CHILIADIS QVINTAE• CENTVRIA II |
[H] | NVNCIO NIHIL IMPVTANDVM | 3154101 |
5 10 | Hic fere est hominum affectus vt tristia nuncianti perinde indignentur quasi fece- rit quod factum nunciat. Creonti itaque succensenti nuncio, quod parum laeta adferret, ita respondet: Ὁ δρῶν ἀνιᾷ τὰς φρένας, τὰ δ᾿ ὦτ᾿ ἐγώ, id est Qui fecit, animum discruciat, aures ego. Eiusdem nuncii versus est: Στέργει γὰρ οὐδεὶς ἄγγελον κακῶν ἐπῶν, id est• Nemo hunc amat qui verba nunciat mala. Accommodari poterit ad eum qui lapsum admonet vt magis sibi ipsi succenseat qui crimen admisit quam ei qui necessariam admouet correptionem. Nam cor- reptio id tempus molesta est auribus, sed sceleris conscientia perpetuo mentem fodicat. |
15 | [H] | QVOD FIERI NON POTEST NEC INCIPIENDVM QVIDEM EST | 4102 |
LB 1202 20 |
Prius retulimus Ἀδύνατα θηρᾷς, id est Impossibilia venaris. Quod aliis verbis expressit Sophocles in Antigone: Ἀρχὴν δὲ θηρᾶν οὐ πρέπει τἀμήχανα,| id est Quae efficere nequeas, nec vel ordiri decet. Verba sunt Ismenes deterrentis Antigonem ne Polynicen sepeliat aduersus regium 316 edictum. |
[H] | COR CALIDVM IN RE FRIGIDA | 4103 |
25 |
Eadem Ismene dehortans Antigonen ab audaci facinore ait: Θερμὴν ἐπὶ ψυχροῖσι καρδίαν ἔχεις, id est Profecto tu cor calidum habes in frigidis. Alibi diximus calidum facinus audax et praeceps appellari. 'Frigida' hic appellat quorum feliciter perficiendorum exigua spes erat. |
[H] | FRVSTRA NITI DEMENTIAE EST | 4104 |
30 |
Rursus eadem ita loquitur: Τὸ δὲ Περισσὰ πράσσειν οὐκ ἔχει νοῦν οὐδένα, id est Frustranea agere insignis est amentiae. Non solum amentiae est iniusta agere, verum etiam superuacanea. Ex iniustis interdum aliquod est lucrum, ex superuacaneis nullum. |
35 | [H] | PRINCIPI OBTEMPERANDVM IN OMNIBVS | 4105 |
40 | Non sine prouerbiali schemate dictum est in eadem tragoedia quod ait Creon: Ἀλλ᾿ ὃν πόλις στήσειε, τοῦδε χρὴ κλύειν Καὶ σμικρὰ καὶ δίκαια καὶ τἀναντία, id est Sed principatum ciuitas cui tradidit, Hic audiendus, siue leuia praecipit Siue aequa mandat siue et his contraria. Vox autem tyranni est, non principis. Neque enim princeps est qui praescribit iniusta. |
[H] | CIVITAS NON CIVITAS | 4106 |
45
50 55 |
Haemon Creontem tendentem ad tyrannidem ita tangit: Πόλις γὰρ οὐκ ἔσθ᾿, ἥτις ἀνδρός ἐσθ᾿ ἑνός, id est Quae vnius hominis, illa non est ciuitas. Dixerat Creon ipsius esse, non alterius, imperare regioni. Haemon negat eam esse ciuitatem vbi summa rerum penes vnum hominem est. 'Polis' enim Graecis vel a versando vel a multitudine dicta videtur, Latini 'rempublicam' appellant. At respublica non est vbi vnius arbitratu aguntur ferunturque omnia. Itaque, quum 317 Creon respondisset ciuitatem censeri illius qui illi imperat, subiicit Haemon: Καλῶς ἐρήμης γ᾿ ἂν σὺ γῆς ἄρχης μόνος, id est Recte vnus vt deserto in agro regem agas. Regium est imperare liberis neque quicquam absque ciuium consensu tentare. |
[H] | MENS COELI TERRAEQVE REGINA | 4107 |
60 65 | Socrates apud Platonem in Philebo: Πάντες γὰρ συμφωνοῦσιν οἱ σοφοί, ἑαυτοὺς οὕτω σεμνύνοντες, ὡς νοῦς ἐστι βασιλεὺς ἡμῖν οὐρανοῦ καὶ γῆς, id est Omnes enim sapientes consentiunt, hoc pacto seipsos honestantes, quod mens nobis regina coeli et terrae. Sentit sapientia gubernari omnia potius quam voluptate. Quum enim Phi- lebus probasset felicitatem ex sapientia et voluptate mixtam, quaeri coeptum est vtra duarum plus haberet momenti ad beatitudinem. Quoniam autem Plato dicit in hoc omnes consentire, subindicat fuisse vulgo iactatum. Conuenit huic quod habet Haemon Sophocleus: Πάτερ, θεοὶ φύουσιν ἀνθρώποις φρένας, Πάντων ὅσ᾿ ἐστὶ χρημάτων ὑπέρτατον, id est Pater, dei mentem inserunt mortalibus, Quae res opes exuperat omnes maxime. |
[H] | PRIMAS IACTARE HASTAS | 4108 |
70
75 LB 1203 |
M. Tullius libro De oratore secundo primas iactare hastas dixit pro Velitari'. Quod ad oratorem transfert, cuius dictio initio debet esse lenis ac sedata, vt pau- latim incandescat oratio. Notat ibi Philippum oratorem, qui solitus sit ita ad dicendum surgere vt nesciret primum verbum quod esset dicturus, sed aiebat se, posteaquam concalefecisset brachium, tum pugnare. Atqui non attendit, inquit, eos ipsos vnde similitudinem ducit, illas primas hastas ita iactare• leniter vt et venus- 318 tati vel | maxime seruiant et reliquis viribus suis consulant. Παροιμιῶδες erit, si ad disputationis aut contentionis exordium transferatur. Idem vnico verbo dicitur 'velitari'. |
[H] | OMISSIS FONTIBVS CONSECTARI RIVVLOS | 4109 |
80
|
In eodem libro non sine prouerbii specie dixit riuulos consectari pro eo quod est: minus ad rem pertinentia dicere, omisso eo quod est negocii caput. Hac meta- phora videtur admodum delectatus Hieronymus. M. Tullii verba sic habent: Tamen tardi ingenii est riuulos consectari, fontes rerum non videre. Etiam aetatis est vsusque nostri a capite quod velimus arcessere et vnde omnia manant videre. |
85 | [H] | RES PALESTRAE ET OLEI | 4110 |
90 95 100 105 | Quae non ad serium negocium, sed ad lusum et ostentationem adhibentur, pales- trae et olei dicuntur, quum in praelio maioribus opus sit viribus. In palestra non armati, sed vncti concertabant, tum quo difficilior esset apprehensio et elapsus facilior, tum quo corpus esset nitidius; certabant enim nudi. M. Tullius libro De oratore primo: Nitidum quoddam genus est verborum et laetum, sed palestrae magis et olei quam huius ciuilis turbae ac fori. Huiusmodi ferme est in scholis quibus- dam trita sophistica, quae ad ostentationem ac ludicram concertationem reddit hominem inuictum, ad serias tractationes inutilem. Itaque recte in eodem libro monet quidam vt dictionem ex domestica exercitatione et vmbratili medium in agmen, in puluerem, in clamorem, in castra atque in aciem forensem educamus. Consimiliter, libro ii. de Isocratis discipulis agens, Sed eorum inquit partim in pompa, partim in acie illustres esse voluerunt. Eodem spectat quod ait libro De legibus i.: Fannii autem aetate coniunctus Antipater paulo inflauit vehementius, habuitque vires agrestes ille quidem atque horridas, sine nitore ac palaestra, sed tamen admonere reliquos potuit vt accuratius scriberent. Haec ibi. Quod prius dixe- rat 'oleum' hic vocat 'nitorem'. Et in libro De claris oratoribus vnctius vocat quod est 'nitidius': Iam, inquit, erat vnctior quaedam splendidiorque consuetudo loquendi. Rursus in Oratore ad Brutum: Numerus autem non dum depromebatur neque habebat aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione. Itaque serius aliquanto notatus et cognitus quasi quandam palestram et extrema lineamenta ora- tioni attulit. 'Palestram' appellat venustatem ad ostentationem adhibitam. In his porro verbis nec illud absque prouerbii specie dictum est 'extrema lineamenta', pro 'extrema manu'. Metaphora ducta a pictoribus. |
[H] | OPERARII | 4111 |
110
115 120 c121-124 |
Ibidem non absque prouerbii specie operarios appellat qui citra philosophiae cognitionem causas agunt. Architectus ex arte rationem operis praescribit, ope- rarii vero non iudicium suum, sed tantum operam adhibent iuxta praescriptum. 319 At qui philosophiam callet, ex se paratus est de quauis re recte dicere. M. Tul- lius de Mnesarcho loquens: Hos quos nos oratores vocamus nihil esse dicebat nisi quosdam operarios lingua celeri et exercitata; oratorem autem, nisi qui sapiens esset, esse neminem. Rursus in Bruto: Nam illud minus curo quod congessisti operarios omnis; vt mihi videantur mori voluisse nonnulli, vt a te in oratorum numerum referrentur. Huius generis oratores libro De claris oratoribus appellat vocales: Addamus, inquit, huc etiam, ne quem vocalem praeterisse videamur, C. Cosconium Calidianum. Transferri poterit ad concionatores qui, quod parum exercitati sunt in sacris literis, e collectaneis ediscunt quod apud populum multo clamore multaque cor- poris iactatione detonent aut qui in templis ingenti boatu canunt non intellecta: 'non concionatores, sed operarii', 'non cantores, sed operarii'. |
125 | [H] | SCHOLA CANTILENA | 4112 |
LB 1204 131 135 |
Plautus, vt ante admonui, theatri nugas appellat quae solent in comoediis recitari. M. Tullius e scholis cantilenam appellat orationem declamatoriam ac iuuenilem, plus habentem ostentationis quam sapientiae. Locus sic habet eodem libro: Gerendus est tibi mos adolescentibus, Crasse, qui non Graeci alicuius quotidianam lo|quacitatem neque ex scholis cantilenam requirunt, sed ex homine omnium sapien- tissimo atque eloquentissimo atque ex eo qui non in libellis, sed in maximis causis et in hoc domicilio imperii et gloriae sit consilio linguaque princeps. Conueniet in illos qui nunquam versati sunt in bonis autoribus nec ex ipsis 320 fontibus hauserunt eruditionem solidam, sed tantum in scholis decantata tenent. Quod genus sunt illa: Non crederem Euangelio nisi me Ecclesiae compelleret autori- tas et Ingratum est Spiritui Sancto quicquid offertur eo praetermisso quod debebatur, Multa fecit dominus Iesus quae non sunt scripta, Non dimittitur peccatum nisi resti- tuatur ablatum. |
[H] | DEO FICTI | 4113 |
140
145 |
Qui vehementer ad aliquid natura compositi sunt, hos prouerbiali sermone ad hoc natos, factos sculptosque dicimus. Insignem autem naturae dexteritatem M. Tullius eleganter expressit eodem libro: Sunt autem, inquit, quidam ita naturae muneribus in iisdem rebus habiles, ita ornati vt non nati, sed ab aliquo deo ficti videantur. Allusit autem ad Pandoram, quam finxit Vulcanus caeteris item diis sua munera in vnam conferentibus. |
[H] | CIRCVLO | 4114 |
150 | Hominem e triuio plebeium et contemptum appellamus. Marcus Tullius pro eo dixit e circulo. 'Circulum' autem vocat conuenticulum hominum in foro aut in plateis confabulantium. Ita Crassus eodem quem modo citaui libro: Effudi vobis omnia quae sentiebam; quae fortasse, si quemcunque patrem familias arripuissetis ex aliquo circulo, eadem vobis percontantibus respondisset. |
[H] | CAVSA CADERE, FORMVLA CADERE, EX IVRE MANV CONSERTVM | 4115 |
155 160 165 c167-169 170 c173-178 175 c178-180 180 LB 1205 185 190 195 200 205 210 215 | Quemadmodum prisci iureconsulti dicebant aliquem ex iure manu consertum vocari cui lis intendebatur, ita causa cadere dicebatur qui male agendo ius agendi perdidisset. Vtrunque fiet παροιμιῶδες, si accedat translatio, veluti si quis dicat: 'Theologi Laurentium Vallam ex iure manu consertum vocare non desinunt, quod homo grammaticus materias theologicas occupauerit.' Vtrunque est apud M. Tullium eodem libro sub persona Scaeuolae: Quod vero in extrema oratione quasi tuo iure sumpsisti, oratorem in omni sermonis disputatione copiosissime posse versari, id, nisi in tuo regno essemus, non tulissem multisque praeessem, qui aut inter- dicto tecum contenderent aut te ex iure manu consertum vocarent. Et aliquanto post: Quum Hypseus maxima voce, plurimis verbis a M. Crasso praetore contenderet vt ei quem defendebat causa cadere liceret, Gn. autem Octauius homo consularis non minus longa oratione recusaret ne aduersarius causa caderet. Idem Pro L. Murena: Et si turpe existimas te aduocato illum ipsum quem contraueneris causa cadere. Meminit et Quintilianus libro vii, capite iiii. Apud priscos superstitiose seruaba- tur vt qui in actione instituenda vel verbo lapsus esset, causa caderet. Cuius superstitionis vestigia non exigua adhuc resident apud Anglos, interdum totum instrumentum reiicientes, si cognomen aliquod vna litera secus fuerit scriptum. Iustinianus Institutionum iuris libro iiii., titulo De actionibus, paragrapho Si 321 quis, Si quis inquit agens in intentione sua plus complexus fuerit quam ad eum per- tineat, causa cadebat, id est rem amittebat, nec facile in integrum restituebatur nisi minor erat xxv. annis et caetera. Proximo autem paragrapho vocem hanc 'plus' ostendit quadrifariam intelligi: re, tempore, loco et causa. Re, si quis pro decem aureis petat viginti; tempore, si quis ante diem vel ante conditionem petat; loco, si quis Romae petat quod Ephesi promissum est; causa, si quis stipulatus 'Sti- chum aut viginti aureos' petat Stichum pura actione, quum electio sit promisso- 322 ris. Pro eodem dici videtur rem amittere, litem perdere et formula cadere. Iustinia- nus libro iiii., titulo De exceptionibus, paragrapho Appellantur, Cum temere inquit rem in iudicium deducebant et consumebant, qua ratione rem amittebant. Horatius in Sermonibus: Et casu iam respondere vadato Debebat; quod ni fecisset, perdere litem. Quintilianus libro iii., capite viii.: Neque ignoro multa transfer|ri in omnibus fere causis in quibus cecidisse quis formula dicitur. Hae sunt quaestiones 'an huic, an cum hoc, an hac lege, an apud hunc, an hoc tempore liceat.' Seneca libro Epistolarum vi., epistola xlix., de philosophis agens qui vocum argutiis ostentabant eruditionem, Quid enim inquit aliud agitis, quum eum quem interrogatis scientes in fraudem inducitis, quam vt formula cecidisse videatur? Sed quemadmodum illum praetor, sic hos philosophia in integrum restituit. Ita Seneca. Quin hoc ipsum 'in integrum re- stituere', si a foro transferatur ad alia, παροιμιῶδες est. Poterit ita deflecti vt dica- tur 'causa cecidisse' qui ius obiurgandi filium amisit, quod eum suo exemplo aut largitione ad nequitiam prouocarit. Illa porro sermonis formula ex iure manu consertum ab ipsis Duodecim Tabulis sumpta videtur, quemadmodum indicat A. Gellius libro Noctium Atticarum xx., capite ix.: antiquitus inter quos erat de agro aut simili de re controuersia in rem praesentem veniebant et apud praetorem vin- diciarum causa manus conserebant, hoc est alter alterius manum corripiebat. Sed quum propagatis Italiae finibus grauarentur praetores vindiciarum causa longius proficisci, institutum est vt litigantes non ex iure apud praetorem manum consere- rent, sed 'ex iure manu consertum' vocarent, hoc est alter alterum ex iure ad conse- rendum manum in rem de qua ageretur vocaret simulque profecti in agrum de quo litigabatur, terrae aliquid ex eo aut vnam glebam in ius in urbem ad praetorem deferrent et in ea gleba tanquam in toto agro vindicarent. M. Tullius libro Episto- larum vii., scribens Trebatio iureconsulto: Tantum metuo ne artificium tuum tibi parum prosit. Nam, vt audio, isthic Non ex iure manu consertum, sed magis ferro Rem repetunt regnumque petunt, vadunt solida vi. Huiusmodi vindiciarum formulam M. Tullius facetissime expressit in oratione Pro L. Murena: Itaque irati illi, quod sunt veriti ne dierum ratione peruulgata et cognita sine sua opera lege posset agi, notas quasdam composuerunt, vt omnibus in rebus ipsi interessent. Quum hoc fieri bellissime posset: 'Fundus Sabinus meus est.' 'Imo meus', deinde iudicium, noluerunt•. 'Fundus' inquit 'qui est in agro qui Sabi- nus vocatur.' Satis verbose: cedo quid postea? 'Eum ego ex iure meum esse aio.' Quid tum? 'Inde ibi ego te ex iure manu consertum voco.' Quid huic tam loquaciter liti- gioso responderet ille vnde petebatur non habebat. Transit iureconsultus tibicinis Latini modo. 'Vnde tu me' inquit 'ex iure manu consertum vocasti, inde ibi te reuoco.' Hactenus M. Tullius. Metaphora sumpta est a bellis, in quibus 'manus conserere' dicuntur qui cominus confligunt, quemadmodum indicat M. Varro 323 libro De lingua Latina secundo. |
220 | [H] | HERCISCERE | 4116 |
c224-226 225 c229-231 230 |
Quaedam voces ob hoc ipsum habent prouerbii gratiam quod sint vel obsoletae vel alicui professioni peculiares, veluti prisci iureconsulti herciscere dicebant hae- reditatem diuidere. Inde apud iureconsultos actio herciscundae familiae. Porro familiae vox omnem haereditatem ac res haereditarias complectitur. Haec actio nata est e Duodecim Tabulis, quarum haec verba recitantur in Codice: Cohae- redes a communione discedere volentes agunto. Id si transferatur ad alterius rei diuisionem, erit prouerbiale, veluti si quis dicat inter Guilhelmum Budaeum et Leonardum Portium de assis inuentione concer- tantes Ianum Lascarem datum herciscundae gloriae arbitrum. Et hoc seculo non- 324 nulli monachi rem prius communem inter se non dubitarunt herciscere idque sine praetore. |
[H] | LAPIDES FLERE | 4117 |
235 LB 1206 240 245 c245-247 | De re vehementer miseranda prouerbiali hyperbola dici solet eam esse tam lamentabilem vt vel lapides cogantur ad fletum. M. Tullius in eodem libro: Tu vero, vel si testamentum defenderes, sic ageres vt omne omnium testamentorum ius in eo iudicio positum videretur, vel si causam ageres militis, patrem eius, vt soles, dicendo a mortuis excitasses, statuisses ante oculos, complexus esses filium flensque eum centumuiris commendasses, lapides me hercle omnes flere ac lamentari coegisses, vt totum illud 'vti lingua nuncupasses' non in Duodecim Tabulis, quas tu | omnibus bibliothecis anteponis, sed in magico carmine scriptum videretur. Haec ille. Simili hyperbola semel atque iterum vsus est Dominus, quum phariseis respondet ipsos lapides clamaturos, si tacerent homines, rursus, quum Iudaeis de generis nobili- tate gloriantibus ait Deum vel e lapidibus suscitaturum filios Abrahae. Sed Christo fortasse nihil est hyperbolicum, qui potest quicquid vult efficere. In ver- bis autem Ciceronis ad prouerbium alludit magici carminis mentio. Quod enim vehementer commouet animum quauis incantatione efficacius dicitur, sicut alibi retulimus. |
[E] | ΑΜΕΝΤΑΤΑΕ HASTAE | 4118 |
250 255 260 265 | Arma parata ad pugnam M. Tullius appellat hastas amentatas. Amentum enim lorum est hastae affixum, cui manum inserit hastam missilem torturus. Transferri potest ad dictum aut orationem ab alio suppeditatam. Locus eo quem hactenus citaui libro sic habet: In eo autem iure quod ambigitur inter peritissimos, non esse difficile oratori eius partis, quamcunque defendet, autorem aliquem inuenire; a quo quum amentatas hastas acceperit, ipse eas oratoris lacertis viribusque torquebit. Idem in Bruto, de T. Accio Pisaurensi loquens: Respondi pro A. Cluentio, qui et accurate dicebat et satis copiose eratque praeterea doctus Hermagorae praeceptis, quibus etsi ornamenta non satis opima dicendi, tamen, vt hastae velitibus amentatae, sic apta quaedam et parata singulis causarum generibus argumenta traduntur. Rursus in Topicis, de iureconsultis agens: Nam et adsunt multum et adhibentur in consilium et patronis diligentibus ad eorum prudentiam confugientibus hastas ministrant. Item Quintilianus libro xii., capite iii.: Neque ego nostri moris ignarus oblitusue eorum qui velut ad arculas sedent et tela agentibus subministrant, neque idem Graecos quoque nescio factitasse, vnde nomen his pragmaticorum datum. Telum igitur paratum ad torquendum, vt inuentio sit alterius, dictio tantum tua, recte 'hastam amentatam' dixeris. Non dissimile est illi quod ante retulimus de calciamento quod ab alio consutum alius induerat. Tale telum talisque calceus erat oratio Lysiae, quam Socrates probabat quidem vt perelegantem, sed negabat sibi conuenire. |
[H] | DISCVM QVAM PHILOSOPHVM AVDIRE MALVNT | 3254119 |
270
275 280 |
Vulgus hominum propensius est ad quamuis ineptas voluptates quam ad frugi- fera. Quod eleganter expressit M. Tullius libro De oratore ii.: Discum, inquit, audire malunt quam philosophum. Erat autem publici exercitamenti genus quo discus aeneus arte simul et viribus ita ab humo torquebatur in altum vt intra cer- tum spacium decideret. In iisdem autem locis in quibus huiusmodi lusus perage- bantur (gymnasia vocant) disserebant et philosophi. Sed crepitu ad discum vocante, philosophum subito deserebant omnes. Verba Crassi apud Ciceronem sunt haec: Nam et seculis multis ante gymnasia inuenta sunt quam in his philosophi garrire coeperunt, et hoc ipso tempore, quum omnia gymnasia philosophi teneant, tamen eorum auditores discum audire quam philosophum malunt; qui simul vt increpuit, in media oratione de maximis rebus et grauissimis disputantem philoso- phum omnes vnctionis causa relinquunt. Ita leuissimam delectationem grauissimae, vt ipsi ferunt, vtilitati anteponunt. Per iocum transferri potest ad discum escarium, cuius crepitum multi libentius audiunt quam vocem philosophi. |
285 | [H] | CONCHAS LEGERE | 4120 |
290 LB 1207 295 300 c301-304 305 | Summi ocii est conchas et vmbelicos legere in littoribus, qui lusus esse solet pue- rorum. Quanquam transferri potest ad eos qui aliud agentes obiter etiam leuiora quaedam animi gratia admiscent. Crassus orator apud Ciceronem libro De ora- tore secundo, de Lelio et Scipione loquens, Non audeo inquit dicere de talibus viris, sed tamen ita solet narrare Scaeuola conchas eos et vmbelicos ad Caietam et ad Lucrinum legere consueuisse et ad omnem animi remissionem ludumque descendere. 326 'Vmbelicos', opinor, appellat vel conchas vel calculos vmbelici formam imitantes vel herbam quae Vene|ris vmbelicus dicitur autore Dioscoride. In conchis enim incredibili varietate lusit natura, quemadmodum refert Plinius libro nono, capite xxxiii. Tot, inquit, colorum differentiae, tot figurae planis et concauis, longis et luna- tis, in orbem circumactis, dimidio orbe caesis, in dorsum elatis, leuibus, rugatis, den- ticulatis, striatis, vertice muricatim intorto, margine in mucronem emisso, foris effuso, intus replicato, iam distinctione virgulata, crinita, crispa, cuniculatim, pectinatim, imbricatim vndata, cancellatim reticulata, in obliquum, in rectum expansa, prae- densata, porrecta, sinuata, breui nodo ligatis, toto latere connexis, ad plausum aper- tis, ad buccinam recuruis et caetera. In subterraneo domicilio quod ostenditur iuxta Cumas Italiae, quod vulgus fingit fuisse antrum Sybillae, quum verisimile sit fuisse speluncam praedonum ac piratarum, visuntur parietes vario concharum contextu musaicum opus imitantes. Valerius Maximus libro octauo, capite viii. de Scipione et Lelio refert idem quod narrat Cicero. |
[H] | LIBER NON EST QVI NON ALIQVANDO NIHIL AGIT | 4121 |
310 315 | Qui in summo ocio versabantur ab omnibus feriati negociis, ii nihil agere dice- bantur. M. Tullius eodem libro sub persona Crassi ad Scaeuolam: 'Quid igitur?', inquam, 'Quando ages negocium publicum, quando amicorum, quando tuum? Quando denique nihil ages?' Tum illud addidi: 'Mihi enim liber esse non videtur qui non aliquando nihil agit.' Haec ille. Mox interpretatur quid declaret 'nihil agere': In qua, inquit, permaneo, Catule, sententia meque, quum huc veni, hoc ipsum nihil agere et plane cessare delectat. Nam 'cessare' dicuntur non tantum ii qui desistunt a negocio, sed qui sunt in ocio. Expedit autem interdum nihil agere, vt caetera recte agamus. Alias ostendimus eos 'nihil agere' dici qui inanem sumunt operam. |
[H] | IN HERBA LVXVRIES | 4122 |
320 | Rustici semina copiosius quam expedit herbescentia dicunt luxuriare. Eam prae- properam laetitiam appellant luxuriem, quam immissis in agrum iumentis aut pecudibus corrigunt, quod illi vocant depascere. Maro: Luxuriem segetum tenera depascit in herba. M. Tullius eodem libro quem modo citaui: Quod si hic noster Sulpitius faceret, multo eius oratio esset pressior; in qua nunc interdum, vt in herbis rustici dicere solent in summa vbertate, inest luxuries quaedam, quae stilo depascenda est. |
325 | [H] | LACINIA TENERE | 4123 |
330 | Qui leuiter rem tenent iacinia tenere dicuntur, hoc est extrema vestis ora. Cui contrarium est illud Medius teneris. M. Tullius libro De oratore iii.: Nam illud 327 alterum genus, quod est temporibus, locis, rebus definitum, obtinent atque id ipsum lacinia. Non dubium est quin Cicero metaphoram duxerit a populari sermone, nam idem dictum et hodie durat apud nostrates, si quem inuitant non ex animo. Inde illud scindere penulam. Et apud Terentium Mida Getam resupinat pallio. Cicero videtur allusisse ad illud Plauti in Asinaria: Lachrymantem lacinia tenet lachrymans. |
[H] | SVRCVLVM DEFRINGERE | 4124 |
335
340 |
Simili forma dixit eodem in loco surculum defringere pro eo quod est: non callere totam disciplinam, sed ex ea paululum quod ad rem praesentem faciat decerpere, quemadmodum iureconsulti nonnunquam aliquam sententiam aut fragmentum adducunt e theologorum disciplina. Locus apud Ciceronem hunc in modum habet: Atque hactenus loquuntur, etiam hac instituendi diuisione vtuntur, sed ita, non vt iure aut iudicio, vt denique recuperare amissam possessionem, sed vt ex iure ciuili surculum defringendo vsurpare videantur. |
[H] | MENDACIVM VTILE | 3284125 |
345 LB 1208 350 | Diues ille apud satyricum Iuuenalem dicit: Quid enim saluis infamia nummis? et Dorionem Terentianum non pudet vanitatis, dum ob rem. Sed honesto propius est quod ait Orestes in Electra Sophoclis: Δοκῶ μὲν οὐδὲν ῥῆμα σὺν κέρδει κακόν, id est Nullum reor verbum quod est lucro malum. Conuenerat enim vt fingerent ipsum esse mortuum. | Sentit igitur famam mortis viuo nihil nocituram, sed ad id quod constituerant fore accommodam•. Venerant enim vlturi Agamemnonis mortem idque perfecerunt. |
[H] | EQVI GENEROSI SENECTVS | 4126 |
355 360 |
Ἵππου γῆρας alias dictum est de his qui post res praeclare gestas ob senium reiiciuntur. Sed Sophocles in eadem fabula declarat generosi equi senectutem his versibus: Ὥσπερ γὰρ ἵππος εὐγενής, κἂν ᾖ γέρων, Ἐν τοῖσι δεινοῖς θυμὸν οὐκ ἀπώλεσεν, Ἀλλ᾿ ὀρθὸν οὖς ἵστησιν, ὡσαύτως δὲ σὺ Ἡμᾶς τ᾿ ὀτρύνεις καὐτὸς ἐν πρώτοις ἔπῃ, id est Generosus vt equus, consenuerit iam licet, Animum tamen nunquam in periclis abiicit, Sed auribus rectis stat, itidem tu quoque Et incitas me et ipse cum primis ades. Verba sunt Orestis ad paedagogum senem, cuius consilio et auxilio occidit Cly- temnestram et Aegisthum. |
365 | [H] | CVNCTATIO NOXIA | 4127 |
370 |
In eadem fabula Electra de Oreste, qui reditum proferebat, ita loquitur: Μέλλων γὰρ αἰεὶ δρᾶν τι τὰς οὔσας τέ μου Καὶ τὰς ἀπούσας ἐλπίδας διέφθορεν, id est Dum facere semper prorogat, quae adsunt simul, Simul et futuras perdidit mihi spes meas. Prouerbii ratio est in tropo quo 'praesentes et absentes' dixit pro 'omnes'. |
[H] | IN ARDVIS CONTANTER AGENDVM | 4128 |
375 380 |
Ibidem Electrae querenti de fratre: Φησίν γε· φάσκων δ᾿ οὐδὲν ὧν λέγει ποιεῖ, id est Dicit quidem, sed e dictis facit nihil 329 ita respondet chorus: Φιλεῖ γὰρ ὀκνεῖν πρᾶγμ᾿ ἀνὴρ πράσσων μέγα, id est Qui facinus ingens tentat, ille lentus est, sentiens in arduis ac periculosis negociis non esse praecipitandum consilium. Huic rursus ita respondet Electra: Καὶ μὴν ἔγωγ᾿ ἔσωσ᾿ ἐκεῖνον οὐκ ὄκνῳ, id est At is quidem haud contante me seruatus est, sentiens perniciosam esse contationem, quum vrget praesens periculum. |
[E] | PAVCIS VERBIS INGENS BONVM AVT MALVM | 4129 |
385
390 |
Ibidem Electra sic loquitur sorori Chrysothemidi: Πολλά τοι σμικροὶ λόγοι Ἔσφηλαν ἤδη καὶ κατώρθωσαν βροτούς, id est Sermo profecto rebus in compluribus Deiecit homines simul et erexit breuis. Sentit interdum ex paucis verbis perperam intellectis magnos nasci errores atque etiam erroris correctionem ex paucis recte intellectis. De leuissimae rei grauissimis poenis dictum est alias. |
[H] | VNI CVM DVOBVS NON EST PVGNANDVM | 4130 |
395 400 |
In eadem Chrysothemis Electrae sorori et choro concorditer hortantibus ita respondet: Δράσω· τὸ γὰρ δίκαιον οὐκ ἔχει λόγον Δυοῖν ἐρίζειν, id est Factura sum. Non aequum enim est resistere Vnam duabus. Affine est illi Ne Hercules quidem aduersus duos. Huc allusit et Catullus in Epi- 330 thalamio: Noli pugnare duobus. |
[H] | MALA MALIS EVENIVNT | 4131 |
405 410 LB 1209 415 |
Clytemnestra obiurgans Electram filiam, quod per eam traduceretur vt viricida, vicissim audit: Αἰσχροῖς γὰρ αἰσχρὰ πράγματ᾿ ἐκδιδάσκεται, id est E turpibus enim facta turpia discimus, significans quod filia de matre parum honeste loqueretur ei imputandum quae necando maritum et filii necem moliendo docuisset liberos odisse matrem. Id paulo post dicit explanatius: Τὰ δ᾿ ἔργα τοὺς λόγους εὑρίσκεται, id est Porro• ipsa facta verba reperiunt sua. Scitum est illud Socratis vt se quisque talem praestaret re qualis haberi cuperet. Fama enim e factis velut e fonte nascitur, e bonis bona, e malis• mala. Proinde,| qui factis ignominiosis sibi peperit ignominiosam famam, ne succenseat male loquentibus, sed sibi, qui ora aperuit populo, nec moliatur vindictam in maledi- cos, sed benefactis rumorem foedum abolere studeat. |
[H] | NVMINIS IRA INEVITABILIS | 4132 |
420 425 |
Apud Homerum• Iuppiter vxori minitans appellat manus suas ἀάπτους, quod lae- dant quoscunque velit, quum a nemine vicissim laedi queant. Simile est quod in eadem fabula dicit Orestis• paedagogus: Ὅταν δέ τις θεῶν Βλάπτῃ, δύναιτ᾿ ἂν οὐδ᾿ ἂν ἰσχύων φυγεῖν, id est At vbi viro• nocet deorum quispiam, Vitare possit nemo quamlibet potens. Solent homines calamitates suas in hanc aut illam causam reiicere, quum ple- raque mala sic praeter omnem expectationem accidant vt appareat a superis immitti. Aduersus numinis decretum nihil valet humana prouidentia. |
[H] | QVO TERRARVM RAPERIS? | 4133 |
430 435 |
Qui non sunt attenti ad rem propositam• negantur esse domi, qui longius aber- rant a vero• in alia regione esse dicuntur. Electra sorori nuncianti Orestem viuere, qui dictus erat mortuus, ita respondet: Οὐκ οἶσθ᾿ ὅποι γῆς οὐδ᾿ ὅποι γνώμης φέρῃ, id est In quod solum rapiare non intelligis 331 Nec quo ferat mens. Prouerbium est in tropo. Sic in eum qui aberrat a re proposita apte dicetur illud Quo nunc se proripit ille? aut: In quam regionem abripitur? Translatum videtur a nautis. |
[H] | BENE NATIS TVRPE EST• MALE VIVERE | 4134 |
440 445 | Quidam arbitrantur ob hoc ipsum sibi licere turpiter viuere quod honestis maio- ribus orti sunt, quum contra generis claritas quasi fax addita faciat vt nobilium errata plus habeant dedecoris quam obscuro genere natorum. Hoc in eadem fabula sic expressit Electra: Ζῆν αἰσχρὸν αἰσχρῶς τοῖς καλῶς πεφυκόσι, id est Natis honeste turpe viuere turpiter. Quanquam Electra putat eos turpiter viuere, non qui sunt improbis moribus, sed qui viuunt in seruitute, quum sint ingenui nati•, vt cum illo conueniat Vbi non sis qui fueris, non est cur• velis viuere. |
[H] | MORTVI NON DOLENT | 4135 |
450 a453-455 455 |
Eadem in fabula, significans• se spontanea morte quaesituram malorum finem, ait: Τοὺς γὰρ θανόντας οὐχ ὁρῶ λυπουμένους, id est 332 Nam mortuum dolere video neminem. Eoque Plinius existimat nullum beneficium a diis datum homini maius quam quod cuique in manu est, quum velit e vita excedere. Melius Socrates, qui docet esse nephas animam iniussu imperatoris dei e corporis praesidio decedere. |
[H] | OMNIBVS MODIS NOCENS | 4136 |
460 |
Ibidem Oresti percontanti quibus modis esset molesta Clytemnestra, manibus• an veneno, respondet Electra•: Καὶ χερσὶ καὶ λύμαισι καὶ πᾶσιν κακοῖς, id est Manu et venenis et malis demum omnibus. Quadrabit in hominem modis omnibus perniciosum, fucis, vi, verbis, factis•. |
[H] | CAPITE ARCESSERE, A FONTE DVCERE | 4137 |
465 470 | Quum res ab eo repetitur quod est in negocio praecipuum, a capite arcessi dici- tur. M. Tullius libro De oratore ii.: Etiam aetatis est vsusque nostri a capite quod velimus arcessere et vnde omnia manant• videre. Item libro De legibus primo: Alte vero et, vt opinor, a capite, frater, repetis quae quaerimus. Et paulo post ibidem: Visne ergo ipsius iuris ortum afonte repetamus? Quod ante dixit 'a capite' hic dicit 'a fonte'. Rursus in Topicis: Quum autem a genere ducetur argumentum, non erit necesse id vsque a capite arcessere. In Tusculanis quaestionibus• alicubi dicit a capite ducere pro eo quod erat 'ab exordio repetere'. |
[H] | LATINI TIBICINIS MORE | 4138 |
LB 1210 475 480 485 | In M. Tullii verbis quae• paulo ante retulimus ex oratione Pro L.• Murena prouer- bium inerat, quum ait iureconsultum instructo petitore Latini tibicinis | more transire ad eum a quo petitur, et illum solennibus verbis instructurum•. Vnde nata sit similitudo non admodum liquet nisi quod probabilis coniectura videtur duc- tam• a priscis illis Latinis, qui in pagis aut oppidis• vnico tantum tibicine fabulas agitabant, ad cuius modulatum vocem ac gestum accommodabant histriones•, alioqui ob imperitiam non seruaturi carminis rationem. Is igitur tibicen, postea- quam vni actori praecinuerat, cogebatur ad alterum huic responsurum transire eique vicissim incentu tibiae metri modulos praeire atque hinc• rursus ad alium, quod rusticani homines absque praeeunte tibicine non possent apte saltare versus aut mimos. Hanc coniecturam adiuuat• locus qui est apud M. Tullium in Oratore ad Brutum, vbi agit• de versibus ita compositis vt posset oratio libera solutaque videri. Quorum, inquit, similia sunt quaedam etiam apud nostros, velut illa in Thyeste: Quemnam te esse dicam qui tarda in senectute 333 et quae sequuntur; quae, nisi quum tibicen accessit, orationi sunt solutae simillima. Prior locus ex oratione refertur in prouerbio Causa cadere. |
[H] | IN QVADRVM REDIGERE | 4139 |
490
495 |
Superius ex Aristotele docuimus virum constantis animi appellari tetragonum, quod ea figura ex omni parte sui similis est. Vnde quicquid congruit et aptum est quadrare dicitur. Id M. Tullius in Oratore deflexit ad orationem concinnam et aptis numeris compositam: Itaque postquam est nata haec circumscriptio vel com- prehensio vel continuatio vel ambitus, si ita licet dicere, nemo qui aliquo esset in numero scripsit orationem generis eius quod esset ad delectationem comparatum remo- tumque a iudiciis forensique certamine, quin redigeret• omnes fere in quadrum nume- rumque sententias. Metaphora ducta est a marmorariis. Non sum immemor hoc a nobis alibi positum, sed locum euidentius ostendere volui•. Illic enim tantum indicaram•. |
500 | [E] | ΑΠΑΛΑΙΣΤΟΙ• | 3344140 |
a503-505 505 510 515 | Motus et homines• inconditos et arte carentes M. Tullius in eodem opere testatur a Graecis appellari ἀπαλαίστους, quasi dicas a palaestra alienos, quod in palaestra exercitati etiam in caeteris actionibus venustatem quandam habent, quemadmo- dum indicat in Oratore ad Brutum: Non, inquit•, vt in ea tamen omnia sint, sed vt sic adiuuent vt palaestra histrionem. Talis est saltatio Cyclopica et Sileni. Verba Ciceronis asscribam: Itaque, qualis eorum motus quos ἀπαλαίστους Graeci vocant, talis horum mihi videtur oratio qui non claudunt numeris sententias. In libro De optimo• genere dicendi dixit palaestrice spaciari pro 'decoro numerosoque• gestu incedere'. Haec, inquit, vitauerunt fere omnes qui aut Attici numerantur aut dicunt• Attice, sed quatenus voluerunt sani et sacri duntaxat habeantur, sed ita, palaestrice in xysto spaciari vt liceat, non vt• ab Olympiis coronam petant. Quin hoc ipsum 'ab Olympiis coronam petere' prouerbii speciem habet pro eo quod est: e rebus arduis magnam ac solidam affectare laudem, hoc est: in causis seriis et grauibus vincere. Qui priuatim in porticibus ad voluptatem disserunt in xysto spaciantur, qui in foro causas graues agunt in solem et puluerem prodeunt, magnum periculum magnae laudis spe suscipientes. |
[H] | CADEREIN CVRSV | 4141 |
520 525 |
Cadere in cursu M. Tullius dixit pro eo quod est 'expetita• laude frustrari', quem- admodum si quis ad lauream theologicam contendens emoriatur, priusquam ad summum eius nominis fastigium peruenerit. M. Tullius libro De claris oratoribus de Galba• loquens: Laudabant hunc patres nostri, fauebant etiam propter patris memoriam, sed cecidit in cursu. Nam rogatione Manilia Iugurthinae coniurationis inuidia, quum pro se ipse dixisset, oppressus est. Simili tropo dicimur eos e cursu reuocare quos ab instituto ad aliud quippiam retrahimus. Et in cursu esse dicuntur qui magno studio contendunt aliquo. Metaphora sumpta est a publicis certami- nibus pedibus aut equis currentium. |
[H] | TITIVS | 4142 |
LB 1211 530 535 |
Titium saltare dicebantur qui incomposite ac solute gestiebant. Fuit enim huius- modi saltationis genus, | quod a Titio quodam malo oratore nomen inuenit. M. Tullius eo quod modo citauimus opere: Quos Sextus Titius consequutus, homo loquax sane et satis acutus, sed tam solutus et mollis in gestu vt saltatio quaedam• nas- ceretur, cui saltationi Titius nomen esset. Ita cauendum ne quid agendo dicendoue facias cuius imitatio rideatur. [I] Citat hunc Ciceronis locum Quintilianus libro xi., capite de pronunciatione. [H] Similia his sunt saltare Cyclopem (Horatius: Saltaret vti Cyclopa rogabat) et saltare cordacem more Sileni. |
[E] | VT PHIDIAE SIGNVM | 3354143 |
540 545 | Quae primo statim aspectu probantur omnium suffragiis vt Phidiae signum pla- cere dicuntur. Nam quaedam signa non statim arrident, sed frequenter et propius inspecta paulatim incipiunt placere. M. Tullius eodem libro: Nam Q. Hortensii admodum adolescentis ingenium vt Phidiae signum simul aspectum et probatum est. Is L. Crasso Q. Scaeuola consulibus primum in foro dixit et apud hos quidem consules, et quum eorum qui adfuerunt, tum ipsorum consulum, qui omnes intelli- gentia anteibant, iudicio discessit probatus. Vndeuiginti annos natus erat eo tempore. Haec ille. Arbitror autem Ciceronem sentire de Ioue Olympio quem finxit insi- gnis statuarius Atheniensis Phidias, quemadmodum refert Plinius libro xxxiiii., capite viii. et libro xxxvi., capite quinto. |
[H] | IN NVMERVM PERVENIRE | 4144 |
550 555 | Qui in aliquo precio haberi incipiunt in numerum aliquem peruenire dicuntur, quemadmodum in aliquo numero esse dicuntur qui sunt alicuius existimationis et in nullo numero esse qui plane contempti sunt. M. Tullius in eodem libro: His 336 enim rebus infimo loco natus et honores et gratiam et pecuniam consequutus etiam patronorum - sine doctrina, sine ingenio - aliquem in numerum peruenerat. Et ali- quanto post, de C. Sicinio loquens: Has ille tenens et paratus ad causas veniens, verborum non egens, ipsa illa comparatione disciplinaque dicendi iam in patronorum numerum peruenerat. |
[E] | NEVO COGNOSCERE | 4145 |
560 |
E neuo cognoscere est ex re quapiam minima totum hominis ingenium aestimare, quemadmodum dicimus leonem ex vnguibus agnoscere et Protogenes e linea agnouit Apellem. M. Tullius in libro De claris oratoribus: Nunc quoniam totum me non e neuo aliquo aut crepundiis, sed corpore omni videris velle cognoscere, com- plectar nonnulla etiam quae fortasse videantur minus necessaria. Metaphora sumpta est ab iis qui infantibus quos ablegant exponuntue addunt crepundia per quae agnoscantur, si forte inciderit occasio, aut neuum aliquem in corpore notant parentes. Tale signum interdum syngraphis suis addunt trapezitae. |
565 | [H] | NE PVDEAT ARTEM | 4146 |
LB 1212 570 | Versus erat olim populari sermone iactatus Ne pudeat artem proloqui quam fac- tites. Multos non pudet turpi quaestu viuere, quum pudeat | nomen eius quaes- tus profiteri, quemadmodum si quis vsuram exercens vocari malit negociator. Versum citat M. Tullius eodem libro: Me autem siue peruulgatissimus ille versus qui vetat Artem pudere proloqui quam factites, dissimulare non sinit quin delectet, siue tuum studium hoc a me volumen expressit. |
[I] | ΔΩΡΙΑΖΕΙΝ | 4147 |
c574-577 575 | Δωριάζειν olim dicebantur qui corpore parum decore nudato incedebant. Duc- tum a virginibus quae in Peloponeso discinctae et absque tunicis esse consueue- runt, tantum pallio tectae vtrinque fenestrato, per quod patebant nuda corporis. Apud Lacedaemonios autem virgines certis diebus totae nudae incedebant. De Romanorum multitiis pellucentibus multa queritur Iuuenalis. |
[I] | AETOLI | 4148 |
580
|
Αἰτωλιταί dicti sunt olim ioco prouerbiali qui iuxta mores Aetolorum petaces essent et improbi. Allusum est enim ad vocem. Quemadmodum auidi munerum Dorice loqui dicebantur, sic Αἰτωλοί dicti videntur, quod omnia petant, παρὰ τὸ ὅλον αἰτεῖν. Meminit Stephanus. |
[I] | ΧΑΡΩΝΙΤΑΙ | 3374149 |
585
c586-592 590 |
Olim Charonitarum cognomen apud Romanos populari ioco tributum est iis qui ex defuncti commentariis tuebantur quod perperam agebant. Hinc ortum: quum M. Antonius oratione funebri prolataque C. Caesaris veste populum in eius interfectores concitasset, arripuit Caesaris commentarios, in quibus acta illius continebantur, iisque asscripsit quae libuit. Atque horum autoritate se facere simulabat quicquid agebat, aliis tribuens magistratus, alios ab exilio reuocans, alios e vinculis liberans. Hi omnes, quoniam se defuncti commentariis excusa- bant, vulgari ioco dicti sunt Χαρωνῖται, vt refert Plutarchus in vita M. Antonii. Simili artificio quidam abutuntur testamentis, in quos competet itidem cognomen. |
595 | [I] | OCVLIS FERRE ET SIMILIA | 4150 |
600 | Prouerbialia sunt et illa: oculis ferre, in sinu ferre, si quis quem insigniter amat fouetque. Translatum a matribus tenere liberos suos amantibus, a quibus non dimouent oculos, solicitae ne quid illis accidat incommodi, gestantque in sinu atque in complexu. Exempla vtriusque sunt apud M. Tullium crebra. Non dissi- mile est quod est apud Platonem libro De republica χ.: ἐπὶ ταῖς κεφαλαῖς περιφέρειν, id est super capita ferre: Καὶ ἐπὶ ταύτῃ τῇ σοφίᾳ οὕτω σφόδρα φιλοῦν- ται, ὥστε μόνον οὐ ἐπὶ ταῖς κεφαλαῖς περιφέρουσιν αὐτοὺς οἱ ἑταῖροι, id est Et ob 338 hanc sapientiam in tantum amantur vt sectatores eos tantum non in capitibus cir- cumferant. |
605 | [I] | IAPETO ANTIQVIOR | 4151 |
|
Ἰαπέτου ἀρχαιότερος•, id est Iapeto antiquior. Iupiter apud Lucianum sic allo- quitur Cupidinem puericiam excusantem: Σὺ παιδίον, ὦ Ἔρως, ὃς ἀρχαιότερος πολὺ τοῦ Ἰαπέτου. |
FINIS | |
4001-4100 |