COLLECTANEA ADAGIORUM


37[A] ERASMI ROTERODAMI IN ADAGIORVM VETERVM ATQVE INSIGNIVM COLLE-
CTANEA PRAEFATIO
DESYDERIVS ERASMVS ROTERODAMVS GVILIELMO MONIOIO COMITI CVM PRIMIS ILLVSTRI
SALVTEM DICIT
5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55

  c57-60


60




65
  c65-67


  c69-71
70




75




80
  c80-82

  c83-85

85




90




95




100




105




110




115




120

  c122-124


125




130




135




140




145




150




155

  c157-169


160




165




170




175




180




185




190




195




200




205




210




215




220




225




230




235

En tibi, mi Guilielme, pro epistola verecunde etiam flagitata volumen tuus mittit
Erasmus, et quidem iustum, vtinam autem eiusmodi quod vel tuis in me meritis
vel meo erga te studio respondeat, denique quod iudicium istud tuum acre exa-
ctumque non extimescat. Neque enim ignoro delicatissimo tuo palato quam vix
etiam quae vulgo lautissima videntur satisfaciant; tantum abest, vt haec placitura
sint, fidutia, quae non modo ad seuerum vnguem exacta non sunt, verum ne
primam quidem manum totam dum acceperunt. Etenim quum febricula, quae
nostram profectionem statim exceperat, afflictaremur, non tam graui quam diu-
tina, dictauimus haec, non scripsimus, medicum interim fallentes, ne quid
omnino librorum attingeremus interminantem. At ego iuxta Plinium perire ratus
omne id temporis, quod studio non impertiatur, committendum non putaui, vt
rem tam preciosam morbus sibi totam abriperet, maxime quod sine litterarum
commercio non video, quid hec habeat vita suaue. Intermissis itaque grauioris
operae lucubrationibus, hoc delicatiore studii genere per varios auctorum hortulos
38vagatus adagiorum vetustissima quaeque maximeque insignia veluti omnigenos
flosculos decerpsi et tanquam in sertum concinnaui. Ad quod quidem negocium
suscipiendum partim me tum tua voluntas est adhortata, tum Richardi Charnoci
antistitis extimulauit oratio, deum immortalem, qua humanitate, qua integritate
viri, vt quam tu nobilitatis, tam ille Britannicae religionis vnicum ornamentum
ac decus mihi videatur; partim quod augurarer hunc meum laborem, si non
gloriosum auctori, at certe lecturis, iis vtique qui triuiali hoc sermone fastidito
venustioris politiorisque dictionis essent studiosi, fore nec infrugiferum nec iniu-
cundum.
    Neque me interim ὄκνοι ὄνοι, [B] id est pigri asini, [A] isti qui se carpendae
aliorum industriae natos putant, vel tantillum commouebant, modo bonae
mentis adolescentes hoc cuiuscuiusmodi est boni consulerent; quod si non vt
multae artis admiraturos, certe vt plurimae frugis libenter amplexuros confi-
debam. Quid enim aeque conducit ad orationem vel lepida quadam festiuitate
venustandam vel eruditis iocis exhilarandam vel vrbanitatis sale condiendam vel
translationum gemmulis quibusdam distinguendam vel sententiarum luminibus
illustrandam vel allegoriarum et allusionum flosculis variandam vel antiquitatis
illecebris aspergendam, quam huiusmodi paroemiarum diuitem copiosamque
supellectilem et tanquam penum quendam extructum domique repositum
habere? Vnde ad omnem rationem quum velis depromas, quod aut scita aptaque
metaphora blandiatur aut dicaci sale mordeat aut acuta breuitate placeat aut
breui acumine delectet aut nouitate aut vetustate commendetur aut varietate alli-
ciat aut allusione faceta titillet agnoscentem aut obscuritate demum ipsa lectorem
oscitantem expergefaciat. Iam vero quis nescit praecipuas orationis tum opes tum
delicias in sententiis, metaphoris, parabolis, paradigmatis, exemplis, similitudinibus,
imaginibus atque id genus schematis sitas esse? Quae quum semper vehementer
honestant dictionem, tum incredibilem adferunt ornatum et gratiam, quoties
iam communi consensu recepta in vulgi sermonem abierunt. Libenter enim audit
quisque quod agnoscit, maxime vero, si vetustatis commendatio quaedam accedat,
si quidem adagia non aliter quam vina ab aetate precium accipiunt.
    Neque ad cultum modo faciunt, neruos quoque non minus iuuant, eoque
Fabius ea non solum in iis numerat, quibus exhilaretur iudex, in figuris, sed inter
argumenta paroemiam plurimum valere putat, siue fidem facere cupias, siue
aduersarium prouerbiali dicterio repellas, siue tua munias. Quid enim probabilius
quam quod nemo non dicit? Quem tot aetatum, tot nationum consensus non
permoueat?
    Allegata haec a me operis amore videantur, nisi res ipsa clamat ex auctorum
omni genere, vt quisque maxime praecelluit, ita prouerbiis huiusmodi maxime
fuisse delectatum. Iam primum quid habet orbis Platonis vel oratione facundius
vel philosophia diuinius? At is dialogos suos, bone Deus, quantis de rebus, tamen
crebris adagiis veluti stellulis quibusdam interspersit, vt me quidem nulla perinde
comoedia vt huius philosophi disputatio delectet. Tum Plautus, vnicae theatri
deliciae, quam vbique scatet adagiis, quam prope nihil dicit, quod non aut a
39vulgi sermone sumpserit aut statim de proscaenio in vulgi sermonem cesserit, vt
hac potissimum virtute Musarum eloquio meruerit aequari. Terentius artificio
Plauto superior non tam passim quidem prouerbiis vtitur, sed exquisitioribus. An
non M. Varro, vir vndecunque doctissimus, prouerbialibus dicteriis adeo est
delectatus, vt Satyrarum suarum tum argumenta tum inscriptiones non aliunde
petiuerit? E quibus subinde citantur adhuc illae: Ὄνος λύρας, Γνῶθι σεαυτόν, Δὶς
παῖδες γέροντες et Nescis quid serus vesper vehat et Mutuum muli scabunt. Catullo
sua adagia adime, et leporis bonam partem ademeris. Quid? Horatii poetae tum
varii tum acuti nonne plerique versus aut prouerbiales sunt aut prouerbii faciem
habent? Huius aemulator Persius quum caeteras illius figuras tum hoc decus pro
viribus affectauit. Atque vt Martiale Ausonioque praetermissis ad aliud auctorum
40genus veniam: Plinius Secundus, tam multiiuga vir doctrina, quam studiose sit
hoc genus ornatus sequutus, indicio fuerit vel praefatio illa in Historiam mundi,
in qua scribenda homo diligentissimus mihi videtur (iuxta Flaccum) saepe caput
scabuisse viuosque vngues arrosisse ac manibus pedibusque (quod dici solet)
annisus, vt ea quam minime triuiali vaena scripta videretur, eoque a capite ad cal-
cem vsque quam plurimis adagiis respersisse, vel illud, quod in amplissimo illo
opere prouerbia, si qua incidunt, non indiligenter annotauit.
    Adde huc, quod apud Graecos complures extiterunt non obscuri nominis au-
ctores, qui prouerbiorum collectanea vel ex professo conscripserunt, veluti Apo-
stolus Bizantius, Stephanus, Diogenianus. Quorum nos quidem praeter nomina
nihil adhuc nancisci quiuimus nisi ex Diogeniani collectaneis fragmenta quaedam,
verum adeo mutila adeoque nuda nulla auctorum nomenclatura, nullis locorum
indiciis, vt ex his nobis non multum accesserit. Porro apud Latinos nemo quidem
ante nos (quod sciam) huiusmodi negocium tentauit, non quod operae pretium
non putarint; quur enim istud contempserint ii, qui de singulis litteris, de ver-
borum etymologia deque rebus etiam leuioribus anxie propemodum scribentes
operae precium se facere existimabant? Caeterum quam non contempserint, vel
hinc collige, quod eleganti litteratura vir A. Gellius huiusque aemulus Macrobius,
praeterea Donatus, Acron cum aemulatore Porphyrione, vt Graecos interim com-
mentatores taceam, si quando in auctoribus prouerbium subesse senserunt, non
quod pueri clamitant in faba se repperisse sunt arbitrati, sed quod velut asterisco
praenotandum diligentiusque explicandum iudicarent, vtpote qui non ignorarent
saepenumero fieri, vt duobus verbis compraehensum adagium multum tenebrarum
adferret, si latuisset, plurimum vero lucis, si scite fuisset explicatum. Hic si exem-
plorum, quae tibi passim occurrent plurima, vnum aliquod requiris, en tibi
statim in fronte a nobis vtcunque enarratum Rideamus γέλωτα Σαρδόνιον, id
quod est in epistolis Tullianis, in quas ambages, in quem errorum labyrinthum
enarratores mittit?
    Quod si Christiani Christianorum exemplis magis tangimur, non dubitauerim
Hieronymum vnum pro multis obiicere; cuius tam varia tanque recondita est
eruditio, vt caeteri pene ad hunc neque natare (quod dicitur) neque litteras didi-
cisse videantur; tanta rursum phrasis, tantum ponderis et acrimoniae, tam densa
multiplexque translationum et allusionum supellex, vt cum hoc compositos reli-
quos theologos ranas Seryphias dixeris. At in huius libris plus adagiorum quam
vel in Menandri comoediis inueneris, et quidem lepidissima, veluti illa: Bouem
ducit ad ceroma, Camelus saltauit, Malo nodo malus quaerendus cuneus, Clauum
clauo trudere, Bos lassus fortius figit pedem, Dignum patella cooperculum.
Tum alle-
goricae illae nominationes Epicurus Christianus, nostri temporis Aristarchus ad ada-
giorum naturam quamproxime accedunt. Neque dissimile Basilio studium fuisse
video.
    Sed vt ad neotericos nostra festinet oratio, non verebor Hermolaum Barbarum,
Picum Mirandulanum, Angelum Politianum vel in maximis authoribus ponere.
Qui suorum temporum vel doctrina vel eloquentia adeo non fuere contenti, vt
41mihi cum antiquitate certamen sumpsisse videantur et haud scio an veterum
permultos praecesserint, Picus quidem diuina quadam ingenii felicitate, Hermo-
42laus absoluta diligentia, Politianus nitore incredibili Venereque prope dixerim
plusquam Attica. Iis viris quum esset commune Studium, vt a vulgi, hoc est
sordido, sermone quam possent longissime abessent, id ita demum se conse-
quuturos putarunt, si priscis adagiis iisque schematis, quae cum hoc genere
cognationem habent quandam, orationem passim aspersissent. Quorum Hermo-
laus vsque adeo impense fuit Studiosus, vt nec affectationis quidem immodicae
repraehensionem metuerit, tanquam nihil eruditum arbitratus, quod non adagio
aliquo condiretur; Politianus Miscellaneis suis, in quibus nihil non exactum et
insigne voluit videri, neutiquam miscuisset pleraque prouerbia, si id grammati-
starum negotium esse iudicauisset.
    Verum ne longius catalogum proferam, huc omnis haec tam verbosa recensio
spectat, vt quisque auctorum exquisitissime scripsit, ita paroemiarum quam
maximam curam habuisse, ne nos homunculi contemnendas putaremus. At exo-
rietur interea tristis (vt aiunt) Areopagita quispiam, qui se religiosulum videri
velit et theologum, quando bonam theologiae partem in superciliis sedere putant,
statimque patrua censoriaque voce nobis obstrepens Apage sis' inquiet 'nugas
istas pueriles; nos cum fucis istiusmodi vel vniuersam rhetoricen tanti omnino
facimus quanti aut asinus aurum aut gallus iaspidem'. Age placemus et hoc homi-
num genus huicque obiurgatori hunc in modum respondeamus: 'Si te rheto-
ricum hominem pudet appellari, at sapiens, at theologus optas tum esse tum
videri. Fac interim (quod nemo, cui quidem pectus sapit, sensit) sermonis curam
nihil ad rem pertinere; verum hoc prouerbiosum orationis genus non oratoribus,
sed sapientibus, prophetis, theologis vel proprium germanumque ac peculiare
semper fuit. Neque omnino aliud ex tam multis sunt sequuti veteres illi σοφοί,
quos vtinam non tanto interuallo sapientia sequeremur, quanto loquacitate prae-
cessimus. Nimirum ii sapientiae progenitores sophistica garrulitate in tantum
non sunt delectati, vt veneranda illa philosophiae mysteria breuissimis quibusdam
adagiis incluserint, non nihil etiam obscuritatis dedita opera aspergentes, adhibita
aut metaphora aut aenigmate aut alio id genus schemate. Eaque non aliter quam
de tripode prolata passim arripiebantur perque omnium ora volitabant, cantionibus
vulgaribus celebrabantur, pro templorum foribus inscripta visitabantur perque
omnem Graeciam marmoribus atque in aes incisa publicis monumentis serua-
bantur. Quo de genere sunt illa: Ignem gladio ne fodias, Nosce te ipsum, Optimum
condimentum fames, Quae supra nos, nihil ad nos.
An hoc saltem non animaduer-
tisti, in Hebreorum prophetarum arcanis litteris non pauca adagia et nominatim
referri totamque illorum orationem [in] prouerbialibus figuris scatere? Veluti
huiusmodi: Baculo arundineo inniteris, Linum fumigans non extinguet, In foueam
incidit quam fecit, In laqueum incidit quem tetenderat et id genus bismille. An non
legisti Salomonem regem Tyri philosophis ex hoc genere et proposuisse nonnulla
et ab illis proposita dissoluisse? An non illius libri, quem Salomonis Prouerbia
nominant, altissimis mysteriis referti vel inscriptio ipsa commouit vnquam
legentem? An non Ecclesiastae quem vocant et item alterius, quem Ecclesiasticum
dicunt, simile argumentum admonuit? Quumque in apostolicis litteris (neque
44enim vsque adeo Scotus te capit opinor, vt has non attingas) quumque etiam in
Euangelicis libris adagia frequenter occurrant, nempe haec: Canis reuersus ad
vomitum, Sus in volutabro luti, Aerem verberans, Cymbalum tynniens, Cecinimus
vobis et non saltastis, Festucam de fratris oculo educis ipse trabem in oculo habens
,
Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, Numquid pro pane lapidem, pro ouo
scorpium dabit?
et Oleum vendentes - quum haec, inquam, (quid enim omnia
recenseam?) occurrunt, nunquamne tibi venit in mentem hoc genus sermonis
non fucos tantum, sed diuinum quiddam potius habere et celestibus rebus
accommodatum? Quare multis de causis neque futilem neque sterilem laborem
nobis suscepisse videbamur, si ad hanc sermonis rationem, quam non sine causa
tot tam eruditi tamque diuini auctores sunt sequuti, studiosos adolescentes pro
nostra virili aut instrueremus aut certe excitaremus'. His opinor rationibus censor
ille placatus aut nobis accedet aut saltem molestus esse desinet.
    Reliquum esse puto, vt in opere nouo, quid sequuti simus, rationem redda-
mus. Erunt fortasse, qui lecta statim inscriptione coniicient me indocto labore
quam plurimas sententias ex auctoribus hinc inde congestas velut in lexicon retu-
lisse. Quod genus sunt: Omnia vincit amor, Non omnia possumus omnes, Quot
homines tot sententiae, Nusquam tuta fides, Nimium altercando veritas amittitur.

Non istuc spectauimus; neque enim quod sententia sit, id continuo paroemiam
putamus; rursus quod paroemia, non protinus sententiam arbitramur. Quemad-
modum Liuor velut ignis alta petit sententia quidem est, non prouerbium; contra
Ego in portu nauigo vt prouerbium est, ita non est sententia. At In vino veritas
pariter et sententia est et prouerbium. Ergo duo quaedam ad hoc requiri videntur,
vt paroemia sit: Alterum, vt aliqua re sit insignita clausula, aut translatione vt
Contra stimulum calces (que maxima turba est), aut allegoria vt Dionysius Corinthi
et Fuimus Troes, aut aenigmate vt Dimidium plus toto, aut alia quauis figura, aut
breuitate denique lepida commodaque, si simplex sit figura, vt Suum cuique pul-
chrum.
Alterum, vt ea iam in frequentem omnium sermonem abierit aut theatro
excepta aut a sapientis alicuius apophthegmate nata, quod genus est illud Ana-
charsis apud Athenienses soloecismum facit, Athenienses apud Scythas, aut e poeta
quopiam decantata (scribit enim Macrobius Homeri singula apophthegmata
prouerbiorum vice antiquitus celebrata fuisse), aut ex apologo sumpta veluti
 Parturient montes, nascetur ridiculus mus,
aut ex sermone cuiuspiam forte recepta vt Equus me portat, rex alit, aut ex euentu
aliquo nouo et insigni tracta sicuti illud:
 Multa cadunt inter calicem supremaque labra,
aut ex hominis gentisue moribus translata veluti Phalaridis imperium et Sybaritae
per plateam.
Neque statim quaecunque huius essent generis, alba (vt dicitur)
amussi conuerrimus, immo vero iuxta Graecum adagium nec omnia nec passim
nec ab omnibus. Primum vulgo sua reliquimus, vno aut altero exceptis; deinde
nullum ascripsimus, quod non priscum, non aliqua gratia insignitum. Ad haec
quam potui breuissime sensum et vsum tanquam digito indicauimus.
45    Sed iam priusquam negotium aggrediamur, vitilitigatoribus istis omnes aditus
tanquam praefixis vndique pinnis praesepiamus. Qui si in his meis Collectaneis
eloquentiam desyderabunt,
 Ornari res ipsa negat, contenta doceri.
Si quos et hic sermo vt nimium rhetoricus offendet, adagium obiiciam Et sui
putere amaricinum.
Ordinem requiret aliquis: non curauit Gellius. Breuior vide-
bor alicui: decet breuitas annotatorem. Dicar verbosior: datum est hoc imperi-
46tioribus. Aliena scibere culpabor: qui sua scribit, non scribit adagia. Obsoleta
quaedam dicentur: at vetustas paroemiam commendat. Quaedam vt obscuriora
displicebunt: haec est adagiorum natura. Apertiora quaedam: admoneberis, si
non disces. Leuicula nonnulla: est et his in magna turba locus. Frigere quaepiam
videbuntur: non fulget gemma in sterquilinio, quod in anulo; quae per se frigida
videntur, in loco adhibita gratiam habent. Serii ridiculis, iocosi seriis minus
delectabuntur: scripsimus vulgo. Pauciora si cui videbuntur ista, bimestri dicta-
tiuncula contraximus, tum valitudinarii, denique aliud agentes. Rursum si cui
nimis multa, at non pauca praetermisimus. Nec deerunt quibus totum hoc
humile minutumque videatur: est et paruis e rebus nonnunquam maxima tum
laus tum vtilitas. Nudiora quaedam adhuc ac destituta qui dicet, is extremam
manum patienter expectet. Hoc enim ea consilio emisimus, vt noui operis quis
esset genius futurus, non maximo sumptu leuiore alea iacta periculum faceremus.
Si quis errata nostra indicabit, si quidem studio nostri faciet, multam a nobis
feret gratiam; sin malicia, tamen audietur. Qui stolide quae non intelligit, reprae-
hendet Apelleum adagium audiet: Ne sutor vltra crepidam. Erit cui nihil hic
placebit: non scripsimus illi.
    Habes, Guilielme suauissime, epistolam verbosam et prouerbiosam, nempe de
prouerbiis. In qua veremur, ne vetustissimi adagii simus obliti, Nihil nimis, tuque
iamdudum adagiorum sarur ad reliqua non aliter quam ad cramben recoctam sis
nauseaturus. Vale igitur, generosissime adolescens, cum te digna coniuge, et hoc
operis futuri degustamentum aequi bonique consulito. De quo si non pessime
sperabis, iis ipsis, quae vides, accuratius elimatis non pauca adiiciemus. Deinde
alterum librum addemus nostro quidem Marte conscriptum. Hui, tantum ada-
giorum, inquis? Non erunt adagia, sed adagiis simillima, quae scio te his multo
magis delectabunt. Vale. Parrhysiis.

Desiderii Erasmi collectanea adagiorum veterum

[A]SIMILES HABENT LABRA LACTVCASAdagium 1



240




245




250




255
Cicero in actionibus Crassum Licinium auctore Lucilio semel duntaxat in vita risisse
scribit. Plinius Secundus libro septimo capitulo xix. Ferunt, inquit, Crassum auum
Crassi in Parthis interempti nunquam risisse, ob id Agelastum, id est irrisibilem
vocatum, sicuti nec flesse multos. Hieronymus contra Rufinum: Ego certe vt tibi
homini seuerissimo risum moueam, vt imiteris aliquando Crassum, quem semel in
vita dicit risisse Lucilius.
Fuit omnino hic Crassus multorum auctorum testimonio
vir quidem neque indisertus neque improbus, verum nimium serius et amaru-
lentus, pertinax in simultatibus exercendis, quem alii nunquam risisse ferunt, alii
semel duntaxat. Et quid tandem id fuit vsque adeo ridiculum, vt homini tam
seuero risum excutere potuerit? Nempe notissimum dicterium, quod a multis
refertur authoribus: Similes habent labra lactucas, de asino carduos comedente. Est
autem lactuca herba mollis ac tenera; aselli labris nihil scabrius ac petricosius.
47Hoc prouerbio vsus erit, vbi quid ineptum ineptis obtigisse significabimus, veluti
si duro discipulo durus praeceptor contingat, improbo populo magistratus
improbus, contumelioso actori contumeliosus patronus, rusticano ingenio rusti-
canae litterae, vxori morosae maritus morosus, et, vt semel finiam, quoties mala
malis, digna dignis eueniunt, quae tamen ipsis optima videantur, ita vt asino
cardui lactucae sunt.

[A]RISVS SARDONIVS2



  c259-261
260




265
  c266-269



270

Cicero familiarium epistolarum libro vii. ad Fabium Gallum Videris enim, inquit,
mihi vereri, nisi istum habuerimus, rideamus γέλωτα Σαρδώνιον, id est risum Sar-
donium. Quo in loco commentatores sedulo quidem quae possunt adferunt, de
herba Sardinia, quam si quis imprudens edisset, eum ridentis facie emori; tum de
48tarcotella animante, cuius morsum similem interitum sequi putant. Verum haec
quam cum reliqua epistola cohaereant, ipsi viderint. Nos de risu vetustissima
quaedam adagia a Graecis celebrata fuisse comperimus, veluti risus Ionicus in
cynedos, risus Megaricus in eos qui intempestiue rident, et hoc, quo Cicero est
vsus, risus Sardonius, quod olim in profusius solutiusque ridentes dicebatur. De
quo dubitare desinet qui Platonis De republica librum primum legerit, vbi
Socrates de Thrasymacho, homine fastoso et arroganti, Tunc ille, inquit, haec
audiens valde Sardonice profuseque risit, et 'O Hercules', inquit, 'haec est solita
Socratis ironia'. Ex his liquere puto, quid innuerit Cicero, nempe Caesare reuerso
tectius minusque libere iocandum esse. Cum hoc interpretamento tota illa epistola
vel ad amussim quadrat.

[A]NIHIL GRACVLO CVM FIDIBVS, NIHIL CVM AMARICINO SVI3



275




280

Scite et venuste his duobus adagiis vsus est A. Gellius Noctium Atticarum
extrema lucubratione in homines crassiore ingenio amusos et prophanos, qui
politiores litteras elegantioremque doctrinam ridere possunt, intelligere non pos-
sunt, quos ea demum iuuant quae didicerunt sordida, muta, indocta. Id genus
homines a suis commentariis, quibus nihil potest fieri tersius, huiusmodi dicterio
tanquam fuste abigit. Vetus est inquit adagium: Nihil cum fidibus graculo, nihil
cum amaricino sui.
Est enim graculus auis garrula atque obstrepera, eoque procul
a musicis ableganda; neque suillo rostro vnguentum conuenit, cui id demum
bene olet, quod coenum olet.

[A]SANCTVM DARE CANIBVS, MARGARITAS PORCIS4

  c283-290

285




290



In apostolicis litteris leguntur eodem sensu. Quod studium antiquitati fuisse
video, ne philosophiae theologiaeque mysteria vulgo proderentur. Id Phoenicum
et Aegyptiorum hieroclyphicae litterae, id Pythagorae aenigmata, id prophetarum
paradigmata, id euangelicae parabolae clamitant. Nec alia mente fuit vel Paulus,
qui inter perfectos duntaxat loquebatur sapientiam, vel huius discipulus Dionysius,
qui Thimotheum adiurationibus obtestatur, ne hierarchiarum mysteria vulgo
communicet. Plato Dionysio super nonnullis arcanis in philosophia rogatiunculis
per enigmata respondet. Manet hodieque vulgo tritum adagium Ne suibus rosas
obsperseris. Hieronymus: Ipsorum enim decretum est, non facile margaritas ante
porcos mittendas nec dandum sanctum canibus.
Simile illud ex apologo Aesopi:
Gallus iaspidem repperit.

[A]MANVS MANVM FRICAT5

295

Apud Platonem in Axiocho citatur ex poeta quopiam Manus manum fricat, da
aliquid et aliquid accipe
, id est officium accipiens officium redde mutuum.

[A]DIMIDIVM PLVS TOTO506

  c298-306

300




305




310
Inter conuiuiales rogatiunculas refertur et haec ab A. Gellio in Noctibus, quid
sibi velit Hesiodium illud in libro cui titulus inditus Ἔργα καὶ Ἡμέραι, id est
Opera et Dies:
 Νήπιοι οὐδ᾿ ἴσασιν ὅσῳ πλέον ἥμισυ παντός,  id est
 Ignorant stolidi quam toto dimidium plus.
Aenigmaticum enim quiddam haec verba videntur habere. Citantur autem
simulque explicantur a Platone libro tum De legibus tertio tum De republica
quarto, ostenditque poetam prudentissimum amoena quadam obscuritate et
ambage verborum mediocritatem commendasse, quam vltra citraque nequit
consistere virtus.
Nam quod totum, id iam medium praetergressum sit oportet;
praestat igitur medium toto. Hec primum ab oraculo profecta sententia adeo in
prouerbium abiit, vt a nullo philosopho, nullo poeta non fuerit celebrata; quin
hodie quoque nemini non est in ore, omnibus rebus modum adhibendum.

[A]MVTVVM MVLI SCABVNT7

  c312-315


315




320


M. Varro plaerisque librorum suorum prouerbiales titulos indidit, e quibus hic
vnus est: Mutuum muli scabunt. Quod adagium et apud Nonium citatur, et in
Ausonianis Symmachique epistolis legitur. A mulis se vicissim ore fricantibus
sumptum. Quadrat in eos, qui se mutua talione mirantur ac laudant. Quorum
gloriosa commercia salsissime ridens Flaccus
 Frater inquit erat Romae consulti rhetor, vt alter
 Alterius sermone meros audiret honores,
 Gracchus vt hic illi foret, hic vt Mutius illi
,
pauloque post
 Discedo Alcaeus puncto illius, ille meo quis?
 Quis, nisi Callimachus?

[A]SENES MVTVVM FRICANT8


325
  c325-330



330
Non diuersum superiori sensum habet in balneis natum adagium hoc modo.
Adrianus imperator veteranum quempiam seruuli poenuria se marmoribus affri-
cantem conspicatus, eum et seruis et sumptibus donauit. Quod alii veterani felici-
ter cessisse videntes, coeperunt et ipsi complures sub oculis imperatoris sese mar-
moribus affricare, vt hoc modo principis benignitatem elicerent. At ille euocatis
senibus iussit vt alius alium vicissim defricarent; ita pueris nihil opus esse. Qui
iocus in vulgi fabulam cessit.

[A]IVMENTA QVONIAM MANIBVS CARENT, ALTERIVS FRICTIONE INDIGENT519

  c331-333

Scipionis Aemiliani apophthegma, in eos qui quum nihil pulchri facinoris gerant,
opus habent qui magna de ipsis praedicent.

[A]LAMPADA CVRSV TIBI TRADO10

335
  c335-337



340




345
Ex antiquissimo ludorum ritu ductum. Eos Prometheus instituisse legitur hoc
modo, vt currentes facem gestarent ardentem. Eam defatigatus cursu proximo
tradebat; is item defessus alii, ac deinceps alius alii successione tradebant. Inde
prouerbium Lampada cursu tradere, pro eo quod est defessum alteri integro suas
partes tradere, veluti si quis lectione defatigatus, quod reliquum esset ab alio legi
52iuberet. M. Varro De re rustica: Non cursu tibi lampada trado. Cicero ad Heren-
nium: Non enim, quemadmodum in palestra qui taedas ardentes accepit, celerior est
in cursu continuo quam ille, qui tradidit, ita melior imperator nouus, qui accipit
exercitum, quam ille, qui discedit, propterea quod defatigatus cursu integro facem, hic

peritus imperator imperito exercitum tradit. Persius:
 Qui prior es, quur me in decursu lampada poscis?

[A]IN EO IPSO STAS LAPIDE, VBI PRAECO PRAEDICAT11




350


Ex multis auctoribus liquet in foro Romano lapidem fuisse editiorem, vnde
praeco in auctionibus res venales denunciabat. Ad quam rem alludens Chrysalus
seruus in Bachidibus Plautinis de sene, quem argento defraudabat,
 O stulte, nescis, inquit, nunc vendi te;
 Atqui in eo adstas lapide, vbi praeco praedicat. [B]
Significat igitur quempiam sui ipsius venditioni interesse.

[A]NON ERAS IN HOC ALBO12


355



  c359-361
360

Id est, non eras in hoc numero. Plinius in praefatione Historiae mundi: Quum
hanc operam condicerem, non eras in hoc albo, id est nondum eras in eorum
numero, a quibus haec legenda putabam. Eodem adagio nimis scite vsus Poli-
tianus: Non recuso, quin sub censuram aleamque veniat, qualecunque hoc erit, de
quo scribam, dum ne sint in hoc albo duae mihi maxime suspectae litterariae pestes,
inscitia inuidiaque. Ab albo praetoris translatum, de quo Vlpianus Digestorum
volumine secundo, libro quarto: Eum quoque edere Labeo ait, qui producat aduer-
sarium suum ad album et demonstret, quid dictaturus sit.

[A]HERCVLEI LABORES13



Prouerbio dicuntur qui aliis quidem vtiles, auctori praeter inuidiam nihil adfe-
runt.

365 [A]NEC OMNIA NEC PASSIM NEC AB OMNIBVS14

  c366-372



370

  c372-374


De verecundia in muneribus accipiendis modestiaque obseruanda elegans ada-
gium extat in archetypis epistolae diui Seueri et Antonii imperatoris. Ea citatur ab
Vlpiano in primo de officio proconsulis, eodemque titulo in Digestorum libro primo.
Verba epistolae haec sunt: quantum, inquit, ad xenia pertinet, audi, quid sentiamus.

Graecum prouerbium est οὔτε πάντα οὔτε πάντη οὔτε παρὰ πάντων, id est Nec
omnia nec passim nec ab omnibus. Nam inhumanum est a nemine accipere, sed

53passim vilissimum est et per omnia auarissimum. Hec illi quidem; at nostri iuris-
consulti omnia contra faciunt, et omnia et passim et ab omnibus accipientes,
atque hoc quoque parum; adde: omnia passim ab omnibus rapientes.

375 [A]LOLIO VICTITANT15

  c376-381



380

Aenigmatice in eos dicitur, qui caecutiunt, id est parum vident. Plautus in Milite:
 Mirum est lolio victitare te, tam vili tritico
 Quid iam? - Quia lusciosus. - Verbero, aedepol tu quidem
 Caecus, haud lusciosus.
Nam lolio viciari oculos testatur Ouidius Fastorum libro primo:
 Et careant loliis oculos viciantibus agri.

[A]CORNICVM OCVLOS CONFIGERE5416

  c383-389

385




390




In actionibus est M. Tullii, etiamsi mihi impraesentiarum locus non occurrit, pro
eo quod est veterum inuenta, tanquam nihil illi viderint, repraehendere et emen-
dare. Hieronymus Contra Rufinum Apologetico secundo: Nunc vero quum varie-
tate regionum diuersa ferantur exemplaria et germana illa antiquaque translatio cor-

rupta sit atque violata, nostri arbitrii putas aut ex pluribus iudicare quid versum sit
aut nouum opus in vetere opere condere, illudentibusque Iudeis cornicum (vt dicitur)
oculos configere.
Quae metaphora vnde aut qui in prouerbium venerit, fateor me
nondum apud idoneos auctores exploratius quicquam legisse, nisi quod conie-
ctura ducor, cornicum viuacitatem et concordiam huic adagio fecisse locum.
Constat nimirum cornicem longissimae vitae esse auem, tum et concordiae sym-
bolum; vt is videatur cornicum oculos velle configere, qui ea, quae antiquitas
magno consensu approbauit, damnare ac rescindere conatur.

395 [A]FVIMVS TROES17

  c395-406



400




405



Plutarchus in eo libello cui titulus Quomodo laudare se quispiam citra inuidiam
possit
apud Lacedaemonios trifarium chorum celebrari solitum scribit, senum pue-
rorum iuuenum.
Et senum quidem haec erat cantio: ἄμμες ποτ᾿ ἦμεν ἄλκιμοι.
νεανίαι, quo significabant fuisse quondam se robustos iuuenes. Puerorum vero haec
erat cantilena: ἄμμες δέ γ᾿ ἐσόμεσθα πολλῶν κάρονες, ex quo futuros longe illis
meliores
se profitebantur. Iuuenes autem sic canebant: ἄμμες δ᾿ ἐσμέν, αἰ δὲ λῆς
αὐγαξέω, indicantes se iam id esse quod vel illi fuissent vel hi futuros sperarent,
eiusque rei paratos facere periculum.
Inde prouerbialiter id fuisse dicebant quod
perisse significabant, cuius generis tragicum est illud: Fuimus Troes, id est Iam
nihil sumus, et Ciceronianum illud Nos quoque floruimus, atque eiusdem aliud de
coniuratis
supplicio affectis: Vixerunt. Ad idem facit Menedemus Terentianus, qui
habuisse se filium dicit potius quam habere; et Plautinus leno miserrimum ait
esse verbum 'habuisse'.

[A]QVONDAM FVERVNT FORTES MILESII18

410
  c410-413


Milesiorum mollicies et luxus vel adagio nobilitata est, de quibus est illud
Aristophanis in comoedia cui nomen Pluto: Πάλαι ποτ᾿ ἦσαν ἄλκιμοι Μιλήσιοι,
Quondam fuerunt fortes viri Milesii, vt eos iam effoeminatos parumque viros
intelligamus.

[A]SEXAGENARIOS DE PONTE DEIICERE19

415
  c415-422



420


Ex historia natum prouerbium. Olim in comitiis iuuenes per tumultum senes de
pontibus Campi Martii, in quibus suffragia ferri consueuerunt, deturbarunt. Qua
de re meminit Ouidius:
55 Pars putat, vt iuuenes ferrent suffragia soli,
 Pontibus infirmos praecipitasse senes.
Inde sexagenariis ferendi suffragii ius ademptum; Macrobius Satur. i.: Adimere vis
doctis viris in verborum comitiis ius suffragandi, tanquam sexagenarios maiores de
ponte deiicere.

[A]CRAMBE BIS POSITA MORS20


425




430
Crambe brassicae herbae genus apud Plinium, quam Suidas in conuiuiis adhiberi
solitam scribit, propterea quod ebrietatem arceat, verum recoctam adeo nauseam
56adferre, vt Graecis in fastidii prouerbium abierit; extare enim apud illos huius-
modi adagium: Δὶς κράμβη θάνατος, id est Crambe bis posita mors. Ad quod
alludens Iuuenalis, dum declamationis eiusdem iterum atque iterum auditae
taedium innuit,
 Occidit inquit miseros crambe repetita magistros.

[A]NE HERCVLES QVIDEM CONTRA DVOS21

  c432-434


435

Hercules quondam, vbi sibi vni a compluribus insidias instrui sensisset, non
contra pugnauit, sed fuga salutem quaesiuit. Inde Graeci prouerbium arripue-
runt: Ne Hercules quidem contra duos, significantes neminem adeo viribus ante-
cellere, vt vnus pluribus par esse possit, nec fortissimo quidem viro pudendum
esse multitudini cedere.

[A]AESTIIMARE LEONEM AB VNGVIBVS ET ALIA IN EVNDEM SENSVM22



440




445

[B] Ἐκ τῶν ὀνύχων τὸν λέοντα γινώσκειν, [A] est ex vna quapiam et leuicula re
totius coniecturam facere, ex paucis multa, ex paruis maxima coniicere, veluti si
quis omne hominis ingenium et mentem ex verbo aliquo perpendat. Solent enim
ii, qui leonem ipsum nunquam viderunt, ex vnguibus tamen ostensis, quantus
sit, coniecturam facere. Neque dissimile huic De gustu summo iudicare, [B] ἐκ
γεύματος γινώσκειν, [A] et De fimbria texturam, [B] ἐκ τοῦ κρασπέδου τὸ ὕφασμα,
[A] De vultu Aethiopem, [B] τὸν Αἰθίοπα ἐκ τῆς ὄψεως, [A] De fructu arborem, [B]
ἐκ τοῦ καρποῦ τὸ δένδρον, [A] De cauda vulpem cognoscere, [B] κέρκος τῇ ἀλωπέκι
μαρτυρεῖ. [A] Haec omnia a Graecis adagiorum scriptoribus referuntur.

[A]AMVSSIS ALBA23



450


Nullo delectu nulloque discrimine quid fieri significantes, alba amussi fieri dici-
mus. Est autem amussis filum, quo coementarii parietes exaequant. Id est in
Gellianis lucubrationibus his verbis: Namque illi omnes et eorum maxime Graeci
multa et varia lectitantes in quas res cunque inciderant alba (vt dicitur) linea sine
cura discriminis solam copiam sectati conuertebant.

[A]IN ALBO LAPIDE ALBA LINEA24


455


  c458-461

460


Eodem e fonte promanauit et illud apud Graecos percelebre adagium Λευκῷ
λίθῳ λευκὴ στάθμη, id est In albo lapide alba linea. Ad hoc respexit Socrates in
Charmide Platonico, dicens se erga formosos adolescentes perinde esse vt albam
amussim in albo lapide, propterea quod neque discerneret satis inter formas et
omnes ex aequo amaret. Eius inde verba subscripsimus: Apud me quidem, o
amice, nulla perpendendi discernendique facultas. Profecto perinde sum erga honesta

57indole claros ac album filum in albo lapide; ferme nanque omnes eiusmodi homines
mihi admodum placent. Potest dici et in eos, qui obscura obscuris, dubia dubiis
exponunt.

[A]CANIS IN BALNEO; [B] GRAECI SIC:
Τί κυνὶ καὶ βαλανείῳ; ID EST QVID CANI ET BALNEO?
25


465
  c466-475


470




475




480


[A] Citatur pro Graeco vetustoque prouerbio a Rodolpho Agricola in epistola
quadam. Quem ego virum totius Germaniae publico honore nomino, nomi-
58noque hoc libentius, quod puellus huius discipulo sum vsus praeceptore, nempe
Alexandro Vuesphalo, vt huic filii pietatem, illi tanquam nepotis debeam charita-
tem. Verum ne Rodolphi nostri gloriam Germanus praeco faciam inuidiosam,
Hermolai Barbari, quem nemo (vt opinor) negat inter Italos praeter summam
morum innocentiam et eruditionis arcem tenuisse, epitaphium de eo subscribam:
 Inuida clauserunt hoc marmore fata Rodolphum
 Agricolam, Phrysii spemque decusque soli.
 Scilicet hoc viuo meruit Germania laudis

 Quicquid habet Latium, Graecia quicquid habet.
Is igitur Rodolphus in ea, quam dixi, epistola senatui Hantvuerpiensi summa et
facundia et fide suadere conatur, vt ludo litterario praeficiant aliquem qui litteras
didicerit, nec infanti physico aut theologo hoc muneris committant, qui, quum
se quacumque de re dicere posse confidat, ipsum dicere, quid sit, ignoret. Quid
enim, inquit, faciet theologus aut physicus in ludo litterario? Nempe, vt Graeci
dicunt, id quod canis in balneo.
In balneis nullus est canum vsus. Nec admodum
dissimile illud: Musica in luctu, de ioco intempestiuo.

[A]INTVS CANERE;
[B] GRAECI SIC Ἀσπένδιος κιθαριστής, ASPENDIVS CITHAREDVS
26

485




490




495



[A] Est proprii commodi causa quippiam facere; cuiusmodi citharedi plerique
nunc sunt magistratus. Prouerbium quidem a statua quadam citharedi sumptum
hoc habitu, vt cithara in leuam translata fidibus introrsum versis non aliis, sed
sibi canere videretur. Nam qui populo canunt, chordas auditoribus ostendunt,
non sibi. Meminit et de statua et de prouerbio M. Tullius in Verrem actione tertia:
Atque etiam Aspendium citharistam, de quo saepe audistis, id quod est Graecis in
prouerbio, quem omnia intus canere dicebant, sustulit et in intimis aedibus suis
posuit, vt etiam illum ipsum artificio suo superasse videatur.
Salse profecto Verris
rapacitatem tetigit Cicero, qui intus canentem in intimis aedibus collocarit, vt
citharedus ille quidem intus cecinerit, at Verres intime. Nec minus apte eodem
est vsus prouerbio in Rullum contra legem agrariam: Atque hoc carmen, inquit,
hic tribunus plebis non vobis, sed sibi intus canit. Ostendit enim in ea oratione
Cicero eam legem, tametsi popularis videretur, haud tamen populi, sed decemui-
rum vtilitati repertam.

[A]SPARTVM RODENTES27

500
  c501-505



505
  c506-510



510
  c510-512



515



Σχοινοτρῶγες, id est Spartum rodentes, prouerbii vice dicebatur, vt Varroni placet,
in ignauos, sumptum a pictura Socratis, cuius opera recensens Plinius li. ter. ca. v.
Et piger, inquit, qui appellatur Ocnos, spartum torquens, quod asellus arrodit. De
eodem sensit Propertius his versibus:
59 Dignior obliquo, funem qui torqueat, Ocno
 Aeternusque tuam pascat, aselle, famem.
Fertur autem idem picturae genus et Delphis fuisse a Polygnoto Thasio dicatum. Quo
quidem negant desidem et ignauum significatum, imo laboriosum et industrium
potius, sed cui vxor sit prodiga, eoque Pausanias ait non marem asellum, sed foemi-
nam
in pictura fuisse. Idem argumentum marmore celatum Romae duobus visitari
locis, in Capitolio et in hortis Vaticanis, Hermolaus est testis. Ocnos igitur onos, id
60est pigros asinos, recte appellaueris, qui non ipsi modo nullam bonam frugem
adferunt, verum etiam aliorum labores corrumpunt. Hieronymus exempli causa
spartum torsit; at ii, qui eius opera deprauarunt, Ocni fuerunt. Quo nomine
bona pars eorum, qui litteras profitentur, sunt digni. At hoc interim mirum,
quur Plinius eum pigrum appellari scripserit, qui spartum torqueret, et non asel-
lum arrodentem. De eodem Ocno Pausanias in Ionia huiusmodi prouerbium
increbuisse scribit: Συνάγει Ὄκνου τὴν θώμιγγα, [B] id est Contorquet Ocni funi-
culum.

[A]INTER SACRVM SVM ET SAXVM28

520




525
Quod adagium de perplexis et ad extremum periculum redactis inde forte
defluxit, quod olim patres patrati saxo victimam feriebant, quo foedere nihil
habebatur sanctius inuiolatiusque. Sic enim apud Plautum Tindarus, vnus e
duobus captiuis iam depraehensis:
 Nunc ego omnino occidi
 Nunc ergo inter sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio.

[A]ASINVS STRAMINA MAVVLT QVAM AVRVM29




Heracliti apophthegma in prouerbium cessit: Ὄνον σύρματα ἀνελέσθαι μᾶλλον ἢ
χρυσόν, id est Asinos magis stramina optare quam aurum. In stolidos, quibus pessima
pro optimis placent.

530 [A]ASINVS INTER SIMIAS. [B] Ὄνος ἐν πιθήκοις30





535

[A] Menander in comoedia, cui Plotium titulus, maritum de vxoris iniuria que-
rentem inducit his verbis: Tum me cunctis notum sic faceret vxor hera, meoque
denotaretur in vultu asinus inter simias fierem (vti aiunt), id est vt omnes me
ludibrio haberent. Constat simiam esse animalium omnium petulantissimam, vt
leonem etiam audeat per contumeliam exagitare natibus illius insidens. Idem
hodie vulgo dicunt simili metaphora: Noctua inter cornices.

[A]DIES OMNIA REVELAT31



540




545



Tertullianus in Apologetico contra ethnicos: Bene autem, inquit, quod omnia
tempus reuelat testibus etiam vestris prouerbiis atque sententiis.
Ex quibus Tertulliani
verbis colligere licet, Sophocleos illos senarios in prouerbium olim transisse, quos
Aulus Gellius in Noctibus refert:
 Ὅποσσα ταῦτα κρύπτε μηδέν, ὡς ἅπανθ᾿ ὁρῶν
 Καὶ πάντ᾿ ἀκούων πάντα ἀνακαλύψει χρόνος,  id est
61 Hic nihil occulta, quando cuncta contuens
 Et cuncta audiens omnia reuelabit dies.
Addit Gellius a poeta peruetusto, cuius nomen sibi non occurrerit, scriptum Veri-
tatem Temporis esse filiam,
propterea quod verum nunquam perpetuo latet; ali-
quando erumpit, vel tempore eruente.

[A]QVAM QVISQVE NORIT ARTEM, IN HAC SE EXERCEAT32

550




Hanc sententiam Graecis in prouerbio fuisse vel Cicero ipse restis est in Tuscula-
narum disputationum primo libro. Eius haec sunt verba: Sed hic quidem quamuis
eruditus sit, sicut est, haec magistro concedat Aristoteli, canere ipse doceat. Bene enim
illo prouerbio Graecorum praecipitur: Quam quisque norit artem, in hac se exerceat.

Simillimum est illi, quod alio loco posuimus: Ne sutor vltra crepidam.

555 [A]AVRVM LAPIDE, AVRO MENS HOMINVM EXPLORATVR6233





560
Inter multas Chilonis Lacedaemonii sententias haec potissimum eruditos dele-
ctauit: Cote quidem et indice (sic enim is lapis latine dicitur) aurum examinari,
verumne sit an adulterinum, verum auro dignosci homines, bonine sint an contra.
Quae sententia potest et hunc in modum efferri: 'Cote aurum explorant
homines, at ipsi homines auro explorantur'.

[A]NE MOMVS QVIDEM HAEC CARPAT34


  c563-565

565
De re vehementer absoluta atque irrepraehensibili. Plato in libris De re publica
philosophiae studium ne a Momo quidem carpi posse dicit. Erat autem Momus
repraehensionis deus, qui Veneris sandalium repraehendit, postquam in ipsa
Venere nihil inueniret, quod repraehenderet.

[A]DIOMEDAEA NECESSITAS35



Plato De re publica libro sexto: Diomedaea (vt aiunt) necessitate cogetur ea facere,
quae isti probauerunt.
Significat autem necessitatem ineuitabilem.

[A]SVTORIVM ATRAMENTVM36

570




Cicero ad Paetum libro epistolarum nono: Iam pater eius accusatus est a Μ. Antonio,
sutorio atramento absolutus putatur.
Subesse prouerbium videtur, verum obscurius.
Significat absolutum esse reum iudicum corruptela, non sine infamia tamen. Est
enim eiusmodi atramentum sutorium, vt neque magnopere atram notam imprimat
neque nullam tamen illinet maculam.

575 [A]FVCVM FACERE37





Est dolosa imagine fallere. Terentius: Fucus factus mulieri. Cicero ad Quintum
fratrem: Si eum, qui tibi promiserit, fucum (vt dicitur) facere velle senseris, vt te id
audisse et scire dissimules.
Vnde fucos pro simulatione accipimus, et offucias pro
obscuratione rei.

580 [A]CALCVLVM REDVCERE. APPONERE CALCVLVM38





585




590
Mirum ni prouerbialis est metaphora, qua Cicero vsus est in Hortensio, Nonio
teste: Itaque tibi concedo quod in duodecim scrupis olim, vt calculum reducas, si te
alicuius dati poeniteat.
Translatum apparet aut a ratiocinantibus aut certe a latrun-
culario lusu. Est igitur 'calculum reducere' reuocare, si quid imprudentius conces-
seris, mutareque factum, cuius te poeniteat. Id propemodum exponens Politianus
Quoniam, inquit, moti semel poeniteret, concedi sibi postularet, vt calculum reduceret.
Prouerbii simillimum est et hoc: Apponere calculum, pro eo quod accessionem
63adiungere, a ratiocinantibus deductum, vt 'Etsi iam olim amas plurimum, tamen
et hunc calculum ex mea commendatione velim accedere'. Et albus calculus pro
studio et fauore apud Plinium Cecilium.

[A]QVI DIGITO SCALPVNT VNO CAPVT39

  c591-593

Prouerbialis est versiculus primum a Caluo poeta in Pompeium scriptus, deinde
in omnes parum viros translatus. Extat autem apud Iuuenalem.

[A]MANIBVS PEDIBVSQVE NITI. OMNIBVS NERVIS. NOCTESQVE DIESQVE40

595




600


Prouerbium est comicum, quo vehemens admodum conatus significatur, vt per
manus industriam efficiendi, per pedes celeritatem intelligamus. Dauus in Andria
Terentius:
64 Ego hoc, Pamphile, tibi pro seruitio debeo,
 Conari manibus pedibusque.
Et 'neruos intendere' ad eundem sensum pertinet. Cicero ad Quintum fratrem:
Sic contende omnibus neruis et facultatibus. Item quando perpetuam assiduitatem
intelligi volumus, dicimus noctes diesque nos quippiam facere.

[A]REMIS AC VELIS41


605



Festinationis cuiusdam myrificae significationem habent haec adagia. Plautus in
Asinaria:
 Remigio veloque quantum poteris festina et fuge,
id est quam ocissime. Et 'alatis pedibus' fugere in vulgari sermone est, et Volare'
pro festinanter ire. Inuenitur et hoc: Velis equisque, pro quam ocyssime.

[A]VERTERE VELA42

610




615

Pro eo quod est in diuersum mutare sententiam atque institutum. A nauigatione
sumpta metaphora. Plautus in Epidico:
 Vtcunque in alto ventus est, Epidice, ex imo velum vertitur.
Quam sententiam Terentius omissa figura extulit his verbis in Hecyra, eamque
Donatus catholicam esse monet:
 Profecto hoc sic est, vt puto:
 Omnibus nobis vt res dant sese, ita magni atque humiles sumus.

[A]TERRAE FILIVS. CAELI FILIVS43

  c617-631

620




625




630


Veteri prouerbio homines obscuro ignobilique genere prognati terrae filii nomi-
nabantur, propterea quod terra sit communis omnium rerum parens; qui si sibi
virtute sua nobilitatem peperissent, noui homines dicebantur. Persius:
 Praesto est mihi Manius haeres,
 Progenies terrae. Quaere ex me, quis mihi quartus
 Sit pater. Haud prompte, dicam tamen; adde etiam vnum,
 Vnum etiam: terrae est iam filius.

Cicero ad Atticum: Et huic terrae filio nescio cui committere epistolam tantis de
rebus non audeam.
Idem ad Trebatium: Cornelius quidem tuus familiaris summo
genere natus, terrae filius.
Et Iuuenalis:
 Vnde fit vt malim fraterculus esse gigantum,
ad prouerbium alludens, siquidem Gigantes e terra progenitos poetae fabulantur.
65Itidem homines ignotos et subito apparentes Caeli filios vocabant, veluti e caelo
demissos; cuiusmodi apud Mosen Melchisedech sine patre sine matre inductus
est.

[A]IN LVTO HAERENT. HAERENT IN SALEBRA44


635


Terentius in Phormione: In eodem haesitas luto. A viatoribus translatum. In luto
autem siue in salebra haerere dicuntur qui e re perplexa et impedita explicare se
nequeunt, quemadmodum qui in luto haerent, si alterum educant pedem, altero
altius immerguntur; rursus, vt hunc extrahant, alter est infigendus.

[A]IN AQVA HAERET45


640



Priori non ita dissimile est apud Ciceronem Officiorum libro tertio: Dicit ille
quidem multa multis locis, sed aqua haeret (vt aiunt). Significat autem Epicurum
parum secum disputatione constare seque ipsum inuoluentem, dum ea, quae
66dicit alibi, pugnant cum iis, quae alibi dixit, itaque fluctuare neque in solido
consistere.

[A]SEMPER ALIQVID NOVI ADFERT AFRICA.
645 [B] Ἀεὶ φέρει τι Λιβύη κακόν, SEMPER FERT AFRICA MALI QVIPPIAM46





650


[A] Quod quidem in eos dici potest, qui nouas res semper aut moliuntur ipsi aut
renunciant. Vnde natum sit adagium, Plinius in Naturalis historie libro viii. ca.
xvi. ad hunc modum exponit, de leonibus agens Magna, inquit, his libido coitus,
et ob hoc maribus ira. Africa haec maxime spectat, inopia aquarum ad paucos amnes

congregantibus se feris. Ideo multiformes ibi animalium partus, varie foeminis
cuiusque generis aut vi aut voluptate miscente; vnde etiam vulgare Graecis dictum,
semper aliquid noui Africam adferre.

[A]QVOT SERVOS HABEMVS, TOTIDEM HABEMVS HOSTES47


655



Id adagii positum est a Macrobio in Coenarum Saturnalium libro primo his qui-
dem verbis: Vnde putas arrogantissimum illud manasse prouerbium, quod iactatur,
totidem nobis hostes esse quot seruos? Non habemus illos hostes, sed facimus.
Quae
sententia huc pertinet, ne quid illis tanquam amicis fidamus, qui nos metu
colunt, non amore; neu nobis tyrannicum illud placeat: Oderint, dum metuant.

[A]SOPHOCLES. LAVDICENI48

660




665




670



Quod prouerbium vt plenius intelligamus, libet ipsius Plinii Cecilii verba paulo
altius referre, quibus salsissime prorsus quorundam adolescentum ridiculam
ambitionem describit. At hercule, inquit, ante memoriam meam (ita maiores natu
solent dicere
) ne nobilissimis quidem adolescentulis locus erat, nisi aliquo consulari
producente. Tanta veneratione pulcherrimum munus colebatur. Nunc refractis pudoris

et reuerentiae claustris omnia patent omnibus, nec inducuntur, sed irrumpunt.
Sequuntur auditores auctoribus similes, conducti et redempti mancipes. Conuenitur a
conductis et redemptis; in media basilica tam palam sportulae quam in triclinio
dantur. Ex iudicio in iudicium pari mercede transitur. Inde iam non inurbane

σοφοκλεῖς ἀπὸ τοῦ σοφοὺς καλεῖσθαι vocantur; iisdem Latinum nomen impositum
est Laudiceni. Vtroque vocabulo notantur ii, qui dicendi laudem inaniter affe-
ctant. Sophocles enim Graece eum sonat, qui sapiens vocatur, et laudiceni qui ad
laudem dicunt, quanquam in priore allusio est ad poetae nomen, in altero ad
gentis vocabulum. Vtrunque nomen ad conductos illos laudatores referri potest.

[A]DEDI MALVM ET ACCEPI49

675




680


Idem Plinius Cecilius in epistolis Cecilius, inquit, Classicus, homo foedus et aperte
malus, proconsulatum in ea parte
, hoc est in Baethica, non minus violenter quam
67sordide gesserat eodem anno quo in Africa Marius Priscus. Erat autem Priscus ex
Betica, ex Africa Classicus. Inde dictum Beticorum (vt plerumque dolor etiam venustos
facit
) non illepidum ferebatur: Dedi malum et accepi. Quo quidem adagio licebit
vti, quoties eiusmodi permutatio videbitur facta, vt malum pro malo sit reddi-
tum, veluti si quis pater improbum generum dedisset et improbam item nurum
recepisset.

[A]CLAVVM CLAVO TRVDERE50


685



Est vicium vicio, malum malo, vim vi, dolum dolo, improbitatem improbitate
retundere. Amor amorem velut clauus clauum pellit. Maledicis maledictis repu-
gnandum, audaciaque audacia veluti clauus clauo repellenda. Vtitur hoc adagio
diuus Hieronymus. Grece sic dicitur: ΙΙάτταλον ἐξέκρουσας παττάλῳ, id est
Clauum clauo pepulisti.

[A]MALO NODO MALVS QVAERENDVS EST CVNEVS51

690


Haud ita dissimilem superiori sensum habet, hoc est cum impudentibus impu-
dendus agendum, cum astutis astute, cum maledicis maledice, cum ingratis
ingrate. Est et hoc apud Hieronymum.

[A]SI TIBI MACHAERA EST, ET NOBIS VRBINA EST DOMI6852


695




Simillimum est illi Hieronymiano, suntque verba Chrysali in Bachidibus Plau-
tinis minas minis referentis et militis saeuitiam saeuis dictis retundentis. Nam
machaera et vrbina vtrumque teli genus est:
 Si tibi machaera est, et nobis vrbina est domi,
si tu militariter ferociterque nobiscum agas, habemus vicissim quo ferociam tuam
frangamus.

[A]SVO SIBI HVNC IVGVLO GLADIO, SVO TELO.
[B] INCIDIT IN FOVEAM QVAM FECIT53




705
  c705-708



710




715



[A] In Adelphis Terentii Mitio senex fratris saeuitiam increpans huiusmodi vtitur
sententia: Hoc vnum adfert vicii senecta; attentiores ad rem sumus quam oportet.
Eandem Demea suo loco in fratrem retorquens
 Postremo non meum illud verbum facio, inquit, quod tu, Mitio,
 Bene et sapienter dixisti dudum 'Vicium commune omnium est,
 Quod nimium ad rem in senecta attenti sumus': hanc maculam nos decet
 Effugere.

Hac sententia posteaquam fratrem constrinxisset, ne agrum quem petebat posset
negare, subiecit: Suo sibi hunc iugulo gladio. Quod adagium et alibi apud eum
poetam reperitur. Eo vtemur eleganter, si quando occasione in eum ipsum, a quo
eam accepimus, erimus vsi, aut quempiam ex ipsius oratione coarguemus, aut
quod pro se dixit ille, nos contra eum facere docebimus; denique quotiens quam-
cunque rem in eum, a quo fuit profecta, retorquebimus. Eiusdem figurae est
Plautinum illud in Amphitrione:
 Atque hunc telo suo sibi, malicia sua, a foribus pellere.
Et Hebraico prouerbio, qui qua re alium captarat, ipse capitur, in foueam, quam
ipse aliis per insidias struxerat, dicitur incidisse et laqueo captus quem tetenderat.

[A]IRRITARE CRABRONES, ET ITEM ALIA PAROEMIA SIMILIS54

720

  c722-725


725




730




735



Nemini dubium esse puto nullam esse Plautinam sententiam, quin eadem
prouerbium dici debeat. Tantus enim est huius poetae lepos antiquitasque, vt
singulae illius clausulae pro adagiis vsurpari a doctis possint. Quur enim id non
fiat in Plauto comico, et comico tam sententioso, tam salso, tam venusto, quod
in Homero veteres factitarunt; cuius, vt scribit Macrobius, singula ἀποφθέγματα
vice prouerbiorum passim omnes in ore habebant. Quare neque pigendum neque
infrugiferum duxi, vetustissima quaeque ex illius fabulis recensere. Occurritque
illud in primis ex Amphitrione: Irritabis crabrones, quod in mulierum ingenium
69est dictum, quibus iratis si repugnes, magis prouoces, neque patiuntur, si quis
contra ipsarum opinionem contendat. Vsus est hoc adagio Hieronymus in epi-
stolis. Est autem crabro insecti genus aculeo pestilentissimo. Refert Plinius Natu-
ralis historiae lib. xi. ca. xxi. crabronum ictus haud temere sine febri esse, additque
auctores esse ter nouenis huius animantis punctis interfici hominem. Hanc ipsam
sententiam alia metaphora Plautus idem sic extulit, non dubium quin prouer-
bialiter:
 Bacchae bacchanti si velis aduersarier,
 Ex insana insaniorem facies, feriet saepius;
 Si obsequaris, vna te soluas plaga.

Consueuerunt autem mulieres bacchantes obuios thyrsis ferire.

[A]VITAM HVMANAM PLVS ALOES HABERE QVAM MELLIS55

740




745

Est in eadem fabula huiusmodi sententia sub Alcumenae persona:
70 Ita cuique comparatum est in aetate hominum,
 Ita diis placitum, voluptati vt moeror comes consequatur.
 Quin incommodi plus malique ilico adsit.

Eam ne quid dubitaremus prouerbialem esse, Apuleius effecit, cuius haec sunt
verba in Floridis: Sed verum verbum est profecto quod aiunt, nihil quicquam tam
prospere diuinitus hominibus datum, quin et tum admixtum sit aliquid difficultatis.

[A]IN AERE PISCARI, VENARI IN MARI56



750




755
In Asinaria a Libano vtrumque prouerbium dictum est, qui cum ab hero Deme-
neto vxorem eius argento defraudare iussus esset, significans fieri non posse, vt a
muliere tenace quicquam auferretur,
 Iube, inquit, vna me opera piscari in aere,
 Venari autem retiaculo in medio mari.

Quo verbo recte vtemur, quando negabimus ibi quaerendum esse quippiam, vbi
inueniri minime possit, vt si quis in opibus aut voluptatibus beatam vitam quaerat.
Quibus quidem metaphoris Boetius etiam in carmine vtitur.

[A]NVDO VESTIMENTA DETRAHERE57




760


Libanus idem ab hero monitus, vt ab ipso per fallaciam auferret argentum, quo
filio amica emeretur,
 Maximas, inquit, nugas agis:
 Nudo detrahere vestimenta me iubes,
significans videlicet ibi heram callidiorem attentioremque esse quam vt defrau-
dari queat, hic hero nihil etiam esse quod auferatur.

[A]HOSTIMENTVM EST OPERA PRO PECVNIA58


765




770

Laenae Claretae verba sunt in eadem fabula ad adolescentem sua beneficia expro-
brantem meretricibus: 'Tu mulierem amabas: missa est. Ego pecuniam: dedisti.
Neutri est quod alteri exprobret'. Conueniet hoc dictum in quosdam gloriosos,
qui si quid pauperi muneris donauerint, in magno beneficio numerant atque
adeo iactant imputantque; at contra quantum ab eo vicissim officii obsequiique
receperint, id vero non meminerunt, quum iuxta Plautum hostimentum sit opera
pro pecunia. Festo Pompeio hostimentum est beneficii pensatio. Admonendum et
illud Par pari referri prouerbii faciem habere quandam.

[A]QVASI PISCIS, ITIDEM EST AMATOR LENAE: NEQVAM EST NISI RECENS59



Lena dignum verbum. Verum id hodieque in prouerbio est, hospitem triduanum
itidem vt piscem obolere naribus.

775 [A]AD SVVM QVEMQVE HOMINEM QVAESTVM AEQVVM EST ESSE CALLIDVM7160

Eiusdem est lenae.

[A]NECESSE EST FACERE SVMPTVM QVI QVAERIT LVCRVM61



Prius damnum est faciendum ei qui lucrum cupit, id quod vulgato prouerbio
dictitant: Vacuis manibus non facile falcones reuocari nec piscem sine esca capi.

780 [A]FORTITER MALVM QVI PATITVR, IDEM POST POTITVR BONVM62

Notissima sententia.

[A]LVPVS EST HOMO HOMINI, NON HOMO, QVI QVALIS SIT NON NOVIT63

Monet ignotis, tametsi probi videantur, non esse confidendum.

[A]FESTO DIE SI QVID PRODEGERIS,72
785 PROFESTO EGERE LCEAT NISI PEPERCERIS64





790
Ab Euclione sene parcissimo dicitur. Dogma est, ne in solemnibus sumptibus ita
profusi simus, vt non sit quo quotidianum feramus. Festi dies vel sacris offeren-
dis vel diurnis epulationibus vel ludis in honorem deorum vel feriis obseruandis
celebrabantur; profesti ad rei priuatae publicaeque administrationem concede-
bantur.

[A]FERRE IVGVM65




795



In Curgulione Palinurus Iamne, inquit, fert iugum? de puella percontans, num
per aetatem virum reciperet. Id enim significari quae sequuntur satis arguunt.
Nam respondet continuo adolescens:
 Tam a me pudica est quasi soror mea sit.
Horatius in Odis:
 Nondum subacta ferre iugum valet
 Ceruice.

[A]NEMO IRE QVENQVAM PROHIBET PVBLICA VIA65A

800
Id est, quod palam atque in medio propositum est, eo ius est vnicuique vti.

[A]FLAMMA FVMO EST PROXIMA66




805
Qui malum euitare cupit, is mali fugiat occasionem oportet, vt qui corrumpi
nolit, a corruptorum consuetudine abstineat; qui cubare nolit, ne det osculum.
Nam addit protinus:
 Fumo comburi nihil potest, flamma potest.

[A]QVI E NVCE NVCLEVM ESSE VVLT, FRANGIT NVCEM67

Qui commodum quaerit, a labore ne abhorreat.

[A]VERBERARE LAPIDEM68


810



Planesium meretrix amatorem monet, ne seruum, qui iam ad verbera obduruerat,
pulset, ne manum laederet.
 Noli, inquit, amabo verberare lapidem, ne perdas manum.
73Apte quadrat in eos, qui cum iis iurgio aut maledictis certant, qui huiusmodi
rebus pascuntur, non offenduntur.

[A]VORARE HAMVM69

815



Est eas res auide appetere, quibus capti in pemiciem trahamur. Dictum est a
Curgulione parasito de lenone epistolam, qua decipiendus erat, legere incipiente.
Simili translatione eandem rem dicit in Bacchidibus Chrysalus:
 Nunc ab trasenna hic turdus lumbricum petit.

[A]INTRA PRAESEPIS SVAS70

820




825


Hoc est certo ac tuto. Plautus in Cassina:
 Scit, si id impetret,
 Futurum quod amat intra praesepis suas
,
id est certum ac paratum. Nam quod intra septa nostra clausum, non potest effu-
gere. Dictum est in senem dantem operam, vt ancilla, quam amabat, villico suo
nuberet, hoc quidem consilio, vt insciente vxore quando vellet ruri ea potiretur.
Idem in Rudentibus:
 Ad herum arbitrum vocat me hic intra praesepis meas.

[A]ALIQVAM REPERITIS RIMAM7471


830

A piscibus aut auibus captis translatum videtur in homines calumniosos, qui
quamuis mala in causa aliquid inueniunt, quo iudicio elabantur. Horatius:
 Effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.

[A]NECESSVM EST VORSIS GLADIIS DEPVGNARIER72

Hoc est diuersa ratione res est tentanda.

[A]NVNC NOS COLLATIS SIGNIS DEPVGNABIMVS73

835


Est cominus pugnare, ex Homero sumptum in prouerbiis apud doctos venit.
Cominus pugnare dicimur, quotiens in disputando iis argumentis vtimur, quae
ad rem proprie maximeque pertinent.

[A]IN SALTV VNO DVOS APROS CAPERE74


840
Est eadem in re duos depraehendere. Chalinus in Cassina:
 Iam ego vno in saltu duos apros capiam.

[A]FRIGIDAM AQVAM SVFFVNDERE75




845


  c848-850

850
Est beneuolentiam hominum inter se amantum obtrectationibus frigidiorem
languidioremque facere. [B] Quanquam frigidam aquam suffundere est etiam
adiutare et incitare, id quod elici potest ex libris Pandectarum. [A] Laena in
Cistellaria matronas incusat, quod, quum coram meretricibus sint blandissimae,
clam tamen inuideant maritosque suos ab earum amore quantum possunt conan-
tur auertere. Ea res quum lenae vehementer indigna videretur,
 Ita nostro, inquit, ordini
 Palam blandiuntur; clam, si occasio vsquam est,
 Aquam frigidam subdole suffundunt.

[A]CONFRINGERE TESSERAM76




855


In eadem fabella amator iureiurando alligasse se dicit, quod laenae filiam ducturus
esset, eoque precatur ne se periurum fieri patiatur, si filiam non duxerit. Ad quae
laena his verbis respondit:
 Abi, inquit, quaerere, vbi tuo iurando satis sit subsidii;
 Hic apud nos iam confregisti tesseram.
A mensura frumentaria ductum videri potest, [B] vel a tessera signo hospitali.

[A]QVOD DEDI, NON DATVM VELLEM7577


860



Sermo, quo quis se rei, quae facta est nec iam infecta fieri potest, poenitere signi-
ficat atque in posterum cauturum, ne rursum faciat quod iterum poeniteat.
Quem ne quis prouerbialem fuisse dubitet, eiusdem laenae verba asscribam:
 Inter nouam rem verbum vsurpabo vetus:
 Quod dedi, non datum vellem; quod reliquum est, non dabo.

[A]MIHI ISTIC NEC SERITVR NEC METITVR78

865

Apud Plautum est in Epidico. Hoc est: 'Ista ex re mihi nec commodi quicquam
esse potest nec incommodi'.

[A]NIHIL HOMINI AMICO EST OPORTVNO AMICIVS79



870
Est id quidem eadem in fabula. Verum ea sententia Graeco prouerbio sic effertur:
Importuna beneuolentia nihil a simultate distat. Intempestiuum enim officium
plerumque odium pro gratia refert.

[A]FARCIRE CENTONES7680




875
Est aures auditoris gloriosis fabulis obtundere. Ita enim Periphanes in Epidico
militi iam pugnas suas militari more narrare paranti,
 Quin tu, inquit, alium quaeras, cui centones farcias,
id est cui tu gloriosa mendacia narres.

[A]ALITER CATVLI LONGE OLENT, ALITER SVES81




880

Quo verbo significatum est, non veste solum dignosci hominem ab homine,
verum esse natiuum quiddam genuinum ac proprium in vnoquoque, quod in
ipso vultu oculisque eluceat, quo liberum a seruo, generosum a rustico, probum
ab improbo facile discernas. Inde illud apud Fabium: Ne faciem quidem liberi
hominis habet.


[A]AB VNGVICVLO AD SVMMVM CAPILLVM.
[B] HOMERVS: Ἐς πόδας ἐκ κεφαλῆς82

885




[A] Ita loquebantur veteres, quum totum hominem, quantus esset, significarent.
Plautus in Epidico: Contempla, Epidice, / vsque ab vnguiculo ad capillum sum-
mum.
Quare si cuius hominis ingenium moresque omnes plane cognitos innuere
volemus, eiusmodi nobis hominem ab vnguiculo vsque ad summum capillum
perspectum esse non inuenuste dixerimus. Horatius: Talos a vertice pulcher ad
imos.

890 [A]TRAGVLAM INIICERE. FABRICAM FACERE83




Vtrumque significat dolos ad decipiendum struere, vnde et machinari pro arte
moliri traductum est. Apocides in Epidico Plauti: Tragulam in te iniicere adornat.
Rursum alibi: Nescio quam fabricam fecit.

[A]MALAM MESSEM FACERE84

895



Epidicus in eadem fabula:
 Sed vt acerbum est pro benefactis quum malam messem metas,
id est intolerandum est pro beneficio maleficium recipere. Cicero: Vt sementem
feceris, ita et metes.

[A]EGO QVOQVE POL METVO, NE LVSCINIOLAE DEFVERIT CANTVS85

900


Apud Plautum est in Bacchidibus. Vbi quem re quapiam ita abundare signifi-
camus, vt ea nunquam possit deesse, veluti mulieri verba, Ciceroni orationem,
sophistae cauillum.

[A]AD VTVAM CVTEM7786


905
Hoc est ad nuditatem vsque, vt nihil reliqui fiat praeter corpus nudum. Chrysalus
eadem in fabula: Tondebo auro vsque ad viuam cutem.

[A]ASPERGERE AQVAM87




Est animum reddere ei, qui prae subito dolore a se fuerit alienatus. Quod fere
euenit quibus repente subitaneum malum obiicitur. Solent ii aspersa in faciem
aqua reuocato a corde sanguine ad se redire. Plautus: Aspersisti aquam.

910 [A]ASPERGO. OLFACIO. DEVORO88





915




Est nonnunquam et in simplici verbo prouerbialis translatio, vt in eo, quod
modo posuimus, aspergo, quod non raro vsurpat Cicero pro leuiter contaminare.
In Vatinium: Cui tu nonnulhm labeculam aspergis. Atque ibidem: Ne qua ex tua
indignitate illius dignitati labes aspergi videatur.
Et saepe alias: Aspergere contu-
melia, aspergere ioco, aspergere dicteriis. Itidem vt olfacere pro suspicari; subolere in
suspitione esse; olfacere pro curiose atque obseruanter vestigare. Deuorare pro eo
quod est rem sensu acerbam veluti sine sensu perferre, translatione sumpta ab iis,
78qui amaras potiones aut catapotia inuito palato absorbent. Vnde apud Cicero-
nem et Fabium deuorare tedium, absorbere molestiam.

920 [A]VALERE PANCRATIC, ATHLETICE, PVGILICE, BASILICE89




Apud Plautum haec sunt pro eo quod est valentem integrisque viribus esse. Apud
eundem musice viuere pro voluptarie ac genialiter. Basilice valere belle ac magni-
fice.

[A]ACETVM HABERE IN PECTORE90

925



Est salem acrimoniamque habere. Aliquoties apud eundem poetam legitur: in
Bacchidibus
 Nunc experiar sitne acetum tibi, cor acre in pectore.
Et habere salem Terentius: Qui salem habet / quod in te est.

[A]HOMO HOMINI DAEMONIVM91

930
  c929-934



Ἄνθρωπος ἀνθρώπου δαιμόνιον, hoc est Homo homini demonium vel deus. In eum
conuenit, qui subitam et insperatam attulit salutem quiue bene de alio meretur.
Nihil enim aliud putabant homini deum esse quam prodesse homini. Vnde
Vergilius: Deus nobis haec ocia fecit, et Plinius Hist. mundi libro secundo Deus est,
inquit, iuuare mortalem.

935 [A]TANGERE HVLCVS. TANGERE VIVVM. HANC ANAGYRIM NE MOVEAS92





940
Quum id dicimus quod alii maxime dolet, hulcus tangere dicimur. Terentius:
 Quid minus necesse fuit quam hoc vlcus tangere?,
vbi prouerbium Donatus subesse indicat. Eundem habet ferme sensum viuum
tangere, eiusmodi contumeliam dicere quae vere doleat. Hermolaus: Hanc anagy-
rim, vt medicorum prouerbio vtar, ne moueas. [B] Est autem anagyris herbae genus.

[A]PYTHAGORICA ADAGIA93




945
Nemini dubium est, quin pleraque Pythagorae dicta in prouerbia abierint; cuius
apud veteres tanta erat admiratio, vt eius dogmata per omnem Italiae regionem
eam, quae olim Magna Graecia dicebatur, aereis incisa tabulis seruarentur. E qui-
bus Hieronymus nonnulla contra Rufinum commemorat.

[A]Κοινὰ φίλων πάντα94




950

Id est Amicorum communia omnia. Quod adeo in vulgi sermonem abiit, vt a
comica etiam persona apud Terentium prouerbii nomine referatur.
79 Nam vetus quidem, inquit, hoc verbum,
 Amicorum inter se communia esse omnia,
etiamsi haec sententia apud Platonem Euripidis nomine citatur.

[A]EST AMICVS ALTER IPSE. [B] Ἕτερος αὐτός8095



[A] Quo monemur, ne secus de rebus amicorum quam de nostris ipsorum cogi-
temus. Dicunt Graeci vnam esse animam duorum corporum, [B] μία ψυχή.

955 [A]DVORVM TEMPORVM MAXIMEMANEABENDA EST RATIO,
MANE ET VESPERI96

  c955-957 Hoc est eorum, quae gesturi sumus et eorum quae gesserimus.

[A]POST DEVM VERITATEM COLENDAM97

  c958-959 Quae sola deo proximos homines facit.

960 [A]AENIGMATA PYTHAGORICA98



Verum aenigmata illa propius ad prouerbialem figuram accedunt, quae, vt idem
testis est Hieronymus, Aristoteles diligentissime suis in libris prosequitur.

[A]STATERAM NE TRANSILIAS99

Hoc est ne quid ab aequitate deflectas.

965 [A]IGNEM GLADIO NE FODIAS100

Id est iratum et tumidum animum verbis maledicis ne lacessas.

[A]CORONAM NE CARPSERIS101

Id est leges vrbium serua.

[A]COR NE COMEDERIS102

970
Id est maerorem ex animo reiice.

[A]QVVM PROFECTVS FVERIS, NE REDEAS103

  c971-972 Hoc est post mortem vitam hanc ne desyderes.

[A]HYRVNDINEM IN DOMVM NE RECIPIAS104

Id est garrulos et verbosos sub eodem tecto non habeas.

975 [A]PER PVBLICAM VIAM NE AMBVLES81105

  c975-976 Id est ne multorum sequaris errores.

  c977-978 [A]ONERATIS SVPERIMPONENDVM ONVS,
DEPONENTIBVS NON COMMITTENDVM106


980
Hoc est ad virtutem incedentibus augmentanda praecepta, tradentes se ocio relin-
quendos.

[A]SVPER CHENICE NON SEDENDVM82107

Id est non laborandum de victu crastino. Est enim chenix escae diurnae mensura.

[A]TRIA APOLLINIS ORACVLA108


985


  c988-991

990



  c994-997
995



Verum haec atque huiusmodi tametsi probabile est olim in prouerbiis fuisse,
tamen non est instituti praesentis omnia persequi; quis enim esset futurus finis?
Verum ea duntaxat, quae ab idoneis auctoribus prouerbialiter sunt vsurpata.
Quorum est illud in primis ex tribus Apollinis oraculis vnum: Nihil nimis, quod
apud Platonem Socrates pro vetere dicto citat. Quin et comicus poeta, apud
quem nulla sententia locum habet, quae non sit prouerbialis, maxime quae Sosiae
et liberto et coquo sit tributa: Id apprime esse vtile in vita arbitror, vt ne quid
nimis.
Socrates in Charmide Platonis testatur tria haec praecepta pro foribus tem-
plorum Apollinis inscripta extitisse: Γνῶθι σεαυτόν, id est Nosce teipsum, Μηδὲν
ἄγαν, id est Nihil nimis, et tertium Sponsioni non deesse iacturam, [B] Ἐγγύα πάρα
δ᾿ ἄτη. [A] Quorum primum ab Apolline prolatum, reliqua a mortalibus adiecta
putat Socrates et ad eandem pertinere sententiam, ne quid supra quam possumus
tentemus. Nosce teipsum, id est mensuram tui. Nihil nimis. Sponsioni non deerit
iactura.
Ne sponsor fias; sponsionis enim comites sunt lites et aes alienum, vt
Plinius scripsit.

[A]OPTIMVM CONDIMENTVM FAMES109

1000



Socraticum verbum est, quod hodie quoque passim vulgo in ore est. Quo signi-
ficatur nihil esse non sapidum quod esurienter atque auide capias aut facias. Eius-
dem est illud Quae supra nos, nihil ad nos, quod Lactantius nominatim etiam pro
prouerbio commemorat.

[A]INIQVVM PETENDVM, VT AEQVVM FERAS110

5
  c6-8



10
Fabius Quintilianus libro quinto Nec omnino sine ratione est, inquit, id quod vulgo
dicitur, iniquum petendum, vt aequum feras.
Quod obseruatum probe a Syro illo
Terentiano, qui dum a lenone petit, vt Eschino puellam dimidio tradat, effecit vt
tantidem cupide etiam traderet. Dicitur et nunc vulgo: 'Qui annititur vt auream
quadrigam sibi comparet, certe rotam vnam assequetur'. Summum animo desti-
nandum, vt saltem mediocritatem assequamur.

[A]MENDACEM MEMOREM ESSE OPORTET111



Eodem in libro ponitur et illud Mendacem memorem esse oportere. Nihil enim
difficilius quam hominem mentientem tota oratione secum constare. Quare qui
prudenter mentiri cupit memoriae praeceptiones ediscat.

15 [A]CORICEVS AVSCVLTAVIT83112

  c16-23



20



Strabo libro xiiii. huiusmodi meminit hystoriae: Olim totam Corici montis Asiatici
praeternauigationem latronibus
obsessam fuisse, quos a monte Coriceos nomina-
bant. Eos per portus dispersos solitos mercatoribus insidiari furtimque auscultare,
quid mercium ferrent, quo nauigare destinassent; deinde collectos in loco adoriri
ac spoliare. Quae res adeo in rumorem venit, vt inde prouerbium natum sit Cori-
ceus auscultauit
, quo secreta nostra a curiosis obseruari significamus. Vsus est hoc
adagio Cicero in epistolis ad Atticum Omnes enim, inquit, Coricei subauscultare
videntur quod loquor.

[A]Σκυτάλη λακωνική. [B] SCYTALA LACONICA84113

25




30

[A] Id quod ad Atticum scriptum est a Cicerone, Habes scytalam Laconicam forte
nonnullis prouerbii vim habere videbitur, vt significarit epistolam arcanis de
rebus Laconico more conscriptam, quam nemo queat legere praeter eum, qui
mittit, et eum, qui accipit. De hoc missitandarum litterarum more qui plura
nosse cupit, Plutarchum in Lysandro legat. Meminit et Gellius in Noctibus li.
xvii. ca. ix., scytalemque loratum surculum interpretatur, etiamsi illic loricatum
legitur non loratum.

[A]DVOS PARIETES DE VNA DEALBARE FIDELIA114



35




Est eadem re duplicem gratiam inire velle eademque opera duos simul demereri.
M. Curius ad Ciceronem: Sed, amice magne, noli hanc epistolam Attico ostendere.
Sine eum errare et putare me bonum virum esse, nec solere duos parietes de eadem
fidelia dealbare.
Volebat enim Curius et Attico et Ciceroni summus videri, ac de
se vno fructum quidem Ciceronis, mancipium autem Attici. Tractum est ab iis,
qui parietibus opus albarium superinducunt. Idem vulgo hac nostra aetate non
illepide dicunt: 'Eadem fllia duos tibi generos parare vis'.

40 [A]AVT BIBAT AVT ABEAT. [B] Ἢ πινέτω ἢ ἀπελθέτω115





45




50




55
[A] Cicero Tusculanarum quaestionum libro quinto: Mihi quidem in vita
seruanda videtur illa lex quae in Graecorum conuiuiis obtinet: 'aut bibat' inquit 'aut
abeat'. Et recte; aut enim fruatur aliquis pariter cum aliis voluptate potandi aut, ne
sobrius in violentiam vinolentorum incidat, ante discedat. Sic iniurias fortunae, quas

ferre nequeas, defugiendo relinquas. Hactenus Cicero. Graeci adolescentes olim in
compotationibus suis βασιλεῖς, id est reges, talis sortiebantur, vnde est illud Hora-
tianum
 Nec regna vini sortiere talis.
Ii quantum quenque bibere vellent praescribebant. Habebant et decreta quaedam
conuiualia; ea νόμους, id est leges, appellabant. Earum haec vna fuit, quam Cicero
rettulit, quae et in prouerbium abiit: Aut bibat aut abeat, morale sane et ad
multas res accommodabile, maxime autem, vt aut eorum quibuscum viuimus
moribus obsecundemus aut, si id non libet, a consuetudine eorum recedamus. Id
quod hodieque vulgo dicitur 'Collatrandum esse canibus, quibuscum viuere
constitueris'.

[A]ANDABATARVM MORE PVGNARE116




60




65




Est nullo adhibito iudicio veluti clausis oculis contra quenpiam disputare. Anda-
batae enim occlusis oculis in hostem ruunt, neque qua feriant neque qua ictum
85declinent obseruantes. Quare qui neque eius rationes quicum disputat neque suas
intelligit, is Andabatarum more pugnare dicitur. Hieronymus contra Heluidium:
Ad hoc probandum congerit de Scripturis exempla quam plurima more Andabata-
rum in tenebris gladium ventilans. Idem contra Iouinianum: Periclitamur respon-
sionis verecundia, et quasi inter duos scopulos et quasdam necessitatis et pudiciciae
Symplegadas hinc atque inde vel pudoris vel causae naufragium sustinemus. Si ad
proposita respondeamus, pudore suffundimur; si pudor impetrarit silentium, quasi de
loco videbimur cedere et aduersario feriendi occasionem dare. Melius est tamen clausis
(quod dicitur) oculis Andabatarum more pugnare quam directa spicula clipeo non
86repellere veritatis. Cicero ad Trebatium: Quem antea ne Andabatam quidem
defraudare poteramus, id est ne oculos quidem claudentem.

70 [A]TVTE LEPVS ES ET PVLPAMENTVM QVAERIS117



Hoc est 'foris quaeris quod ipse domi habes'. Dictum in Eunucho Terentiana a
milite in adolescentem, qui ad scortum ludere coeptabat, quum ipse scortum esse
posset. Graeci sic efferunt: Λαγὼς κρεῶν ἐπιθυμεῖ, id est Lepus carnem quaerit.

[A]PRIVS LEPOREM TESTVDO PRAEVERTERIT118

75

Πρότερον χελώνη παραδραμεῖται δασύποδα, id est Prius testudo cursu anteuertet
leporem.
De re factu perdifficili dicitur.

[A]LENTISCVM MANDENTES119

  c78-80

80
Σχινοτρῶκται, id est Lentiscum mandentes. Graecum adagium aduersus eos qui
nimio comendi studio superfluunt, quasi qui dentibus exterendis fricandisque
omnem operam insumant. Ex hac enim arbore dentifricium confici consueuit.

[A]CALLIPEDES120




85
  c85-87

Prouerbio dictus est olim qui in rebus agendis nimis conctator nimiumque lentus
esset. Suetonius in Tyberio: Ad extremum vota pro itu ac reditu suo suscipi passus
est, vt vulgo iam per iocum Callipedes vocaretur, quem cursitare ac ne cubiti quidem

mensuram progredi prouerbio Graeco notatum est. Cicero ad Atticum Varronis
accusans tarditatem Biennium, inquit, praeteriit, quum ille Καλλιπίδης assiduo
cursu cubitum nullum praecesserit.

[A]ALBVS AN ATER SIS NESCIO121


90




95




De homine vehementer ignoto dici solitum adagium. Quintilianus in vndecimo
Institutionum oratoriarum libro: Negat se magni facere aliquis poetarum, vtrum
Caesar sit albus an ater homo
, Catullum puto digito indicans, cuius in Caesarem
hoc carmen extat:
 Nec scio vtrum sis albus an ater homo.
Apuleius in Apologia magiae: Etiam libenter te nuper vsque albus an ater esses igno-
raui; adhuc hercle non satis noui. Hieronymus contra Heluidium: Quis te, oro,
88ante hanc blasphemiam nouerat? Quis dupondio supputabat? Consequutus es quod
volebas; nobilis es factus in scelere. Ego ipse qui contra te scribo, quum in eadem vrbe
tecum consistam, qua balbutis et erubescis, albus (vt aiunt) an ater sis nescio.
Quan-
quam in his Hieronymi verbis non nihil inesse mendae videtur.

100 [A]MALA DE SESE ATTRAHENS VT CAECIAS NVBES122



  c103-106

105




110

Ventus est nomine Caecias, quem Plinius media inter Aquilonem et exortum
regione flare scribit. Eum contra aliorum septentrionalium ventorum naturam
nubes non pellere, sed attrahere refert, his quidem verbis: Ventorum etiam frigi-
dissimi sunt, quos a septentrione diximus spirare. Vicinus his Corus. Ii et reliquos

compescunt et hymbres abigunt. Humidi Auster et Aphricus, et praecipue Auster Ita-
liae. Narrant et in Ponto Caeciam in se trahere nubes.
Idem in Noctibus refert A.
Gellius libro secundo ca. xxii., Est etiam ventus, inquit, nomine Caecias, quem
Aristoteles ita flare dicit, vt nubes non procul propellat, sed vt ad sese vocet, ex quo
versum istum prouerbialem esse factum ait
: Κακὰ ἐφ᾿ ἑαυτὸν ἕλκων ὡς ὁ Καικίας
νέφος, id est Mala de sese attrahens vt Caecias nubes. In eum conuenit, qui litibus
ac turbis gaudet easque, quoquo se contulerit, secum adfert.

[A]EQVVM HABET SEIANVM. AVRVM TOLOSANVM123



115




120




125
Adagium in calamitosos, ab equo quodam fatali sumptum, quem a Cn. Seio
domino Seianum appellitant. Is ex Diomedaeis equis prognatus fuisse creditus
est, fuitque insigni specie, verum eo fato, vt quisquis eius equi possessor esset, is
cum omni domo ad internitionem vsque deperiret.
Id quod Cn. Seianus ipse capitis
damnatus miserandoque supplicio affectus
, deinde et Dolobella bello interfectus,
post hunc Cassius ab hostibus occisus, post hunc deinceps Antonius detestabili
exitio
perditus probauit. Hinc prouerbium natum de iis, qui tanquam fataliter
pereunt: Equum habent Seianum. Quam rem si quis plenius narratam legere
volet, apud A. Gellium in Noctium libro tertio inueniet, capite nono. Simili ex
re natum similemque obtinet sensum illud quod eodem in loco refertur: Aurum
habet Tolosanum. Nam quum oppidum Tolosanum Qu. Cepio consul diripuisset
multumque auri in eius oppidi templis fuisset, quisquis ex ea direptione aurum

attigit, misero cruciabilique exitu periit.

[A]NON CVIVSQVE EST CORINTHVM PETERE124

  c127-132


130




135




Id est non est cuiusuis hominis summis se adiungere aut summa appetere. Α
Corinthia Laide natum adagium; ad quam quum ex omni Graecia ob formae
praestantiam frequens fieret affluxus, illa neminem nisi immodica immensaque
mercede data admittebat. Inde prouerbio celebratus apud Graecos senarius
 Οὐ παντὸς ἀνδρὸς ἐς Κόρινθον ἔσθ᾿ ὁ πλοῦς,  id est
 Non viri cuiusque est Corinthum petere.
89Vsus est aptissime hoc adagio Horatius in Epistolis:
 Principibus placuisse viris non vltima laus est.
 Non cuiuis homini contingit adire Corinthum.
 Sedit qui timuit, ne non succederet.
Ad Aristippum videlicet allusit, quem Laidi consueuisse notum est, quum
Demosthenes mercedis postulatae magnitudine deterritus abstinuerit negans se
decem drachmarum milibus poenitentiam emere.

140 [A]ASINVS AD LYRAM125





145




Celebratissimum vetustissimumque Graecorum prouerbium in eos, qui ad nullas
bonas disciplinas habiles docilesque sunt. Hoc prouerbio M. Varro Satyrarum
suarum quandam inscripsit. Eiusdem apud Gellium verba sunt ex Satyra, cui
90titulus Testamentum: Si quis mihi filius vnus pluresue in decem mensibus gignun-
tur, ii, si erunt ὄνοι λύρας, id est asini ad lyram, exheredes sunto, id est si intracta-
biles indocilesque erunt. Hieronymus contra Vigilantium Quanquam, inquit,
stulte faciam magistro cunctorum magistros quaerere et ei modum imponere, qui
loqui nescit et tacere non potest. Verum est illud apud Graecos prouerbium
Ὄνος
λύρας, id est Asinus ad lyram. Haec ille.

150 [A]IDEM ACCII QVOD TITII126





155

Vetere prouerbio dici solitum de rebus nihil inter se distantibus, quo Varro
eodem in loco, quem modo attigimus, est vsus. Ii si erunt, inquit, oni lyras, exhae-
redes sunto; quodsi quis vndecimo mense
κατὰ Αριστοτέλη, id est secundum Aristo-
telem, natus est, Accio idem quod Titio ius esto
; nimirum prouerbialiter significans
eodem iure sibi futurum filium decimo mense natum, quo eum, qui vndecimo
sit natus.

[A]CAPVT SINE LINGVA PEDARIA EST SENTENTIA127



160


Mimus est Laberianus, in eos quadrans, qui in consultationibus aut disputatio-
nibus nihil ipsi quidem quod dicant habent, verum aliorum sententiis annuunt.
Pedarii autem senatores dicebantur ii, qui in senatu quidem sedebant, verum
sententiam non rogabantur, sed in aliorum sententias pedibus descendebant. Au.
Gellius lib. iii. ca. xviii.

[A]MVLTA CADVNT INTER CALICEM SVPREMAQVE LABRA.
INTER OS ET OFFAM128

165
  c165-167



170




175
  c175-180



180
Παροιμιώδης, id est prouerbialis, apud Graecos versus est
 Πολλὰ μεταξὺ πέλει κύλικος καὶ χείλεος ἄκρου,  id est
 Multa cadunt inter calicem supremaque labra.
Quo significatur nihil tam certum sperari nihilque tam quasi manibus teneri,
quod non casus aliquis repentinus possit interuertere. Quod ab huiusmodi
euentu natum Graeci scribunt. Quum vineam quidam sereret, e seruis quispiam
operis tedio hero iratus negauit eum vnquam vinum ex ea vite gustaturum. Ergo
vitis vbi prouenisset, senex eum ipsum seruum propinare iubet, admoturusque
iam ori calicem seruo tanquam falsum vaticinato coepit exprobrare. Sed ante-
quam ille hauriret, alius quidam ingressus senis agros ab apro populari nunciat.
Ille continuo exilit et inter venandum ab apro occiditur. Eandem habet senten-
tiam verbis non nihil immutatis illud, quod Cato Censor in oratione de aedilibus
vicio creatis rettulit, hunc in modum: Nunc ita aiunt in segetibus et in herbis bona
frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Saepe audiui inter os et offam multa
interuenire posse. Verum inter offam atque herbam ibi vero longum interuallum est.

Haec Cato apud Gellium.

[A]IPSA DIES QVANDOQVE PARENS QVANDOQVE NOVERCA91129




185
Phauorinus apud eundem Gellium Versus, inquit, est longo hominum aeuo probatus
 Ἄλλοτε μητρυιὴ πέλει ἡμέρα, ἄλλοτε μήτηρ,  id est
 Ipsa dies quandoque parens quandoque nouerca est.
Eo versu significatur non omni die bene esse posse, sed isto bene atque alio male.

[A]NON QVOD PVERI CLAMITANT IN FABA SE REPPERISSE130

  c186-192


190


Strophylus seruus in Aulularia Plautina aulam auri plenam a sene defossam sus-
tulerat idque hero gestiens indicare Repperi, inquit, et rogatus quid repperisset,
Non quod pueri clamitant, inquit, in faba se repperisse, prouerbialiter magnum se
quiddam inuenisse significans. Est enim midas vermiculus quidam, qui fabis
innascitur easque arrodit, quemadmodum et ips cornua vitesque, cis frumenta,
trips ligna, sis vestes, is vitra.
Auctor Hermolaus.

[A]VLVLAS [B] SEV NOCTVAS [A] ATHENAS92131


195




Γλαύκας Αθήνας, id est Noctuas Athenas, subaudi 'mittis' aut 'portas', hoc est
doctiorem doces aut diuiti donas aut denique largiris quod illi domi abundat.
Abundant Athenis vlulae, propterea quod Mineruae sacra est haec auis propter
oculos cesios, quibus etiam in tenebris videt. Cicero ad Torquatum: Sed rursus
γλαῦκας ἐς Ἀθήνας, qui haec ad te. Idem ad fratrem: Et tibi versus quos rogas, hoc
est Athenis noctuam mittam.

200 [A]SERO SAPIVNT PHRYGES. ICTVS SAPIAM132

  c201-205



205




210

Prouerbium hoc ex tragoedia vetustissima Liuii, cui titulus Equus Troianus,
Cicero in epistolis vsurpat. In Equo, inquit, Troiano scis esse 'Sero sapiunt Phryges'.
Conuenit in eos, quos stulte factorum sero poenitet; Troiani enim tot iam cla-
dibus acceptis vix decimo demum anno de restituenda Graecis Helena cogitare
coeperunt. Simile est illud apud Diogenianum Piscator percussus sapiet, [B] Πλη-
γεὶς ἁλιεὺς νόον ἕξει, [A] a piscatore quodam natum qui, quum manibus pisces
tentaret vulnusque accepisset, 'Percussus' inquit 'sapiam'. Nec dissimile Hesio-
dium illud Rem factam stultus intelligit. Nec diuersum sensum habet et hoc
Homericum Παθὼν δέ τε νήπιος ἔγνω, id est Passus stultus cognouit. Haec omnia
in eos dicuntur, qui non nisi magno suo malo docti sapiunt, quum consultius sit
alienis malis cautiorem fieri.

[A]FVLGVR EX VITRO133



215
Ἀστραπὴ ἐκ πυελίου, id est Fulgur ex vitro. De impotenrium ira minisque dici
potest. Nam fulgur ex aquarum nitentiumue vasculorum vibratione in muris
aduersis adumbratum nullam prorsus vim habet.

[A]INANES CVLMOS EXCVSSISTI.
  c216-217 [B] Ἀτὰρ ἐκ καθαρῶν ἀχύρων τετρύγηκας [κακοῦ πηγὴν εὗρεν]134

[A] Graecum est in eos, qui ex labore suo nullum sunt fructum consecuti.

[A]MALI FONTEM REPPERIT. [B] <Κακοῦ πηγὴν εὗρεν>135

220
[A] De iis dici solitum, qui ipsi sibi malorum multitudinem asciscunt.

[A]TRISTIS SCYTALE [B] Ἀχνυμένη σκυτάλη136

[A] De tristi allato nuncio dicitur, a Laconicae scytales consuetudine sumptum.

[A]DVABVS SEDERE SELLIS137

  c223-231
225




230

93Hoc ledorio Laberius Ciceroni perfidiam leuitatemque exprobrauit, quod nunc
his nunc illis partibus studuisset, idque a Macrobio in Saturnalibus coenis hunc
in modum refertur. Laberius mimus in senatum a Caesare lectus, quum a Cice-
94rone ad consessum non reciperetur, dicente 'Reciperem te, nisi anguste sederemus'
nimis mordaciter respondit 'Atqui solebas duabus sellis sedere', obiiciens tanto viro
lubricum fidei. Sed id, quod Cicero dixit 'nisi anguste sederemus', scomma erat in

Caesarem, qui in senatum passim tam multos admittebat, vt eos quattuordecim gradus
capere non possent.
Haec Macrobius.

[A]HARENAM NVMERAS138


Ἄμμον μετρεῖς, id est Harenam numeras siue metiris, id est rem infiniti laboris
inceptas.

235 [A]AD GRAECAS CALENDAS139


Quod nunquam futurum significamus, id ad Graecas Calendas futurum dicimus,
[B] propterea quod illi Calendis quidem carent, sed neomenias habent.

[A]ARGENTEIS HASTIS PVGNARE140


240

Oraculo quondam responsum fuit [B] Ἀργυραῖς λόγχαις μάχου, [A] Argenteis
hastis pugna et omnes viceris significante deo nihil esse, quod pecunia non expugnet.
Graecum est.

[A]ALIENAM MESSEM METIS. [B] Ἀλλότριον ἀμᾷς θέρος141


  c244-246
245

[A] Dicitur tum in eos, qui res alieno labore partas obtinent, tum in illos, qui
aliena negocia curant indiligenter. A vetusto more tractum, quo vicini rustici in
demetenda segete mutuam inter se operam commodabant. Nullus autem in
alieno diligens habetur.

[A]SIMVL ET DA ET ACCIPE. [B] Ἅμα δίδου καὶ λάμβανε142

  c247-249
[A] His verbis eum monebant, qui cum homine fide parum certa commercium
esset commutationemue facturus, id est 'ne quid dederis, nisi pariter et receperis'.

250 [A]ARGIVA CALVMNIA143


Ἀργεία φορά, id est Argiua calumnia. Ab Argiuorum moribus sumptum, quos
calumniosos litiumque amantes fuisse legimus.

[A]DE ARTIFICIO APPARENS DEVS144

  c254-257
255




Ἀπὸ μηχανῆς θεός ἐπιφανείς, id est Ex arte deus apparens. Ε fabularum consuetu-
dine sumptum, in quibus artificio quodam machinisque dii de improuiso in
95proscoeniis apparent. De his dicitur, quibus praeter spem atque opinionem dere-
pente magna quaedam vtilitas obtingit. Ad quod propemodum allusisse Cicero
videtur in libris De natura deorum, quum in fabulis, si quando exitum poeta
explicare non potuit, deum aliquem ex insperato induci solere dicit.

260 [A]SIMPLEX VERITATIS ORATIO145


Ἁπλοῦς ὁ μῦθος τῆς ἀληθείας ἔφυ, id est Simplex veritatis fabula, id est vera
dicentes simplici sermone vtuntur. Tragici cuiusdam esse Politianus admonet.

[A]ALCYNOI APOLOGVS146


265
Ἀπόλογος Ἀλκυνόου, id est Apologus Alcynoi. Est sermo delirus et longus de meris
nugamentis. Cuiusmodi fere sunt fabulae muliercularum. Ex Odyssea sumptum.

[A]RVMPERE FILVM96147




270
Pro eo quod est necessitatem effugere. Lucianus: Κατὰ τὴν παροιμίαν διαρρήξω-
μεν τὸ καλῴδιον, id est Rumpemus filum. Est enim Graecis prouerbium huius-
modi: Ἀπορραγήσεται τεινόμενον τὸ καλῴδιον, id est Frangetur tensa chorda. De
iis dicitur, qui inuiti coactique quippiam agunt.

[A]MAGISTRATVS VIRVM ARGVIT148


Pytaci Mytelenaei sententia: Ἀρχὴ ἄνδρα δείκνυσι, id est Principatus virum indicat.
Vis nosse, cuiusmodi sit homo, committe imperium.

[A]DAT VENIAM CORVIS, VEXAT CENSVRA COLVMBAS149

275
  c275-277

A philosophi cuiusdam apophthegmate tracta sententia, qui dixit ciuitatum leges
aranearum telis esse persimiles, quibus imbecilles modo irretirentur, potentiores
vero perrumperent.

[A]OPTIMVM ALIENA INSANIA FRVI150


280
Optimum est ex aliorum malis stulticiaque voluptatem et commodum capere.
Apud Plinium Cecilium.

[A]CONTRA CRETENSEM CRETIZARE151

  c281-287


285


Cretensium vanitas multorum auctorum testimoniis est nobilitata, vel Epime-
nidis versu, qui tamen ipse Cretensis fuit. Cuius hic versus a diuo Paulo citatur:
 Κρῆτες ἀεὶ ψεῦσται, κακὰ θηρία, γαστέρες ἀργοί,  id est
Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Inde prouerbium apud
Graecos natum Πρὸς Κρῆτα κρητίζειν, id est Contra Cretem cretizare, id est cum
mendacibus mendaciis, cum perfidis perfidia vtendum.

[A]HODIE NVLLAM LINEAM DVXI152


290


Ab artifice studiosoue dici potest, qui se significet eo die a studio artificioue pror-
sus cessasse. Id adagium vnde sit natum, Plinius Histo. na. lib. xxxv. refert his
verbis: Apelli fuit alioqui perpetua consuetudo nunquam tam occupatum diem
agendi, vt non lineam ducendo exerceret artem, quod ab eo in prouerbium venit.

[A]NE SVTOR VLTRA CREPIDAM153


295




300

Id est 'Ne quis de his iudicet, quae non didicit'. Natum et hoc ex Apellis verbo,
de quo eodem in loco continenter meminit Plinius. Idem, inquit (nempe
97Apelles), perfecta opera proponebat in pergula transeuntibus, atque post ipsam tabu-
lam latens vicia qui notabant auscultabat, vulgum diligentiorem iudicem quam se
praeferens; feruntque a sutore repraehensum, quod in crepidis vna intus pauciores
fecisset ansas. Eodem postero die superbe emendationem pristinae admonitionis

cauillante circa crus, indignatum prospexisse denunciantem, ne supra crepidam sutor
iudicaret. Quod et ipsum in prouerbium venit.

[A]RIXARI DE LANA CAPRINA98154



305

Est de re friuola nihilique contendere. Horatius de iis, qui ob causam quantum-
uis friuolam rixam cum amicis suscipiunt,
 Alter, inquit, rixatur de lana saepe caprina,
id est de nihilo. Capra enim setas potius habet quam lanam.

[A]DENTE THEONINO RODERE, SIMILIAQVE155



310


  c313-315

315
Est conuiciis lacerare. Fuit enim Theon quidam rabiosa loquacitate petulantis-
sime maledicus. Horatius: Dente Theonino quum circumroditur. Consimili ratione
canina eloquentia pro detractione apud Hieronymum non semel legitur, isque
eius verbi Appium auctorem nominat. Item et Hipponacteum praeconium apud
Ciceronem in Epistolis familiaribus, de Tigellio ita scribens: Eumque addictum
iam tum puto esse Calui Licinii Hipponacteo praeconio.
Erat autem Hipponax iam-
bographus amarulentus, qui nonnullos eorum, in quos scripserat, ad laqueum
adegit.

[A]TVA RES AGITVR, PARIES QVVM PROXIMVS ARDET156




320
Amicorum mala ad amicos attinent. Horatius in Epistolis:
 Ecquid
 Ad te post paulo ventura pericula sentis?
 Nam tua res agitur, paries quum proximus ardet.

[A]TINEAS PASCERE157




325
Est nemine vtente situ perire. Horatius ad librum suum:
 Contrectatus vbi manibus sordescere vulgi
 Coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertes

 Aut fugies Vticam aut vinctus mitteris Ilerdam.

[A]PENNAS VLTRA NIDVM EXTENDERE158




330

Est rem fortunamque, quam tenuem a maioribus acceperis, auctiorem reddere.
Horatius:
 Me libertino natum patre et in tenui re
 Maiores pennas nido extendisse loqueris,
 Vt quantum generi demas, virtutibus addas.

[A]ASINVM MALE PARENTEM IN RVPES PROTRVSIT99159



335

Hoc est eum, qui salutari consilio optemperare recusabat, suo vti passus est, vt vel
malo doctior stultitiam intelligeret [et] suam. Ex apologo sumptum. Horatius:
 Qui male parentem in rupes protrusit asellum
 Iratus; quis enim inuitum seruare laboret?

[A]FORES APERIRE. IACERE FVNDAMENTA. MVNIRE VIAM160



340


Est ingressum rei cuiuspiam patefacere et tanquam initium facere. Plinius in Hi-
storia mundi: Obliquitatem eius intellexisse, hoc est rerum fores aperuisse, Anaxi-
mander Milesius traditur. Neque admodum diuersum ab hoc sensum habent
Iacere fundamenta et Munire viam, pro eo quod est ea dicere, quae ad rem prae-
parandam pertinent.

[A]APERTAE MVSARVM IANVAE100161

  c343-346
345

Ἀνεωγμέναι Μουσῶν θύραι, id est Apertae Musarum ianuae, Graecis in prouerbio
erat de his, qui facili promptoque essent ingenio nec tarde quod traditur percipe-
rent. E diuerso qui tardiores sunt 'clausis Musarum ianuis' discere recte dicentur.

[A]VIRI ANTIQVI MAXILLAE SVNT BACVLVS,
[B] Ἀνδρὸς γέροντος αἱ γνάθοι βακτηρία162


350
[A] Graecum prouerbium in senes edaciores; ea enim aetas cibo perinde vt baculo
sustentatur. Hodieque senum est verbum: 'Dentibus memet sustento'.

[A]Ἀντιπελαργεῖν. [B] ANTIPELARGIN163

  c351-353

[A] Antipelargin est pro acceptis beneficiis gratiam referre, a ciconia tractum,
quam senecta deficientem pulli vicissim alere dicuntur. Graeci enim ciconiam
pelargon vocant.

355 [A]AVRIBVS LVPVM TENEO164



  c358-362

360


  c363-365

365


Graecis in prouerbio fuisse Donatus testatur, his quidem: Τῶν ὤτων ἔχω τὸν
λύκον, οὔτ᾿ ἔχειν οὔτ᾿ ἀφεῖναι δύναμαι. Quadrat in eos, qui eiusmodi negotio
inuoluuntur, quod nec relinquere queunt nec absoluere. Antiphoni erat vxor
domi, quam nec eiicere poterat propter damnationem iudicum nec retinere
propter patris violentiam.
 Imo, inquit, quod aiunt, auribus teneo lupum,
 Nam neque quo a me amittam inuenio, neque vti retineam scio.

Atque idem sibi in Phedria euenire subiecit leno, quem neque retinere poterat,
quia nihil afferebat, neque repellere, quod improbe blandus esset multaque pro-
mitteret. Ad idem adagium allusisse videtur Cecilius apud Gellium:
 Nam hic sunt amici pessimi, fronte hilaro, corde tristi,
 Quos neque vt appmehendas neque vt mittas scias.

[A]AD RESTIM RES REDIIT165


370


Hoc adagio summa rerum desperatio significatur, quae tum videtur esse, quum
mortem nobis ipsis consciscimus. Terentius in Phormione:
 Opera tua
 Ad restim mihi quidem res rediit planissime.

[A]FVGIAS, NE PRAETER CASAM101166


375




380




385
Commendatur hoc prouerbio mediocritas, ne sic aliud vicium fugiamus, vt in
aliud incauti deuoluamur. Terentius:
 Nostrapte culpa facimus, vt malos expediat esse,
 Dum dici nimium nos bonos studemus et benignos.
 Ita fugias, ne praeter casam (quod aiunt
).
Verba sunt Demiphonis senis semet accusantis, quod dum auari famam fugeret,
stulti repraehensionem incurrisset. Donatus hoc pacto exponit: Ita fugito, ne
casam tuam praetermittas, quae sit tibi tutissimum acceptaculum. Aut: Ita fugias, ne
preter casam, vbi custodiri mage et praehendi fur et multari verberibus potest. Aut
verbum erat furem exagitantis et interea prouidentis, ne ante casam transeat, ne in
praetereundo etiam inde aliquid rapiat. Quae quidem verba miror hominem tam
eruditum pro commento ascripsisse.

[A]SAEPE ETIAM EST HOLITOR VALDE OPPORTVNA LOQVVTVS167




390




395

 Πολλάκι καὶ κηπωρὸς ἀνὴρ μάλα καίριον εἶπεν.
Versus Graecis prouerbii vice celebratus auctore Gellio. Paraenesis est, non esse
contemnendam salutarem et vtilem sententiam propter auctoris humilitatem.
102Cui vehementer consonum est illud Cecilii apud Ciceronem in Tusculanis quae-
stionibus:
 Saepe est etiam sub pallio sordido sapientia.
Nec dissonat Plautinum illud in Capti. duo.:
 Vt summa saepe ingenia in occulto latent.
Denique et nostrae aetatis adagium extat, a stulto homine prudens verbum non-
nunquam proferri.

[A]CANINVM PRANDIVM168



400




405




410
Quod adagium Gellius in Noctium lib. xiii. capitulo vltimo his verbis enarrat:
Eius autem loci, in quo id prouerbium est, verba haec sunt, videlicet in Satyrarum
libro M. Varronis, qui Ὕδωρ κρύον, id est Aqua rigens, inscribitur: 'Non vides
apud Mnestheum scribi, tria genera esse vini, nigrum album medium, quod vocant

κυρόν giluum, nouum vetus medium, et efficere nigrum virus, album vrinam,
medium
πέψιν, id est concoctionem; nouum refrigerare, vetus calefacere, medium
vero esse prandium caninum?' Quid significet 'prandium caninum', rem leuiculam

diu et anxie quaesiuimus. Prandium autem abstemium, in quo nihil vini potatur,
caninum dicitur, quoniam canis vino caret. Quum igitur medium vinum appellasset,
quod neque nouum neque vetus esset, et plaerumque homines ita loquantur, vt omne
vinum aut nouum esse dicitur aut vetus, nullam vim habere significauit neque noui
neque veteris, quod medium esset. Idcirco pro vino non habendum, quia neque refri-

geraret neque calefaceret.

[A]MALVM CONSILIVM CONSVLTORI PESSIMVM EST169

  c411-419


415




Ab Etruscis aruspicibus ductum adagium, qui populo Romano poenas dederunt,
quod perfido inimicoque animo suasissent, vt Horatii Coclitis statua fulmine
deiecta in inferiorem locum soli inaccessum transferretur. Inde versus hic scite
factus cantusque pueris vrbe tota fertur:
 Malum consilium consultori pessimum.
Videtur autem hic versus de Graeco illo Hesiodi versu expressus
:
 Ἡ δὲ κακὴ βουλὴ τῷ βουλεύσαντι κακίστη,  id est
 Consultum male consultori pessima res est.

420 [A]VIR FVGIENS ET DENVO PVGNABIT170

  c421-424



425

Quum Demostheni probro obiiceretur, quod in eo praelio, quo Philippus Athe-
nienses apud Cheroneam vicit
, clypeo abiecto fugisset, versu illo notissimo illusit:
 Ἀνὴρ ὁ φεύγων καὶ πάλιν μαχήσεται,
103id est Vir fugiens iterum pugnabit. Hoc euenit; denuo pigeat experiri, imite-
murque potius Dauum Terentianum:
 Hac, inquit, non successit; alia aggrediendum est via.

[A]CVRRVCA CVCVLVS171



430




435




Nostra tempestate cuculos vocat vulgus, quorum vxores alii possident. Verum
Iuuenalis eiusmodi maritum currucam vocat. Eam auem putat esse Domitius,
quam Aristoteles in libris De animalium naturis hypolaida nominat: in huius
nidum cuculum oua sua supponere, ea illam educare pro suis.
Etiam si Plinius cocy-
cem (sic enim Graeci cuculum vocant) in palumbium nidos sua oua subdere
scribit. Quod si eadem est Latine curruca quae Graece hypolais, mire in adulterae
maritum conuenit alienam pro sua adamantem et alienos liberos pro suis edu-
104cantem. Porro quae alius nescio quis Vallensis de huruca adfert, coactiora mihi
videntur. Cuculum autem vocat Plautus adulterum maritum, tanquam qui oua
sua in alienis nidis ponat. Sic enim Arthemone maritum in meretricis sinu
depraehensum eiiciens At etiam, inquit, cubat cuculus, pauloque post
 Cano, inquit, capite te cuculum vxor ex lustris rapit.

440 [A]DIGITO COMPESCERE LABELLVM.
HARPOCRATEM FACERE, ET IN EVNDEM SENSVM ALIA172




445




450



Prouerbiale quiddam habet haec clausula Digito labellum compescere, pro eo quod
est arcanum et fidei commissum sermonem continere. Alludit enim vel ad Ange-
ronam deam silentii praesulem (vt author est Solinus), cuius sacellum Romae inter
antiquissimas religiones habitum, ipsa praenexo obsignatoque ore simulachrum
habebat
; vel ad Harpocratem deum Aegiptium, qui digito labiis impresso fingebatur
gestu silentium arcanum indicentis. De quo est illud Ouidianum:
 Quique premit vocem digitoque silentia suadet.
Inde Harpocratem facere, id est tacitum, Catullus: Et patruum reddidit Harpo-
cratem. Est illud apud comicos frequens: Mortuo dixeris, Sepulto verba fiunt,
Mortuo fabulam narras, itemque Lapidi dixeris, Mutum dices. Vbi et hoc modo
loqui licuerit: 'Harpocrati dixeris' aut 'Harpocratem me dices' vel 'Harpocrates
non continuerit fidelius'.

[A]PVLCHERRIMVM EST ATHLETAN HERCVLI PLACERE AVT MIMVM ROSCIO173

455


Vetus ait esse Campanus. Id demum summae laudis est, non vulgo, sed ipsis artis
principalibus in arte satisfacere. Nam id quidem fuit Hercules in re militari, quod
Roscius in actione, cuius oculis nullus vnquam histrio satisfecit.

[A]SVIS CVIQVE AVI PLVMIS EST VSVS174


460

Vulgo iactatum verbum, quo significant nulli quamuis opulento quicquam super-
esse. Potentibus enim vt plus est rei, ita sumptus est amplior faciendus; et tam
aquilae suis vsus est plumis quam hyrundini suis.

[A]APERTIS TIBIIS175


Quintilianus libro Inst. decimo de pronunciatione: Illa vera iam pene apertis (vt
aiunt
) tibiis, id est voce pleniore claraque. A tibicinibus translatum.

465 [A]VBI AMICI, IBI OPES. CONSCIENTIA MILLE TESTES176


Vtrunque a Fabio prouerbii loco ponitur. Prius in tyrannos et factiosos dictum,
posterius in eos, qui in mendacio depraehenduntur.

[A]SIMILE SIMILI GAVDET105177


470




475
Cicero: Pares autem cum paribus, vt est in veteri prouerbio, facillime congregantur.
Quod Graeci sic: Ἥλιξ ἥλικα τέρπει. Ad hoc prouerbium Cephalus apud Plato-
nem primo De republica libro alludens Saepe, inquit, plerique conuenimus ferme
aequales, antiquum illud seruantes prouerbium
, id est senes inter nos congregamur,
vt item inter se iuuenes. Consimile est Graecum et illud Similem deus ad similem
ducit.
Agathon in Conuiuio Platonis: Scite quidem veteri prouerbio fertur simile
simili semper herere.

[A]EMVNCTAE NARIS178




480




Dicitur is, qui acri est exactoque iudicio quasi purgatae naris et vehementer
nasutus. Horatius de Lucilio:
 Emunctae naris, versus componere durus.
106Ad hoc adagium allusisse videtur Plato libro De republica primo, vbi Trasima-
chum sic loquentem fecit: Dicito, inquit, O Socrates, est tibi nutrix? Cui Socrates
Quid? Nam respondere decebat, inquit, magis quam talia quaerere. Quoniam,
inquit, te negligit, et oppletas tibi nares non emungit, quum tamen indigeas, qui
neque pecudum neque pastoris cognoscis officium
, etc.

485 FAMES ET MORA BILEM IN NASVM CONCIVNT179




Sosia Plautinus in Amphitrione Vetus adagium est, inquit: Fames et mora bilem in
nasum conciunt, hoc est latrante stomacho omnis mora stomachum facit. Vnde et
vulgo si quis sit morosior atque iracundior, eum num ieiuno adhuc stomacho sit
rogare solemus.

490 [A]OCVLATAE MANVS. OCVLATA DIES. CAECA DIES180





495




500



Lena in Asinaria Plauti adolescenti multa pollicenti, quum illa promissis nihil
commoueretur,
 Semper, inquit, oculatae nostrae sunt manus, credunt quod vident.
Eadem est sententia Samnionis Terentiani:
 Nunquam ego adeo astutus fui,
 Quin quicquid possem mallem auferre in praesentia potius.
Ballio leno in Pseudolo Plautina:
 Eme die caeca hercle oliuum, id vendito oculata die.
 Iam hercle vel ducentae fieri possunt praesentes minae.

Hoc est 'eme non praesente pecunia, sed in diem pacta; reuende pecunia prae-
sente'. Nam quod praesens adest, id demum oculis videri potest; promissa
audiuntur tantum, non videntur. Vnde Cherea Terentianus Fac nunc promissa vt
appareant
, inquit.

[A]GRAECA FIDE, ATTICA FIDES. [B] Ἀττικὴ πίστις181

505




510


[A] Graecis ob leuitatem nemo fidem habebat olim, si quid promisissent, nisi
simul rem praesentem exhibentibus. Inde Graeca fide res agi dicitur, quum ver-
borum auctoritate seclusa re praesenti commercium transigitur. Claracta lena in
Asinaria Plauti:
 Diem aquam solem lunam noctem haec argento non emo;
 Caetera quae volumus vti, Graeca mercamur fide,
id est praesente pecunia. Etiam si in Graecis est prouerbiis Attica fides pro certa
indubitataque fide, ob templum ab Atticis Fidei extructum.

[A]ALTERA MANV LAPIDEM FERRE, ALTERA PANEM OSTENTARE107182


515




520
Est coram blandiri, clam obtrectare; palam amicum, clam inimicum agere; ille-
ctare hominem blandiciis, vt perdas. Qui mos est caudatis istis scorpiis, qui lingua
lambunt, verum arcuata cauda venenum infundunt. Euclio Plautinus:
 Altera manu fert lapidem, panem ostentat altera.
Quo adagio Hieronymus quum alias tum contra Rufinum venustissima allusione
est vsus: An tibi ideo panem non damus, quia hereticorum cerebro lapidem illidi-
mus? id est an ideo te non laudamus, quia insectamur illos?

[A]MELLE LITVS GLADIVS. MELLITVM VENENVM183




525
Apud eundem Hieronymum est in Augustinum, si memini recte, qui Hierony-
mianam interpretationem repraehensurus blandiora quaedam praemittit, quibus
repraehensionis asperitatem mitigat. Ea Hieronymus melle litum gladium appellat
prouerbium esse significans. Eundem habet sensum Mellitum venenum.

[A]VENTVS NAVIM DESERIT. PVLCHRE HAEC CONFERTVR RATIS108184




530

[B] Hoc prius dici consueuit, [A] quoties fortuna ante sequunda reflare incipit et,
vt solet, prosperis aduersa succedunt. Tranio Plautinus hero absente triennium
musice sane atque genialiter aetatem egerat; eo reuerso, quum nihil nisi crucem
speraret, Nunc, inquit, ventus nauim deserit. Contra rebus bene procedentibus
Pulchre haec confertur ratis apud eundem poetam dictum.

[A]SIMVL FLARE SORBEREQVE DIFFICILE185



535

  c537-541


540

Quotiens significamus duas res eodem tempore fieri non posse. Conuenit in
homines tumultuarios, qui simul plura negotia moliuntur, quorum nihil tamen
probe. Quod vicium Graece πολυπραγμοσύνη nominatur. Id verbum A. Gellio
interprete significat ad multas res aggressionem earumque omnium rerum actionem.
Tranio idem ab hero obiurgatus quod non maturius redisset, quum ille se aliubi
fuisse diceret, nec simul apud herum esse potuisse et illud, quod fuerat iussus,
facere,
 Si voles, inquit, verbum hoc cogitare,
 Simul flare sorbereque haud factu facile est.

[A]RES IN FORO NOSTRO VERTI186


Est rerum nostrarum statum immutari itidem, vt in foro subinde res nouantur.
Idem Tranio apud Plautum: Vbi egomet video rem verti in meo foro.

545 [A]VTI FORO187





550


Est se rebus praesentibus accommodare aequoque animo ferre quod temporis
ratio postulat. Terentius in Phormione: Scisti vti foro. Quod adagium fuisse vul-
gatum, etiam si Donatus non admonuisset, nemo tamen esset qui dubitaret.
Seneca: Vtamur foro et quod sors feret aequo animo feramus. A mercatoribus trans-
latum Donato auctore, qui non ante locum commercii praescribunt, quanti vendant
quae aduehunt, sed sequundum annonam fori, quam depraehenderunt, consilium de
vendendis aut non vendendis mercibus sumunt.

[A]INSCITIA EST CONTRA STIMVLVM CALCES.
[B] GRAECI Πρὸς κέντρα λακτίζειν188

555




560
[A] Ex eadem est fabula. Donatus παροιμία est, inquit, cum eclypsi; deest enim
'iactare'.
Est autem contra stimulum iactare calces, iis repugnare, quos quod vin-
cere nequeas, non nisi malo tuo prouoces. Simile 'Stimulos manu caedis'. Plautus
in Truculento:
 Si stimulos pugnis caedis, manibus plus dolet.
 De nihilo nihil est irasci, quae te non flocci faciat.

[A]AVREOS POLLICERI MONTES109189




565




Est ingentia regaliaque promittere. Plautus in Sticho:
 Neque ille sibi mereat Persarum
 Montes, qui esse aurei perhibentur.

Terentius in Phormione:
 Is senem per epistolam
 Pellexit, modo non montes auri pollicens.

Hanc hyperbolen prouerbialem fuisse Donatus admonet. Persius: Magnos promit-
tere montes.

570 [A]BONA CYLICVM190




Graecum adagium est Ἀγαθὰ Κυλίκων. Cui Cylix quidam occasionem praebuit,
qui prodita Mileto ad summas diuitias repente euectus est. Dicitur in eos, qui
foedo quaestu ditescunt.

[A]MORTVO PETERE TRIBVTVM110191

575


Ἀπὸ νεκροῦ φορολογεῖν, id est A mortuo tributum petere. In homines rapaces
dicitur, qui per fas nefasque sine discrimine vndecumque diuitias congerunt.
Consimile est Graecum item et illud: Vel a mortuo rapit.

[A]DIVITIARVM PELAGVS. OPVM CVMVLVS. BONORVM FORMICARIVM192


580


Graeca sunt Ἀγαθῶν θάλασσα, id est Bonorum mare; Ἀγαθῶν σωρός, id est Bono-
rum cumulus; Ἀγαθῶν μυρμηκία, id est Densissima confertissimaque vis bonorum.
Est enim μυρμηκία cauernula aut agmen formicarum. Competit in eos, qui
immensas opes domi extructas habent.

[A]ILIAS MALORVM. LERNA MALORVM193


585
  c585-588


Κακῶν Ἰλιάς, id est Malorum Ilias. Quum nihil mali deesse significamus, vt in
Iliade omne erumnarum omnium genus commemoratur. Neque huic dissimile
illud Λέρνη κακών, id est Lerna malorum, quo apte vtemur, quoties malum malo,
calamitas calamitati succedit, ita vt fere fieri videmus. A Lerna palude tractum, in
quam omnis colluuies erat collecta.

[A]LINEAM MITTERE194

590



Plautus in Mustelaria:
 Non ego illi extemplo ita meum ostendam sensum. Mittam lineam,
 Dissimulabo me horum quicquam scire.

A pictoribus translatum.

[A]DE FACIE NOSSE195

595


Est vel leuiter tanquam eminus visum nosse. Cicero in Pisonem: Habet hoc ipsa
virtus, quam tu ne de facie quidem nosti
, id est non modo penitus, quid sit virtus,
non perspexisti, verum ne simulachrum quidem virtutis nosti.

[A]MATVRA196


600



Augustum et in sermonibus dicere et in epistolis scribere solitum A. Gellius refert
Σπεῦδε βραδέως, id est Festina lente. Quod simplici verbo dici Latine putat Gel-
lius: Matura. Quo sermone monebat, vt ad rem agendam simul adhiberetur et
industriae celeritas et diligentiae tarditas.
Simile est huic Sallustianum illud: Ante-
quam incipias, consulto; vbi consulueris, mature opus facto.

[A]LENTIVS AMBVLANDO LONGVM ETIAM ITER CONFICITVR111197

605

Neotericum est adagium apud Italos, quo commendata est assiduitas. Assidua
enim opera, etiam si remissior sit, vel operosa negocia finiuntur.

[A]ABRONIS VITA. SICVLA MENSA. SIBARITICA VITA.
[B] Ἄβρωνος βίος. Σικελὴ τράπεζα. Συβαριτικὸς βίος198


610




[A] Graecorum sunt adagia in homines luxu sumptuque immodico. Abronis
enim deliciae non aliter apud Graecos prouerbio locum fecerunt, quam Aesopi
112patina Latinis sermonem ministrat. Et Sicula mensa Sybariticaque vita (fuit enim
vtraque natio luxu notabilis) in prouerbium abiit, vt et Persici apparatus, de quibus
Horatius in Odis:
 Persicos odi, puer, apparatus.

615 [A]MORTVO VERBA FACERE ET ALIA IN EVNDEM SENSVM199





620



Incidit quum quis loquitur ei, qui verbis illius non magis mouetur, quam si non
audiat. Plautus: Mortuo verba nunc facio. Terentius: Verba fiunt mortuo. Simile est
Surdis canere. Vergilius: Non canimus surdis. Et Fabellam surdo asello narrare, quod
est apud Horatium. Plautus:
 Nihilo pluris refert,
 Quam si ad sepulchrum mortuo dicat iocum.
Extat et Graecum adagium Νεκρῷ λέγων μύθους εἰς οὖς, et Lapidi loqueris, et Ad
parietem verba facis.
[B] Λίθῳ λαλεῖς. Πρὸς τοῖχον λαλεῖς.

[A]EST SVA ET FORMICIS IRA200

625


Ἔνεστι καὶ μύρμηκι χολή. Est et formicae ira. Graecum est, et hunc habet
sensum: neminem esse tam impotentem, quin iniuriam acceptam vlcisci cupiat,
nec cuiusquam vel infimi homuntionis simultatem esse contemnendam.

[A]OLEVM ET OPERAM PERDIDI201


630




635

Α palestritis curandis sumptum adagium. Quo laborem omnem frustra aliqua in
re sumptum innuebant, vt si quis marmoreo ingenio hominem plurimo labore
multos annos docuisset nec ille factus esset vel pilo doctior. Plautus in Penulo:
Tum pol ego et oleum et operam perdidi. Cicero in Epistolis: Nam quid ego te
athletas putem desiderare, qui gladiatores contempseris, in quibus ipse Pompeius
profitetur se et oleum et operam perdidisse. Nec aliud est prouerbium, quod coruus
(de quo Macrobius meminit) sonare didicerat: Opera et impensa periit. Et in
ingratos mire quadrat, in quos quicquid collatum est, perditum est.

[A]OLEVM PERDIT ET IMPENSAS QVI BOVEM MITTIT AD CEROMA202



640

Quadrat in eum, qui docet indocilem quiue castigat incorrigibilem. Hieronymus
ad Pammachium de optimo genere interpretandi: Completur in me tritum vulgi
sermone prouerbium: Oleum perdit et impensas, qui bouem mittit ad ceroma. Est
autem ceroma oleaceum quoddam vnguentum, quo vngebantur athletae.

[A]CEREALIS CAENA. PONTIFICALIS CAENA. DVBIA CAENA113203



645




650



His modis conuiuium opipare apparatum significamus atque extructum. Peni-
culus in Menaechmo Plauti:
 Cerealis caenas dat; ita mensam extruit;
 Tantas patinarias struices concinnat:
 Standum est in lecto, si quid de summo petas.

Horatius in Odis:
 Absumet heres Caecuba dignior
 Seruata centum clauibus et mero
114 Tinget pauimentum superbo
 Pontificum potiore caenis.
Terentius: Dubia caena apponitur, / vbi tu dubites quid sumas potissimum.

[A]ACVM CREDO INVENISSES, SI ACVM QVAERERES204

655
In eadem est fabula Plauti, de puella per omnes terras diu frustra vestigata.

[A]VIAM QVI NESCIT QVA DEVENIAT AD MARE,
EVM OPORTET AMNEM QVAERERE COMITEM SIBI205



660


Apud Plautum est in Penulo. Quod a doctis vsurpatum in hunc sensum reperio:
Qui rem commode conficere nequit, is quauis ratione conficiat necesse est. Potest
et in hunc sensum accipi: Qui per se non sapit, alios consulat, qui plus sapiunt.
Potest item et in hunc: Qui recte viuendi rationem ignorat, eos sibi proponat,
quorum vita laudata est.

[A] LVPO AGNVM ERIPERE POSTVLANT: NVGAS AGVNT206


665
Hoc est praedam homini rapaci de manibus extorquere. Verba sunt lenonis in
eadem fabula.

[A]AVSTRVM EGO PERCVLI207


Id est omnem operam lusi. In eadem est fabula. Quo quidem adagio vsus est et
Paulus in Epistolis quasi aerem, inquiens, verberans.

[A]NOS TIBI PALVMBEM AD AREAM ADDVXIMVS208

670

Obiecimus tibi, quem capias dolis, si velis. Occasionem ministrauimus; tuum est
ea vti.

[A]PLVMBEA IRA. PLVMEA GRATIA209



675


Plautus:
 Verum ita sunt isti nostri diuites:
 Si quid benefacias, leuior pluma est gratia;
 Si quid peccatum est, plumbeas iras gerunt.
Est apud eundem: Ramenta plumea propensior, id est vel tantillo.

[A]SINE PENNIS VOLARE HAVD FACILE EST115210


680

Locum habet, vbi quid deesse significamus, sine quo res peragi nequeat. Qui
sermo hodie quoque vulgo est perquam familiaris. Inde Alas accidere pro eo quod
est adminicula materiamque quippiam conandi eripere.

[A]LAPIS IRRISIBILIS. Ἀγέλαστος πέτρα211



685
Graecum est adagium. In eos conuenit, qui curis contabescunt nec vnquam ani-
mum risu soluunt. Translatum aiunt a nescio quo saxo, cui Ceres, dum filiam
amissam quaeritat, insederit. In eosdem et illud: Per anulum transeat oportet.

[A]GRAVIOR AREOPAGITA212


Στεγανώτερος Ἀρεοπαγίτου, id est Grauior Areopagita. Dictitatum in homines
nimium tetricos ac seueros. Cuiusmodi homines vulgo acetum potitare dicimus.

[A]PROBA EST MATERIA, SI PROBVM ADHIBES FABRVM213

690

De iis dicitur, quorum egregia indoles magni quippiam pollicetur, si recte insti-
tuatur. A ligno rudi translatum ad fabricam tamen idoneo.

[A]ASINIS AD BOVES TRANSCENDERE116214



695
Hoc est ab humili conditione ad ditiorum partes transire. Ab Euclione Plautino
dictum, cuius pauperculi diues quidam expetebat affinitatem.
 Hoc magnum est periculum, inquit, me ab asinis ad boues transcendere.

[A]AB EQVIS AD ASINOS. [B] Ἀφ᾿ ἴππων ἐπ᾿ ὄνους215



[A] Cui diuersum est Graecum illud in eos, qui ab honestioribus studiis ad inho-
nesta sese conuertunt. Veluti si quis e philosopho coquus fieret aut caupo ex mer-
catore aut ex theologo histrio.

700 [A]TV TRIVM LITTERARVM HOMO3216


Aut furem significat aut libertum, sed furem potius. Nam sequitur: Etiam fur,
trifurcifer.

[A]LATERNA PVNICA217


705


Conuenit in eum, qui arcanum non continet, qualem se Parmeno Terentianus
esse praedicat:
 Plenus rimarum sum; hac atque illac perfluo.
Male enim celat lucerna, si quid in ea condideris.

[A]IN TVO LVCO ET PHANO EST SITVM218


710
Id est in tua potestate, tuo arbitrio, tua tutela, tua manu. Α numinum lucis et
phanis translatum.

[A]ALBO RETE ALIENA OPPVGNARE BONA219




715




720



Dici videntur ii, qui calumniis iuris falsisque tabellis in possessiones alienas impe-
tum faciunt. Parasitus quidem in Persa Plauti
 Appareant, inquit,
 Qui hic albo rete aliena oppugnant bona.
Haec vt hunc in sensum accipienda mihi videantur, faciunt ea quae praecesse-
runt, illa videlicet:
 Vbi quadruplator quempiam inlexit manum,
 Tantidem ille tibi rursus iniiciat manum
,
 Vt aequa parti prodeant ad tres viros;
 Si id fiat, ne isti faxim, inquam.
117Erat autem parasiticum et hoc, per calumniam in ius trahere, nisi accepissent.
Horatius: Nequitiae fautoribus et timidis.

[A]EBVR ATRAMENTO CANDEFACERE220

725




Rei per se speciosae extrinsecus ornatum velle asciscere, qui decus obscurat potius
quam adiuuat. Ita lena puellae formosae cerussam ad oblinendas malas postulanti
 Vna, inquit, opera ebur atramento candefacere postulas.
Vt autem cerussa ad candorem adhiberi consueuit, ita purpurissa ad tingendas
rubro malas.

730 [A]ALIQVID MALI PROPTER VICINVM MALVM.
[B] HESIODVS: Πῆμα κακὸς γείτων. NOXA MALVS VICINVS221




735

[A] Dorrippa apud Plautum in Milite:
118 Nunc ego verum illud verbum esse experior vetus
 Aliquid mali esse propter vicinum malum.
Quo verbo monemur, ne improborum conuictu vtamur, ne illorum peccata in
nostrum caput refundantur.

[A]VIVA VOX. [B] Ζῶσα φωνή222



740


[A] Viua voce discimus quod non ex mutis litteris, sed a praeceptore ipso
loquente. Nam scripta oratio vox quaedam est quidem illa, sed mortua. At pro-
nunciatio viua quaedam est vox, quam propriam quandam energiam habere
scribit Hieronymus. A. Gellius: Quoniam vocis (vt dicitur) viuae poenuria erat, ex
mutis
(quod aiunt) magistris cognoscerem.

[A]DAVVS SVM, NON OEDIPVS223


745

In Andria Terentii est. Conuenit, vbi quempiam obscurius atque aenigmatice
loquutum significamus neque satis a nobis intelligi. Sumptum adagium de
Sphyngis atque Oedipi fabula.

[A]OBSEQVIVM AMICOS, VERITAS ODIVM PARIT224



750

Celebratissima sententia, non monens quidem, quid fieri deceat, sed ostendens,
quid vulgo fiat. Qui velit multos sibi amicos, omnium moribus obsequundet et
iuxta Persium parcat
 Auriculas teneras mordaci radere vero.

[A]NVCES RELINQVERE225



755




760


Est a puerilibus studiis ad grauiora conuerti. A vetusta nuptiarum cerimonia
translatum, in quibus sponsus vxorem ducens nuces spargebat, tanquam pueri-
ciae iam renuncians. Et, vt scripsit Seruius, pueri catamiti olim a turpi seruitio
recedentes nuces spargebant significantes se posthac omnia puerilia spernere.
Nucibus
enim olim lusitasse pueros notissimum est. Catullus:
 Da, puer, propere nuces.
 Concubine, nuces da.

Vergilius: Sparge, marite, nuces. Vnde Persius virilem aetatem prouerbialiter
volens significare Et nucibus, inquit, facimus quaecumque relictis, id est postquam
e puericia excessimus.

[A]SAPERE PATRVOS119226


765
Sapit prouerbialem figuram et hoc sequiturque statim eodem in loco: Qui sapi-
mus patruos, id est seueritatem et grauitatem.

[A]EXTRA QVAERERE227




770
In eadem est satyra pro eo quod est assentandi studio aliud vultu sermoneque
prae se ferre, aliud in animo sentire. Persius:
 Accedas, examenque improbum in illa
 Castiges trutina, nec te quaesiueris extra.

[A]AVRO HABET SOCCIS SVPPACTVM SOLVM228


Apud Plautum est, in hominem vehementer diuitem, quasi qui aurum pedibus
calcet. Solum enim pro infima calceorum parte, quae calcatur, accipimus.

[A]IN FERMENTO IACERE120229

775
Est ira angi atque intumescere. Plautus in Mercatore: Vxor tota infermento iacet.

[A]AQVAM IN CRIBRVM GERERE230




780
Est inanem operam sumere. Plautus in eadem fabula:
 Non pluris refert, quam si aquam in cribrum geras.
Simile est illud Aquam pertuso haurire dolio, id quod a fabula Belidum puellarum
translatum est. Vnde et apud Graecos adagium Inexplebile dolium in auaros.

[A]SVPERCILIVM SALIT231




785

A veterum obseruationibus superstitiosis sumptum videtur, tanquam boni quid-
dam euenturum praesagiatur, si supercilium saliat. De pruritu simile est subinde
apud Plautum: Ita mihi tergum prurit et Vtrum dentes tibi pruriunt an malae?
Hodieque sermonem de se inter absentes fieri si tinnierint aures, bonum si
dextra, malum si sinistra aure tinnita senserint, nostrae mulierculae putant.

[A]IN VTRAMVIS DORMIRE AVREM AVT IN OCVLVM VTRVMLIBET232



790


Est ociosum esse curaque omni vacare. Plautus:
 De isthac re in oculum vtrumuis conquiescito.
Terentius: Faciam in vtramuis aurem ociosus vt dormias. Menander in Plocio apud
Gellium:
 In aurem vtramque quandoquidem dotata est, cubet.

[A]MAGNO GEMITV MANVS FIT GRAVIOR233

Apud Plautum. Hoc est dolor et ira vires augent homini.

795 [A]OBTRVDERE PALPVM234


Est dolosis blandimentis decipere. Plautus:
 Ego istuc aliis dare condidici; mihi obtrudere non potes palpum.

[A]RARA AVIS235


800




805
De re dicitur rara admodum inuentu. Iuuenalis:
 Rara auis in terris nigroque simillima cygno.
121Persius:
 Si forte quid aptius exit,
 Quando haec rara auis est; si quid tamen.

Coruo albo rarior apud Iuuenalem legitur. Phoenicis quoque singularitas in rari-
tatis prouerbium abiit.

[A]BONIS AVIBVS. MALIS AVIBVS236




810


Vtrumque ab augurum obseruationibus sumptum est. Bonis auibus huc me
appuli, id est auspicato. Horatius:
122 Scriberis Vario fortis et hostium
 Victor Maeonii carminis alite.
Idem: Mala ducis aui domum. Idem iterum:
 Mala soluta nauis exit alite.

[A]SVO IVMENTO SIBI MALVM ARCESSERE237


815

Est sibi ipsi mali occasionem ministrare; Mercurius in Amphitrione. Plautus:
 Ipse homo sibi a me malam rem arcessit iumento suo,
id est sua opera et tanquam suo plaustro aduehit.

[A]TERGO RIDERE QVOMODO PROVERBIALITER DICITVR238



820



Mirum ni et illa apud Persium ex communi sermone vulgi sumpta sunt:
 O Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit,
 Nec manus auriculas imitata est mobilis albas,
 Nec linguae quantum sitiat canis Appula tantum.
His certe gestibus stolidi sibique nimium placentes a tergo ridentur ab iis, a
quibus coram laudantur.

[A]POSTICA SANNA239

825

Eodem in loco legitur pro occulta irrisione, quae fit a tergo: Posticae occurrite
sannae.

[A]CAPVT SCABERE. VNGVES ARRODERE240



830




835
Vterque gestus est hominis admodum cogitabundi, cui nihildum occurrit tale,
quale quaerit. Horatius in Sermone de Lucilio:
 Saepe caput scaberet viuos et roderet vngues,
 Saepe stilum vertens, iterum quae digna legi sunt
 Scripturus.

Persius de poetis oscitabundis et idem in scribendo securis:
 Nec pluteum caedit nec demorsos sapit vngues.
Idem: Crudum Caerestratus vnguem / arrodens ait hoc.

[A]GENVINVM INFIGERE241



Est clanculum mordere atque obtrectare, tanquam occulto dente, qualis est
vtique genuinus, lacerare. Persius de Lucilio: Et genuinum fregit in illis. Hierony-
123mus: Possum respondere, si velim, possum genuinum laesus infigere.

840 [A]FOENVM HABET IN CORNV241A





845



Adagium est, quo significamus cauendum esse a quopiam tanquam maledico
atque improbo et feroci. Horatius de poeta mordaci: Foenum habet in cornu;
longe fuge.
Quo prouerbio Hieronymus de seipso aliquoties vtitur. Et ad idem
alludens Plautus Cornutam, inquit, bestiam petis, id est hominem, quem non
impune lacessiueris iniuria. Α tauro cornupeta translatum est, vel quia boues
copiosius pasti ferociores esse soleant, vel quod cornupetis foenum in cornu pro
signo consueuerit alligari, sicut canibus et equis mordacibus tintinabulum, quem-
admodum Acroni placet.

[A]NASO SVSPENDERE124242

850




855




860

Antiquitas irrisioni nasum dicauerat, vnde nasuti dicebantur qui docte faceteque
alios ridere nouissent. Martialis:
 Et pueri nasum rhinocerotis habent.
Idem:
 Non cuicunque datum est habere nasum.
Idem iterum:
 Nasutus sis vsque licet, sis denique nasus.
Inde Naso suspendere pro contemptim irridere. Horatius: Naso suspendis adunco.
Et alibi: Balatro suspendens omnia naso. Persius de Horatio, quem vafrum irrisorem
videri vult:
 Callidus exterso populum suspendere naso.
Idem: Rides, ait, et nimis vncis / naribus indulges.

[A]AVREM VELLICARE243



865

Vt nasus irrisioni ita auris memoriae dicata erat. Vnde in ius ducturi hominem
aurem cuiuspiam astantis vellicabant antestantes. Inde aurem vellere pro eo quod
est memorem facere, apud eruditos legitur. Vergilius: Cinthius aurem vellit et
admonuit.

[A]PREMERE POLLICEM, CONVERTERE POLLICEM244



870




875
Olim in pollice fauoris studiique erat significatio. Vnde quem fauere cuipiam
significabant, eum pollicem premere, contra qui minime faueret, eum conuertere
pollicem dicebant. Plinius libro vicesimo octauo: Pollices, quum faueamus, pre-
mere etiam prouerbio iubemur.
Horatius:
 Consentire suis studiis qui crediderit te,
 Fautor vtroque tuum laudabit pollice ludum.

De conuertendo pollice Iuuenalis: Conuerso pollice vulgi / quemlibet occidunt
populariter, id est fauore in odium mutato.

[A]FRONTIS PERFRICTAE245




880




885




Frons indoli pudorique sacra. Inde frontem prouerbio perfricuisse dicuntur qui
pudorem omnem dedidicerunt, quos iam nihil pudet. Cuiusmodi homines
effrontes perfrictaque fronte ac facie dicuntur. Plinius auunculus: Perfricui
125faciem, nec tamen profeci, quando alia via ingens occurris. In eadem illa figura est:
'Qua fronte id audes dicere?' 'Quo ore filium accusabis?' Nam impudentes
durum os aut omnino nullum os, id est nullam frontem habere dicuntur. Oui-
dius:
 Non tibi plus cordis, sed minus oris adest.
Plinius lib. xi.: Frons et aliis, sed homini tantum tristitiae hilaritatis clementiae seue-
ritatis index.
Proinde quum seuerum ac tristem significamus, tetrica fronte cape-
126rataque dicimus. Plautus: Caperat frons seueritudine, a caprinis videlicet cornibus
ducta similitudine. Rursum quum hilaritatem innuimus, exporrecta fronte dici-
mus. Porrectiore fronte mecum loquaris, id est hilariore.

890 [A]ADDVCERE SVPERCILIVM. SVPERCILIOSVS246





895



Apud Plinium statim de superciliis sequitur in hunc modum: Supercilia homini et
pariter et alterne mobilia. Et in his pars animi: negamus, annuimus. Haec maxime
indicant fastus, superbia aliubi conceptaculum, sed hic sedem habet: in corde nascitur,
hic subit, hic pendet. Nihil altius simul abruptiusque inuenit in corpore, vbi solitaria

esset. Hactenus Plinius. Inde attolli supercilium dicimus, arrogantiam signifi-
cantes; adduci, fastidium indicantes; poni supercilium, quum receditur ab arro-
gantia. Et fastosos homines superciliosos appellamus. Simpliciterque ipsum
supercilium pro arrogantia dicunt.

[A]CONNIVERE247

900



Metaphora nimis quam venusta dicitur is, qui prudens culpam, quam intelligit,
indulgentia tamen quadam ac studio dissimulat. Vt parentes ad leuiora quaedam
liberorum vicia conniuent, et corrupti iudices in causa conniuent. Hoc signifi-
catu non semel apud Ciceronem in actionibus occurret.

[A]RVBO AREFACTO PRAEFRACTIOR. [B] Ἀγναμπτότερος βάτου αὔου248

905

[A] Graecum est adagium in homines obstinatos et praefractos ac difficiles, quos
vt frangere possis, flectere certe non queas.

[A]AQVAM E PVMICE POSTVLARE249



910

Est ab alio petere id, cuius ipse maxime egeat, veluti si quis ab indocto doceri, ab
inconsulto consilium postulet. Plautus: Nam tu aquam e pumice nunc postulas, /
qui ipsus sitiat. Idem:
 Pumex non aeque est aridus atque hic est senex.

[A]TIBIAM TVBAE COMPARAS250



915




Αὐλὸν σάλπιγγι συγκρίνεις, id est Fistulam tubae comparas, quum exilia cum
magnis conferuntur:
 Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos
 Noram, sic paruis componere magna solebam.
Consimilem fere sensum habet Τέττιγι μέλιτταν συγκρίνεις, id est Cicadae apem
comparas
, de musicis oratoribusque dispari facultate. Cicada namque canora est,
quum apis sit muta.

920 [A]CLAVDVS LORIPEDEM RIDET, AETHIOPEM MAVRVS, LVSCVM LVSCVS127251





Quoties id vicii aliis exprobrat quispiam, in quo sit ipse. Iuuenalis:
 Loripedem rectus derideat, Aethiopem albus.
Persius: Et lusco qui possit dicere 'lusce'. Tametsi non ignoro Persium in alium
sensum scripsisse.

925 [A]DII TIBI TVAM DENT MENTEM252





930


Imprecatio est prouerbialis in insanos. Martialis:
 Dii mentem tibi dent tuam, Philene.
128Ad quod alludens Horatius:
 Quid facias illi? Iubeas miserum esse libenter,
 Quatinus id facit.
Optamus et meliorem mentem iis, qui nobis parum sani videntur. Terentius:
Mentem meliorem vobis dari.

[A]SVB ALIA QVERCV COLLIGE253


935
  c935-938


Ἄλλην δρῦν βαλάνιζε, id est Aliam quercum collige. A priscis vsque seculis repeti-
tum adagium. Primitus enim homines glandibus victitabant, quas excussis quer-
cubus colligebant. Quare si quam arborem iam inanem vidissent, aliam esse excu-
tiendam quercum dicebant. Quadrat in eos, qui improbe nimisque saepe ab
eodem vel beneficium vel officium petunt.

[A]STRENNVOS EQVOS NON ESSE OPERE DEFATIGANDOS254

940

Neotericum apud nostrates prouerbium quo monemur, vt amicis spontaneis et
ad obsequendum paratis modeste verecundeque vtamur.

[A]POLYPI MENTEM HABE255



945




950

Πολύποδος νόον ἴσχε, hoc est Polypi mentem habe, id est pro loco ac tempore alios
atque alios mores tibi sume. A piscis huius proprietate tractum adagium, quem
Plinius ad loci similitudinem colorem mutare dicit maximeque in metu. Id quod
diuus Paulus obseruauit, qui Omnia factus est omnibus. Hanc sententiam Chry-
salus in Bachidibus Plautinis mire expressit,
 Nullus, inquit, frugi esse potest homo, nisi qui et bene et malefacere tenet.
 Improbus cum improbis sit, harpaget, furibus furetur quod queat.

 Versipellem frugi conuenit esse hominem,pectus cui sapit.
 Bonus sit bonis, malus sit malis; vtcunque res sit, ita animum habeat.

[A]GENIO SINISTRO256


Diis iratis, Genio sinistro inueniuntur pro eo quod est infeliciter. Adest enim
vnicuique nostrum Genius bonus et item malus.

955 [A]DEXTRO HERCVLE257

  c956-958



960

In eos conuenit, qui in accumulandis opibus sunt bene fortunati. Nam Herculem
moriturum dixisse ferunt, si quis sibi bonorum suorum decimam partem conse-
crasset, eum diuitem futurum. Horatius: Diues amico / Hercule. Persius:
129 O si
 Sub rastris crepet argenti mihi seria dextro
 Hercule.

[A]MOVERE BILEM. FACERE STOMACHVM258

Vtrumque vsitatissimum pro eo quod est ad iram prouocare.

[A]SONAT VICIVM PERCVSSA, MALIGNO
965RESPONDIT VIRIDI PERCVSSA FIDELIA LIMO259



Apud Persium est prouerbialis haud dubie metaphora. Dici potest in eos, qui
rogati stulte respondent quorumque oratio inscitiam ipsorum stultitiamque
prodit.

[A]AD POPVLVM PHALERAS, EGO TE INTVS ET IN CVTE NOVI260

970

Hunc Persianum versiculum prouerbii vice Hieronymus subinde vsurpat. Com-
petit in eos, qui sese apud imperitos iactitant, quum doctos nihil fallant.

[A]ΤΗΙΤΑ PRAEFIGERE130261



975


Apud Persium est, pro eo quod est damnare:
 Et potis est vicio nigrum praefigere thita.
A vetusto iudiciorum more translatum est, in quo iudices singuli singulas sortes
in vrnulam mittebant. Eratque thita damnationis signum, kappa absolutionis,
lauda ampliationis.

[A]METVS SINE METV262


980
Ἀδεὲς δέος, id est Timor sine timore. Graecum est; dicitur in eos, qui illic timent,
vbi nulla est timendi causa. Simile apud Platonem Vmbram suam metuere.

[A]CORNIX SCORPIVM. LEONEM PVNGIS263




985




Κορώνη τὸν σκορπίον, id est Cornix scorpium. Metaphora est cum eclipsi; deest
'rapuit' aut 'comedit'. Quadrat in eos, qui sic quempiam laedunt aut perdunt, vt
sibi quoque sit pereundum, aut eum afficiunt contumelia, a quo tantundem mali
aut etiam amplius sint recepturi. Nec dissimile est illud Plautinum: Calidum
hodie prandium comedisti
, id est fecisti, quod tibi magno malo futurum est.
Consimilem fere sensum habet Λέοντα νύττεις, id est Leonem pungis, in eum, qui
eos prouocat, quibus irritatis continuo sit pereundum. Veluti si quis tyrannum
aut potentem lacessat.

990 [A]EDE HELLEBORVM264





995



Anticyras nauigare et porco expiari aut helleborum edere iubemus quos insanos
esse significamus, propterea quod in Anticyris insulis nascatur haec herba, qua
cerebrum purgari constat. Plautus insanum porcum syncerum et sacrum immo-
lare iubet. Horatius: Nauiget Anticyras. Idem:
 Si tribus Anticyris caput insanabile nunquam
 Tonsori Licino commiserit.
Persius: Anticyras melior sorbere meracas. Plautus:
 Non potest haec res trium iugerum helleboro obtinerier.

[A]EDE NASTVRTIVM265

1000



Ἔσθιε κάρδαμον, hoc est Ede nasturtium. Adagium Graecum in homines tor-
pentes, ignauos, socordes. Nasturtium enim herba, vt auctor est Plinius libro xx.,
animum excitat exacuitque mentem, veluti eruca venerem quidem acuit, sed
mentem hebetat.

[A]QVANTVM NON MILVVS OBERRET131266

5



In hominem immodice locupletem dicitur, cui tantum sit agrorum, quantum
non miluus perpetuo volatu peruolet. Persius:
 Diues arat Curibus quantum non miluus oberret.
Iuuenalis: Tot miluis intra tua pascua lassis.

[A]CAEDIMVS INQVE VICEM PRAEBEMVS CRVRA FLAGELLIS132267

10




A sagittaria pugna sumpta metaphora prouerbialis. Dici potest in eos, qui aliena
insectantur vitia, sua non videntes, quibus vicissim hoc euenit, vt ipsorum vitia
rursus alii repraehendant. Horatius:
 Caedimur et totidem plagis consumimus hostem,
id est carpimus alios, ab aliis vicissim carpendi.

15 [A]TVO TE PEDE METIRE. TECVM HABITA268





20
Apud Horatium est in Sermonibus. Quo adagio monemur, ne quis se dilatet vltra
conditionem suam neue seipsum ex assentatorum laudibus aut vulgi opinione aut
fortunae fauore, verum animi virtutibus aestimet. Nec minus grauiter dixit
Persius:
 Tecum habita, vt noris, quam sit tibi curta supellex.

[A]BVLLATAE NVGAE269




25



Res futiles nulliusque frugis, quae perinde tamen vt magnum quiddam ventosa
oratione efferuntur, bullatae nugae dicuntur, veluti concionatores quidam impe-
riti, quum meras nugas blatterent, vocis tamen ac gestus tanta maiestate profe-
runt, ac si eas non in suis summulis, sed in tertio coelo cum Paulo didicissent.
Horatius orationem ambitioso verborum apparatu constructam, verum solidioris
sententiae inopem canoras nugas appellat. Persius: Bullatis vt mihi nugis / pagina
turgescat.

[A]ACETO PERFVNDERE270

30


Est quempiam mordaciore conuicio tangere. Horatius:
 At Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,
 Persius exclamat.

[A]SAMBVCAM CITIVS CALONI APTAVERIS ALTO271

  c34-36
35




Prouerbialis est versus apud Persium, a militari re ductus. Nam sambuca machina
est bellica, quae non nisi summa arte torquetur; at calones pugnandi rudes
vallum modo gestitant. Idem est sensus ac si dicas: Ex boue potius funambulum
quam ex hoc stolidissimo sene doctum philosophum feceris'. Neque male cohe-
rebat, si sambucam pro organo musico et calonem pro homine rusticano acce-
peris; vtrumque enim nomen pro vtroque positum inuenitur.

40 [A]CRETA NOTARE. CARBONE NOTARE133272





45

Quae probamus, ea veluti alba feliciaque creta notamus; quae damnamus car-
bone tanquam atra et improbanda signamus. Persius:
 Quaeque sequenda forent et quae vitanda vicissim,
 llla prius creta, mox haec carbone notasti.

Horatius in Sermonibus:
 Quorsum abeant, sani an creta an carbone notandi.

[A]EDENTVLVS INVIDET DENTATO.
TALPA CAPREARVM CONTEMNIT OCVLOS273


50




Eruditissimam illam epistolam, quam ad Magnum oratorem scripsit Hierony-
mus, lepido prouerbio clausit. Cui quaeso, inquit, vt suadeas, ne vescentium denti-
bus edentulus inuideat, et oculos caprearum talpa contemnat, id est ne id aliis inui-
deat, quod ipse nequit assequi. Sic enim fere est hominum ingenium, vt quisque
134laudet, quantum se assequi posse sperat. Si quid supra vires suas senserint, id
negant disci oportere.

55 [A]TOTA ERRAS VIA. TOTO ERRAVIT COELO274





60
Quoties quempiam vehementer errare significamus, tota via totoue coelo errare
dicimus. Terentius in Eunucho: Tota erras via. Consimile est huic, quod apud
Macrobium in Saturnalium iii. dicit Euangelus: Nunquamne tibi, Praetextate,
venit in mentem toto (aiunt) coelo errasse Vergilium?
Quod quidem posterius
mirum, ni vel a Phaethontis vel a Cereris fabula sumptum est.

[A]EQVIS ALBIS PRAECEDERE275




65




70




75

Vbi quem aliis longe quapiam in re superiorem esse longoque interuallo anteire
significabant, eum albis equis praecurrere dicebant, vel quod antiquitus albi equi
nobiliores et ad cursum meliores habebantur, vel quod triumphantes, hoc est
hostium victores, equis albis vectarentur. Horatius de Persio quodam:
 Durus homo atque odio qui possit vincere regem,
 Confidens tumidusque, adeo sermonis amari,
 Sisennas Barros vt equis praecurreret albis.

Erant autem Sisenna et Barrus homines insignita maledicentia. Etiam si Acron
barros legit, vt sit epitheton. Neque dissimile est Plautinum illud in Asinaria:
 Nam si huic occasioni tempus sese subterduxerit,
 Nunquam edepol albis quadrigis indipiscet postea.

Idem Aulularia: Quod iubeat, citis quadrigis properet persequi. Et alias aliquoties
hac translatione Plautus vtitur. Tametsi Horatianum illud non tam a triumpho
quam equestri certamine mutuatum videtur, vt albos equos foelices et fortunatos
intelligamus.

[A]VBI NON SIS QVI FVERIS, NON EST QVVR VELIS VIVERE276



80


Ex epistola Ciceronis ad Marium, vbi sententia haec nominatim etiam pro
prouerbio posita est. Vetus est, inquit, vbi non sis qui fueris, non esse quur velis
viuere, id est tolerabilius est vel inter ignotos exulare quam in ea republica
contemptum honoreque spoliatum manere, in qua aliquando summa cum digni-
tate vixeris.

[A]PLAVTINA ELOQVENTIA. ATTICVS LEPOS277


85




Adeo Plautinis comoediis delectata est antiquitas, etiam si non probat Horatius,
vt Plautina eloquentia non secus quam Attici salis Musarumque eloquium in
135prouerbium abierit. Hieronymus ad Pammachium Haec est, inquit, Plautina elo-
quentia, hic lepos Atticus et Musarum (vt dicitur) eloquio comparandus. Quanquam
illud Musarum eloquium ad M. Varronis de Plauto elogium respicit, qui dixit
Musas, si Latine loqui voluissent, Plautino more fuisse loquuturas.

90 [A]BOS LASSVS FORTIVS FIGIT PEDEM278





95




Scito adagio vsus est idem Hieronymus ad Augustinum, eum deterrens ne
iuuenis senem prouocet, propterea quod tardius quidem ad pugnam excitantur
senes, verum acrius saeuiunt, vbi irritati concaluerint. Hieronymi hec sunt
verba: Memento Daretis et Entelli et vulgaris prouerbii, quod bos lassus fortius figat
pedem. A veteri triturae more ductum est; tum enim circumactis supra manipulos
curribus grana excutiebantur, partim a rotis ipsis partim taurorum vngulis. Moni-
136torium, ne quando eos improbe prouocemus, qui ad irascendum sunt lentiores;
huiusmodi enim semel irritati placari fere non possunt. Furor namque fit laesa
saepius patientia.

100 [A]PER NEBVLAM, PER CALIGINEM, PER SOMNIVM279





105
Per nebulam scire, per nebulam recordari, per nebulam intelligere pro eo quod est
leuiter atque obscure vixque recordari aut scire, apud Plautum aliquoties inueni-
tur. Eodem in sensu Hieronymus per somnium recordari dixit, vt quae puelluli
admodum fecimus, ea senes tamen nonnunquam recordamur, sed per nebulam et
tanquam per somnium. Per caliginem eodem in sensu inuenitur.

[A]QVI VESTITV AC CRETA SESE OCCVLTANT280




110
Euclio in Aulularia apud Plautum de furacibus loquens, qui vestitu tamen ac
vultu perinde se gerunt ac si probi essent,
 Qui vestitu, inquit, et creta occultant sese atque sedent, quasi sint frugi.
Quod in eos competit, qui introrsus turpes summa sunt nequicquam pelle decori.

[A]IN VADO EST OMNIS RES281




115


Id est extra periculum. Terentius: Omnis res in vado est. Plautus in Aulularia:
 Haec propemodum iam esse in vado salutis res videtur.
A transmittentibus amnem aut certe a nauigantibus translatum. Nec longe ab illo
diuersum illud eiusdem Terentii in Andria: Ego in portu nauigo, id est meo sine
periculo res geritur.
 Nunc huius, inquit, periculo fit; ego in portu nauigo.

[A]OMNES SIBI MELIVS ESSE MALVNT QVAM ALTERI,
ET ALIA EODEM IN SENSV282

120




125
In eadem est fabula:
 Verum illud verbum est, vulgo quod dici solet,
 Omnes sibi melius malle quam alteri.

Ad idem facit Plautinum illud Tunica pallio propior est. Terentius alibi: Heus tu,
egomet mihi sum proximus.
Quod adagium sic accipiamus, vt intelligamus non
moneri, quid factu sit optimum, sed quod vulgo fieri solet, repraehendi.

[A]QVANDO ID FIERI NON POTEST QVOD VIS, ID VELIS QVOD POSSIS137283



Sententia tum moralis tum venustissima conuersione facta amenior. Cui similis
est illa Laberiana:
 Feras, non culpes, quod mutari non potest.

130 [A]FACILE QVVM VALEMVS, RECTA CONSILIA AEGROTIS DAMVS;
TV SI HIC SIS, ALITER SENTIAS284




135
Ab adolescente non admodum cordato dicta grauissima sententia. Quo signifi-
catum est longe procliuius esse aliis bene praecipere quam ipsum benefacere.
Siquidem qui praecipiunt facile quod rectum sit perspiciunt, quippe qui vacent
affectibus, quibus illi praepediuntur.

[A]MONSTRVM ALERE138285




140


Est mali quippiam ac foedum occultum habere. Vtemur hoc adagio, quoties
subesse fraudis aliquid aut mali occulti suspicabimur. Vt adolescens ille idcirco se
repudiatum repeti ad affinitatem diuinabat:
 Repudiatus repetor. Quamobrem? Nisi id est, quod suspicor.
 Aliquid monstri alunt; ea quoniam nemini obtrudi potest,
 Itur ad me.

[A]BONA VERBA QVAESO286


145




Abominantis est sermo, non irridentis, vbi quis verba male ominata pronunciasse
videtur. Terentius: Bona verba quaeso, id quod et Donatus annotauit. Cicero: De
Socrate bona verba quaeso
, perinde ac si diceret 'De Socrate absit, vt vera sint quae
dixisti'. Et apud Platonem libro De republica i. Sophocles iam senex interrogatus,
num foeminis etiamdum vteretur, Bona verba quaeso, o amice; libentissime haec
tanquam furiosum agrestemque dominum effugi.

150 [A]IN PORTV IMPINGERE287


Et apud Fabium est et apud Hieronymum pro eo quod est statim in ipso operis
ingressu ac limine peccare. A nauigatione transsumptum.

[A]CLAVDI MORE PILAM TENERE288


155


Est nihil ipsum ex se inuenire aut eripere, sed quantum a praeceptoribus traditur,
id siue doctum sit siue indoctum, tenere ac sequi. Cicero contra Pisonem: Grae-
cus primum distinguere illa atque diuidere quemadmodum dicerentur; iste claudus,
quomodo aiunt, pilam retinere, quod acceperat testificari.

[A]MANSVM IN OS INSERERE SIVE PRAEMANDERE289


160


Est rem quampiam nimis enucleate nimisque frustulatim tradere in praecipiendo.
Quod facere solent ii, qui auditorum ingeniis diffidunt. Α nutricibus infantum
translatum, quae praemansum cibum in os alumni inserunt. Cicero in Oratore:
Mansum, vt aiunt, in os inserere.

[A]BIS PVERI SENES, GRAECO PROVERBIO Δὶς παῖδες οἱ γέροντες290


165
  c165-167



Hunc titulum M. Varro cuidam Satyrae indidit. Qui tametsi per se prouerbii
faciem habet, tamen vt magis id credam facit, quod idem Varro alias non paucas
Satyras prouerbialiter inscripsit velut Onos lyras et Gnothi seauton, et item alias
nonnullas. Conuenit autem in senes puerilibus moribus, tanquam iterum in pue-
139rum reuolutos. Seneca Non, inquit, bis pueri sumus, vt vulgo dicitur, sed semper;
verum hoc interest, quod maiora nos ludimus.

170 [A]DIGNVM PROPTER QVOD VADIMONIVM DESERATVR291




Ita olim loquebantur, rem maximi momenti quaeque citra graue dispendium
negligi non posset significare volentes; vadimonium enim nisi grauissimis de
causis relinqui non consueuit. Plinius Secundus in praefatione Naturalis historiae
Inscriptiones, inquit, propter quas vadimonium deseri possit.

175 [A]NOSTRO MARTE292



  c178-180

180
Quoties nullius auxiliis adiuti nostro ingenio nostrisque viribus rem peragimus,
nostro Marte peragere dicimur. Cicero Officiorum libro tertio: Hanc igitur partem
140relictam explebimus nullis adminiculis, sed (vt dicitur) Marte nostro. Ab impera-
toria consuetudine sumptum, qui regum ac sociorum auxiliaribus copiis adiuti
belligerantur.

[A]NEQVICQVAM SAPIT QVI SIBI NIHIL SAPIT293




185



Ferunt nonnullis in ore fuisse id quod nunc omnibus in pectore certe est, frustra
sapere qui sibi non sapiat. Estque (vt in epistolis ostendit Cicero) ex Ennii
Medaea sumptum. Is ad Trebatium his verbis scripsit: Et (quando coepi agere
Medeam) illud semper memento:
 Qui sibi ipse sapiens prodesse nequit, nequicquam sapit.
Ea sententia Graeco senario sic effertur:
 Μισῶ σοφιστήν, ὅστις οὐχ αὑτῷ σοφός.

[A]OLEVM FLAMMIS ADIICERE294

190




Est incensum atque ardentem instigare aut malum malo addere. Horatius in
Sermonibus:
 Adde poemata nunc, hoc est oleum adde camino.
Hieronymus ad Eustochium: Vinum et adolescentia duplex est incendium volupta-
tis. Quid oleum flammae adiicimus?

195 [A]MVNVS LEVIDENSE295





200
Cicero in Epistolis Familiaribus orationem, qua Deiotarum regem defenderat,
prouerbiali metaphora munus leuidense vocat, propterea quod ad eius togulae
similitudinem stilo crassiore atque inepte compositam videri eam vellet, seque
hospiti ob antiquitatem hospitii vel leue munus referre voluisse, cuiusmodi ille
munera Ciceroni missitare consueuerat.

[A]MORDERE FRENVM296




205

Est seruitutem indigne molesteque ferre. Decius Brutus ad Ciceronem libro
secundo: Si frenum momorderis, peream si te omnes, quotquot sunt, conantem loqui
ferre poterunt
, id est, si vel leuiter significaueris te seruitutem non ferre. Ab equo
ferociente translatum. Simile est Iactare iugum. Iuuenalis:
 Nec iactare iugum vita didicere magistra.

[A]SVVM CVIQVE PVLCHRVM297



210




215
Ex hominum ingeniis sumptum adagium. Sibi enim quisque placet, et sua cuique
pulchra videntur, etiam si foeda sunt. Potissimum autem a procis ductum vide-
141tur, quorum quisque certatim suam sponsam extollere conatur, quemadmodum
de Tarquiniis legimus, vnde Cicero ad Atticum: Suam cuique sponsam, mihi
meam; suum cuique amorem, mihi meum.
Idem in Tusculanis quaestionibus lib.
v.: Suum cuique pulchrum est. Eandem sententiam Plautus in Sticho venustissime
extulit: Suus rex reginae placet, id est suus cuique vxori maritus. Neque dissimilis
his: Non mirum, si Cascus Cascam ducit.

[A]COEPISSE DIMIDIVM FACTI298


Ἀρχὴ ἥμισυ παντός. Hesiodia est sententia, quae iam olim in prouerbiis est. Eam
Horatius sic extulit: Dimidium facti qui coepit habet.

[A]ATTICVS MARTYR299

220

Ἀττικὸς μάρτυς, id est Atticus testis, simpliciter de veraci, ironicos de mendaci
dicitur.

[A]CVRRVS BOVEM TRAHIT. [B] Ἡ ἅμαξα τὸν βοῦν ἕλκει142300


[A] Quando praepostere quippiam fieri significamus, veluti si seruus hero prae-
cipiat aut discipulus praeceptorem doceat aut lepus canem agitet.

225 [A]HAEC RETIA NIHIL TRAXERVNT301


Αὕτη ἡ μύρινθος οὐδὲν ἔσπακεν, id est Retia nihil traxerunt. A piscatoribus trans-
latum in eos, qui frustra quippiam captarunt.

[A]HOMO EVRIPVS302


230

Ἄνθρωπος Εὔριπος, id est Homo Euripus. In mutabiles inconstantesque dicitur,
ab Euripi maris natura sumptum, quod incredibili impetu in singulos dies septies
aestu mutato defluit totiensque refluit.

[A]RANA SERIPHIA303



235

Plinius Naturalis hist. li. viii. ca. lviii. scripsit in Seripho cicadas etiam mutas esse.
Hic Hermolaus pro cicada ranam reposuit addens Stephano auctore Graecis in
prouerbio fuisse βάτραχος Σερίφιος, id est Rana Seriphia, in homines immodice
taciturnos.

[A]BOS IN LINGVA. ARGENTANGINAM PATITVR304



240

Βοῦς ἐπὶ γλώσσης, id est Bos in lingua, in eos dici solitum, qui pecunia corrupti
libere loqui non valent. Simile est illud, quod in Demosthenem dixit populus:
Argentanginam patitur. Quod autem in priore prouerbio bos pro pecunia acci-
pitur, inde est quod apud Athenienses numismata bouis figuram habebant.

[A]BOS CYPRIVS305


Βοῦς Κύπριος, id est Bos Cyprius, in sordidos victuque immundo homines dicitur.
Nam auctore Pompeio in Cypro boues humano stercore pascuntur.

245 [A]RANIS PROPINAS306





250




255
Βατράχοις οἰνοχοεῖς, id est Ranis propinas, id est ministras iis, qui ipsi abundant.
Quo prouerbio Hermolaus in quadam ad Picum epistola hunc in modum est
vsus: Picus iste paruo pedi magnos calceos circumdedit. Quid enim tot rhetoricis? Aut
quid omnino ranis propinat? imo Seriphiis addidi.
Qua vna in oratione tria attigit
adagia, primum de calceis pede maioribus, alterum de propinante ranis, tertium
de Seriphiis ranis. Quamquam hic quidem et alia significatio subesse poterat, vt
ideo Picum ranis dixerit propinasse, quod rhetoricis argumentis eos defenderit,
143qui rhetorica non delectantur, nempe ranae, quibus vinum non sapiat; tum et
Seriphiae ranae, homines infantissimi, quos ab eloquentissimo patrono defendi
non conueniebat.

[A]ACANTHIA CICADA307



In Aeolia vrbs nomine Acanthon, circa quam cicadas mutas esse Stephanus est
auctor. Inde prouerbium Ἀκάνθιος τέττιξ, id est Acanthia cicada, in homines
nimium taciturnos.

260 [A]RANAE AQVAM. CATO PINGVE. [B] Βατράχῳ ὕδωρ. Γαλῇ τὸ στέαρ308


[A] Quoties id ministratur, quo qui accipit delectatur maxime; ranae aquam, cato
[B] seu feli [A] seuum datum dicimus.

[A]MALIS PERCVTERE. [B] Βάλλειν μήλοις144309


265
[A] Idem est quod muneribus corrumpere. A fabula Atalantae et Hippomanis
sumptum, qui proiectis malis aureis virginem alioqui insuperabilem superauit.

[A]NOCTVA VOLAVIT. [B] Γλαύξ ἵπταται310


[A] Vbi negocium felicius succedit, noctuam volasse dicimus. Nam noctua volans
apud Athenienses victoriae erat augurium.

[A]ANNOSAM ARBOREM TRANSPLANTAS311

270



Γεράνδριον μεταφυτεύειν, id est Veterem arborem transplantare dicitur is, qui iam
senem ad nouum vitae institutum vocat. Quod vulgo et hodie dicunt vetulum
canem vix loris assuescere. Qua in re nos olim multum olei et impensae perdi-
dimus.

[A]TERRAE ONVS312

275
Γῆς βάρος, id est Terrae onus. De hominibus nulli bonae rei vtilibus.

[A]IN SILVAM LIGNA FERRE313




280

Est eos velle augere eo, quo maxime abundant. Horatius in Sermonibus:
 Atque ego cum Graecos facerem natus mare citra
 Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus
,
 Post mediam noctem visus, quum somnia vera:
 'In syluam non ligna feras'.

[A]TERTIVS CATO. SAPIENTVM OCTAVVS314



285

Ironice in homines tetricos dicitur quique sibi vehementer videntur sapere. Iuue-
nalis: Tertius e coelo cecidit Cato. Nam duos Catones coelo demissos creditum est,
vt bellum cum viciis gererent. Horatius: Haec me Stertinius sapientum octauus.
Septem enim apud Graecos numerantur sapientes.

[A]SECVNDA MELIORA.
[B] Δευτέρων ἀμεινόνων, ID EST SECVNDIS MELIORIBVS315

  c288-290
290


[A] Α sacra facientibus translatum, qui sacrificium iterare consueuerunt, si
quando prima hostia non litassent. [B] Testis Cicero lib. De diuinatione secundo.
[A] Idem monemur hoc Graeco prouerbio quod euangelica parabola de amico,
qui noctu amici pulsauit ostium ac tres panes improbe petens accepit.

[A]EADEM PENSABERIS TRVTINA145316


295



Ea lege tecum agetur, qua tu cum aliis egeris. Horatius in Sermonibus: Hac lege
in trutina ponetur eadem. Idem in Epistolis: Romani pensantur eadem / scriptores
trutina.
Similis huic euangelica metaphora: Eadem mensura, qua emetiemini,
remetietur vobis.
Vtraque translatio accommodatissima. Quin et Persius Hora-
tium, vt solet, exprimens Examenque, inquit, improbum in ista / castiges trutina.

[A]NIL INTRA EST OLEAM, NIL EXTRA EST IN NVCE DVRI317

300



Prouerbialis est versus apud Horatium in Epistolis in eos, qui manifesto falsa pro
veris affirmant et confessa negant. Nam cum huiusmodi hominum genere non
est dissertandum. Constat autem inter sanos et extra in nuce duri esse aliquid et
intra oleam.

[A]IRE PER EXTENTVM FVNEM146318

305



Est rem perdifficilem factu facere. Parum liquet, vnde translatum, etiam si Acroni
a funambulis sumptum videtur, qui per funem protensum inambulant. Horatius:
 Ille per extentum funem mihi posse videtur
 Ire poeta, meum qui pectus inaniter angit.

[A]PROPRIA VINETA CAEDERE319

310


Dicitur is, qui semetipsum suosque carpit ac lacerat. Horatius:
 Multa quidem nobis facimus mala multa poetae
 Vt vineta egomet caedam mea.

[A]ZONAM PERDIDIT320


315


Castrense prouerbium in eos, qui nihil habent. A Graeca fabula tractum Acron
admonet, Porphyrion a militum consuetudine, qui quicquid habent, in zona
secum portant. Est autem apud Horatium in Epistolis:
 'Ibit eo quo vis qui zonam perdidit', inquit.

[A]TAVRVM TOLLET QVI VITVLVM SVSTVLERIT321


320




325
Politianus in Miscellaneis: Hinc etiam puto natum prouerbium illud, vt dicatur
posse taurum tollere qui vitulum sustulerit. Refertque ibidem Quartillae verba ex
Petronio: Iunonem meam iratam habeam, si me vnquam meminerim virginem
fuisse. Nam infans cum paribus inquinata sum et subinde prodeuntibus annis
maioribus me pueris applicui, donec ad hanc aetatem perueni. Ex quo sensus
prouerbii liquet, videlicet maiora peccaturum maiorem, qui puer minoribus viciis
assueuerit.

[A]NARTHECOPHORI MVLTI, BACCHI VERO PAVCI.
[B] Πολλοὶ μὲν ναρθηκοφόροι, παῦροι δέ γε Βάκχοι322

c326-328

330



[A] Apud Platonem legitur in Phedone, a Bacchanalium cerimoniis translatum,
in quibus omnes quidem thyrsos, id est hastas viteas, Bacchi insigne gestabant,
Bacchi tamen non omnes erant. Conuenit in eos, qui insigne virtutis ac eruditio-
nis habent neque virtutem neque doctrinam habentes. Perinde ac si dicas 'Non
omnis theologico pallio insignitus theologus neque omnes pilleati litteras sciunt
neque omnes cucullati monachi sunt'.

[A]IVSTITIA IVSTIOR. LIBRA AEQVIOR147323

335

Δικαιότερος σταχάνης. Δίκης δικαιότερος. Vtrunque de iis dicitur, quos admo-
dum iustos et aequos signiflcamus.

[A]DE PILO PENDET324


Ἐκ τριχὸς κρέμαται, id est Ex capillo pendet. De rebus vehementer dubiis et
periculosis. Quod verbi vel hodie vulgo nostrati in ore est.

340 [A]LVPI FAVCIBVS ERIPVI325


Ἐκ λύκου στόματος ἀφείλω. De iis, qui praeter spem rem propemodum amissam
recipiunt. Veluti si nos pecuniam a praefecto littoris Douariensis recepissemus.

[A]NON CAPIT MVREM ELEPHANTVS148326


345
Ἐλέφας μῦν οὐχ ἁλίσκει, id est Elephantus murem non capit, id est ii, qui magno
sunt animo, res minutas negligunt.

[A]ELEPHANTVM EX MVSCA FACIS327


Ἐλέφαντας ἐκ μυίας ποιεῖς, id est Elephantos ex muscis facis. Conuenit in eum, qui
parua sermone amplificat. Simile est illud Paruo pedi calceos magnos circundare.

[A]DE LAPIDE EMPTVS328

350


In hominem obscurum vilissimumque dicitur. Nam emptitii serui infimae notae
erant. Cicero: Praeter duos de lapide emptos, a praeconis lapide sumptum. Simil-
limum est Graeco illi Cum sale emptus.

[A]IN EADEM ES NAVI329


355
Hoc est in communi periculo. Translatum ab his, qui eodem nauigio vehuntur,
ad quos omne periculum communiter pertinet. Est apud Ciceronem in epistolis.

[A]LARI SACRIFICANT. PROTERVIAM FECIT330



  c359-362
360


De iis quoque dici potest, qui edaciores sunt conuiuae quique e conuiuio appo-
sito nihil reliqui faciunt. Ex huiusmodi enim sacri genere nefas erat quicquam
efferri. Simillimum huic est Catonis illud in quendam, qui patrimonium vniuer-
sum absumpserat excepta domo vna, quae incendio conflagrauit. Hunc hominem
Cato proteruiam fecisse dicebat, quod genus sacrificii est eiusmodi, vt reliquias
igni absumi sit necesse.

[A]DELPHINVM CAVDA ALLIGAS. [B] Δελφῖνα πρὸς τὸ οὐραῖον δέεις331


365
[A] Graecum adagium in eos, qui teneri non queunt. Quod hodieque vulgo dici-
tur: Anguillam cauda tenes.

[A]INVENTO VRSO VESTIGIA INSEQVERIS.
[B] Ἄρκτου παρούσης τὰ ἴχνη ζητεῖς332



370
[A] Α timidis venatoribus translatum in eos, qui praesente eo, quem debeant
vlcisci, alias nugas agunt. Simile est illud Platonis in Legibus de cane in lapidem
iactum saeuiente eo qui iecit omisso.

[A]COCTA NVMERABIMVS EXTA149333


Hoc Diomedes grammaticus pro prouerbii exemplo posuit eiusque hunc esse
sensum scripsit: Ex euentu sciemus.

[A]NESCIS QVID VESPER SERVS VEHAT334

375



Ex Menippeis satyris M. Varronis liber est teste Gellio lepidissimus, cui titulus est
Nescis quid serus vesper vehat; quem prouerbialem esse, sicuti sunt plerique alii,
puto nemini dubium videri. Quo grauiter monemur, ne praesenti prosperitate
elati, futuri curam abiiciamus.

[A]AD VIVVM. SVMMO IVRE335

380




385




390

Id est ad cutem vsque. Ita loquimur nimis exactam rationem significantes, vide-
licet quum rem nimis acriter vrgemus. Thrasymachus apud Platonem Socratem
150sycophantam appellat, id est calumniatorem, quod orationem suam ad nimis
arctam rationem exigat deprauans potius recte dicta quam incautius dicta in
meliorem sensum trahens. Additque: Quare sequundum exactam rationem,
quando et tu ad viuum resecas, nullus artifex peccat. Nec huic dissimile illud apud
Ciceronem pro Cecinna: Nam caeteri, inquit, tum ad istam orationem decurrunt,
quum se in causa putant habere aequum et bonum quod defendant; si contra verbis
et litteris et (vt dici solet) summo iure contenditur, solent eiusmodi iniquitati et boni
et aequi nomen dignitatemque opponere.
Est igitur summo iure contendere, leges
ad viuum et nimis seueram rationem exigere, vnde et illud Summum ius summa
malicia.

[A]NORVM CONVIVIA VEL INVOCATI ACCEDVNT.
[B] Αὐτόματοι δὲ ἀγαθοὶ ἀγαθῶν ἐπὶ δαῖτας ἵενται336


395


[A] Graecum adagium apud Platonem in Conuiuio, vbi Socrates Aristodemum
ad Agathonis conuiuium vna adducens 'Sequere me, inquit, 'vt prouerbium trans-
grediamur illud in hunc modum mutantes, quod ad bonorum hominum coenas boni
homines etiam non inuitati proficiscuntur'.

[A]CANIS Α CORIO NVNQVAM ABSTERREBITVR VNCTO337


400
In Horatianis est Sermonibus in eos, qui lucri cupiditate turpitudinem libenter
admittunt.

[A]CRESCENTEM TVMIDIS INFLA SERMONIBVS VTREM338


In eadem est Satyra de iis, qui per assentationem et falsas laudes stultis animos
erigunt.

[A]CRISTAE SVRGVNT339

405

In eos dicitur, qui sibi stulte placent seque ipsos mirantur. Ab auibus tractum.
Iuuenalis: Quid apertius? Et tamen illi / surgebant cristae.

[A]SVBSIDVNT PENNAE340


De iis dicitur, qui animos demittunt sibique placere desinunt. A pauonum
consuetudine ductum. Iuuenalis: Vt tamen omnes / subsidantpennae.

410 [A]GYGIS ANVLVS. [B] Γύγου δακτύλιος341


[A] A Gyge illo, quem Glauco apud Platonem secundo De republica libro fingit,
ductum prouerbium in eos, qui miris machinis et occultis dolis rem conficiunt.

[A]DVCE MVLIERE DVCITVR MVLIER. 151
[B] Γυνὴ στρατηγεῖ καὶ γυνὴ στρατεύεται.342

415
[A] Graecum adagium in meticulosos.

[A]TAM NVDVS QVAM EX MATRE343

Γυμνὸς ὡς ἐκ μητρός, Nudus vt ex matre. De vehementer egente dicitur.

[A]ANVS VVLPES NON CAPITVR. [B] Γραῦς ἀλώπηξ οὐχ ἁλίσκεται.344


420
[A] In longo rerum vsu callidos Graeci dicebant aut in eos, qui muneribus cor-
rumpi non possunt.

[A]IOVIS CEREBRVM. [B] Διὸς ἐγκέφαλος345


[A] In eos dicebatur, qui genialiter viuerent, propterea quod apud Persas lautae
sumptuosaeque epulae Iouis cerebrum vocarentur.

[A]RVSTICANVM ORATOREM NE CONTEMNAS. 152
[B] Ἀγροίκου μὴ καταφρόνει ῥήτορος346

[A] Id est hominem quamuis inferiore fortuna ne despicias. Graecum et hoc.

[A]IN TENEBRIS SALTAS. [B] Ἐν σκότῳ ὀρχεῖσθαι347

[A] Id est sine teste laboras.

[A]SIBI CANERE348

430


Est ad suam voluptatem, non aliorum iudicium quippiam facere. Hieronymus:
Dignus qui sibi tantum canat et Musis. Et in Platonis Conuiuio tibicina sibi
iubetur canere.

[A]AESTATE VESTEM DETERIS. [B] Ἐν θέρει τὴν χλαῖναν κατατρίβεις349


435
[A] In stulte profusos dictum, qui sine causa prodigunt atque ibi, vbi sumptu est
opus, egent.

[A]IN TRIVIO SVM. [B] Ἐν τριόδῳ εἰμί350

[A] In perplexos conuenit et dubitantes, quid potissimum sit agendum.

[A]MERCVRIVS NON DOCTVS. [B] Ἑρμῆς ἀμύητος351


440


[A] Contumeliosum adagium in eos, qui experientia rerum, non eruditione
sapiunt. Simile Horatianum illud de Ofello:
 Rusticus anormis sapiens crassaque Minerua
 Doctus.

[A]DORMIENTIS RETE CEPIT. [B] Εὕδοντι κύρτος αἱρεῖ352

c444-446
445

[A] A piscatoribus translatum, quibus et dormientibus retia pisces capiunt. Com-
petit in eum, cui res stulte instituta bene tamen vertit cuiue citra operam boni
quippiam obuenit.

[A]COTHVRNO INSTABILIOR. [B] Εὐμεταβολώτερος κοθόρνου353


[A] In hominem lubrica ancipitique fide dicitur. Nam cothurnus calciamenti
genus est vtrilibet pedi conuenientis.

450 [A]IN VINO VERITAS153354



Ἐν οἴνῳ ἀλήθεια. Vinum enim cuiusque ingenium arguit. Alcibiades in Symposio
Platonis: Quae vero sequuntur non prius audietis quam prouerbium illud recensue-
rim, vinum et cum pueritia et sine pueritia esse veridicum.

[A]AB ASINO LANAM. [B] Ἀπὸ ὄνου πόκος355

455

[A] Simile est Plautino illi: E pumice aquam postulas. Neque enim est ab asino
lana expectanda.

[A]SPARTANO LIBERIOR. [B] Ἐλευθεριωτέρα Σπάρτης356

[A] Spartani enim generoso minimeque seruili ingenio fuisse perhibentur.

[A]VENTVS NEQVE NAVIGARE SINIT NEQVE MANERE. 154
[B] Ἔνθ᾿ οὔτε πλεῖν ἄνεμος οὔτε μίμνειν ἐᾷ357

[A] Eundem habet sensum cum Terentiano illo: Auribus lupum teneo.

[A]IVPPITER ABSQVE FILIIS. [B] Ζεὺς ἄγονος358


[A] De inopinabilia incredibiliaque dicentibus. Simile est Horatiano illi:
 Nihil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.

465 [A]OLLAE AMICITIA. [B] Ζῇ τῇ χύτρᾳ φιλία359


[A] De his dici solitum, qui ventris causa fiunt amici, quos mensae amicos
sapiens quidam appellat.

[A]DOLIARIS VITA. [B] Ζωὴ πίθου360

[A] Est vita frugalis minimeque ambitiosa. A Dyogenis dolio sumptum adagium.

470 [A]DE GVSTV IVDICARE. [B] Ἐκ γεύματος γινώσκειν361

[A] Ex leuicula re maiorum coniecturam facere.

[A]VEL TER SEX VEL TRES TAXILLI362



475
Ἢ τρὶς ἓξ ἢ τρεῖς κύβοι, id est Vel ter sex vel tres taxilli. Ab iis dici solitum, qui
extrema volunt experiri, vt aut omnia vincant aut amittant omnia. In ter sex talis
summa victoria consistebat, in tribus nulla.

[A]SYLOSONTIS CHLAMYS. [B] Ἡ Συλώσοντος χλαμύς363

  c477-479

[A] De veste ambitiosa dicebatur. Syloson enim Dario priuato adhuc vestem
quandam precio inaestimabili donarat. Cuius muneris memor creatus rex illum
ab exilio restituit.

480 [A]EQVVS ME PORTAT, REX ALIT364


  c482-484


485


Ἵππος με φέρει, βασιλεύς με τρέφει, id est Equus me portat, rex me alit. Graecum
adagium: qui alieno sumptu molliter et magnifice viuunt. Quod a milite quodam
Philippi regis natum ferunt, qui a matre monitus, vt missionem peteret, hunc in
modum responderit. Idem Horatius Aristippo tribuit in Epistolis:
 Rectius hoc et
 Splendidius multo est, equus vt me portet, alat rex.
Quo in loco Acron prouerbii eius admonet.

[A]CORCORVS IN LACHANIS. GRACVLVS INTER MVSAS. ANSER INTER OLORES155365


490


Κόρκορος ἐν λαχάνοις, id est Corcorus inter olera. In eos dici solitum qui, quum
infimae sint conditionis, maximis tamen aequari volunt. Est enim corcorus apud
Plinium oleris genus vilissimum. Nec huic dissimile Graculus inter Musas et
Vergilianum illud Anser inter olores.

[A]ADERIT TEMESSAEVS GENIVS. [B] Παρέσται Τεμεσσεῖος δαίμων156366

c494-503
495




500



[A] Refert Pausanias in Eliacis Temessae comitem conueniendum Vlyssis ob vir-
ginem constupratam occisum, atque ob id laruas eius, nisi placarentur quotannis
oblata virgine, grassari solitas acperniciem adferre omni aetati ac sexui
; isque genius
eius loci creditus est. Hunc Euthymus pictes, id est pugil, Temessam reuersus
compescuit
virgine quam deuouerant liberata atque in matrimonium accepta. De
eodem ita meminit Elianus: Euthymus, inquit, Locrus ex Italia pyctes inclytus et
robore insigni fuit. Lapidem gestabat ingenti magnitudine, qui Locris ostenditur, et
Temeseum heroa quod cuique per vim abstulerat reddere coegit, etiam cum foenore;
vt inde natum sit adagium iis, qui sordidos et iniustos quaestus faciunt, affore Teme-
saeum genium
, id est dependenda cum foenore quae praeter ius abstulerint.

[A]IN LENTICVLA VNGVENTVM367

505
  c505-512



510


Apud A. Gellium li. xiii. ca. xxvii. deprauate legitur hoc adagium, puta τὸν ἐν τῇ
φακῆ μῦθον, id quod hunc in modum emendat Hermolaus: τὸ ἐν τῇ φακῆ μύρον,
id est In lenticula vnguentum. Est autem lenticula leguminis genus lenti persimile,
sed diuersum.
Dici conuenit in eos, qui rem per se rectam non apte neque in loco
agunt. Sic enim Fronto apud Gellium: Videte tamen, inquit, ne existimetis semper
atque in omni loco 'mortales multos' pro 'multis hominibus' esse dicendum, ne plane
fiat Graecum illud de Varronis satyra prouerbium
τὸ ἐν τῇ φακῇ μύρον. Nisi forte
lenticulam pro vasculo malimus accipere; vtrumque enim ea vox significat.

[A]INEXPLEBILE DOLIVM. PERTVSVM DOLIVM. [B] Ἄπληστος πίθος368

  c513-517
515



[A] Vtrumque a Belidum puellarum supplicio tractum. Prius in auidos et rapaces
dicitur, posterius in obliuiosos, quibus quicquid eruditionis infunditur protinus
effluit. Ab eadem fabula ductum et illud, quod hodieque vulgo perseuerat: Cri-
bro aquas haurire.
Plato De republica li. secundo: Iniustos coeno quodam apud
inferos obruunt et aquam cribro ferre cogunt.

[A]ODI MEMOREM COMPOTOREM369

520




525




Hanc sententiam quoniam epigrammaticus poeta Graecis verbis carmini inseruit,
non dubitandum arbitror, quin fuerit prouerbialis. Inseruit eodem modo Pytha-
goricum illud
 Candide, κοινὰ φίλων sunt haec tua, Candide, πάντα.
Et Iuuenalis Apollinis oraculum intertexuit: E celo descendit Γνῶθι, σεαυτόν. Mar-
tialis epigramma notissimum est in Procillum, qui inter pocula iussus postridie
cenatum venire, venit serio, perinde ac si inter vina dicta pondus habere debeant.
Id epigramma hoc versu clauditur:
157 Μισῶ μνήμονα συμπότην, Procylle,  id est
Odi memorem compotorem, Procille.

530 [A]AENIGMA SPHINGIS OEDIPO PROPOSITVM370

  c530-532

Quis est, qui primum quatuor pedibus, mox duobus, demum tribus ingreditur?
Homo. Is enim puer manibus quoque nititur, vt se erigat, deinde duobus pedibus
se sustinet, donec decrepita aetas tertium pedem addat, id est bacillum.

[A]CONTRA RETIARIVM FERVLA371

535




540
Do. Calderinus prouerbium fuisse admonet in eos, qui inflrmo praesidio contra
maxime instructum pugnarent. Quod si verum est, simile huic fuerit illud: Leonem
festuca conaris occidere.
Quanquam idem paulo post alio delabitur, gladiatores
158olim, si minus placuissent, ferula caesos eiici solitos. Martialis in Epistola verba
haec sunt: Denique videas, an te delectet contra retiarium ferula, id est an id facien-
dum tibi putes, quod nemo non damnet, exibilet.

[A]PATRES NOSTRI COMEDERVNT VVAM ACERBAM372




545


Est in propheticis litteris Hebraicum adagium huiusmodi: Patres nostri comede-
runt vuam acerbam et dentes nostri obstupuerunt.
Quo licebit vti, quotiens signifi-
care volemus alium in noxia esse et alium poenas pendere. Expetitur enim non-
nunquam supplicium non ab iis, qui nos laeserunt, sed iis, qui referire nequeant.
Eandem habet sententiam, quod vulgo iactatur: 'Suculam plaerumque luere, si
quid scropha mater peccauit'.

[A]IN EXPVENTEM RECIDIT QVOD IN COELVM EXPVITVR.
[B] Εἰς τὸν οὐρανὸν τοξεύειν373

550




[A] Graecis huiusmodi sententiam prouerbialem fuisse Franciscus Philelphus est
auctor: In expuentis os recidere quicquid in coelum expuitur. Quo verbo monemur
et festiuiter et grauiter, ne vel superis vel potentibus maledicamus. Huiusmodi
enim voces per iugulum fere redire solent. Neque tutum est eos contumelia
prouocare, qui possunt nutu perdere.

555 [A]SCINDERE GLACIEM374



Apud eundem est pro eo quod est in nondum tentata viam aperire. A nauiculariis
translatum, quorum vnus aliquis caeteris audacior per glacie concretum amnem
nauim primus agere consueuit.

[A]MANVM DE TABVLA375

560




565
Illud autem quod est in Ciceronis epistolis Heus tu, manum de tabula; magister
adest citius quam putaramus
prouerbiale fuisse dubitandum non est; verum quem
habeat sensum aut vnde sit sumptum, parum liquet. Tametsi e scholis mihi quidem
natum videtur, a pueris qui declamationem reddituri praeceptoris interuentum
metuunt, ne tum scribentes adhuc opprimantur, quum iam debeant ad recitan-
dum esse parati.

[B]NIHILI COTIO EST376

  a566-569

De iis, qui in posterum pollicentur, nihil autem donant in praesenti. Plautus:
Vetus est 'nihili cotio est'. Quid autem sit cotio, Gellius exponit. Nam veteres
peruulgate cotionem dixere arulatorem.

570 [A]TRANSVERSVM VNGVEM. LATVM DIGITVM159377





575




Legitur in epistolis Ciceronis etiam hoc Vrge igitur transuersum vnguem (quod
aiunt
) a salo; quod quidem parum a nobis legentibus intelligi non est mirum,
quando ipse qui scripsit intelligi nisi ab vno noluit. Illud nemo nescit, quam
minimum spacium digito prouerbialiter significari solere, vt apud Ciceronem in
Verrem: Digitum non discedebant. Et in Aulularia Plautinus Euclio:
160 Si tu hercle ex istoc loco
 Digitum transuersum aut vnguem latum excesseris.
Qui sermo a fabris translatus videtur, quos opera sua digitis latis metiri notissi-
mum est, vt iugerum mensores agros pedibus metiuntur.

580 [A]SCYLLAM DEFVGIENS IN CHARYBDIM INCIDI378





585




Notissimum adagium, quo notatur eorum imprudentia, qui in vtranuis partem
nimis sunt vehementes, sic aliud malum fugientes, vt in aliud grauius incidant; vt
si quis metuens, ne prodigus habeatur, in sordidi hominis notam veniat. Hora-
tius: Nam frustra vicium vitaueris illud, / si te alio prauum detorseris. Quadrat item
in eos qui, dum hoc infortunium vitare student, in illud deuoluuntur. Trans-
latum est prouerbium a nauigantibus qui, dum incautius scopulum defugiunt, in
Charybdim abripiuntur. Est enim vtrunque marinum periculum, verum alterum
ab altero diuersum. Quippe Scylla quoniam extat, nauim elidit; Charybdis
immensa altitudine absorbet.

590 [A]IVNGERE VVLPES. MVLGERE HIRCOS379





595




Quod est apud Vergilium in Tyrside:
 Atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos,
pastoribus in prouerbio olim fuisse videri potest; nam rus sapit, haud vrbem.
Dici conuenit in eos, qui insanum quippiam ac vehementer absurdum moliun-
tur. Praecesserat enim:
 Qui Bauium non odit, amet tua carmina, Moeui,
quum vtrunque insanum sit, vel Bauium mirari vel Moeuio delectari. Tantun-
dem item habet insaniae vel vulpes taurorum in morem aratro subiungere vel ex
hirco lac velle exprimere.

600 [A]CALIGARE IN SOLE380





605


Apud Fabium legitur. Quadrat rectissime in eos, qui ingenii vicio in rebus claris-
simis perinde vt in difficillimis caecutiunt, vt ii quibus Ciceronis oratio tenebri-
cosa videri solet; qui ex auctoribus, vt quisque scripsit optime, ita intelligunt
minime, et in libris tenebras esse causantur, quum ipsi in oculis tenebras secum
ferant, vt nihil illis non obscurum esse possit. A caecis ductum est aut certe a
noctuis aut denique a lusciosis, quorum oculis lumen ipsum solis pro tenebris est.
Etenim quibus id vicii est, plus noctu quam luce vident.

[A]BALBVS BALBVM RECTIVS INTELLIGIT161381


610

  c612-614


615
Hieronymus in epistola ad Domnionem huiusmodi dicterio monachi cuiusdam
stultitiam tangit, haud scio festiuiusne an acrius: Et idcirco, inquit, se eruditum
putat, quia Iouinianum solus intelligit. Est quippe prouerbium balbum melius balbi
verba cognoscere. Iouiniani vero stilum portentosum atque obscurum idem
Hieronymus miris salibus deridet in praefatione librorum, quibus illius errorem
coarguit. Id autem prouerbii ex ipsa natura sumptum fuisse nemo non videt.
Competit in eos, qui indocte docti praeter indoctorum libros nihil intelligunt.

[A]CAMELVM SALTARE382




620
Quoties quippiam vehementer absurde et inuita Minerua contraque decorum
fieri significamus, dicimus camelum saltare, veluti si quis natura seuerus ac serius
elegans ac festiuus haberi affectet. Est apud diuum Hieronymum: Risimus,
inquit, in te iuxta vetus prouerbium camelum saltantem.

[A]VT CANIS Ε NILO383




625


Hoc adagium ex eo apophthegmate natum apparet, cuius meminit Macrobius in
primo Saturnalium, id est huiusmodi: Post fugam Mutinensem quaerentibus, quid
ageret Anthonius, quidam familiaris eius respondit 'quod canis in Aegipto: bibit et
fugit'. Nam in illis regionibus constat canes raptu crocodilorum exterritos bibere et
162fugere. Eo hunc in modum vti licebit, vt si quem poeticam cursim et leuiter atti-
gisse significemus, eum olim e poetis hausisse dicamus, sed ita vt canes e Nilo.

[A]HERBAM DARE VEL PORRIGERE384


630
  c630-632

Pro eo quod est se victum et alterum victorem agnoscere passim apud auctores
occurrit. Translatum est a consuetudine militari. Antiquitus enim summum erat
victoriae
argumentum, si victus victori herbam porrexisset, tanquam ipsa etiam
terra atque altrice humo se cedere
signiflcans.

[A]DARE MANVS385


635

Et hoc militare prouerbium est; nam qui se victori dedunt, vltro manus ad
vincula offerunt. Horatius in Odis
 Iamiam efficaci do manus scientiae.

[A]HASTAM ABIICERE. IN HARENAM DESCENDERE. HARENA CEDERE386



640

Apud Ciceronem est in oratione pro Murena, pro eo quod est causae diffidere et
contentionem relinquere. In harenam descendere pro eo quod est certamen inire.
Harena cedere pro eo quod est certamen relinquere. Vtrunque adagium notius est
quam vt inculcari debeat; vtrunque a gladiatoribus acceptum.

[A]IN TVA IPSIVS TE HARENA SVPERO387



645
Hoc est in tua ipsius arte ac studio. Veluti si medicus contra theologum de theo-
logia disputans eum vinceret. Politianus: Et eos in ipsorum (quod dici solet) harena
superabant.

[A]AMOR NVLLO MAGIS EMITVR QVAM SEIPSO388


Sententia est non minus lepida quam moralis. Seneca amatorium efficacissimum
ostendens Vis, inquit, amari? Ama. Naso Vt ameris, amabilis esto.

[A]IN AMORE MVTVVM NON REDDERE TVRPISSIMVM EST389

650




Vt illa ab emptoribus, ita haec a creditoribus mutuata sententia: In amore
mutuum non reddere turpissimum est.
Nam in beneficiis quanquam saepe fit, vt
mutuum reddere etiam qui velint non possint, tamen in amore nemo est, qui
mutuum reddere non queat. Vtraque prouerbii nomine a doctissimis auctoribus
citata sententia est.

655 [A]SI VVLTVR ES, CADAVER EXPECTA163390



A Seneca positum est; dici solitum in testamentorum captatores, qui non aliter
quam vultures aliorum morte saginantur. In eosdem est illud Martialis:
 Cuius vulturis hoc erit cadauer?

[A]VLTRA CORNICES VIVAX391

660




665

Ὑπὲρ τὰς κορώνας βεβιωκώς, hoc est Vltra cornices vixit. Adagium est in senem
viuacem; Merula auctor. Est enim cornix auis admodum viuax, id est itidem vt
ceruus. Vnde satyricus quidam viuacem senectam ceruinam appellauit. Martialis:
Cornicibus omnibus superstes. Horatius:
 Parem
 Cornicis vetulae temporibus Licen.
Est enim etc.

[A]NON OMNIBVS DORMIO164392



670
  c670-672



Cicero epistolarum libro vii.: Olim 'non omnibus dormio'; sic ego, mi Galle, non
omnibus seruio.
Significat Cicero vetus illud fuisse Non omnibus dormio, hoc
suum et nouum Non omnibus seruio. Prouerbium esse Non omnibus dormio Festus
Pompeius docet; Merula translatum putat a maritis, qui vxores quaestus causa
moechis prostituunt, qui somnum adsimulant, vt adultero concedant. Iuuenalis
 Doctus spectare lacunar,
 Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso.

675 [A]ET NOS FERVLAE MANVM SVBDVXIMVS393



  c678-680

680
Apte ab his dicitur, qui se quoque praeceptoribus vsos et litteras didicisse signi-
ficant. Iuuenalis: Et nos ergo manum ferulae subduximus. Hieronymus ad Dom-
nionem: Et nos didicimus litteras et nos saepe manum ferulae subduximus. Quam
sententiam prouerbialem fuisse vt credam, tum figura ipsa commoueor, tum
quod Hieronymus ea tam subinde vtitur.

[A]NVLLVS COMATVS QVI NON IDEM CYNOEDVS394



Οὐδεὶς κομήτης ὅστις οὐ περαίνεται, hoc est Nullus comatus qui non idem cynoe-
dus. Celebre Graecis fuisse prouerbium Synesius auctor est in eos, qui formae
sunt studiosiores quam virum decet quique muliebri cultu delectantur.

685 [A]NOS NOSTRVM ONVS, VOS CLITELLAS395



Pro adagio refert Fabius Institutionis lib. v. obscurius quidem aliquanto. Ex
vetusto quopiam apologo natum videtur. Is qui Quintilianum emaculat, ascripsit
eo significari prouerbio neutram partem absque onere abituram.

[A]OVVM OVO SIMILE [B] ET CAETERA. [A] SIMILITVDINIS ADAGIA396

690




Perfectam similitudinem his fere modis prouerbialiter significamus: Non tam
ouum ouo simile
, quod est apud Fabium. Non tam lac lacti simile, Non tam aqua
aquae similis
, quae duo apud Plautum aliquoties inueniuntur. Eiusdem farinae
prouerbii loco vsus est Politianus: Et omnino eiusdem (quod dici solet) farinae, hoc
est eiusdem generis.

695 [A]CONTEMPTVS PROVERBIA397





700


Contemptum ac vilitatem hoc ferme pacto declarabimus: Flocci non facio, Nauci
non facio
; vtrumque apud Plautum est. Pili non facio. Catullus: Non faciunt pili
cohortem.
Cicero ad fratrem: Ego enim ne pilo quidem minus te amabo. Huius non
165facio in Adelphis. Plautus: Vitam tuam viciosa nuce non emam. Haec vt praeter-
eunda non putaui, ita admonuisse satis esse existimo. Plautus Homo trioboli pro
nequissimo ac nullius precii dixit. Persius: Non tressis agaso. Idem:
 Et centum Graecos curto centusse licetur.

[A]ITERVM AD EVNDEM LAPIDEM OFFENDERE166398


705




710

Graecum est: Δὶς πρὸς τὸν αὐτὸν προσκρούειν λίθον. Apte translatum pro eo quod
est: Bis eadem in re peccare. Primus enim error vel Graeco adagio imprudentiae
condonari solet, iteratus veniam non meretur. Horatius eandem sententiam aliter
extulit metaphora a cantore sumpta:
 Et citharedus
 Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem.

Est igitur saepius eadem oberrare chorda culpam eandem iterum atque iterum
admittere.

[A]PENELOPES TELAM RETEXERE399

  c713-716

715




720
Apud Platonem legere memini pro eo quod est inanem operam sumere. Fertur
enim Penelope procos hac conditione delusisse, vt tum se nupturam promitteret,
vbi telam, quam tum texebat, absoluisset, itaque quod interdiu texuisset, id noctu
solitam retexere. Potest item non absurde in eundem sensum accipi, vt is Pene-
lopes telam dicatur retexere, qui nouare ac mutare quippiam conatur in opere
optimo, in quo nihil nouari potest nisi in deterius. Veluti si quis rhetorices
praecepta a veteribus absolutissime perscripta suo quodam more scribere denuo
tentet.

[A]VMBRAM SVAM METVERE. [B] Τὴν αὑτοῦ σκιὰν δειμαίνειν400




725

[A] Dicitur is, qui sine causa metuit et ibi pueriliter periculum timet, vbi nihil est
periculi. Apud Platonem prouerbii loco refertur. Cicero ad fratrem de consulatu
petendo: Alter vero quo, dii boni, splendore est. Primum nobilitate eadem qua Cati-
lina. Num maiore? Non, sed virtute. Quamobrem qui manium vmbram suam
metuit, hunc negliges quidem
etc.

[A]MANVM NON VORTERIM401



730
Apud Apuleium est in Apologia magicae pro eo quod est nihil laboro, nihil mea
refert, veluti si quis dicat 'Indocti laudent an vituperent, manum non vorterim'.
Plautus pro eodem Susque deque fero dixit.

[A]PINGVI MINERVA402




735




740

Aulus Gellius Noctium Atticarum li. xiiii. capite i. Sed coniectari, inquit, pauca
quaedam, vt verbo ipsius vtar
, παχυμερέστερον, id est crassius et pingui Minerua.
Idem libri secundi capite quinto Nosti enim, credo, verbum illud vetus et peruul-
167gatum ἀμαθέστερον εἶπε καὶ σαφέστερον, id est indoctius rudiusque quodammodo
loquere et apertius ac clarius fare. Horatius in Sermonibus:
 Rusticus anormis sapiens crassaque Minerua,
philosophum significans rusticius philosophantem et crassius. Legitur item saepi-
cule apud venustos auctores Pinguiore formula, id est planius atque intelligibilius,
vt faciunt ii, qui Aristotelicam disciplinam pueris suo modo suisque verbis tra-
dunt vtique crassioribus.

[A]EMERE MALO QVAM ROGARE403



745



Prouerbialem sermonem fuisse Cicero ipse testis est, qui eo in Verrinis est vsus.
Eum Apuleius in Floridis tanquam exponit his verbis: Neque enim leui mercede
emit qui precatur, aut paruum precium accipit qui rogatur, adeo vt omnia vtensilia
168emere potius velis quam rogare. Porro morem fuisse antiquitus a vicinis rogare
supellectilem commodato, quam ipse domi non haberes, ex Plauti cum Aulularia
tum Rudentibus licet cognoscere.

[A]VINO VENDIBILI SVSPENSA HEDERA NIHIL OPVS404

750




755

E medio sumptum videtur et recentius. Hoc enim tempestatis vinariis tabernis
huiusmodi signum praetenditur. Apud Politianum legitur. Quam sententiam
Plautus in Penulo lepidissimis verbis extulit:
 Inuendibili merci oportet vltro emptorem adducere;
 Proba merx facile emptorem recipit, tametsi in abstruso sita est.
Sensus est veram virtutem non egere alienis praeconiis; ea laudatoris egere, quae
per se parum sunt praeclara.

[A]AMICITIAE PERSONAM OPORTET DETRAHI405



760


Apud eundem legitur, quo nihil dici potuit venustius. Persona namque faciem
hominis repraesentat; at veram tegit, falsam praetendit. Vnde facetissime in Cae-
sarem Seneca Vt personam, inquit, quam faciem malit. E medio quidem et hoc
sumptum videtur monetque inter amicos nihil esse oportere fictum, nihil non
verum ac simplex.

[A]IN SE DESCENDERE. MANTICAM IN TERGO VIDERE406


765




770




775




780



Persius:
 Vt nemo in sese tentat descendere, nemo,
 Sed praecedenti spectatur mantica tergo.
Vtrumque prouerbialiter dixit satyricus poeta et In sese descendere, id est propria
suaque vicia inspicere, et Manticam in praecedentis tergo spectare, pro eo quod est
aliena vicia videre. Verum illud prius vnde sumptum sit, non satis liquet, nisi
forte a fodinis; hoc posterius ex Aesopi Phrygis apologo quodam natum fuisse
Politianus monstrauit. In quo scribit singulos homines binas habere manticas, alte-
ram ante pectus, alteram a scapulis tergoque propendentem. Sed in priorem, inquit,
aliena vicia mittimus, in posteriorem nostra.
Eam quae in pectore est, assidue vide-
mus; eam quae in tergo, tametsi multo maiorem, negligimus tamen, quia nun-
quam videmus. Catullus:
 Sed non videmus manticae quod in tergo est.
Horatius:
 Respicere ignoto discet pendentia tergo.
169Hieronymus: Sed illa est vera inter amicos repraehensio, si nostra opera non videntes
aliorum iuxta Persium manticam consideremus. Eundem habet sensum euangeli-
cum illud adagium de trabe et festuca. Hieronymus in quendam alienis viciis
obtrectantem sua dissimulantem: Qui per trabem, inquit, oculi sui festucam alte-
rius nitatur eruere.

[A]AETHIOPEM DEALBARE407

785




Graecum adagium Αἰθίοπα λευκαίνειν, id est Aethiopem dealbare, pro eo quod est
rem foedam oratione velle speciosam efficere; quod faciunt ii, qui materias
infames declamitant aut ea laudant, quae vituperio sint dignissima. Aut hoc
ipsum aut certe simillimum est illud et Graecum Aethiopem lauas. [B] Αἰθίοπα
σμήχεις.

790 [A]QVIBVS INANEM OPERAM SIGNIFICAMVS408





795
Lauare laterem. [B] Πλίνθον πλύνειν. [A] Arare harenam siue littus. Apud idoneos
auctores inueniuntur pro eo quod est inanem operam sumere. Vt item illud
170comicum: Actum, aiunt, ne agas, et Plautus: Rem actam agis. Nugas agere, nugas
terere tum apud comicos persaepe, tum apud alios nonnunquam pro eo quod est
nihil agere.

[A]OS SVBLINERE. DARE VERBA. ADDERE MANVM409




800




805

Saepicule apud Plautum pro decipere dolis: Os mihi probe sublitum est. Dare
verba
pro decipere notissimum est. Illud inusitatius, quod est apud Plautum in
Persa:
 Quid ais, crux, stimulorum tritor? Quomodo me hodie versauisti,
 Vt me in trichas coniecisti, quomodo de Persa manus mihi addita est?
et apud eundem in Penulo:
 Ego faxo posthac dii deaeque caeteri
 Contentiores mage erunt atque auidi minus
,
 Quum scibunt Veneri vt addiderit laeno manum.
Etiam si hoc loco 'adierit' scribitur, non 'addiderit'.

[A]VT POSSVMVS, QVANDO VT VOLVMVS NON LICET410



810

Ζῶμεν γὰρ ὡς οὐ θέλομεν, ἀλλ᾿ ὡς δυνάμεθα, id est Viuimus non vti volumus, sed
vti possumus.
Ita Terentiana Misis in Andria a Critone rogata, ecquam Athenis
vitam agerent, verecunde seni meretricium quaestum confitens, Vt possumus,
inquiunt, quando vt volumus non licet.

[A]IN ASTV ALIVD EX ALIO MALVM VENIT411


In vrbibus bona ingenia ad nequitiam adducuntur et malum quotidie ex malo
propagatur.

815 [A]SINE CAPITE FABVLA412



Ἀκέφαλος μῦθος, id est Sine capite fabula, dicitur sermo lasciuus et impudicus,
tanquam cui venter et nates inhonestae partes adsint, caput vero minime. Plato
Relinquo, inquit, sine capite fabulam.

[A]ALIVS SEMENTEM FECIT, ALIVS MESSEM.
[B] Ἄλλοι, μὲν σπείρουσι, ἄλλοι δὲ ἀμήσονται413


[A] Graecum est in eos, qui aliena possident quiue ex alienis laboribus sibi glo-
riam comparant.

[A]AETHIOPEM LAVAS171414


825
Αἰθίοπα σμήχεις, id est Aethiopem lauas. Conuenit in eos, qui inanem operam
sumunt.

[A]PVLVEREM EDIS415


Κόνιν σιτίζεις, id est Puluerem edis. Dicitur in edaces plurimique cibi homines,
nihilo tamen inde habitiores.

[A]VVLPIZAS, SED CONTRA VVLPEM.
830[B] Ἀλωπεκίζεις πρὸς ἑτέραν ἀλώπεκα416


[A] Graecum item adagium: qui dolis appetunt dolosos. Quod hodieque vulgo
dicitur: Simia vulpi conatur imponere, quum vtrumque animal sit callidissimum.




Coll. 417-838