huc allusisse Aeschines contra Timarchum: Κατιδὼν γὰρ οἰκίαν πλουσίαν καὶ οὐκ εὐνομουμένην, ἧς ἡγεμὼν μὲν ἦν γυνὴ μέγα φρονοῦσα καὶ νοῦν 460 οὐκ ἔχουσα, id est Quum vidisset domum opulentam mahque gubernatam, cuius dux erat mulier superba et excors. Iucundior erit sententia, quoties longius deflec- tetur: veluti si quis autorem ac praecipuum Peripateticae philosophiae ducem appellet Tartaretum. Ita Vergilius•: Tanti dux foemina facti. Et in Actis apostolicis Paulus dux verbi dicitur. Sic Galenus alicubi Aristotelem appellat τοῦ λόγου πατέρα, quod ab ipso profecta esset sententia. |
[A] | TRVTINA IVSTIVS | 1482 |
300
a304-306 305 310 |
Δικαιότερον σταχάνης, id est iustius trutina, Doricum prouerbium de iis, qui insi- gni incorruptaque sunt aequitate. Dores enim την τρυτάνην, id est trutinam, σταχάνην vocant. Est autem id librae genus, quo vel minutissimum ponderis momentum sentitur dignosciturque. Latini quoque exactam aequalitatem aequi- librium appellant. [F] Vnde et aequa lance fieri dicitur, quod pari iure fit, citra personarum respectum. Ita Modestinus Pandect. lib. xlii., titulo De re iudicata: Quod et in persona mulieris aequa lance seruari aequitatis suggerit ratio•. [H] Item Iustinianus Cod. lib. v., titulo De naturalibus liberis: Quapropter sancimus in huiusmodi casibus omnis liberos, siue ante dotalia instrumenta aediti• sunt, siue postea, vna eademque lance trutinari. Adsimili figura dixit Nicarchus in epi- grammate: Γέγονεν δ᾿ ὀρθότερος κανόνος, id est Rectior est factus, regula quam vlla siet. |
[A] | STERILIOR AGRIPPO | 1483 |
LB 576 316 |
Ἀκαρπότερος ἀγρίππου, id est sterilior agrippo, Laconicum adagium est de iis, qui extremae sunt pauperta|tis neque quicquam• facultatum possident. Quadrat et in ignauos nulliusque industriae homines. Lacones oleam syluestrem agrippum vocant. [G] Tantum Zenodotus et Suidas•. |
[A] | IOVIS SVFFRAGIVM | 1484 |
320 c322-325 325 |
Διὸς ψῆφος, id est Iouis suffragium, dicebatur sacrum et inuiolatum. Vnde sen- tentiam eius, cuius sit• velut irrefragabilis autoritas, Iouis suffragium recte dixeris; aut per ironiam, vbi quis arrogantius de re quapiam pronunciat, suamque opi- nionem pro lege atque oraculo postulat accipi, subiicietur: Διὸς ψῆφος. Aiunt enim locum, in quo Neptunus et Minerua iudicium peregerunt, vtrius• nomine auspiciisque ciuitas Atheniensium institueretur, Iouis Suffragium appellatum fuisse. Suidas Cratinum citat ex Archilochiis: Ἔνθα Διὸς μεγάλου θῶκος πεσσοί τε καλοῦνται, id est Magni vbi dicuntur tali sedesque Tonantis. Nam et talis olim ferebantur suffiragia, nimirum a sortientibus. 461 |
[A] | IN NERVVM IRE | 4621485 |
330
335 340 345 |
In neruum ire Donatus, aut quisquis is fuit interpres Phormionis Terentianae, demonstrat esse prouerbium pro eo, quod est 'decipere'; sumptam a sagittariis metaphoram, quibus illud euenit interdum, vt dum nimium tendunt arcum, rumpant aut sibi neruum aliquem fatigent•; vt confine sit illi, de quo dictum est alias: Ἀπορρήξομεν τὸ καλώδιον πάνυ τεινόμενον. Dictum est autem in neruum ibit pro• eo, quod est 'in vincula ibit'. Antiquitus enim, qui soluendo non essent, vincti tradebantur creditoribus, donec opera compensarent creditam summam. Veretur enim adulescens amans, vbi• eum in locum traheretur Phormio, vt aut puellam domum ducere cogeretur ex pacto, aut certe pecuniam acceptam renu- merare, ni faciat, vinciendus et iuxta leges corpore luiturus, quod aere non pos- set, sibi magis consulturum illum, vt vel prodat omne commentum, vel vere mulierem abducat. Porro coniicere in neruum et eximere e neruo, pro eo, quod <est•> 'ob aes alienum vinctos abducere' et 'nexos addictosque persoluta pecunia redimere', frequens est apud T. Liuium•. Sed verba Terentii subscribam: At enim non ducet, noui. Caeterum•, Cum argentum repetent, nostra causa scilicet In neruum potius ibit. |
[A] | IPSE SEMET CANIT | 1486 |
350 a354-358 355 |
Αὐτὸς αὑτὸν αὐλεῖ, id est Ipse suimet tibicen est, hoc est 'Ipse, cuiusmodi sit, fac- tis ipsis declarat'. Tibicines enim olim laudes fortium virorum decantabant. Proinde qui recte gestis sibi satis magnam gloriam comparat, quorsum huic necessum est conducere buccinatorem laudum suarum? Adagium in vtramlibet partem poterit applicari, bonam vel malam: 'Nihil huic opus tibicine, qui suis egregie gestis sat illustris est', aut 'Nihil opus huius vitam insectari, satis per se foedam atque infamem'. [G] Conueniet et in illos, qui semetipsos laudant, qui mos est gallis gallinaceis, etiam quum e pugna se proripuerint. Plato in Theae- teto: Φαινόμεθά μοι ἀλεκτρύονος ἀγενοῦς δίκην πρὶν νενικηκέναι ἀποπηδήσαντες ἀπὸ τοῦ λόγου• ᾄδειν, id est Videmur mihi ignaui galli in morem, quum ante victo- riam a sermone resilierimus, canere. |
[A] | IPSE DIXIT | 1487 |
360
365 LB 577 371 375 380 385 390 395 400 a403-407 405 a407-412 410 |
Αὐτὸς ἔφα, id est Ipse dixit, quoties tantam esse cuiuspiam autoritatem significa- mus, vt ea vel citra rationem ad quiduis credendum sufficiat, vt: 'In arcanis lite- ris satis est Αὐτὸς ἔφα, in reliquis non item'. Adagium autem a Pythagora natum, qui quo plus venerationis et autoritatis sibi suisque conciliaret, in dissertationibus dicere solitus est: Αὐτὸς ἔφα, id est Ipse dixit, perinde quasi non sua referret, sed ab oraculo quopiam accepta. Ea vox deinde in vulgarem abiit sermonem. [B] Huiusmodi ferme Suidas. [H] Diogenes Laertius indicat hoc dictum a Pythagora Zacynthio manasse. [B] Quanquam M. Tullius libro De natura deorum primo 464 secus rem narrat: Non enim, inquit, tam autores in disputando quam rationis momenta quaerenda sunt. Quinetiam obest plerunque iis, qui discere volunt, autori- tas eorum, qui se docere profitentur. Desinunt enim | suum iudicium adhibere, id habent ratum, quod ab eo, quem probant, iudicatum vident. Nec vero probare soleo id, quod• de Pythagoricis accepimus, quos ferunt, si quid affirmarent in disputando, cum ex his quaereretur, quare ita esset, respondere solitos: 'Ipse dixit'. 'Ipse' autem erat Pythagoras. Tantum opinio praeiudicata poterat, vt etiam sine ratione valeret auto- ritas. [A] Quintilianus in Institutionibus Nam et inuiti iudices, inquit•, audiunt praesumentem parteis suas nec hoc oratori contingere inter aduersarios, quod Pytha- gorae inter discipulos contigit•, potest, 'Ipse dixit'. Sed istud magis minusue vitiosum est, pro personis dicentium. Allusit horsum et Aristophanes ἐν Νεφέλαις: Φέρε, τίς γὰρ οὗτος, οὑπὶ τῆς κρεμάθρας ἀνήρ; Αὐτός. Τίς αὐτός; Σωκράτης. Τίς Σωκράτης; Ἴθ᾿ αὐτὸς ἀναβόησον αὐτόν μοι, μέγα. Αὐτὸς μὲν οὖν σὺ κάλεσον, οὐ γάρ μοι σχολή, id est Dic age, quis est iste cremathrae insidens homo? Ipse est. Quis ipse? Socrates. Quis Socrates? Abi ipsus ipsum voce magna mihi voca. Quin ipse magis accerse: non mi est ocium. Quod autem dixit ὁ ἐπὶ κρεμάθρας, vt hoc obiter indicem, risus causa nouatum est, cum Socratem intelligi vellet animo suspenso nubes suspicientem. Nam cre- mathra vasculum est pensile, in quo obsoniorum reliquiae consueuerunt reponi. Dicitur autem bifariam: simpliciter aliquoties, sed frequentius per ironiam, veluti si quis Aristotelem ceu oraculum citanti dicat: Αὐτὸς ἔφα, rationem dicti fla- gitans neque contentus simplici scriptoris autoritate. Conueniet etiam, quoties sententiae vel inuidiam, vel defensionem a nobis ad ipsum autorem reiicimus. Iuuenalis: Sic volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas. Melius Horatius: Nullius addictus iurare in verba magistri. Illud admonendum videtur, Αὐτὸς ἔφα in haec paroemia perinde valere, quasi dicas: Dominus dixit, vt Pythagoras ab Aegyptiorum vatibus videatur didicisse figuram hanc prophetis familiarem. Aristophanes in Ranis: Φράσον ταῖς• ὀρχη- στρίσιν, / ὅτι αὐτὸς εἰσέρχομαι, id est Dic saltatricibus meipsum aduenire, [C] hoc est herum, quod is quodammodo et famulis missis aduenire videatur. [A] Item in prophetis arcanis: Ecce ipse adsum, id est dominus et autor. [G] Huc pertinent, quae nobis antea dicta sunt in• prouerbio Infixo• aculeo. Sic Augustinus alicubi recensens opinionem Manichaei, ni fallor, Haec, inquit, Manichaeus dixit atque abiit, notans illum, quod sat haberet dixisse, quum docendum esset, quod dixe- rat. Galenus item libro Περὶ φυσικῶν δυνάμεων primo: Ταῦτα καὶ τὰ τοιαῦτα εἰπών, ἐξαίφνης ἀπταίστῳ καὶ σαφεῖ στόματι τελευτῶν ἀποπηδάσας ἀπῄει, κατα- 465 λιπὼν ἡμᾶς, ὡς μηδὲ πιθανῆς τινος ἀντιλογίας εὐπορῆσαι δυναμένους, id est Haec et his similia loquutus, repente ore nihil cunctante, quasi labi non posset, verbis aper- tis absoluit sermonem moxque proripiens sese abiit, nobis ita relictis, quasi nihil omnino reperire possemus, quod vel probabiliter contra diceremus•. |
[A] | TEIPSVM NON ALENS CANES ALIS | 1488 |
c414-416 415 420 |
Αὑτὸν• οὐ τρέφων κύνας τρέφεις, id est Cum temetipsum non alas, canes alis, in eum dicebatur, qui cum per inopiam sibi, quae sunt ad vitam necessaria, suppeditare• non posset, conaretur aut equos, aut famulos habere domi. Apposite dicetur 466 aduersus istos, quibus cum ob rei familiaris angustiam vix suppetat•, quo vitam sustineant, tamen per ambitionem conantur fastu vestium reliquoque strepitu potentes et opulentos imitari. Breuiter, conueniet in omnes, qui, quae ad volup- tatem aut splendorem pertinent, curant, neglectis his•, quae magis sunt necessaria. Porro necessariis prima debetur cura, dignitati posterior: veluti si quis in erudi- tione comparanda laboret, vitae securus, de qua periclitetur. |
[A] | TERRAE• INTESTINA | 1489 |
LB 578 426 |
Γῆς ἔντερα, id est terrae intestina, dicebantur vilia nulliusque precii. Saxa vero terrae viscera dicuntur. Re|fertur a Diogeniano. [G] Terrae enim intestina sunt saxa, et lapides appellamus homines inutiles•. [A] Simile illi: Ἐτώσιον ἄχθος ἀρούρης, [B] id est Telluris inutile pondus. |
[C] | TENEDIVS TIBICEN | 1490 |
430
|
Τενέδιος αὐλητής, id est Tenedius tibicen, dicebatur testis falsus et calumniator. Hinc natum, quod Philonome tibicinem suum subornauit•, qui testaretur apud Cygnum ipsam a Tenne de stupro fuisse interpellatam ac vi etiam tentatam. Haec ferme Stephanus in Catalogo vrbium. De Tenedo saepe iam dictum est alibi. |
[A] | CYRBES MALORVM | 1491 |
435
c436-438 a439-445 440 445 |
Κύρβεις κακῶν, id est cyrbes malorum, de vehementer improbis et omni facino- rum genere contaminatis. Apud Athenienses tabulae quaedam erant quadrae, in quibus leges descriptae proponebantur, praeterea variae delinquentium poenae. Has illi κύρβεις appellant, apud Lucianum ἄξωνες dicuntur. Non dissimile est illi, quod alibi retulimus: Ἰλιὰς κακῶν, [B] id est Ilias malorum. [G] Simili figura apud Athenaeum libro nono dixit Antiphanes, opinor: Καὶ ταῦτα μέν μοι τῶν κακῶν παροψίδες, id est Et hic malorum mihi catinus extitit. Solent enim in eodem disco varia eduliorum genera apponi, sed quae voluptatem adferant. Quo gratior est tropus deflectens in contrarium, quasi dicas Ilias bonorum. |
[A] | ARIES NVTRICATIONIS MERCEDEM PERSOLVIT | 1492 |
c447-450 450 |
Κριὸς τροφεῖα ἀπέτισεν, id est Aries alituram rependit, citatur ex Menandro. Qua- drat, vbi quis pro benefactis maleficium reponit. Allegoria sumpta est ab eo, quod aries cornibus impetat alueum• aut vas, in quo pabulum apponitur, ipsosque, quorum opera nutritus est aut etiam nutritur•, cornibus incessit. Effer- tur et ad hunc modum prouerbium: κριοῦ διακονία, id est arietis ministerium, pro 468 officio collato• in ingratum, qui beneficium iniuria penset. Huic affine, quod est apud Aristophanem in Vespis: Ἡ χάραξ τὴν ἄμπελον, [B] id est Vallus vitem. |
[A] | DORIO AD PHRYGIVM | 1493 |
455
c455-457 a455-457 460 465 LB 579 470 475 480 485 490 495 500 505 510 515 520 LB 580 525 c526-528 530 |
Ἀπὸ Δωρίου ἐπὶ Φρύγιον, id est a Dorio ad Phrygium, venire dicebatur, qui a vita temperatiore ad luxum sese conuertisset, aut qui a fortuna mediocri se contu- lisset ad maiorem vitae strepitum. Sumpta metaphora a notissimis• illis veterum harmoniarum generibus, in quibus Dorium moderatius, quemadmodum indicat• Suidas [I] referens haec verba ex autore nescio quo: Τὴν δὲ τροφὴν ἐκληρώσατο μετρίαν καὶ ἄθρυπτον, οὔτε κακουργοῦσαν διὰ πενίαν, οὔτε διὰ πλοῦτον βλακεύου- σαν, ἀλλα μέσην καὶ μουσικήν, τὸν Δώριον τρόπον τῆς τύχης ἀληθῶς ἡρμοσμένην, id est Victum autem sortitus erat moderatum, deliciarum expertem, neque sordidum ac molestum ob inopiam, neque ob diuitias dissolutum, sed medium quendam ac modulatum, vere ad Dorium fortunae modum attemperatum. Refert et alium locum suppresso autoris nomine, ni fallor: Οὐ φανοῦμαι στρογγυλών λογάρια, αὐτὰς δὲ τὰς θέσεις τῶν νοημάτων εἰς μέσον τιθέμενος, μόνον οὐ τῆς γλώττης τὸν τόνον ἀπὸ τῆς διαλέξεως εἰς ἐπιστροφήν μεθαρμόσαιμι, ἀπὸ• Δωρίου, φασίν, ἐπὶ Φρύγιον. Quae tametsi difficile est apte vertere, si nescias, quid praecedat aut sequatur, tamen apponam diuinationem meam, donec locus occurrerit: Non | videbor hominum rotunde loquentium verbula, sed ipsos sensus in medium adferens, tantum non ipsius linguae tonum a disputatione ad attentionem adaptauero. Quanquam apud Suidam legitur μόνον εἰ. Ex his verbis apparet Dorium modum fuisse deli- catiorem, Phrygium seueriorem. [A] Apuleius Floridorum libro primo palam indicat Doricam• musicam a Phrygia longe diuersissimam fuisse•, quandoquidem haec ad religionem commouebat• animos•, illa ad bellum inflammabat. Apulei verba sic habent: Tibicen quidam fuit Antigenidas, omnis voculae melleus modu- lator et idem omnimodis peritus modificator, seu tu velles Aeolion simplex, seu Asium varium, seu Lydium querulum, seu Phrygium religiosum, seu Dorium bellicosum. [I] Hactenus Apuleius, cui si credimus, non potest esse temperatus modus Dorius, qui ad bellum accendit, nisi forte ituris in praelium moderatius canebant tibiae, quod illic plus valeat sibi praesens animus quam furore percitus. Verum an in Apulei verbis pro Aeolion legendum sit Aetolicum siue Aetolium, et pro Asium Iassium siue Iastium, ab Iade siue ἰαστί, vt Ionicum intelligas modum, doctis expendendum relinquo. Quanquam his non satis congruunt, quae refert [B] Lucianus in Harmonide: Καὶ ἑκάστης ἁρμονίας διαφυλάττειν• τὸ ἴδιον· τῆς Φρυγίου τὸ ἔνθεον, τῆς Λυδίου• τὸ βακχικόν, τῆς Δωρίου τὸ σεμνόν, τῆς Ἰωνικῆς τὸ γλαφυρόν, id est• Vniuscuiusque harmoniae seruare proprietatem: Phrygiae diui- num• impetum [I] (quod Apuleius vertit religiosum), [B] Lydiae bacchanalem• furorem [I] (siue licentiam), [B] Doricae seueritatem, Ionicae iucunditatem [I] (quod Apuleius videtur transtulisse varium). Contra [A] Dion in commentariis De regno refert• Alexandrum Magnum• ad bellum accendi solere Timotheo musico• Dorium incinente. [I] Athenaeus libro xiiii. Doricae harmoniae tribuit τὸ 469 ἀνδρῶδες καὶ τὸ μεγαλοπρεπές, καὶ τὸ σφοδρόν, id est seueritatem, maiestatem ac vehementiam, vt quae neque dissoluta sit, neque hilaris, sed tristis minimeque varia. Iam his recentior [A] Boetius• in praefatione libri De musica• ostendit hanc artem ad mouendos• affectus praecipuam habere vim proque ratione modorum 470 alios atque alios animi motus vel excitare, vel sedare. Addit Pythagoram incen- tione modi Phrygii• incitatum• adolescentem patria barbarum, quippe Tauromini- tanum•, vino• temulentum, ira furentem, quum iam aedibus amicae, quae riualem admiserat, ignem admouere tentaret, [I] tibicina iussa spondeos succinere [A] ad sobriam• mentem reuocasse•. [I] Boetius refert iuuenem Phrygio modo fuisse inci- tatum ac mutato modo ad se redisse nec exprimit, in quem modum sit mutatus Phrygius. M. Tullius, quem illic citat Boetius, neutrius meminit modi, tantum ait spondeorum incentione fuisse sedatum adolescentem. Si Timotheus Dorio modo concitabat Alexandrum ad bellum et hic adolescens ad expugnandam domum Phrygio fuit accensus, apparet modos hos non multum inter se discrepare. Lucia- nus Phrygio tribuit τὸ ἔνθεον, id est furorem, sed sacrum duntaxat. Huius autem furoris Plato tria facit genera: vnum, quod poetis immittant Musae, alterum, quod vatibus immittit Apollo, tertium, quod amantibus Cupido. Habet autem et Bacchus, et Mars furorem suum. Itaque iuuenis ille triplici furore correptus insa- niebat: Bacchi, Cupidinis et Martis. Pyrrichios autem ad praelium acuere alias docuimus, vnde illud: πυρριχὴν βλέπειν, de trucibus et commotis. Pyrrichio autem contrarius est spondeus. Quod ni Boetius dixisset mutatum modum, pro- babile esse poterat eundem modum Phrygium et incitare pyrrichiis, et sedare spondeis. Et haud scio, an Boetius, quum ait immutatum modum, sentiat non mutatas harmonias, sed vocum celeritatem. Videtur locus prouerbio, quum ad diuersa transitur: veluti si quis de rhetorum praeceptis sermonem exorsus ad theologicam materiam digrediatur. Equidem arbitror veteres de generibus harmo- niarum diuersa tradidisse, quod ipsa mutatis gentium moribus pariter sint immu- tata. Priscorum enim Asianorum laudata est seueritas, priusquam luxu effoemi- narentur. Idem vsu venit Laconibus, in quibus sunt Dores. Hinc illa mixturarum nomina: Ὑποδώριον, Μιξολύδιον, Ὑπερμιξολύδιον. Athenaeus Hypodorium modum pu|tat eundem esse cum Aeolio, cui tribuit tumorem ac fastum et sub- molle quiddam. Quidam musices studiosi affirmant difficillimum esse transitum a Dorio ad Phrygium. [A] Ostendimus et alias Phrygium melos σκολιόν appella- tum et in funebribus naeniis adhiberi solitum. Quod si Dorius cantus Phrygio diuersus est, vtpote qui ad belli cupiditatem inflammet, consentaneum est illum pyrrichiis constitisse, quandoquidem spondeo contrarius est pyrrichius. Verum de his harmoniarum generibus permulta• Plato [C] in libris De rep. [E] Rursus in Lachete docet hanc esse vere Doricam cantionem et Graecam harmoniam, non Phrygiam neque Ionicam, neque Lydiam, si vita concordet cum oratione bona. Nonnulla Plutarchus in libro De musica. Nos, quantum ad percipiendum adagii sensum sat est, attigimus. |
[A] | CARCERE | 1494 |
535
c535-537 540 |
Ἀπὸ βαλβίδος, id est a carcere (siue repagulo), id est ab ipso rei principio. Sump- tum a certaminibus equestribus, vbi cursus initium est a carceribus, id est repa- gulis, finis meta. Itaque cum exorsum negocii significamus, ab ipsis carceribus 471 dicimus, cum finem, ad metam vsque: veluti si quis dicat foedum esse, si quis arti- fex ab ipso statim carcere peccet, aut neminem tam ignauum, qui non ἀπὸ βαλ- βίδος strennuus esse videatur. [G] Extat• apud Aristophanem. [A] Confine, quod 472 alibi positum est: Ἀπὸ γραμμῆς, id est Α linea. |
[A] | COELO AD TERRAM | 1495 |
545 |
Ἀπὸ οὐρανοῦ μεχρὶ γῆς, id est a coelo ad terram, prouerbialis figura perinde valens, quasi dicas quacunque de re: 'ab extremo initio vsque ad supremum finem'. Sic apud Plautum [E] in Persa [A] licitatori roganti, num ex puella quae- dam scitari• liceret, venditor, quantum vellet, percontari permittens A coelo, inquit, ad terram, quod lubet. |
[A] | MORES AMICI NOVERIS, NON ODERIS | 1496 |
550 555 560 |
Porphyrion in Horatium hunc versum prouerbialem admonet fuisse: Mores amici noueris, non oderis. Eum nos inter Graecas sententias repertum restituimus. Est enim huiusmodi: Φίλου τρόπους γίνωσκε, μισήσῃς δὲ μή. [B] Admonet in amicorum moribus quaedam vitia dissimulanda, sic vt intelli- gantur quidem, sed tamen tolerentur, ne seuerior et oculatior in obseruandis amici malis subuertas amicitiam. Atque id praecepti locum habebit in leuioribus morbis, non in his, quae ad famam aut ingens periculum pertinent amicorum. Non nosse amici vitia est hominis parum deligentis, quos diligat; odisse parum ciuilis. Noscenda sunt, vt aut corrigas, aut certe minuas, at non sic, vt ob ea videaris amicum odisse, siquidem nulli futurus est amicus, qui nihil vitiorum in amico ferre possit. |
[A] | BITHVS CONTRA BACCHIVM | 1497 |
565 570 |
Bithus et Bacchius nobile par gladiatorum fuit, quorum mentionem Suetonius quoque fecit, pares arte, pares audacia. Proinde quoties duo aequaliter improbi contendunt inter sese, ita vt neuter alteri velit concedere, non intempestiuiter dicemus Bacchium cum Bitho commissum. Horatius in Sermonibus: Vti• non / Compositus• melius cum Bitho Bacchius, Rupili Persiique• parem inter ipsos impro- bitatem et maledicentiam significans. [H] Quicquid insigniter improbum est et ad omnem contentionem paratum, gladiatorium appellamus: gladiatoria corporis firmitas, gladiatoria audacia, Gladiatoriis animis ad me affectant viam. Marcus Tullius in Philippicis Antonii fratrem aliquoties mirmyllonem appellat, vt in Phi- lippica sexta: Etiam ne ab hoc mirmyllone Asiatico senatus mandata, legatorum verba audientur? |
[A] | ESERNIVS CVM PACIDIANO | 1498 |
LB 581 576 580 c581-582 585 590 595 600 605 610 615 620 625 LB 582 630 635 640 645 650 655 660 665 670 675 LB 583 681 685 690 695 700 |
Simile fuerit illud ex Lucilio: Esernius cum Pacidiano compositus. Erant et hi gla- diatores per omnia pares longeque omnium nobilissimi. M. Tullius in libro | De 474 optimo oratorum genere: A me autem, quo maximis minima conferam, gladia- torum par nobilissimum inducitur: Aeschines• tanquam Esernius, vt ait Lucilius, 'non spurcus homo, sed doctus et acer,/ cum Pacidiano' hoc 'componitur, optimus longe / post homines natos. [C] Eiusmodi ferme spectaculum nobis exhibuerunt non sine magna omnium voluptate superioribus hisce diebus Londini apud Britannos duo theologi. Quorum alter erat magnus ille Standicius, Franciscanorum, quos conuentuales vocant, in ea insula κορυφαῖος, homo mire vocalis, Scotista stren- nuus, animo intrepido, tum iis lateribus eaque corporis firmitate, vt vel triarius miles, vel gladiator esse posset, ni theologus esset; alter Italus ex eorum sodalitio, quos vulgus fratres Seruitas appellat, ob id, vt accipio, quod, licet sint• scarabeis nigriores, tamen vni Virgini Mariae seruiant, neque cum Christo, neque cum quoquam alioqui diuorum quicquam habeant commercii. Verum hic, vt fortassis eruditione non inferior erat, ita gladiatoriis illis dotibus longe impar, vt ego qui- dem sentio. Is vbi sese ex more sub quadragesimam sacram in Britanniam rece- pisset, quo declararet sese non omnino lusisse operam, quam theologicis literis annos iam aliquot impenderat Lutetiae, conclusiones, vt vocant, aliquot propo- nere coepit inter eruditos disputandas, quarum pleraeque ad negociatores perti- nebant, excepta prima, quae ad diui Francisci contumeliam videbatur pertinere. Ea habebat hanc ferme sententiam: peccare Fratres Minores, si pecuniam acci- piant siue ipsi, siue per alios, et ex consequenti peccare, qui illis pecuniam darent, quod quisquis ministraret occasionem peccandi, peccaret ipse quoque. [E] Atque vt hoc auderet homo peregrinus, haec perpulit occasio: Diuersabatur hic Seruita apud Augustinianos, qui se vocant eremitas, κατ᾿ ἀντίφρασιν, opinor. Ii Londini non mediocrem quaestum faciunt ex negociatoribus, praesertim Italis, et ob id inuisi Minoritis. Standicius igitur, quo quaestum illum ad suos auerteret, in concione monuit populum etiam atque etiam, viderent, quibus confiterentur: nam duobus tantum ordinibus a pontifice datum ius audiendi peccata quorum- libet, nimirum Minoritis et Iacobitis. Haec quoniam ad famem vocare videretur reliquos ordines, inito consilio subornarunt Seruitam, qui tam capitalem iniu- riam thematiis vlcisceretur, quod linguae Britannicae rudis loqui populo non posset. Affiguntur igitur omnibus templis et angulis conclusiones, de quibus dicere coeperam. [C] Huius rumor paulatim, vt fit, sparsus cum ad Standicianas aureis peruenisset, ibi vir pius excelsique animi se dignas iras animo concipit. Minatur dira et omnino res ad magnam aliquam tragoediam spectare videbatur, ni deus aliquis ἀπὸ μηχανῆς interuenisset. Intelligebat enim vir sapiens rem ad Saguntinam famem spectare, si eiusmodi propositio vel audita fuisset publice. Et inter ipsos is sanctissimus habetur, quisquis nummorum quam plurimum pos- sidet. Quid multa? Coactus est Seruita adire hominem, quo se purgaret et illius placaret animum. Ibat homo grauate, territabant enim hospitem complures, quod dictitarent Standicium hominem esse virulentum, clamosum, bilis immo- dicae; tum apud promiscuam plebem, puta nauiculatores, aurigas et calcearios, [D] veteramentarios, fullones aliosque id genus proceres, [C] esse aliquid; deinde tanto animi robore, vt vnus aduersus vniuersam Britannorum ecclesiam immuni- 476 tatis causam fortissime sustinuerit, ob id sacerdotibus et episcopis omnibus inui- sus ac bonae plebis parti, quae clericis bene vult. Vt coram ventum est, Seruita, quoniam non theologiam modo, verumetiam rhetoricen attigerat, hoc exordio aggressus hominem sibi conciliare: 'Egregie pater', inquit, 'haud sane volens huc venio, quod audiam a plerisque te esse impotenter iracundum et, si quibusdam credendum est, etiam furiosum'. Atque hactenus μάλα ἐντέχνως captata beneuolentia rem paucis subiecit: 'Attamen', inquit, 'quoniam hi patres id tantopere a me contenderunt, adsum auditurus, si quid velis'. Hic alter protinus magnis conuiciis debacchari in hominem: con|clu- sionem esse scandalosam, offensiuam piarum aurium, haeresim sapientem, irreuentialem in seraphicum ordinem diui Francisci; ipsum mox poenas datu- rum, ni eam recantet. Contra Seruita, vt fortem virum decuit, respondit se dis- putandam proposuisse, non recantandam. Ad tam impiam vocem supra modum commotus Standicius iubet hominem paulisper operiri ac sese proripit intro. Seruita ne hic quidem obtemperans tanto viro coeperat iam abire, at ille mox accitis satellitibus aliquot suis cucullatis (habet enim permultos, nec minus robustos, nec minus audaces regiis) abeuntem assecutus, correptum pedibus, ceu Cacum quempiam, introrsum trahit. Ibi Seruita destitutus et extrema metuens, quod in deploratis rebus fieri solet, Iesum implorat, 'Iesum, Iesum' quanta potest voce identidem exclamans. Nusquam erat Iesus inter Franciscanos, sed trahebatur interim miser. Verum e vicino ad Iesu nomen exciti quidam opifices cementarii cum saxis et instrumentis suis accurrebant et hominem e satellitum illorum manibus eripuerunt. Atque hic fuit illius fabulae primus actus. Proximus autem magnis vtrinque conuiciis actus est, vtriusque partis ducibus passim quiritantibus apud suam factionem. Seruita votiuam etiam tabellam Iesu Seruatori suspendisse dicitur, argumento coloribus expresso et asscripto epigram- mate. Iam fabula cito populum peruagata ad cardinalis etiam aures, qui eius regni praeses ac iudex est, penetrarat. Is, vt est festiuo ingenio, ratus spectaculum haud iniucundum, ambos apud se sisti iubet. Accusat Standicius fortiter, Seruita gnaui- ter defendit. Cardinalis pronunciat, quandoquidem scholastica disputabilisque esset propositio, vti mox a pasca, Iouis die, publice disputarent in aede diui Pauli (id est templum eius insulae celeberrimum). Neutra pars pugnam detrectat. Adornant sese duces, apparant sese milites, affiguntur valuis, compitis ac palis omnibus conclusiones, concurritur et e longinquo ad hoc spectaculi. Diuersa hominum studia, sed omnium aequa expectatio. Ne longum faciam, aderat dies pugnae destinatus, doctis atque indoctis dif- ferta omnia. Et ecce quorundam opera factum est, vt a rege per cardinalem inter- dictum exiret, ne quid ageretur. Ibi Standicius, quo gloriam eam in se deriuaret, dimissis aliquot e suis spargit per omnem populum Seruitam supplicem sibi ad genua accidisse deprecatumque, ne disputatio procederet. Iamque id plerisque persuasum erat, cum alter hospes Anglice• nesciret, nisi nescio quis deus Seruitae in mentem misisset quiddam. Is enim conscenso suggestu sic multitudinem est allocutus: 'Doctissimi doctores vosque, caeteri praestantissimi viri! Erat hodie 477 futura disputatio, sed reuerendissimus cardinalis ob iustas causas iussit superse- dere. Ne quid frustra expectetis'. Minores, vbi vident tantam gloriae praedam sibi e manibus eripi, adoriuntur hominem, etiam in medio templo dilaniaturi, ni prouidens cardinalis illi custodes aliquot suae familiae notos adiunxisset. Minores igitur, quod illic• solum licebat, motis capitibus multa procul minati, rursus ad cardinalem magnis clamoribus Seruitam accusant, qui contra regium interdictum ausus sit apud populum testari se paratum ad defendendam conclusionem tam impiam. Iubetur vtraque pars adesse. Standicius praeter satellites suos etiam puerum cucullatum adduxerat, iam tum Scotissantem. Tanti refert a teneris recte institui! Eum, dum per diuersa atria ad cardinalis adytum penetrat, ostentat magnatibus aulicis, nam ille plerisque notus est magis quam charus. Affirmat fore, vt puer ille 478 Seruitam conficiat proteratque. Ventum est. Agit Standicius•, vt puer cum illo committatur. At negat cardinalis decorum, si cum homine graduato, [D] vt vocant, [C] puer committeretur. Nam Seruita theologiae bacalaureus erat, currens an• sedens, formatus an mox formandus, incertum. Obiectus est igitur Minorita quispiam, sed Italus Italo, vt cornix cornici configeret oculos. Docti aliquot et proceres arrectis auribus circumstant. Ibi Minorita porrecto brachio 'Tun' inquit, 'ais peccare Minores, si tractent pecuniam?' 'Aio'. 'Negas | pontificem posse indulgere, vt liceat'? 'Haud nego'. 'At nobis indulsit'. 'Credo'. 'Licet igitur'. 'Haud repugno'. 'Mentitur igitur tua conclusio'. Hoc telum sic elusit Seruita: 'Mea', inquit, 'conclusio de Minoribus pronunciat. Illis non licet. Vobis, qui Minores non estis, licet'. 'Imo', inquit alter, 'bulla pontificia nos Minores vocat'. 'Vocat', ait Seruita, sed addit 'conuentuales'. 'Sic enim Minores conuentuales Minores sunt, vt homo mortuus est homo'. Hic cum obmutuisset Minorita, non enim expectarat eam solutionem, cardinalis admiratus dialecticum acumen arrisit non insuauiter. Standicius, vbi videt primam coitionem parum feliciter proces- sisse, ipse prodit in harenam ac vultu minaci et intento brachio 'Aio', inquit, 'te excommunicatum'. Et mox neganti 'Est nobis', inquit, 'bulla pontificia, quae excommunicat omnes, qui dicere ausint Fratres Minores conuentuales [D] apud Anglos [C] peccare, si recipiant pecuniam. Tu vidisti bullam et affirmas, ergo es excommunicatus'. Hic plane iam ἔμβροχος tenebatur Seruita, nisi sic elapsus esset, vt diceret bullam loqui de Minoribus conuentualibus, qui Minores non essent, suam conclusionem loqui de Minoribus absolute. Cardinalis, qui animi gratia magis quam serio haec ageret, sic vtrunque dimisit, vt nondum satis lique- ret, vter esset vir fortior. Seruita Lutetiam repetiit, triumphum illic acturus. Stan- diciani contra apud suos iactitant illum a puero superatum, sic vt nihil haberet, quod hisceret. Conclusio manet Oxoniae Cantabrigiaeque in scholis theologicis disputanda. Hoc spectaculi quoniam nobis vehementer iucundum fuit, volui tibi, optime lector, eam voluptatem communicare, vt hac amoenitate lectionis tae- dium leuares. |
[A] | BIS SEPTEM PLAGIS POLYPVS CONTVSVS | 1499 |
705 710 |
Δὶς ἑπτὰ πληγαῖς πουλύπους• πιλούμενος, id est Plagis adactus polypus quatuor decem•, dici solitum, vbi quis multo tandem malo fit emendatior, quemadmodum accidit indomitis adulescentibus, qui plurimorum experientia malorum tandem cicuran- tur. Conueniet et in eos, qui duriore ingenio praediti non nisi grauibus suppliciis corriguntur. Aiunt polypum piscem captum diu multumque tundi caedique solere, quo mitior fiat et ad esum accommodatior. Autor Zenodotus. |
[A] | MOPSO NISA DATVR | 4791500 |
715 720 725 |
Schema prouerbiale videtur et illud apud Vergilium in Pharmaceutria: Mopso Nisa datur, cum praeter omnium spem res praeclara contingit cuipiam prorsus indigno, vt nihil iam non posse sperari vel a quouis appareat: Mopso Nisa datur. Quid non speremus amantes? Est autem emphasis in nominibus, nam Mopsum dicens intelligit infimum abiec- tissimumque pastorem, Nisam puellam insigni forma. Non abludit hinc illud Sophoclis in Aiace flagellifero: Οὐκ ἔστ᾿ ἄελπτον οὐδέν, id est Nihil est, quod haud sperare liceat. In eandem sententiam Linus apud Stobaeum: 480 Ἔλπεσθαι• χρὴ πάντ᾿, ἐπεὶ οὐκ ἔστ᾿ οὐδὲν ἄελπτον. Ῥᾴδια πάντα θεῷ τελέσαι• καὶ ἀνήνυτον οὐδέν, id est Speres cuncta: nihil, quod non contingere possit. Omnia sunt magnis factu procliuia diuis. |
1301-1400 1501-1600 |