CHILIADIS TERTIAE CENTVRIA III | 159 |
| [A] | SILENI ALCIBIADIS | 2201 |
|
5 10 15 20 c20-23 25 c26-28 30 35 LB 771 40 c44-46 45 a48-51 50 a52-60 55 60 65 70 75 80 85 LB 772 90 a94-100 95 100 105 110 115 a117-119 120 125 130 135 c139-142 140 LB 773 145 150 a154-158 155 160 165 a167-180 170 175 180 185 190 LB 774 196 a197-199 200 c201-204 205 210 215 a216-222 220 225 230 235 240 245 LB 775 250 255 260 a264-267 265 a268-282 270 c270-275 275 280 c282-284 285 290 295 c298-300 300 c302-304 LB 776 305 c306-311 310 c311-314 315 320 325 330 335 340 a340-351 345 350 355 LB 777 360 365 c366-368 a368-370 370 375 380 385 390 395 400 c402-410 405 410 LB 778 c410-418 415 420 c423-426 425 430 435 a438-461 440 445 c445-449 450 455 460 465 LB 779 470 475 480 485 a485-496 490 495 500 505 a505-511 510 a511-536 515 LB 780 521 525 530 535 a536-571 540 545 550 555 560 565 570 LB 781 575 580 585 590 595 600 605 610 615 620 625 LB 782 630 635 640 645 |
Σιληνοὶ Ἀλκιβιάδου, id est Sileni Alcibiadis, [B] apud eruditos in prouerbium abiisse videntur, certe in collectaneis Graecorum prouerbii vice referuntur, quo licebit vti vel [A] de re•, quae cum in speciem• et prima•, quod aiunt, fronte 160 vilis ac ridicula• videatur•, tamen• interius ac propius contemplarnti sit admirabi- lis•, [B] vel de homine, qui habitu vultuque longe minus prae se ferat, quam in animo claudat. [A] Aiunt enim Silenos imagunculas quaspiam fuisse• sectiles et ita factas•, vt diduci et explicari• possent, et• quae• clausae ridiculam ac monstrosam tibicinis• speciem habebant•, apertae subito• numen ostendebant, [B] vt artem scalptoris• gratiorem iocosus faceret error. Porro• statuarum argumentum sumptum est a ridiculo illo Sileno, Bacchi paedagogo• numinum- que• poeticorum morione•, quandoquidem habent et illi, principum nostratium• exemplo, suos γελωτοποιούς. Proinde [G] apud Athenaeum libro quinto adolescens Critobulus irridens Socratem senem ac deformem dicebat illum πολὺ τῶν Σειληνῶν αἰσχίω, id est multo Silenis deformiorem. [H] Locus autem est apud Xenophontem in Conuiuio. Socrates: Ὡς γὰρ καλλίων ὢν τοῦτο κομπά- ζεις, <id est•> Vt istud iactas quasi sis formosior. Critobulus: Νὴ Δία, ἢ πάντων Σειληνῶν τῶν ἐν Σατυρικοῖς αἴσχιστος ἂν εἴην, id est Ita, per Iouem, aut omnium Silenorum, qui sunt inter Satyros, turpissimus fuero. [A] Et• Alcibiades apud Platonem in Conuiuio Socratis encomium dicturus eum Silenis huiusmodi• similem facit, quod is• multo alius esset propius intuenti, quam summo habitu• specieque• videretur. [B] Quem si de summa, quod dici solet, cute quis aestimasset, non emisset asse•. Facies erat rusticana, taurinus aspectus, nares simae muccoque plenae•. 162 Sannionem• quempiam bardum• ac stupidum dixisses. Cultus neglectus, sermo simplex ac plebeius et humilis, vt qui semper aurigas, cerdones, fullones et fabros haberet in ore. Nam hinc fere• sumebat illas suas• εἰσαγωγάς, [G] quibus vrgebat in disputando. [B] Fortuna tenuis, vxor qualem ne vilissimus quidem carbonarius• ferre posset. Videbatur mirari formas adulescentulorum, videba- tur amare et zelotypia tangi, cum eum ab his affectibus δὶς διὰ πασῶν abesse compererit• etiam• Alcibiades. Denique iocus ille perpetuus nonnullam habebat morionis speciem. Cum ea tempestate ad insaniam vsque ferueret inter stultos• profitendi sapientiam ambitio nec vnus esset Gorgias, qui se nihil nescire iactitaret, et ardelionibus huiusmodi nusquam non referta essent omnia•, solus hic hoc vnum• scire se | dictitabat quod nihil sciret. Videbatur ineptus• ad omnia reipublicae munia, adeo vt quodam die, nescio quid apud populum adorsus agere, cum risu sit explosus. Atqui si Silenum hunc tam ridiculum• explicuisses, videlicet numen inuenisses potius quam hominem, animum ingentem, subli- mem ac vere philosophicum, omnium rerum, pro quibus caeteri mortales currunt nauigant sudant litigant belligerantur, contemptorem, iniuriis omni- bus superiorem et in quem nullum omnino ius haberet• fortuna et vsque adeo nihil timentem, vt mortem quoque nulli non formidatam contempserit, in tantum vt cicutam eodem ebiberit vultu quo vinum solet, vtque iam moriens etiam in Phaedonem suum iocaretur, admonens vt voto se liberans Aesculapio gallum persolueret, perinde quasi sumpto pharmaco iam sanitatis beneficium sentiret, cum exiret e corpore, vnde omnes animi morbi scatent ac pullulant. Proinde non iniuria, cum id tempestatis plena sophis essent omnia, solus hic morio sapiens oraculo pronunciatus est et plus iudicatus est scire qui nihil sciebat quam hi•, qui nihil nescire se praedicabant•, imo ob id ipsum iudicatus est plus caeteris scire, quod vnus omnium nihil sciret. Huiusmodi Silenus fuit Antisthenes, baculo suo, pera pallioque• maximorum regum fortunas antecellens. Huiusmodi Silenus fuit Diogenes, vulgo canis habitus. Verum in hoc cane• diuinum quiddam animaduerterat Alexander Magnus, principum vt videbatur omnium κορυφαίος• et alpha, cum animi magnitudinem admiratus optaturum se• diceret, vt, ni Alexander esset, Dioge- nes esset, cum hoc magis optare debuerit Diogenis animum, quod Alexander esset. Huiusmodi Silenus fuit• Epictetus, seruus, pauper, claudus, vt indicat illius epitaphium, sed idem• (quod est felicissimum) charus superis, id quod sola vitae praestat integritas cum sapientia coniuncta. Haec nimirum est natura rerum vere honestarum: quod habent eximium, id in intimis recondunt abduntque, quod contemptissimum, id prima specie prae se gerunt, ac thesaurum ceu vili cortice dissimulant nec prophanis ostendunt oculis•. At vulgarium et vmbraticarum longe diuersa ratio: summa specie blandiuntur quodque pulcherrimum habent statim obuiis• ostentant; sin penitius• introspi- 164 cias, nihil minus sunt quam quod titulo specieque prae se ferebant. An non mirificus quidam Silenus fuit Christus? si fas est de hoc• ad eum loqui modum, quem equidem haud video• cur non omnes pro virili debeant exprimere, qui Christiani nomine• gloriantur. Si summam Sileni faciem intuearis, quid iuxta popularem aestimationem abiectius aut contemptius? Tenues et obscuri parentes, domus humilis, ipse pauper et pauculos et pauperculos• habuit discipulos, [C] non e magnatum palatiis, non e phari- saeorum cathedris, non e philosophorum scholis, sed [B] a telonio et retibus ascitos•. Tum• vita quam a voluptatibus omnibus aliena per famem, per lassitudinem, per conuicia, per ludibria, ad crucem denique• peruenit. Hac illum parte• contemplabatur mysticus ille vates, cum eum depingens• Non erat, inquit, ei species neque decor. Vidimus eum et non erat aspectus et desiderauimus eum despectum ac nouissimum virorum, caeteraque permulta•, quae in hanc sequuntur sententiam. Iam si contingat apertum hunc• Silenum propius intueri, hoc est si cui dignetur ipse se purgatis animi luminibus ostendere, deum immortalem, quam ineffabilem reperies thesaurum, in quanta vilitate quale margaritum, in quanta humilitate quantam sublimitatem, in quanta paupertate quantas diuitias, in quanta infirmitate quam incogitabilem virtutem, in quanta ignomi- nia quantam gloriam, in quantis laboribus quam absolutam requiem, denique in morte tam acerba perennem immortalitatis fontem. Cur sic abhorrent ab hac imagine qui titulo tamen illius se iactitant? Nimirum erat in procliui Christo totius orbis occupare monarchiam atque id possidere, quod olim Romani principes frustra affectarunt, satellitio su|perare Xerxes•, opibus anteire Croe- sos, philosophis uniuersis silentium imponere et inane sophos detrahere. Verum haec vna forma placuit, quam suis discipulis et amicis, hoc est Christianis, proponeret, hanc potissimum delegit philosophiam a philoso- phorum decretis, a mundi ratione longe lateque diuersam, sed eam quae sola omnium• praestaret, quod alii aliis viis conantur assequi, nempe felicitatem. Huiusmodi quondam Sileni fuere prophetae, exules, errantes, in solitudini- bus cum feris• exigentes vitam, vili holusculo victitantes, ouium et caprarum amicti• pellibus. Sed introspexerat hos Silenos ille qui dixit: Quibus dignus non erat mundus. Huiusmodi Silenus fuit Ioannes• Baptista•, qui• camelorum• tectus pilis, zona cinctus pellicea, longe regum purpuras ac gemmas• vicit, locustis vescens principum omnium delitias superauit. Nimirum• cernebat, quid• thesau- ri lateret sub agresti pallio, qui• miro illo elogio laudum eius• summam complexus, Inter natos, inquit, mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista. Huiusmodi Sileni fuerunt apostoli, pauperes, inculti, illiterati, ignobiles, imbecilles•, abiecti, omnibus omnium contumeliis expositi, irrisi, inuisi, execra- biles, ac pene publicum orbis simul et odium et ludibrium. Verum aperi mihi• Silenum, quis tyrannorum cum horum potentia possit aequari, qui dicto imperant daemonibus, nutu sedant saeuientia maria, verbo vita• defunctos in vitam reuocant? Quis non Croesus ad hos pauper esse videatur, qui vel vmbra sui conferunt sanitatem aegrotis, qui solo• manus contactu spiritum illum 165 coelestem impertiunt•? Quis non Aristoteles stultus et indoctus ac nugator cum his collatus habeatur, qui ex ipso fonte coelestem hauserant sapientiam, ad quam omnis humana sapientia mera stultitia est? [C] Quod quidem eorum pace• dictum esto, qui nefas arbitrantur et impium, vsquam Aristotelis autoritatem conuellere. [G] Fateor illum esse virum eximia doctrina, sed quod lumen tam excellens, quod Christo collatum non obscuretur? [B] Tum vere regnum coelorum grani sinapis imaginem habebat, specie pusillum et con- temptum, virtute maximum, a quo prorsus, vt dixi, et ἐκ διαμέτρου• quod aiunt 166 dissidet huius mundi ratio. Huiusmodi Silenus fuit contemptus et irrisus ille Martinus episcopus•. Tales fuerunt veteres illi episcopi, humilitate sublimes, paupertate locupletes, gloria neglecta• gloriosi. Latitant• et hodie boni quidam Sileni, sed heu nimium pauci. Bona pars hominum praeposterum Silenum exprimunt. Si quis rerum vim ac naturam penitus introspiciat, reperiet• nullos a vera sapientia longius abesse quam istos, qui magnificis titulis, qui sapientibus pileis, qui splendidis cingulis, qui gemmatis anulis• absolutam profitentur sapientiam•. Adeo vt non raro plus verae germanaeque sapientiae deprehendas in vno quopiam• homuncione, iuxta vulgi opinionem• idiota simplici ac semifatuo•, cuius mentem non subtilis vt vocant Scotus, sed coelestis ille Christi docuit spiritus, quam in multis theologorum tragicis personis ac [G] ter quaterque [B] magistris nostris, Aristotele suo turgidis, magistralium definitionum•, conclusionum et proposi- tionum turba differtis. [H] Non in omneis hoc dixerim, sed in heu nimium multos! [B] Item videas in nullis minus esse verae nobilitatis quam in Thrasonibus istis, qui vetustis stemmatibus, qui torquibus aureis, qui splendi- dis cognominibus summam iactitant nobilitatem. Nec alios a vera fortitudine longius abesse quam eos, qui ob temeritatem ac praeferoces animos vulgo fortissimi iudicantur et inuicti. Nullos abiectius ac seruilius seruos quam hos, qui se diis vt aiunt proximos et omnium dominos putant. Nullos aeque calamitosos atque eos, qui videntur felicissimi. Nullos pauperius esse pauperes his, quos hominum vulgus vt diuites adorat•. Nullos esse minus episcopos, quam qui inter episcopos primas tenent. [G] Etiam atque etiam te rogo, lector, ne putes haec in cuiusquam dici contumeliam. Rem notamus, non homines. Optamus esse nullos, in quos haec congruant. | Et si nunc tales nulli sunt, quod faxit Christus, tales olim fuerunt et in posterum fortasse futuri sunt. [B] Atque vtinam illud quoque falsum esset, saepenumero longissime semotos esse a vera religione, qui titulo, qui cultu, qui ceremoniis religionem absolutam profitentur. Adeo quicquid in omni rerum genere praeclarum est, id minus in conspicuo est. In arboribus flores et folia blandiuntur oculis, ipsa se late moles ostentat•. At semen, in quo vis est omnium, quam est res minutula, quam abdita, quam non lenocinans aspectui•, quam non ostentatrix sui! Aurum et gemmas in altissimas terrae latebras abdidit natura. In elementis quae vocant, quo quicque praestantius est, hoc• longius a sensibus est remotum, velut aer et ignis. In animantium genere quod est optimum et efficacissimum, id in intimis• abditum habent. In homine quod est maxime diuinum et immortale, id solum cerni non potest. In quouis rerum genere materia pars vilior maxime patet sensibus, formae vis et beneficium vtilitate• sentitur et tamen ipsa procul• abest a sensibus. Rursum in corporis physici temperatura, cum phlegma et sanguis sensibus sit familiaris' et pateat, il quod plurimum confert ad vitam minime patet, nempe spiritus. Demum in vniuerso quae maxime sunt, ea non videntur, veluti substantiae quas separatas vocant. Et quod in his summum est, id a 168 sensibus• quam maxime sepositum est, nempe deus, adeo vt nec intelligi nec cogitari possit, cum hic fons sit vnicus omnium. Quin et in ecclesiae sacramentis reperire liceat nonnullam Silenorum imaginem. [G] Absit invidia verbis. [B] Aquam vides, salem et oleum vides, vocem audis ceu summam Sileni faciem; vim coelestem nec audis nec vides, quae si non adsit, mera ludibria sint caetera. Iam• habent et suos Silenos arcanae literae•. Si consistas in superficie, ridicula nonnunquam res sit; si penetres vsque ad anagogen•, diuinam adores• sapientiam. Etenim vt de veteri loquamur instrumento, si praeter historiam nihil spectes• et audias Adam e limo conditum, vxorculam• e dormientis latere furtim subtractam, serpentem illecebra pomi solicitantem mulierculam, deum ad auram inambulantem, romphaeam• foribus praesidentem ne postliminio• redirent exules, nonne putes ex Homeri officina profectam fabulam? Si legas Loth incestum, [H] totam Sampsonis historiam, quam diuus Hieronymus e cortice aestimans fabulam appellat, [B] Dauid adulterium et in senis frigidi gremio cubitantem puellam•, Oseae meretricium• matrimonium, nonne qui verecundioribus• sit auribus vt obscoenam fabulam auersetur? At sub his inuolucris, deum immortalem, quam splendida latet sapientia! Euangelicas parabolas, si primum aestimes• corticem, quis non iudicet hominis esse idiotae? Si nucem frangas•, nimirum• reperies• arcanam illam ac vere• diuinam sapientiam planeque quiddam ipsi Christo simillimum. Et ne singula persequens fiam prolixior, in naturae simul ac• mysticis• rebus, vt quicque praestantissimum est, ita quam maxime videbis• abstrusum et a prophanis oculis longissime semotum. Itidem in cognitione germana rerum veritas semper altissime latet, quae nec facile nec a multis deprehenditur. Crassum vulgus, quoniam• praepostere iudicat, nimirum ex his quae maxime sensibus corporis obuia sunt aestimans omnia, passim et• labitur et errat ac falsis bonorum et malorum• simulachris deluditur inuersosque Silenos miratur ac suspicit. De malis loqualr, bonos non laedam, imo ne malos quidem, quandoquidem generalis de vitiis disputatio ad nullius personae pertinet iniuriam. Atque vtinam pauciores essent, in quos haec competere possint. Cum sceptrum• vides, cum insignia, cum satellitium, cum titulos audis [C] serenissimum, clementissimum, inclytum, [B] nonne principem• adoras terrenum quoddam numen et quiddam homine maius intueri te putas? Sed aperi Silenum praeposterum, tyrannum inuenies, interdum• ciuium hostem, [C] publicae concordiae osorem, discordiarum serendarum artificem, bonorum oppres|sorem, legum pestem, vrbium euersorem, ecclesiae compilatorem, [B] latronem, sacrilegum, incestum, aleatorem, breuiter, vt est in Graecorum prouerbiis•, Ἰλιάδα κακῶν. Sunt qui titulo specieque prae se• ferant magistratum et reipublicae custodem•, cum re lupi sint et praedones ciuitatis. Sunt, quorum si consideres rasum verticem, venereris vt sacerdotes, si Silenum introspicias, plus quam laicos reperies. Fortassis et episcopos aliquot reperias, quorum solennem illam consecrationem si• spectes, si nouum ornatum inspicias, mitram gemmis et auro nitentem, pedum• item gemmeum, 169 in summa totam illam• ἐκ ποδὸς εἰς κεφαλὴν mysticam• πανοπλίαν, videlicet coelestem quempiam et homine maiorem virum expectes•. Inuerte Silenum, 170 nihil interdum• inuenies nisi bellatorem, negociatorem, denique• tyrannum, iamque magnifica illa insignia comoediam fuisse iudicabis. Sunt, atque vtinam non tam passim obuii sint, quos si quis e barbae sylua, pallore, cucullo, [C] inflexis ceruicibus, [B] cingulo, supercilio vultusque truculentia velit aestimare, Serapiones ac Paulos esse dicat•; sin explices, meros inuenies balatrones, [C] helluones, planos, ganeones, imo praedones ac tyrannos, sed alia via et haud scio an hoc pestilentiore quo tectiore, [B] planeque quod aiunt ἄνθρακας τὸν θησαυρόν. Rursum admoneo neminem his offendi oportere, cum nullius designetur nomen. Si quis huiusmodi non est, nihil ad se pertinere• cogitet; sin agnoscit suum malum, admonitum se putet. Ille sibi gratuletur, hic mihi• gratias agat. Denique passim in omni• mortalium genere sunt, quorum si formam contemplere corporis, homines et praeclaros homines dicas. Si Silenum explicueris, intus suem aut leonem aut vrsum aut asinum fortassis inuenies•. Ac diuersum quiddam eueniet ei, quod de Circes• veneficiis poetarum fabulis est proditum. Apud hanc• enim ferarum figuram habebant, mentem hominis, isti sub humana specie plus quam beluam tegunt. Contra sunt quos de specie, sicut dictum est, vix homines iudices, cum in animi penetralibus angelum occultent. In hoc igitur discrimen est mundani et Christiani, quod ille crassissima• quaeque ac statim oculis obuia maxime suspicit et sectatur, quae secus habent aut omnino• negligit aut certe• postremo loco ponit. Hic e diuerso• quae minime cernuntiir oculis quaeque longissime recesserunt a natura corporum, ea sola sectatur, caeteris aut praeteritis aut contemptius adhibitis, ab intimis illis omne rerum iudicium ducens. In bonis, sic enim vocat Aristoteles, quae non pertinent proprie ad hominem, extremae sunt opes. At apud vulgus, imo pene apud omnes, is plurimi fit, qui has quacunque via possidet, has per saxa, per ignes expetunt vniuersi. Proximum habet• locum generis claritas, si nihil accedat aliud, ridiculum prorsus et inane nomen. Semideus habetur, qui sanguinis seriem ad Codrum Atheniensem aut• ad Brutum Troianum, qui haud scio an vnquam natus fuerit, aut ad fabulosum Herculem referre possit; et obscurus est, qui sibi literis et virtute famam• parauit? Illustris est, cuius tritauus in bello strennuum praestitit homicidam•; et plebeius est• atque• imaginibus caret, qui bonis animi profuit orbi? In tertia classe sunt corporis commoda. Id cui contigerit• ingens, robustum, formosum, praeualidum, eum non semouent quidem e numero felicium, sed ita vt nihilo secius primas teneant diuitiae, proximas nobilitas, animi postrema cura est. Iam hunc ipsum, si iuxta Paulum in treis partes diuidas, carnem, animam et spiritum (vtar enim illius verbis), infimam, quae maxime in conspicuo est quamque prorsus damnat apostolus, vulgus potissimum amplectitur. Mediam, quam ita demum probat, si ad spiritum accesserit, plures approbant. Porro spiritum, optimam nostri partem, 172 a quo ceu fonte felicitas omnis nostra proficiscitur quoque• deo copulamur, adeo non habent in precio, vt nec illud inquirant, sitne aut quid sit spiritus, de quo tamen• Paulus toties• inculcat. Atque hinc praeposterum de rebus multitu- dinis iudicium, vt quibus primus debebatur honos, horum ὥσπερ τῶν Μεγα- ρέων οὐδεὶς λόγος sit• et | quae summo studio fuerant expetenda, haec in contemptissimis ducant. Hinc aurum anteponitur literis, generis antiquitas honesto•, corporis dotes animi bonis, ceremoniis• posthabetur vera pietas, Christi praecepta decretis hominum•, persona veritati, vmbra• rebus, fucata natiuis, fluxa solidis, momentanea aeternis•. Deinde ex praeposteris opinionibus praepostera rerum vocabula. Quod excelsum est humile vocant, quod amarum dulce, quod preciosum vile, quod vita mortem. Vtque nominatim obiter pauca delibem•, amare dicuntur qui vel indulgentia corrumpunt vel pudicitiae simul ac famae insidiantur, cum• hac re quid esse• possit hostilius? Iustitiam appellant, cum malum malo, scelus scelere vincitur, cum iniuria accepta multo cum• foenore reponitur•. Parum aequus matrimonio dicitur, qui illud incontaminatum et quam potest virginitati simillimum, ganeis• dissimillimum esse postulet. Proditorem appellant et principis hostem, qui nihil illi supra leges ac praeter aequum licere velit•, hoc est qui illum optet vere principem agere et a tyranni, qua belua non est alia tetrior•, imagine quam maxime velit• abesse. Ille contra• consultor, amicus, fautor• principum dicitur, qui illos peruersa educatione corrumpat, qui stultis inficiat opinionibus, qui assentatione ludat, qui malis consiliis in odium populi pertrahat, qui bellis et insanis rerum tumultibus inuoluat. Aiunt auctam principis maiestatem, vbi tyrannidis aliquid accessit, hoc est summi mali magna portio. Peculator est qui de extortis vectigalibus velit nonnihil circumcidi. At cum principis praecipua bona sint tria, quibus deum, qui vere solus est rex, quodammodo repraesentat, bonitas, sapientia, potentia, num is principi videtur amicus esse, qui duobus praecipuis bonis illum spoliet, bonitate et sapientia, solamque potentiam illi relinquat et hanc non modo falsam, verum ne propriam quidem? Siquidem potentia, nisi sit cum sapientia bonitateque coniuncta, tyrannis est, non potentia, quam ipsam tamen populi consensus quemadmodum dedit ita potest eripere, cum interim depulsum ab imperio bonitas et sapientia ceu propria bona comitentur. Capitale• est violare principis insignia, et praemium est his, qui animum illius vitiantes pro bono crudelem, pro sapiente versutum, pro potente tyrannum reddunt? Parum est una mors ei, qui principis calicem toxico tentarit inficere, et praemium fert, qui mentem illius pestilentissimis opinionibus corrumpit ac venenat et veluti publicum reipublicae fontem inficit, summo totius orbis malo? Principis munus dominium vocant, cum re vera nihil aliud sit agere principem quam rem communem administrare. Regum inter ipsos affinitates• ac subinde nouanda foedera Christianae pacis glutinum appellant, cum his fontibus omnia pene bella, plurimos rerum humanarum tumultus nasci videamus. [C] Iustum bellum appellant, cum ad exhauriendam opprimendamque rempublicam 174 principes inter se colludunt; pacem vocant, cum in hoc ipsum inter sese conspirant. [B] Auctum ducunt• imperium, cum unius aut• alterius oppiduli• titulus accesserit principi, tanta ciuium expilatione•, tanto sanguine, tot viduitatibus, tot orbitatibus emptus. Ad eundem modum• ecclesiam vocant sacrificos, episcopos ac summos pontifices, cum hi reuera• nihil aliud sint quam ecclesiae ministri. Caeterum ecclesia populus est Christianus, quem Christus ipse maiorem vocat, vt cui recumbenti ministrent episcopi, obsequio minores• sed alia ratione maiores, si modo Christum vt successione muneris• ita morum ac vitae referant imitatione•, qui cum modis omnibus princeps ac dominus esset omnium, ministri partes suscepit, non domini. Omne fulmen torquetur in illos, hostes• ecclesiae vocantur ac propemodum haeretici•, qui sacerdotum crumenam• nummulis aliquot fraudarint. Equidem non adsum fraudatori, ne quis hoc interpretetur, verum cedo•, siquidem hostem ecclesiae iuuat odisse•, num esse possit hostis ecclesiae perniciosior aut capitalior quam impius pontifex? Vbi nonnihil de sacerdotum praediis aut censu diminutum fuerit, clamatur vndique opprimi Christianam ecclesiam. Vbi conci|tatur orbis ad bellum, vbi palam improba sacerdotum vita tot animarum milia pertrahuntur in exitium, nemo deplorat ecclesiae vicem, cum vere iam affligatur ecclesia. Ornatam et cohonestatam vocant ecclesiam, non cum in populo gliscit pietas, cum vitia decrescunt, boni mores augescunt, cum sacra doctrina viget, verum cum auro gemmisque lucent altaria•, imo cum his neglectis• praediis, famulitio, luxu, mulis, equis, sumptuosis aedium vel magis• palatiorum substructionibus ac reliquo vitae strepitu satrapas aequant sacerdotes. [G] Atque haec adeo videntur recta, vt in ipsis pontificum diplomatibus inseratur huiusmodi elogium: Quoniam ille cardinalis tot equos, tot purpuratos alens domi vehementer ornat ecclesiam dei, concedimus illi quartam episcopi dignitatem. Et in ornamentum ecclesiae iubentur episcopi, sacerdotes et clerici purpura sericisque vestiri. Ο miram ecclesiae dignitatem! Quid superest, posteaquam etiam vocabula honesti perdidimus? [B] Neque enim libet interim eorum meminisse, qui censum ecclesiasticum in impios vsus magno plebis offendiculo• profundunt. His si quid accreuerit, gratamur et auctam Christi ecclesiam dicimus, cum verum et 176 vnicum ecclesiae lucrum sit christianae vitae profectus. Blasphemiam vocant, si quis parum reuerenter de Christophoro loquatur aut• Georgio nec omnes omnium fabulas aequet euangelio•. Verum Paulus blasphemiam appellat, quoties impiis Christianorum moribus fit, vt Christi nomen infametur inter ethnicos. Quid enim consentaneum est Christianae religionis hostes dicere, cum• in euangelicis literis viderint Christum ad opum contemptum, ad voluptatum abdicationem, ad gloriae neglectum hortantem, et e regione conspexerint primores etiam ac duces Christianae professionis ita viuere•, vt opum accumulandarum studio, vt voluptatum amore, vt vitae splendore, vt belli ferocia• caeterisque fere vitiis omnibus ipsos superent ethnicos? Intelligit prudens lector, quid hic taceam ob honorem Christiani nominis et quid apud me suspirem. [C] Quos cachinnos putas illos tollere, qui cum videant in euangelio Christum non cultu, non ceremoniis, non cibis insignisse suos, sed hac nota dignosci voluisse Christianos, si mutua charitate conglutinentur, postea conspiciant adeo nihil inter nos conuenire, vt neque turpius neque perniciosius vlla gentilitas sit tumultuata? Princeps cum principe belligeratur, ciuitas cum ciuitate pugnat, nec scholae cum schola, nec religioni, vt nunc vocant, cum religione conuenit: rixarum, factionum, litium apud nos plena sunt omnia. Haec vera demum est blasphemia, cuius autores sunt, qui iustam ministrant occasionem. [B] Haeresim appellant, si quis dixerit aut scripserit aliquid, quod aliquo pacto cum magistralibus theologorum propositiunculis• vel in re grammatica• dissentiat; et haeresis non est, vbi quis• ceu praecipuam felicitatis humanae portionem effert id quod ipse Christus vbique docet esse negligendum? qui vitae rationem inducit ab euangelicis praeceptis et apostolicis institutis longe diuersam? qui contra sensum Christi apostolos ad euangelii praedicationem profecturos pro gladio spiritus (qui terrenis affectibus• omnibus amputatis solus facit, vt gladio non sit opus) ferro armat, quo se aduersus persecutionem defendant? Neque dubium, quin sub gladii nomine balistas, bombardas, machinas ac reliquum belli apparatum velit comprehendi. Tum pera onerat, in qua gestent pecuniam, videlicet ne quid vsquam desit•, ac sub perae nomine quicquid ad huius vitae prouisionem pertinet vult intelligi. Atque haec qui docet inter magnos theologos citatur•. Sacrilegium est inexpiabile, si quis quidlibet e phano sustulerit; et leue crimen habetur pauperculos et viduas, viuum dei templum, expilare, fraudare, opprimere? [C] Id quod passim a principibus fit et optimatibus, [G] interdum et ab episcopis et abbatibus. [B] Prophanus est, qui pugna aut seminis profluuio• sacram aedem contaminarit; et non execramur eum, qui puram et castam virginem, templum spiri|tus sancti, blandiciis, muneribus, pollicitis, lenociniis violat, corrumpit, prophanat? [C] Atque haec qui facit, vulgo festiuus et elegans dicitur. [B] Non patrocinor malefactis, sicut ante testatus 178 sum; illud ostendo, vulgus hominum multo pluris ea• facere, quae cernuntur oculis, quam quae hoc verius sunt, quo minus conspiciuntur. Saxei templi consecrationem vides, animi dedicationem quia non vides negligis. Pro tuendis illius ornamentis digladiaris: pro seruanda morum integritate nemo capessit gladium illum euangelicum, quem Christus iubet etiam tunicae diuenditae precio parari•. Summa pietas vocatur, si quis pro defendenda aut augenda ditione et pecunia• sacerdotum sumat arma ac bellicis tumultibus sacra prophanaque misceat. Atque interea, dum sacrificorum pecunia nimirum res vilissima vindicatur, quam ingens totius pietatis diluuium admittitur admisso bello? Quid enim est omnino mali, quod non secum trahat bellum? Sed forsitan obstrepet interim mihi tacita lectoris cogitatio,' Quorsum haec tam putida tendunt?' inquiens•. 'Num tu principem eiusmodi vis esse, cuiusmodi Plato facit in sua republica custodes? Num sacerdotes imperio, dignitate, gloria, diuitiis spoliatos ad apostolorum peram et baculum reuocas?' Bona verba•. Non spolio, sed his potioribus locupleto, non deiicio de possessione, sed ad meliora prouoco. Quaeso te•, vter nostrum• de regis excellentia magnificen- tius sentit? Tu, qui vis illi licere quicquid libet, qui tyrannum vis esse, non principem, qui voluptatibus exples, qui luxui prodis•, qui cupiditatibus omni- bus seruum ac dedititium facis, [C] qui nihilo plus sapere vis quam quemuis e media plebe, [B] qui• his oneras rebus, quas apud ethnicos quoque semper magnificum fuit contemnere; an ego, qui principem deo, cuius imaginem quandam gerit, quam fieri potest simillimum esse cupio, sapientia, quae propria regum laus, caeteris antecellere, ab omnibus sordidis affectibus animique morbis, quibus• crassum et• humile vulgus• ἄγεται και φέρεται, procul abesse, nihil mirari plebeium, opibus esse superiorem, denique id esse in republica quod animus est in corpore, quod deus in vniuerso•? Vter nostrum verius perpendit episcopi dignitatem? Tu, qui illum terrenis opibus oneras, sordidis ac plebeiis implicas• curis, bellorum procellis inuoluis; an ego, qui Christi vicarium• et coelestis sponsae custodem ab omni terrae contagio purissimum esse cupio et quoad licet ei, cuius loco munereque fungitur, quam simillimum? Stoici negant bonum virum esse posse, nisi• qui vacet animi morbis. Morbos autem animi cupiditates siue affectus vocant. Multo igitur magis Christianorum est ab his esse liberos•, sed omnium maxime principem. Ac rursum plus quam maxime principem ac patrem ecclesiae, hoc est coelestis illius populi• [C] coelestem principem. [B] Volo regnare sacerdotem, sed mundanam istam ditionem indignam iudico•, vt hac vir coelestis oneretur. Volo quam maxime triumphare pontificem, non his sanguinariis• triumphis, quos sceleratus Marius, quos impius egit Iulius•, adeo vanis vt satyrarum iocis incessantur, quos• si Democritus ille• spectasset, risu crediderim emoriturum, sed vere magnificis et apostolicis, cuiusmodi Paulus bellator ac dux longe 180 splendidior Alexandro Magno describit ac veluti [C] sui canens encomium [B] iactat: In laboribus, inquit•, plurimis•, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. A Iudaeis quinquies quadragenas vna minus accepi, ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui. In itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in ciuitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus, in labore et erumna, in vigiliis multis, in fame et in siti•, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate. Praeter illa, quae extrinsecus sunt instantia, mea quotidiana• solicitudo omnium ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non vror? Rursum paulo superius: In omnibus, inquit•, exhibeamus nosmetipsos sicut dei ministros, in multa patientia, in• tribula|tionibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suauitate, in spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute dei, per arma iustitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, vt seductores et veraces, sicut ignoti et cogniti, quasi morientes et ecce viuimus, vt castigati et non mortificati, quasi tristes semper autem gaudentes, sicut egentes multos autem locupletantes, tanquam nihil habentes et omnia possidentes. Vides quae belli decora, quae victoria, qui triumphus apostolicus. Haec est illa• gloria, per quam ceu sacram rem Paulus aliquoties deierat•. Haec sunt egregia facinora, pro quibus sibi coronam immortalem esse repositam confidit. Non grauabuntur apostolorum ingredi vestigiis, qui locum et autoritatem sibi vindicant• apostolorum. Cupio quam maxime diuites esse pontifices, sed euangelico margarito•, sed coelestibus opibus, quas quo largius• in omnes effuderint, hoc ipsi• magis abundabunt, nec periculum erit ne benignitas pereat benignitate.• Volo quam munitissimos esse, sed armis apostolicis•, nempe• scuto fidei, lorica iustitiae, gladio salutis quod est verbum dei. Volo bellacissimos esse, sed aduersus veros illos ecclesiae hostes, simoniam•, superbiam, libidinem, ambitio- nem, iracundiam, impietatem. Hi• Turcae sunt semper obseruandi, semper• oppugnandi Christianis. Ad huiusmodi bella dux sit et hortator episcopus. Volo cum primis suspiciendos• esse sacerdotes, at• non tyrannico strepitu, sed excellentia doctrinae sanctae, sed eximiis virtutibus. Volo reuerendos esse, sed ob integritatem ac seueritatem vitae, non tantum• ob titulos aut ornatum tragicum•. Volo timeri, sed vt patres non vt tyrannos. [G] Volo timeri, sed a malis duntaxat, imo tales• esse volo, vt improbi reuereantur potius quam formident oderintue. [B] Denique volo deliciis affluere, sed raris ac longe quam 182 quas• vulgus nouit suauioribus. Vis audire vere summi pontificis diuitias? Audi a pontificum principe proximum: Aurum et argentum non est mecum, quod autem habeo, hoc tibi do. In nomine Iesu surge et ambula. Vis audire apostolici nominis decus, quod omnes titulos, quod omneis superet fornices• ac statuas? Audi Paulum illum vere inclytum: Christi bonus odor sumus deo in omni loco. Vis plus quam regiam audire potentiam? Omnia possum, inquit, in eo qui me confortat. Vis audire gloriam? Gaudium meum et corona mea vos estis in domino. Vis audire titulos episcopo dignos et ornamenta veri pontificis•? Paulus idem tibi depingit sobrium, ornatum, prudentem, pudicum, hospitalem, doctorem, non vinolentum, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non lucri cupidum, non neophytum, qui bonum habeat testimonium et ab his qui foris sunt, vt non in opprobrium incidat et in laqueum diaboli. Contemplare, quibus ornamentis honestet Aaron pontificem Moyses, quibus ornet opibus, quibus picturet coloribus, quam variis gemmarum stellis illustret, quanto auri fulgore decoret. Quae quid sibi velint, si ex• Origenis Hieronymique cognoueris interpretatione, nimirum intelliges, quae supellex paranda sit [C] vere magnis [B] episcopis. Quos potius exprimant vita pontifices quam quos exprimunt plumbo, quos titulis referunt, quorum vices occupant? An magis conuenit Iulios, Alexandros, Croesos et Xerxes•, nihil aliud quam magnos latrones, imitari Christi vicarium quam ipsum Christum, [G] vnicum ecclesiae ducem et imperatorem? [B] Quos iustius aemulentur apostolorum successores quam apostolorum principem•? Christus palam ne- gauit regnum suum huius esse mundi, et tu conuenire putas, vt Christi successor mundanam ditionem non solum admittat, verum etiam ambiat proque hac omnem quod aiunt moueat lapidem? In hoc mundo veluti duo sunt mundi modis omnibus inter se pugnantes, alter crassus et corporeus•, alter coelestis, iam nunc pro virili• meditans id esse, quod aliquando futurus est•. In illo primus est, qui a veris bonis quam maxime semotus est ac falsis oneratus. Veluti rex ethnicus libidine, luxu, violentia, superbia, fastu, diuitiis, rapacitate superat vn|iuersos et ita primus videtur, si maxima huius sentinae portio in hunc influxerit, sapientiae, temperantiae, sobrietatis, iustitiae caeterorumque, quae vere sunt bona, quam minimum•. Contra• in hoc qui summus est, is• vt plebeiis illis et crassis bonis minimum est inquinatus, ita veris illis ac coelestibus opibus est cumulatissimus. Proinde cur Christianum principem id esse vis, quod ethnici quoque philosophi semper• damnarunt et contempserunt? Cur illius maiestatem in his collocas rebus, quas contempsisse pulcherrimum est? Cur angelum dei, sic enim in arcanis literis appellatur episcopus, his rebus oneras, quae vel homine bono sint indignae? Cur eum his metiris opibus, quibus• latrones sunt diuites, quibus tyranni sunt formidabiles•? Coeleste quiddam est sacerdos et homine maius. Nihil huius sublimitate dignum nisi coeleste•. Quid huius dignitatem vulgaribus rebus dehonestas? Quid huius puritatem mundanis sordibus contaminas? Cur non sinis eum sua ditione potentem esse? Cur non pateris sua• nobilem esse gloria? 183 sua maiestate reuerendum? suis diuitem opibus? Hunc e coelesti corpore, quod est ecclesia, coelestis ille spiritus ad res summas delegit. Cur eum ad• satraparum• furiosos tumultus pertrahis? Paulus segregatum sese gloriatur; cur tu meum praesulem in mediam infimae plebis sentinam immergis•? Cur ad foeneratorum solicitudines deiicis? Cur hominem diuinum ad negocia detrahis vix homine digna•? Cur hisce rebus felicitatem Christianorum sacerdotum 184 metiris, quas vt stultissimas risit Democritus, vt miserrimas fleuit Heraclitus, vt friuolas spreuit Diogenes, vt onerosas abiecit Crates, vt pestiferas semper fugere sancti? Cur Petri successorem his opibus aestimas, quas ipse Petrus se non habere gloriatur? Cur apostolicos principes eis ornamentis magnos videri vis, quibus calcandis magni fuerunt apostoli? Cur illud Petri patrimonium vocas, quod ipse Petrus se non habere gloriatus est? Cur Christi vicarios opibus irretiendos putas, quas ipse Christus appellauit spinas? Cur eum, cuius vt proprium ita praecipuum officium est diuini verbi semen iacere, diuitiis obruis, quibus vel maxime iactum praefocatur? Cur aequitatis doctorem ac iudicem iniquo vis seruire mammonae? Quid coelestium sacramentorum dispensatorem vilissimarum rerum facis procuratorem? Expectat• ab hoc Christianus orbis sacrae doctrinae pabulum, expectat salutare consilium, expectat• paternam consolationem, expectat viuendi formam. Quid tu rebus tam praeclaris destinatum ac dicatum in vulgarium curarum ergastulum detrudis, pariter et sua dignitate spolians episcopum et populum orbans episcopo Habet suum Christus regnum excellentius quam vt gentili regno vel vt verius dicam tyrannide pollui debeat, suum habet splendorem, suas habet opes, suas voluptates. Quid tam inter se pugnantia miscemus? Quid terrena coelestibus, quid infima summis•, quid ethnica Christianis, quid profana sacris confundimus? Tam multa, tam magna• sunt dona ditissimi simul et benignissi- mi spiritus•, dona linguarum, dona prophetiae, dona sanitatum, dona scientiae, dona sapientiae, dona doctrinae, discretio spirituum, exhortatio, consolatio. Cum his sacris donariis quid tu prophana mundi dona coniungis, ne dicam extinguis? Quid cum mammona Christum, cum Christi spiritu Belial• conaris iungere? Quid mitrae cum galea, quid sacrae• pallae cum Mauortia• lorica, quid benedictionibus cum bombardis, quid clementissimo• pastori cum armatis latronibus? Quid sacerdotio cum bello? Quid machinis oppida subruit, qui claues habet regni coelorum? Qui conuenit autorem esse belli eum, qui pacis omine salutat populum? Quonam ore docebit plebem Christianam opes esse contemnendas, qui puppim et proram rerum suarum constituit in pecunia? Qua fronte docebit, quod et docuit et exhibuit Christus, quod toties inculcant apostoli, non esse resistendum malo, sed malorum improbitatem bonitate superandam•, iniuriam beneficio pensandam, inimicum benefactis obruendum, qui propter oppiduli ditionem aut salina|rum vectigal orbem bellorum tempestatibus commouet? Quo pacto dux erit ad regnum coelorum (sic enim Christus suam• vocat ecclesiam), qui totus sit in regno mundi? Sed impendio• 186 pius es, ornare vis ecclesiam harum etiam opum accessione. Probarem, nisi cum paululo• commodi tantum secum ea res traheret• malorum. Cum imperium dedisti, simul dedisti congerendae pecuniae curam, dedisti tyrannicum satelli- tium, ferratas copias, exploratores•, equos, mulos, tubas, bellum, strages, triumphos, tumultus•, foedera, pugnas, breuiter omnia• sine quibus imperium administrari non potest. Vt animus adsit, quando futurum est ocium apostoli- co fungendi munere, quem tot curarum milia diuersum trahunt?• Dum scribitur delectus militum, dum panguntur et rescinduntur foedera, dum cohercentur qui detrectant imperium, dum in fide retinentur• qui ad res nouas spectant, dum expugnantur hostes, dum muniuntur arces, dum audiuntur rationes, dum tractantur prophanae• legationes, [G] dum conuiuiis excipiuntur satrapae, [B] dum ad honores prouehuntur amici, [C] dum depelluntur qui locum dare iubentur felicioribus, [B] dum alia fiunt, quae nec meminisse libet et tamen fieri necesse est? An is tibi videtur intelligere pontificis et cardinalium excellentiam, qui eos ab oratione, qua cum deo confabulantur, a sacra• contemplatione, qua versantur inter angelos, a vernantissimis diuinae scriptu- rae pratis, in quibus felicissime spatiantur, ab apostolico euangelizandi munere, quo Christum maxime referunt, ad has rerum sordes detrahendos esse censet? An eis bene velle videtur, qui a tanta felicitate vitaeque tranquillitate•, qua fruebantur, ad has erumnas, ad hos rerum tumultus pertrahi cupit•? Etenim cum per se regnum infinitis laboribus• obnoxium est, tum vero longe• minus feliciter cedit sacerdotibus quam laicis. Idque duabus fere de causis: partim quod vulgus hominum libentius paret• in hoc genere prophanis quam ecclesiasticis, partim quod illi ceu liberis suis• relicturi ditionem student eam quam florentissimam reddere. Hi• contra, quemadmodum serius ac plerunque iam senes ad imperium asciscuntur, ita, quoniam sibi gerunt non haeredi, magis expilant quam ornant, perinde quasi praeda sit obiecta non prouincia. Ad haec• vbi prophanus rerum potitur, ibi• semel fortasse de regno digladian- dum, semel euehendi locupletandique quibus fauet princeps. Vbi secus, ibi subinde noua digladiatio, deiiciendi de possessione quos prior euexerat, rursus alii atque alii noui homines• populi malo• locupletandi. Iam est et illud nonnihil, quod populus multo facilius fert imperium eius, cui iam assueuit, etiamsi durius imperet. Qui si decesserit, tamen in haerede filio superstes esse videtur ac plebes imaginatur principem non in alium• esse mutatum, sed eundem sibi• renouatum. Et solent liberi parentes vtcunque referre moribus, praesertim ab his instituti. E diuerso, quum• deo dicatis viris commissum est imperium, subita plerunque rerum omnium commutatio. Adde his• quod prophanus ille accedit ad rem gerendam meditatus et ab incunabulis institutus. Illic saepenumero praeter omnem spem obuenit rerum summa, vt quem remis genuerat natura, fortunae ludus• euehat ad regnum. Postremo vix fieri potest vt, quemadmodum Hercules duobus monstris, ita vnus duabus difficillimis rebus administrandis par sit. Omnium difficillimum est bonum praestare principem. At longe pulchrius, sed idem longe difficilius, bonum agere sacerdotem. Quid tandem• 187 vtrunque? [C] An non est necesse fieri vt, dum vtrunque munus in se recipiunt, neutri satisfaciant? [B] His nimirum rebus fit nisi fallor vt, cum laicorum regum vrbes opibus, aedificiis ac viris• magis ac magis florere• videamus, 188 sacerdotum oppida fere• frigeant ac collabantur. Quorsum igitur opus fuit harum accessione rerum, quas tot incommoditates comitantur? An vereris ne parum potens futurus sit Christus propriis• opibus, nisi laicus tyrannus aliquid impertiat• suae potestatis? Parum ornatum putas, nisi prophanus bellator aurum•, phrygionem, candidos mannos• et satellitium illi in|dulserit, hoc est aliquid de suo fastu asperserit? Parum splendidus videtur, nisi his liceat insignibus vti•, quae propter inuidiam ambitiosissimus recusauit Iulius? Humilem iudicas, nisi sit mundano onustus imperio, quod si sibi gerit•, tyrannus sit, si reipublicae, negociosissimus? Habeant prophana prophani; in episcopo quod infimum est totius imperii superat fastigium. Quo plus addideris de mundi bonis, hoc minus de suis impertiet• Christus. Quo ab illis erit purgatior, hoc effusius hisce• locupletabitur. Vides opinor vt tota res in diuersum exeat, si Silenum inuerteris. Qui principi Christiano maxime fauere videbantur, hos proditores et hostes principis maximos deprehendis. Quos• pontificum dignitatem tueri dixisses, ab his conspurcari• comperis. Neque vero haec dixerim, quod sacerdotibus eripiendum putem si quid quocunque modo contigit vel ditionis vel opum, [G] tumultus enim nulli pio debet placere, [B] verum• illos suae magnitudinis conscios ac memores• esse volo, vt ista plebeia, ne dicam ethnica•, vel reiiciant vltro et infimis cedant vel certe• contemptim possideant• et iuxta Paulum sic habeant• quasi non habeant. Denique sic eos Christi opibus ornatos esse volo, vt quicquid accesserit ex huius mundi splendore, aut meliorum obscuretur luce aut sordidum etiam ex collatione videatur. Ita fiet vt• et quod possident hoc felicius possideant quo securius; nec enim angentur metu, ne quis eripiat, nec pro rebus caducis et humilibus tanto tumultu dimicabunt, [C] si quid alicunde decesserit. [B] Postremo non orbabuntur suis bonis, dum alienis gaudent ditescere. Nec euangelicum amittent margaritum, dum vitreas mundi gemmas consectantur. Vt illud interim omittam, haec ipsa quae contemni volumus ita copiosius accessura, si fuerint contempta, et honestius sequentur fugientes, quam ab insequentibus arripiuntur. Siquidem vnde tandem natae sunt opes ecclesiae nisi ab opum contemptu? vnde gloria nisi a gloriae neglectu? Libentius ista donabunt laici, si viderint reiici ab his, quos plus sapere credunt. Fortasse nonnunquam tolerandi sunt et mali principes, deferendum aliquid eorum memoriae, quorum occupare videntur locum, dandum nonnihil titulo. Non erit tentandum remedium, quod haud scio an infeliciter tentatum vertat• in grauiorem perniciem. Verum quam male interim cum rebus humanis agitur, si quorum omnis vita debebat esse miraculo, tales sunt vt applaudant pessimi, boni suspirent et ingemiscant, et quorum omnis dignitas vel ab improborum fauore vel a mediocrium modestia vel a simplicium imperitia vel a bonorum tolerantia pendet, [C] imo quos incolumes reddit populi discordia, quos non alia res magnos facit quam dissidia ciuium, quorum felicitas publica infelicitate alitur. [G] Quod si sacerdotes rem recta aestimarent via, tantum incommodum 189 secum trahit accessio ditionis prophanae, vt recusanda sit,. etiam si vltro deferatur. Fiunt mancipia principum et aulae, impetuntur seditionibus, inuol- uuntur bellis, in quibus interdum exhalant animam; breuiter fit vt monarchae habeant honestum famulitium, sed vbi interim patres populi Christiani? vbi pastores? Quale vero iam est, abbates et episcopos eiusmodi titulos magnis summis a monarchis emere? Abbas honestus non videtur, nisi idem sit comes. Ornasse sacerdotium videtur, qui ducis titulum admercatus est. O pulchre coniuncta vocabula, abbas et satrapa, episcopus et bellator. Atqui multo absurdius, quod hic quidem• fortes viros agunt, in eo, quod erat proprium ipsorum munus, vmbrae sunt. Habent manus et gladios, quibus occidant corpora, sit haec sane iustitia; at iidem non habent linguam, qua sanent animos. Abbas nouit instruere aciem, at idem nescit esse dux ad religionem. Episcopus ad confligendum armis ac bombardis affatim instructus est, sed idem ad docendum, ad exhortandum, ad consolandum mutus est. Armatus est iaculis ac balistis, diuinis scripturis prorsus inermis est. Et tamen interim quicquid emolumenti, quicquid honoris debetur piis abbatibus, quicquid | 190 bonis episcopis, ad assem exigunt a suis, imo interdum non quantum debetur, sed quantum libet. Coronabit dominus populi tolerantiam, qui tales amore quietis perpetitur, at vereor ne hoc duriorem experturi sint iudicem deum. Hi rerum tumultus quid aliud nobis clamant, quam omnibus iratum deum? Quid autem superest, nisi vt omnes, maximi pariter ac minimi, sacri simul ac prophani, submissis animis ad domini misericordiam confugiamus? Quanto id consultius, quam si, dum suam quisque culpam non agnoscit in alium reiiciens, et numinis iram magis etiam exasperemus et mutuis nos morsibus non sanemus, sed grauius vulneremus. Populus obmurmurat principibus, principes nec prophanis parcunt nec sacris, vulgus oppedit sacerdotibus. Atqui non raro fit, vt deus offensus sceleribus populi tales immittat rectores, quales illi merentur accipere. Hactenus querimoniis, saeuitia, rixis, tumultibus nihil profectum est. Quod vnum superest, sit omnium communis confessio, vt sit omnibus parata dei misericordia. [B] Sed quo me sermonis cursus abripuit, vt paroemiographum professus ecclesiastes esse coeperim? Nimirum in hanc tam sobriam disputationem ebrius Alcibiades suis Silenis nos induxit. Verum huius erroris non admodum me poenituerit, si quod ad prouerbiorum enarrationem non pertinet, ad vitae pertineat emendationem, et quod ad eruditionem non confert, conducat ad pietatem, quodque ad operis instituti rationem πάρεργον και ἀπροσδιόνυσον videtur, ad viuendi rationem fuerit accommodatum•. |
| [A] | SARONE MAGIS NAVTICVS | 2202 |
| 650
655 660 665 |
Σάρωνος ναυτικώτερος, id est Sarone magis nauticus. Aiunt hunc fuisse deum quempiam nauticum. Vnde et Saronico mari cognomen inditum. Congruet in horrido cultu hominem et moribus feris, quod genus nautas plerosque videmus esse, [C] aut in negociatorem per omnia maria volitantem. [A] Meminit et Saronis et ab hoc cognominati maris Aristides in Themistocle: Οὐδ᾿ ἵνα τὸν πάντα χρόνον τὴν θάλατταν οἰκῶσιν, ὥσπερ τὸν Γλαῦκόν φασι• τὸν Ἀνθηδόνιον ἢ τὸν Σάρωνα τὸν ἐπώνυμον τοῦ πελάγους, id est Nec vti per omne tempus in mari habitent, quemadmodum aiunt facere Glaucum Anthedonium et Saronem mari cognomi- nem. Pausanias in Corinthiacis Saronis facit mentionem, qui Althepiae regioni maritimae imperarit. Huic diuersum, quod ait in Ranis Aristophanes: Πῶς δυνήσομαι Ἄπειρος, ἀθαλαττώτατος, ἀσαλαμίνιος Ὢν εἶτ᾿ ἐλαύνειν; [B] Id est Quonam modo• Potero imperitus et a mari alienissimus, Salaminis expers atque nauim agere rudis?• |
| [A] | ASSIDVA STILLA SAXVM EXCAVAT | 1912203 |
|
670 675 680 685 LB 783 690 695 |
Ῥανὶς ἐνδελεχοῦσα κοιλαίνει πέτραν, id est Stillicidium perpetuum saxum excauat. Admonet nihil esse tam durum, quod non emolliat, nihil tam arduum, quod non efficiat assiduitas. Quandoquidem stilla aquae, nimirum res tam tenuis ac leuis, saxum etiam durissimum exhauriat, quod vix ferro possis euincere. Plinius tradit inueniri silices formicarum pedibus attritas, idque grauissimum exemplum esse putat, quantam vim habeat assiduitas. Menander apud Stobaeum: Πάντα γὰρ Ταῖς ἐνδελεχίαις καταπονεῖται, πράγματα, id est Nam vinci solent Assiduitate• quaelibet negocia. [F] Ouidius: Quid magis est durum saxo, quid mollius vnda? Dura tamen molli saxa cauantur aqua. [G] Galenus Περὶ κράσεων libro tertio eandem sententiam refert carmine heroico: Οὕτω δήπου κἀκεῖνο καλῶς εἰρῆσθαι δοκεῖ· Πέτραν κοιλαίνει ῥανὶς ὕδατος ἐνδελεχείῃ. Id est Ita nimirum et illud recte dictum videtur: Stillula mollis aquae lapidem assiduo cauat ictu. Huc adferunt Homeridae, quod, cum poculum plenum | caeteri vix tollerent a 192 mensa, solus Nestor facile nulloque negocio sustulerit, quum esset admodum senex et viribus multis inferior, verum hoc illi dabat vsus et exercitatio. Nam Homerus facit Nestorem φιλοπότην. Homeri carmen sic habet: Ἄλλος μὲν μογέων ἀποκινήσασκε τραπέζης Πλεῖον ἐόν, Νέστωρ δ᾿ ὁ γέρων ἀμογητὶ ἄειρεν, id est Vix alii poclum poterant sustollere mensa Plenum, at grandaeuus Nestor facile abstulit illud. Quae sententia non solum accommodari potest ad assiduitatem, sed huc quoque, quod ea facile facimus, quae libenter facimus. |
| [A] | SALAMINIA NAVIS | 2204 |
|
700 705 710 |
Σαλαμινία ναῦς, id est Salaminia nauis, de praeuelocibus dictitatum est. Celebra- tur enim vel in primis nauale bellum aduersus Xerxem• gestum apud Salami- nem, siue quod ex triremibus altera Salaminia vocari consueuit, altera Πάραλος. Aristophanes in Auibus: Ἶρις ταχεῖα, Πάραλος ἢ Σαλαμινία. Vnde et Bacchus eo, quem modo citauimus, loco ἀσαλαμίνιον appellat sese, quod bellicarum rerum ac remi ducendi esset ignarus. Allusit autem poeta, sicut opinor, ad prouerbium, quod alibi retulimus, Δεῖ κώπην ἐλαύνειν τὸν εἰδότα, [B] id est Oportet ducere remum eum qui norit. [F] Plutarchus in vita Periclis nauim robustam et in qua velut in triariis vltimum sit praesidium, Salaminiam appellat: Οὐδ᾿ αἰεὶ παριὼν εἰς τὸ πλῆθος, ἀλλ᾿ ἑαυτὸν ὥσπερ Σαλαμινίαν τριήρη, φησὶ Κριτόλαος, πρὸς τὰς μεγάλας χρείας ἐπιδιδούς, id est Nec semper obambulans in turba, sed veluti Salaminiam triremem, vt inquit Critolaus, sese ad maiorem• rerum vsum praebens. Scholia, quae feruntur in Aristophanem, tradunt Athenis duas fuisse naues vsui publico destinatas, e quibus Salaminia subueheret ad iudicium euocans, Paralus aueheret. Nam Theoris eos vehebat, qui voti aut religionis ergo Delphos aut alio quopiam proficiscerentur. |
| [A] | PYRRHANDRI COMMENTVM | 2205 |
| 715
|
Πυρράνδρου μηχάνημα, id est Pyrrhandri commentum, de callido inuento. Hic Pyrrhander sycophanta quispiam fuit, insignite versutus notaeque malitiae. Aristophanes in Equitibus: Καὶ νὴ Δί᾿ ἦν καὶ τοῦτο Πυρράνδρου τὸ μηχάνημα, id est Ac per Iouem fuit quidem Pyrrhandrica• ista techna. |
| 720 | [A] | ΑΖΗΛΟΣ ΠΛΟΤΤΟΣ | 1932206 |
|
725 730 c730-742 735 740 LB 784 745 750 755 |
Ἄζηλος πλοῦτος vocabatur, cum quis suas dotes ignoraret. Veluti si qua•, formosa cum sit•, putida esset tamen sibique displiceret. Aut si quis facundus infacundus sibi videretur. Porro felicitatis non minima pars est, vt quisque sua norit bona. Proinde Maro: O fortunatos nimium, bona si sua norint, Agricolas. [B] Opinor esse finitimum illi: Ὁ τυφλὸς πλοῦτος, id est Caecae diuitiae. Nam ζηλοῦν aliquoties idem est quod admirari ac felicem ducere. Vnde• ἀρίζηλον vocant conspicuum et illustre. Cui diuersum est ἄζηλον, quod nemo miratur. [C] Quis autem miratur quod est abditum ac retrusum? [F] Plutarchus in vita Lycurgi facit Theophrastum huius dicti autorem; laudat enim Lycurgum, qui suis institutis effecisset, vt apud Spartanos diuitiae nec essent obnoxiae furibus ac praedonibus, quod ille vocat ἄσυλον, nec admirabiles, quod appellat• ἄζηλον, nec omnino pro diuitiis haberentur, quod ille vocat ἄπλουτον πλοῦτον, quasi 194 dicas inopes opes. Verum ipsa Plutarchi verba subscribam, vel in hoc quo perspicuum fiat, quanta gratiae parte fraudetur, qui malit autores in aliam linguam versos legere quam sua lingua loquentes audire: Μέγα μὲν οὖν καὶ τοῦτο ἦν, μεῖζον δὲ τὸ τὸν πλοῦτον ἄσυλον, μᾶλλον δὲ ἄζηλον, ὥς φησι Θεόφραστος, καὶ ἄπλουτον ἀπεργάσασθαι τῇ κοινότητι τῶν δείπνων. Addit inibi Plutarchus his ex rebus extitisse dictum illud celebre, Plutum ex omnibus ciuitatibus, quae sub sole sunt, in vna Sparta seruari τυφλόν, id est caecum, ac repositum non aliter quam tabulam anima carentem et immobilem. Ex hisce verbis simul et illud colligitur, idem pollere τυφλὸς ὁ πλοῦτος καὶ ἄζηλος ὁ πλοῦτος. Caecum enim dicitur non solum | quod non videt, verum etiam quicquid luce caret. Quanquam autem festiuiter prouerbium detortum est ad Spartanorum frugali- tatem, tamen quadrat potius in eos, qui suas opes sibi possident easque recondunt aut defodiunt etiam. [H] Aristophanes in Concionatricibus ἀφανῆ πλοῦτον appellat nummos in arca reconditos. Nam domus et agri celari non possunt. [F] Nullus vsus est picturae repositae, nihilo maior diuitiarum abstrusarum. Nam in vsum paratae sunt opes. Sic Flaccus in Odis: Nullus argento color est auaris Abdito terris. Et Pindarus in Nemeis hymno primo: Οὐκ ἔραμαι πολὺν ἐν μεγάρῳ πλοῦτον κατακρύψας ἔχειν, ἀλλ᾿ ἐόντων εὖ τε παθεῖν καὶ ἀκοῦσαι φίλοις ἐξαρκέων, id est Non desidero multas in aedibus opes habere abstrusas, sed his quae adsunt bene frui ac bene audire amicis suppeditans. |
| [A] | DICAS TRIA EX CVRIA | 2207 |
| c758-763 760 765 |
Εἴποις τὰ τρία παρὰ τῆς αὐλῆς, id est Dicas tria de curia. Antiquitus qui iudicum sententiis fuissent ad capitale supplicium condemnati, priusquam ad mortem ducerentur, ea facultas concedebatur, vt vino ciboque expleti tria quaedam, quaecunque lubitum esset, dicerent. Quae simul atque dixissent, promulgata damnatione producebantur ad supplicium. Αὐλήν enim olim vocabant eum locum, quo damnati ducebantur, quem neoterici ἀρχεῖον appellant•. Apud Suidam legitur παρὰ τῇ• αὐλῇ, dandi casu•, [B] id est iuxta curiam [C] siue iuxta septum. [A] Vsum adagii apud neminem adhuc reperi. Coniicio dici solitum, vbi quis petulantius loqueretur, sed magno suo malo, aut exitium imprecaretur alicui. Adagium refertur a Zenodoto. |
| [A] | PYRAVSTAE GAVDES GAVDIVM | 2208 |
|
770 c770-772 |
Χαρὰν πυραύστου χαίρεις, id est Gaudium pyraustae gaudes. De momentaria fluxaque voluptate. Ostendimus alicubi• pyraustam ad lucernas aduolantem ambustis alis perire, vnde et prouerbium Πυραύστου μόρος, id est Pyraustae 195 fatum. [B] Cuius alibi meminimus. |
| [A] | ΠΤΕΡΥΓΙΖΕΙΝ | 2209 |
|
775 780 785 |
Πτερυγίζειν dicitur, qui conatur et gestit quippiam efficere. Sumptum a pullis auium, cum adhuc inuolucres sunt, alas mouentibus•. Lucianus vsurpat pro indecore et scurriliter gesticulari, libello De mercede seruientibus. [F] Aristo- phanes in Pluto: Καὶ σύ γε λέξαι μ᾿ οὔπω δύνασαι περὶ τούτου, Ἀλλὰ φλυαρεῖς καὶ πτερυγίζεις, [G] id est Tu mihi nondum fari potis es super hac re, Sed nugaris gesticulando. [F] Et Diphilus apud Athenaeum libro vi. inducit parasitum hunc in modum loquentem: Γέγηθα καὶ χαίρω τι καὶ πτερύσσομαι, id est Laetorque gaudeoque et alas verbero. |
| [A] | ANTE BARBAM DOCES SENES | 196 2210 |
|
790 LB 785 a792-794 795 800 |
Πρὸ τὴς γενειάδος διδάσκεις τοὺς γέροντας, id est Ante barbam doces senes. Cum imberbis maiorem natu docet. Est autem figura prouerbialis, quod ait Persius ante pilos : Et rerum prudentia velox Ante pilos venit, dicenda tacendaque calles. | Hanc prudentiam, quam praecoquam seu praecocem appellant, vulgo non admodum fausti ominis habitam ostendit Apuleius in secunda Apologia, scribens hunc senarium nobilem et celebrem fuisse poetae nescio cuius, neque enim nominat: Odi puerulos praecoci sapientia. Nec Fabio placet praecox ingeniorum genus, quod negat ad frugem solere peruenire. [F] Pindarus in Pythiis hymno quinto sic laudat quempiam: Κρέσσονα μὲν ἁλικίας νόον φέρβεται γλῶττάν τε, θάρσος δὲ τανύπτερος ἐν ὄρνιξιν αἰετός, id est Praestantiorem quam pro aetate mentem alit linguamque, audacia vero pernix inter aues aquila. |
| [A] | BELLVM CONONI CVRAE FVERIT | 2211 |
|
805 806-808 810 |
Πόλεμος Κώνωνι μελήσει, id est Curabit praelia Conon•. [B] Hemistichium est heroici carminis, nec satis liquet vnde sumptum. Porro Conon dux Atheniensium fuit, multum in belli negociis exercitatus. Primum nauali praelio superatus a Lysandro Lacedaemoniorum duce redintegratis copiis eundem terrestri praelio vicit et Athenarum libertatem restituit. Proinde [A] conueniet ad hunc modum• respondere curanti negocium, quod ad se nihil attineat. Item Hector Andromachae suae Iliados Z•: Πόλεμος δ᾿ ἄνδρεσσι μελήσει, id est Viris curae sunt bella futura. Et Turnus apud Vergilium: Arma viri bellumque gerant, quis bella gerenda. |
| 815 | [A] | ANTEHAC PVTABAM TE HABERE CORNVA | 2212 |
| c816-818 820 |
Πρὸ τούτου σε ᾤμην κέρατα ἔχειν, id est Antehac credebam tibi esse cornua. De his•, qui prius habiti fortes ac strenui postea, cum res virum postulat, apparent ignaui. [B] Vnde et comicus cornutam bestiam vocat hominem paratum se defendere: Cornutam bestiam petis. Et Horatius: Parata tollo cornua. 197 Apud eundem scurra iocatur in scurram accepto conuicio minitantem capite moto, cum in fronte foedam haberet cicatricem. Quid faceres, inquit, si cornu tibi non esset exectum, cum sic mutilus miniteris? Deinde• dialectici cornutum appellant syllogismum dilemma velut inexpugnabile. |
| 825 | [A] | PRIVSQVAM MACTARIS, EXCORIAS | 2213 |
|
LB 786 831 |
Πρὶν ἐσφάχθαι δέρεις, id est Priusquam mactaris, excorias. Dicendum, vbi quid praepostere fieri videtur. [C] Videri potest ex Homero sumptum, apud quem 198 saepe excoriatur taurus, priusquam occiditur: figura, quam grammatici πρωθύστερον appellant. [A] Finitimum illi, quod alibi retulimus, Actum agere. Nam id etiam adagium | M. Tullius putat ad consilii praeposteri significatio- nem pertinere. Sic enim scribit in dialogo De amicitia: Praeposteris enim vtimur consiliis et acta agimus, quod vetamur veteri prouerbio. |
| [A] | PRIVS QVAM ASSA SIT FARINA• | 2214 |
|
835 |
Πρὶν ὀπτῆσαι ἄλευρα, id est Prius quam coxeris•, farinam, subaudiendum 'insper- gis' aut simile quippiam. Eustathius in Odysseae π refert vtrunque, tum hoc, tum illud proximum. Solitum autem est• assis carnibus apud quosdam inspergere• farinam. |
| [A] | PLVRES ADORANT SOLEM ORIENTEM QVAM OCCIDENTEM | 2215 |
|
840 845 c847-850 850 c852-859 855 |
Πλείους προσκυνοῦσα τὸν ἥλιον ἀνατέλλοντα ἢ δύνοντα, id est Plures adorant solem orientem quam occidentem. Iuueni magis adhaeretur quam seni. Plutarchus scribit Pompeium• hoc adagio minatum Cinnae•. Sensit autem Pompeius se solem esse• orientem, nimirum• iuuenem in dies magis• fama crescentem, illum occidentem, vtpote affecta iam aetate et cuius dignitas gloriaque iam consenesceret. [G] Caeterum quod Pompeius erat Cinnae, hoc Caius Caesar post fuit Pompeio. Simile quiddam Athenaeus libro tertio ex poeta quopiam: Οὐκ ἀείδω τὰ παλαιά, καινὰ γὰρ ἅμα κρείσσω, νέος ὁ Ζεὺς βασιλεύει, id est Non cano vetera. Noua si quae sunt, eadem et meliora sunt. Iupiter qui iuuenis est regnat. [B] Mos erat antiquis adorare solem, quem deum existimabant•, et a Persis praecipue colebatur, nomine Mithrae•, item apud Aegyptios Osiridis•, apud Graecos Apollinis, apud alios aliis atque aliis nominibus. Hunc orientem salutabant religionis causa. Quem morem tradit Socrati fuisse Plato. Ferunt et ab elephantis adorari solem [D] in exortu. [B] Salutabatur et occidens, sed a paucioribus. [H] Habet et cuiusque hominis aetas suam vesperam, quae simul atque aduenit, iuuentae gratia vertitur in taedium. Ita senex quidam apud Alexidem: Ἤδη γὰρ ὁ βίος οὑμὸς ἑσπέραν ἄγει, id est Mea quippe seram vita ducit vesperam. Sub occasum autem solis incumbunt vmbrae, vnde Euripides: Τί δ᾿ ἄλλο; φωνὴ καὶ σκιὰ γέρων ἀνήρ. Quid aliud atque vox et vmbra vir senex? |
| 860 | [A] | AVRO LOQVENTE NIHIL POLLET QVAEVIS ORATIO | 2216 |
|
865 |
Χρυσοῦ λαλοῦντος πᾶς ἀπρακτείτω λόγος, Πείθειν γὰρ οἶδε• καὶ πέφυκε μὴ λέγων, id est Auro loquente ratio quaeuis irrita est, 199 Suadere siquidem nouit et loquens nihil. Prouerbium indicat munera vbique longe plurimum valere. Vulgaris iocus ait tinnulas rationes praecipuam habere vim ad persuadendum, pecuniam indicans. | |
| LB 787 | [A] | PELLENAEA TVNICA | 200 2217 |
|
870 875 |
Πελληναῖος χιτών, id est Pellenaea vestis. De prisco cultu. Pellene peruetusta• Achaiae ciuitas, Protei patria, [B] in qua diuersae vestimentorum formae fieri consueuerunt, attestante Suida. Iulius libro De rerum vocabulis septimo prodidit laenas Pellenicas olim nobiles fuisse, adeo vt in Iunoniis ludis ac certaminibus victori lacerna Pellenica praemii vice daretur. [F] Astipulatur Strabo libro Geographiae viii. [B] Diuersum igitur videtur illi, quod alibi diximus, Munus Leuidense. Lepidius erit, si per ironiam adhibeatur. Veluti si cui pro laboriosis ac diutinis officiis vile munusculum missum sit, dicamus Πελληναῖον χιτῶνα contigisse. Romae quoque vestes xeniorum loco missitari solitas indicat Iuuenalis. |
| [A] | AQVILAM CORNIX PROVOCAT | 2218 |
| 880
c880-882 885 |
Ἀετὸν κορώνη ἐρεσχελεῖ, id est Aquilam cornix prouocat. Tradunt peculiare cornicibus esse iritare aquilam. Verum illa negligit prouocantem, intelligens nimirum sibi ab illa noceri non posse. Locus igitur fuerit adagio, si quando leuiusculus quispiam homuncio, qui neque prodesse queat neque laedere, maximis viris oblatrat. Quemadmodum Menelaus apud Euripidem in Iphige- nia Aulidensi de vatibus: Κοὐδέν γ᾿ ἄχρηστον οὐδὲ χρήσιμον παρόν, id est At nihil habet nec vtile nec inutile. |
| [A] | LVPVS PILVM MVTAT, NON MENTEM | 2219 |
|
890 |
Ὁ λύκος τὴν τρίχα, οὐ τὴν γνώμην ἀλλάττει•, id est Lupus pilum, non ingenium mutat. Senecta caniciem adfert improbis, non item aufert malitiam. Canescunt enim lupi, velut et equi, more hominum per aetatem. |
| [A] | LAQVEVS LAQVEVM CEPIT• | 2220 |
|
895 |
Ἀτὰρ ἡ πάγη ἔοικε λήψεσθαι πάγην, id est Laqueum laqueus, ita vt videtur, ceperit•. Vbi malus malum obseruat, veluti adulter adulterum, fur furem, perfidus perfidum, quod interdum vsu venit, vt, dum duo sibi vicissim insidias tendunt, vterque deprehendat alterum. |
| [A] | IPSVM OSTII LIMEN TETIGISTI | 2221 |
|
900 |
Αὐτὸν κέκρουκας τὸν βατῆρα τῆς θύρας, id est Ipsum attigisti limen ostii pede. Dici solitum, quoties ad rem ipsam peruenitur. Aristophanes in Ranis: 201 Ἀλλ᾿ ἴσθ᾿ ἐπ᾿ αὐτὴν τὴν θύραν ἀφιγμένος, id est Sed noueris venisse te ipsas ad fores. |
| [A] | GALLVS INSILIT | 2222 |
| 905
|
Ἀλεκτρυὼν ἐπιπηδᾷ, id est Gallus insilit. Vbi quis semel victus redintegrat certamen. A gallorum certaminibus sumptum. [B] Nam is huic animanti mos est, [C] vt ad pugnam assiliat, quo magis laedat calcaribus suis, in hunc vsum a natura affixis. |
| [A] | NVNC IPSA VIVIT SAPIENTIA | 2223 |
| 910
|
Αὐτὴ νῦν σοφία ζῇ, id est Nunc ipsa viuit sapientia. Applaudentis et adgratulantis est sermo, si quid aliquando videtur scite et arte dictum factumue. [B] Festiuius erit, si per ironiam efferatur [G] in eos, qui res egregias stultissime tractant. |
| [A] | NVNC IPSA FLORET MVSA | 202 2224 |
|
915 |
Αὐτὴ νῦν ἀνθεῖ ἡ Μοῦσα, id est Nunc ipsa floret Musa. Superiori simillimum. Vbi quid erudite, facunde, venuste dictum aut scriptum videbitur, quasi Musis bene fortunantibus. [B] Et hoc venustius fiet per ironiam, [G] vbi quis sibi videtur mirifice dicere, quum dicat insulsissime. |
| [A] | ONVS NAVIS | 2225 |
|
920 |
Ἄχθος νεώς, id est Onus nauis. In inertes et inutiles iacere conueniet Αὐτὸ τοῦτο, άχθος νεώς. Confine illi: Ἐτώσιον ἄχθος ἀρούρης, id est Telluris inutile pondus. Quadrabit et in magnum eundemque molestum. [G] Naues enim longe plus oneris ferunt quam currus. De hamaxiaeis alibi dictum est. |
| [A] | MARINAM AVDITIONEM FLVVIALI ABLVIT SERMONE | 2226 |
|
LB 788 926 930 a934-938 935 |
Ἁλμυρὰν ἀκοὴν ὰπεκλύσατο ποτίμῳ λόγῳ, id est Salsuginosum sermonem potabili diluit oratione. Vbi, quod erat | audire molestum, id diuersa oratione velut edulcatur. Quod erat gustus, id traductum est ad aures. Etenim quod palato aqua marina, id auribus oratio tristis aut contumeliosa. Item, quod palato liquor fontanus, id auditui sermo placidus ac benignus•. [D] Vsurpat adagium Plato in Phaedro: Ἐπιθυμῶ ποτίμῳ λόγῳ οἷον ἁλμυρὰν ἀκοὴν ἀποκλύσασθαι, id est Cupio sermonem velut amarum potabili sermone diluere. Item Athenaeus Dipnosophistarum libro tertio: Ἐπὶ τούτοις λεχθεῖσιν ὁ Κύνουλκος πιεῖν ᾔτησε δικόκταν, δεῖν λέγων ἁλμυροὺς λόγους γλυκέσιν ἀποκλύζεσθαι• νάμασιν, id est His dictis Cynulcus poscit decoctam•, dicens amaros sermones dulcibus lymphis oportere diluere. [F] Cynulcus vsus est voce Romana, quum Graece loqueretur, siquidem Vlpiano indignanti, quod voce insolenti ac barbara vteretur, respondit se in vrbe Roma vsum esse vocabulo vrbis Romae vernaculo. Nam illic sic loquebantur: poposcit frigidam, poposcit calidam aut decoctam, subaudientes 'aquam'. |
| [A] | ARCADICVM GERMEN | 2227 |
| 940
945 950 955 |
Ἀρκάδιον βλάστημα, id est Arcadicum germen, de grandibus et ignauis dici solitum. Iuuenalis: [B] Quod laeua inparte mamillae / [A] Nil salit Arcadico iuuent. Arcades olim male audierunt ob stuporem ingenii. [G] De quorum immanitate multa Athenaeus libro xiiii. Qui primi musicam omnem in ciuitatem recipere noluerunt nec vllas liberales disciplinas, quarum cultu mansuescunt hominum ingenia. Vnde et coeli vicio et neglectu disciplinarum in summam morum immanitatem efferati sunt. [B] Lucianus in libello De astrologia tradit Arcades ob eam causam stupidos habitos, quod caeteris omnibus amplectentibus astrologiam soli contempserint seseque• fecerint antiquiores ipsa luna. Vnde et προσεληναῖοι dicti. [E] Iidem epigrammatum iocis notati sunt vt βαλανοφάγοι, 203 id est glandibus victitantes. Nam is priscorum hominum cibus erat nondum repertis frugibus. Epigramma sic habet: Πολλοὶ ἐν Ἀρκαδίᾳ βαλανοφάγοι ἄνδρες ἔασιν, id est Multi in Arcadia sunt, queis alimonia glandes, Aristophanes in Auibus variis titulis irridet eos, qui iactant antiquitatem suam: Καὶ τοῦ Διὸς αὐτοῦ Ἀρχαιότεροι πρότεροι τε Κρόνου καὶ Τιτάνων ἐγένεσθε, id est Antiquiores et Crono et Titanibus fuistis. |
| [A] | HIC RHODVS, HIC SALTVS | 204 2228 |
|
960 965 970 975 |
Αὐτοῦ Ῥόδος, αὐτοῦ πήδημα, id est Hic Rhodus, hic saltus. Vulgo iactatum de his,• qui sese de negocio quopiam iactarent insolentius, [B] cuius fides non extaret. [A] Sumptum ex apologo, qui fertur inter Aesopicos. Adulescenti cuidam iactanti sese, quod, dum• Rhodi esset, admirabiles fecisset saltus, quidam ex auditoribus interpellato sermone Ἰδοὺ Ῥόδος, inquit•, ἰδοὺ πήδημα, id est Ecce Rhodus, ecce saltus. Conueniet igitur, vbi quis iubetur re praestare, quod alibi se fecisse iactat. Ouidius: Sua narret Vlysses, / Quae sine testegerit. [F] Arbitror huic affine, quod dictum est apud Theocritum in Hodoeporis: Αὐτόθι μοι ποτέρισδε καὶ αὐτόθι βωκολιάσδευ, id est Mecum isthic certa, simul isthic pascito tauros. Quidam, quum tutum est, gloriosa loquuntur; vbi praesto periculum, tergiuer- santur: his occini poterit hoc carmen. [G] Simili figura Graeci, quum iubent protitius numerari praesentem pecuniam, Αὐτοῦ καταβαλοῦ, id est Hoc ipso loco depone. Apud Athenaeum libro sexto: Ἔπειτα γ᾿ ἂν τἀργύριον αὐτοῦ καταβάλῃς. Id est Deinde si pecuniam praesentem numeraris. Quanquam in excusis codicibus habetur αὐτῷ, sed• mendose, ni fallor. |
| [A] | ARCHIDAMICVM BELLVM | 2229 |
| c977-979 LB 789 981 |
Ἀρχιδάμιος πόλεμος, id est Archidamicum bellum. De• bello saeuo crudelique dicebatur, epitheto sumpto ab Archidamo duce Lacedaemoniorum•, qui maximis copiis impressionem fecerit in Atticam eamque [C] decem annis [A] diuexarit•. [B] Grauissimam autem noxam inflixit | Acharnensibus•, succisis omnibus arboribus, vt testatur et Synesius in Encomio caluicii. Proinde cum funditus tolluntur omnia, bellym Archidamicum dicebatur. [C] Meminit adagionis et Demosthenicarum dictionum interpres, indicans extitisse apud Lysiam. [F] Archidami saeuitiam memorat et Pausanias in Laconicis. |
| 985 | [A] | MORTVVM VNGVENTO PERVNGIS | 2230 |
|
c988-990 990 |
Νεκρὸν μυρίζεις, id est Mortuum vnguento perungis. De sumptu superuacaneo siue cum sero quid adhibetur. Moris erat apud priscos, maxime Aegyptios, defunctorum cadauera, ne putrescerent, vnguentis perungere. [B] Qui mos et his temporibus apud principes, sicut alia pleraque gentilium, magno stultitiae argumento durat. |
| [A] | MORTVVS IACET PEDENS | 205 2231 |
|
|
Νεκρὸς κεῖται βδέων, id est Mortuus iacet pedens. Dici solitum, si quando pauper simularet opulentiam. Apud vnum Apostolium Byzantium reperi et haud scio an ipsi vulgoque relinquendum. |
| 995 | [A] | RVDENTES ET REMOS CVM ARMIS COMMVTAVIT | 206 2232 |
|
c998-1000 1000 |
Νήϊα και κωπέας ἀνθ᾿ ὅπλων ἠλλάξαντο, id est Mutarunt armis remos et nautica vincla•. Conueniet, vbi quis artem aut quaestum solitum relinquit gloriae cupiditate commotus, velut• si quis e nauta fieret miles, e negociatore sacerdos. Νήϊα funes nautici sunt, κωπέαι ligna vnde remi parantur. |
| [A] | NIOBES• MALA | 2233 |
|
c3-5 5 10 |
Νιόβης πάθη, id est Niobes• dolores. De maximis et acerbissimis malis dicebatur. [G] Erat Niobe filia Tantali, vxor Amphionis, quae filios habebat sex, totidem puellas. Eo successu insolens contempsit Latonam, quae non nisi duorum mater esset, Apollinis ac Dianae. [A] Hanc enim fabulae narrant post occisos liberos, quos permultos habebat, prae dolore in saxum conuersam fuisse, [B] illud innuentes, immodico dolore diriguisse. [G] Id saxum, quod fabulae dedit occasionem, in Sipylo Phrygiae conspici tradit Homeri scholiastes, lachryma- rum fontes emittens. Ouidius Metamorphos. libro vi. fabulam elegantissime narrans de saxo sic loquitur: Flet tamen et validi circundata turbine venti In patriam rapta est, vbi fixa cacumine montis Liquitur, et lachrymis etiam nunc marmora manant. [B] Qui funditus pereunt, Graecis πανοικὶ ἀναρεῖσθαι dicuntur, veluti cum pestilentia nullum in familia reliquum facit. |
| [A] | RADIT VSQVE AD CVTEM | 2234 |
|
20 |
Ξυρεῖ ἐν χρῷ, id est Ad cutem vsque radit. [F] Grammatici citant ex Sophocle. [A] De eo dicebatur, qui nimium exacte videretur agere cum aliquo. Sumptum a tonsoribus, qui quosdam per pectinem radunt relictis pilorum quasi stirpibus, quosdam citra pectinem ad viuam vsque cutem. Plautus in Captiui duo: Sed vtrum strictimne dicam attonsurum esse, an per pectinem Nescio: verum si frugi est, vsque admutilabit probe. Loquitur de hero diligentius omnia percunctaturo et tanquam ad cutem rasuro. [B] Cognatum illi: Ad viuum resecare. |
| [A] | SIGNVM BONVM AVT CERTE• MALVM | 2235 |
| c27-30 LB 790 30 | Σύμβολος ἀγαθὸς ἢ καὶ φαῦλος, id est Signum bonum aut certe malum. Vbi quis de re incognita diuinat incertus. Symbolum aiunt augurium appellari, quod | 207 sumitur e sternutamentis, id autem ad Cererem pertinebat. Et hominis primum occursum, ex quo signum aliquod euentus captabant, symbolum appellabant. [B] Caeterum hic loquendi color diuinis olim familiaris erat, testibus Homero et Platone. Item apud Horatium Tiresia: Quicquid dicam, aut erit aut non. |
| [A] | DVOS INSEQVENS LEPORHS NEVTRVM CAPIT | 2236 |
|
35 |
Ὁ δύο πτῶκας διώκων οὐδέτερον καταλαμβάνει, id est Qui duos insectatur lepores, neutrum capit. Huius prouerbii sensus est: Qui simul duplex captat commodum, vtroque frustratur. Effertur in Graecorum collectaneis et citra figuram: Δυοῖν ἐπιθυμήσας οὐδετέρου ἔτυχες, id est Ambo concupiscens neutrum assecutus es. |
| [A] | CVI MVLTVM EST PIPERIS, ETIAM OLERIBVS IMMISCET | 208 2237 |
|
40 45 |
Ὁ πολὺ ἔχων• πέπερι τίθησι κἀν λαχάνοις, id est Qui multum habet piperis, etiam oleribus admiscet. Cui rei cuiuspiam largior adest copia, ea profusius vtatur licebit; de pusillo parcius insumendum. Vt, cui multum suppetit facultatum, huic licet opipare viuere. Nam piper oleribus admisceri solere• testatur et Martialis: Vt sapiant fatuae, fabrorum• prandia, betae, O quam saepe petet vina piperque coquus. [B] Nonnihil suspicor et hoc Apostolium a vulgi fece hausisse. [F] Tametsi vtitur Hermolaus Barbarus in epistola quadam ad Picum. [H] Huic simile, quod alibi retulimus: Putre salsamentum amat origanum. |
| [A] | DOMVS AMICA, DOMVS OPTIMA | 2238 |
| 50
55 LB 791 60 65 70 75 80 85 90 |
Οἶκος φίλος, οἶκος ἄριστος, id est Est grata domus, domus optima semper. Nusquam commodius, nusquam liberius, nusquam lautius homini viuere contingit quam domi. Quidam per iocum detorquent ad testudinem, de qua fertur apologus huiusmodi. Iupiter cum animantium omne genus ad nuptias rogasset venissentque reliqua praeter vnam testudinem (nam haec peracto conuiuio, tum demum aduenit), Iupiter admirans percunctatus est, quidnam illi fuisset in mora. Atque illa respondit: Οἶκος φίλος, οἶκος ἄριστος. Iratus ille iussit, vt, quocun|que iret, domum suam secum circumferret. [B] Vnde per iocum affectata obscuritate sic describitur apud Ciceronem libro De diuinatio- ne secundo: Terrae tardigradam, domiportam, sanguine cassam. Nam terrae pro terrigenam legendum opinor. [F] Quin et iura publica fauent priuato domus. Sic enim Caius Pandectarum lib. iiii. tit. De in ius vocando: Plerique putauerunt nullum de domo sua in ius vocari licere, quia domus tutissimum cuique refugium ac receptaculum sit, eumque qui inde in ius vocaret, vim inferre videri. Similia Paulus lib. 1. tit. De regulis iuris. [H] Ad apologum allusit M. Tullius in epistola quadam ad Dolobellam: Haec loca venusta sunt, abdita certe et, si quid scribere velis, ab arbitris libera, sed nescio quomodo οἶκος φίλος. Itaque me referuntpedes in Tusculanum. [A] Cui respondet illud, alibi a nobis positum: Οἴκοι μένειν δεῖ τὸν καλῶς εὐδαίμονα, id est Domi manendum est, fata cui sunt prospera. [C] Nam huic demum οἶκος φίλος, οἶκος ἄριστος. Alioqui cui sit vxor rixosa domi et nihil quod edatur, huic domus carcer est. Caeterum [B] Plutarchus hoc genus hominum ignaiium, quod tecto gaudet et vmbra quodque semper amat desidere domi, οἰκουροὺς appellat, quasi dicas custodes domus. Et in libello Περὶ 209 τῆς εὐθυμίας non probat hanc οἰκουρίαν καὶ ἀπραξίαν. Idem in Praeceptis coniugialibus refert Phidiam Heleorum Venerem ita finxisse, vt testudinem calcaret, tacite significans vxoribus domi manendum esse silendumque. Idem narrat Aegyptiis hunc fuisse morem, vt nuptae sandaliis non vterentur, ne videlicet domo vnquam prodirent. [C] Atqui haec imago haudquaquam placitura sit nostratibus foeminis per omnia emporia, per omnia oenopolia, denique nusquam non terrarum terra marique volitantibus. [F] Huc adscriben- dum, quod refert Plutarchus in vita T. Flaminii. Is dehortans Achaicos, ne sibi vindicarent insulam Zacynthiorum, dicebat κινδυνεύειν, ἂν ὥσπερ αἱ χελῶναι πορρωτέρω τὴν κεφαλὴν τῆς Πελοπονήσου προτείνωσιν, id est Vericulum ipsis fore, quemadmodum testudinibus, si longius a Peloponeso proferrent caput. His non dissimilia T. Liuius de bello Macedonico libro sexto, vbi sic loquitur Quintius: 210 Si vtilem possessionem eius insulae censerem Achaeis esse, autor essem S.P.Q.R., vt eam vos habere sineret; caeterum sicut testudinem, vbi collecta in suum tegumen est, tutam ad omnes ictus video esse, vbi exerit partes aliquas, quodcunque nudauit, obnoxium atque infirmum habere, haud dissimiliter vobis, Achaei, clausis vndique maris, quod intra Peloponesum est, termino, ea et iungere vobis et iuncta tueri facile; si semel auiditate plura amplectendi hinc excedatis, nuda vobis omnia, quae extra sint, et exposita ad omnes ictus esse. |
| 95 | [A] | ASINI CAPVT NE LAVES NITRO | 2239 |
|
LB 792 |
Ὄνου κεφαλὴν μὴ πλύνειν νίτρῳ, id est Asini caput ne laues nitro. Ne multum sumptus operaeue impendas in rem | vilem ac sordidam. Finitimum illi: Τὴν χύτραν• ποικίλλειν, id est Ollam variegare. |
| [A] | ASINI MANDIBVLA | 2240 |
| 100
105 |
Ὄνου γνάθος, id est Asini mandibula. Conuenit in edaces, alioqui stolidos et ignauos. [B] Cuiusmodi pingit Horatius: Nos numerus sumus et fruges consumere nati. [H] Hesychius citat ex Eupolide, dictumque in homines edaces. Addit et loci nomen esse. Et haud scio an sentiat de loco, in quo Samson reperit asini mandibulam, cuius fit mentio Iudicum xv. |
| [A] | IN OCCIPITIO OCVLOS GERIT | 2241 |
|
110 |
Ὄπισθεν κεφαλῆς ὄμματα ἔχει, id est In occipitio oculos habet. De versutis et circumspectis quosque neutiquam procliue sit fallere. [B] Quod genus homi- num Persius Ianos• appellat: O Iane, a tergo cui nulla ciconia pinsit. Et Homerus a principe requirit, vt oculatus sit πρόσσω καὶ ὀπίσσω, id est A fronte et a tergo. [D] Plautus in Aulularia: Quae in occipitio quoque habet oculos. |
| [A] | LVTVM NISI TVNDATVR, NON FIT VRCEVS | 2242 |
|
115 |
Ὁ πηλὸς ἢν μὴ δαρῇ, κέραμος οὐ γίνεται, id est Lutum ni tundatur non fit testa. Citra laborem nullus euadit in virum absolutum. [C] Et hoc, ni fallor, Apostolius hausit a vulgi fece, homo non perinde ingenio elegans atque palato, quemadmodum accepimus ab his•, qui eum domestica consuetudine nouerant. |
| [A] | VIRI IVREIVRANDO, PVERI TALIS FALLENDI | 211 2243 |
|
120 |
Ὅρκοις ἄνδρας, ἀστραγάλοις δὲ παῖδας ἐξαπατέον, id est Iureiurando viros, talis pueros oportet fallere. Docet viris nulla re citius imponi posse quam iureiurando, quod nemo tam improbus esse credatur, qui id velit violare. Lysandri Lacedaemoniorum ducis• apophthegma [F] autore Plutarcho. |
| [A] | AVES QVAERIS | 212 2244 |
|
125 |
Ὄρνις ζητεῖς, id est Aues quaeris. Rem vagam et captu difficilem sequeris. Persius: An passim• sequeris coruos testaque lutoque? [B] Item Aristoteles: Τὰ πετώμενα διώκειν, id est Sectari volantia. [D] Et ante hunc Plato in Euthyphrone: Τί δὲ πετώμενόν τινα διώκεις; id est Quid autem volantem• quempiam insectaris? |
| 130 | [A] | MONS CVM MONTE NON MISCETVR | 2245 |
|
|
Ὄρος ὄρει οὐ μίγνυται, id est Mons cum monte non miscetur. Non conuenit inter pariter elatos [H] aut pariter potentes. [B] Etiam si Plinius tradit• duos montes concurrisse, crepitu maximo assultantes recedentesque, magna hominum turba spectante, idque luce. |
| 135 | [A] | QVI CANEM ALIT EXTERNVM | 2246 |
|
|
Ὃς κύνα τρέφει ξένον, τούτῳ μόνον λῖνος μένει, id est Qui canem alit peregrinam, huic praeter funiculum• nihil fit reliqui. Qui beneficium collocat in ingratum, perdit operam•. [B] Nam canis alienus relicto fune, quo alligatur, pristinum dominum repetit. Sapit et hoc vulgare quiddam, mea quidem sententia. |
| 140 | [A] | CVM NIBAS COCCYSSAVERIT | 2247 |
|
145 |
Ὅταν Νίβας κοκκύσῃ, id est Cum Nibas coccyssauerit. Simillimum illi: Ad Graecas Calendas. Tradunt in Thessalonica Macedoniae ciuitate vicum esse, cui nomen Nibas, vbi galli nunquam vocem aedant, [C] quemadmodum et cicadae mutae sunt alicubi. Porro quod illic locus addit gallinaceo•, id ars efficit, addito collo circulo e sarmentis auri, si qua fides Plinio, qui hoc retulit libro xxix. capite iiii. [H] Hesychius addit Nibades dici capras cristatas, vt ab iis expectetur το κοκκύζειν, quod est gallinaceorum. |
| [A] | IGNIS NON EXTINGVITUR IGNI | 2248 |
|
150 |
Πυρὶ οὐ σβέννυται πυρ, id est Igni non extinguitur ignis. Malum malo non tollitur: ira non sedatur iracundia, sed ferocitas sedatur lenitate; malum patientia tollitur, iniuria beneficio vincitur. [E] Μὴ πῦρ ἐπὶ πῦρ alibi retulimus ex Platone et Plutarcho. |
| [A] | NE TERRA QVIDEM IVVIT | 213 2249 |
| LB 793 155 |
Οὐδ᾿ ἀπὸ γῆς ὤνησεν, id est Ne terra• quidem profuit, | id est ne minimo quidem, perinde quasi dicas•: ne glebam quidem impertiuit aut ne terrae quidem hospitio dignatus est, vt apud Maronem: Hospitio prohibemur arenae; Bella cient primaque vetant consistere terra. |
| [A] | NVLLVS EMPTOR DIFFICILIS BONVM EDIT OBSONIVM | 2250 |
|
160
165 |
Οὐδεὶς δυσώνης χρηστὸν ὀψωνεῖ• κρέας, id est Difficilis emptor haud bona emit obsonia. Qui nimium vili studet emere, semper merces vitiosas emit. Nam haud conueniunt paruo emere et rem egregie bonam emere. [B] Conueniet in hos, qui paululo labore conantur egregias assequi literas, quae non contingunt nisi maximis ac diuturnis vigiliis. [F] Ni fallor, subnotauit hoc prouerbium Iulius Pollux libro De rerum vocabulis sexto, quum negat vocem δυσώνης vsurpatam 214 ab autoribus, sed tantum reperiri in prouerbio. |
| [A] | NON POTES THETIDEM• SIMVL ET GALATEAM AMARE | 2251 |
|
170 |
Οὐ δύνασαι Θέτιδός• τε καὶ Γαλατείας ἐρᾶν, id est Non potes simul et Thetidem et Galateam amare, id est: Non potes idem diuersa sequi velut literas et pecuniam, voluptatem et gloriam, mundum et Christum. [C] Nam Galateae fluuio male conuenit cum marinis fluctibus. [H] Declarat hoc Luciani dialogus inter Galateam ac Doridem. Suspicor et hoc e vulgi fece• haustum. |
| [A] | LVCRVM MALVM• AEQVALE DISPENDIO | 2252 |
| 175
180 185 190 195 |
Celebratur• Hesiodium dictum Μὴ κακὰ κερδαίνειν· κακὰ κέρδεα ἶσα ἄτῃσιν, id est Ne male lucreris, mala lucra aequalia damnis. Vtinam hanc senteniam cum mortales omnes tum praecipue negociatores non scriniis, sed pectori inscriberent suo ducerentque non esse lucrum, quod iactura bonae mentis comparetur, neque quicquam vtile esse, quod non idem sit honestum. Verum his magis arridet illud Ennianum: Vnde habeas quaerit nemo, sed oportet habere. Sophocles Hesiodiam sententiam lautius extulit: Οὐκ ἐξ ἅπαντος δεῖ τὸ κερδαίνειν φιλεῖν· Ἐκ τῶν γὰρ αἰσχρῶν λημμάτων τοὺς• πλείονας Ἀτωμένους ἴδοις ἂν ἢ σεσωμένους. Id est Non vndecunque lucra gaude quaerere, Plerosque siquidem turpibus de quaestibus Auferre damnum, non salutem videris. Feruntur in eandem sententiam aliquot senarii prouerbiales: Κέρδος πονηρὸν ζημίαν ἀεὶ φέρει, id est Dispendio vsque est fraude quaesitum lucrum. Et Τὰ δ᾿ αἰσχρὰ κέρδη συμφορὰς ἐργάζεται, id est At turpe lucrum adducit infortunium. [F] Huc pertinet, quod alibi retulimus ex Isthmiis Pindari: Τὸ δὲ πὰρ δίκαν γλυκὺ πικροτάτα μένει᾿ τελευτά, id est Quod praeter iustum est dulce, exitum habet amarissimum. |
| [A] | THERICLEI AMICVS | 215 2253 |
|
200 c203-219 205 210 LB 794 215 220 |
Θηροκλείου φίλος, id est Thericlei amicus. Dictum in bibosos. Thericles primus excogitauit poculum, vt citatur autor Eubulus. Dictum est• autem inuentum inuentoris vocabulo, [B] siquidem Graeci vitreum poculum Θηρίκλειον vocant autore Suida. Fertur apud eundem et illud Θηρικλέους τέκνον κύλιξ, [C] id est Thericlis filius calix. Huius dicti autorem citat Athenaeus• Theopompum in Nemea. [G] Antiphanes Θηρίκλειον ὄργανον appellat. [C] Sed plura super hac re prodidit Athenaeus libro xi.• ostendens Thericlem Corinthium quempiam [G] aetate Aristophanis comici [C] fuisse figulum, qui noua arte primus e terebintho tornatile poculum finxerit, quod a fictilibus non potuerit dignosci. [G] Cuius rei meminit Theophrastus in libris De plantis. Poculum erat satis profundum, auriculis breuibus, vt ad ilia gestari posset, ad vteri effigiem imitatum, quemadmodum refert idem Athenaeus, [C] et incertum vtrum 216 poculo nomen sit inditum ab homine an homini a poculo. [G] Alii malunt Thericleum dictum διὰ τὸ δορὰς θηρίων αὐτῷ ἐντετυπῶσθαι, id est quod ferarum pelles illi fuerint insculptae. Pamphilus Ale|xandrinus mauult hinc dictum, quod Bacchus hoc poculo libans feras exturbare soleat. Sed nominis controuersiam relinquamus. [C] Illud constat, eiusmodi poculi genus postea dictum Theri- cleum, [G] insuper et crateres dictos Thericleos. Similiter et intus lignea, foris inaurata pocula nihilo minus Thericlea vocata, quae Callimachus χρυσόκλειστα dixit. [C] Imo quicquid nouo artificio reperisset aliquis, Thericleum appellaba- tur. [F] De patinis Thericleis meminit Plutarchus in apophthegmatis Scipionis minoris tanquam de re singulari ac preciosa. |
| [A] | THEAGENIS HECATEVM | 2254 |
|
c223-225 225 |
Θεαγένους Ἑκάτειον, id est Theagenis Hecateum. In superstitiosos ac ridicule meticulosos dictum est. Hic Theagenes legitur vsque adeo fuisse superstitio- sus, vt domi haberet Hecates simulacrum nec vsquam pedem moueret nisi illo consulto. Vnde et καπνός, id est fumus, est cognominatus, [B] quod magnifice polliceretur, cum esset pauper. Qua de re meminimus alibi. |
| [A] | FIDVCIA PECVNIAS AMISI | 2255 |
|
230 235 |
Iactatur et hodie vereque dicitur fiducia plerosque mortalium falli. Videtur autem ex antiquorum relictum prouerbiis, quandoquidem apud Theognidem legitur hic versiculus: Πίστει χρήματ᾿ ὄλεσσα, ἀπιστίῃ• δ᾿ ἐσάωσα, id est Fiso res periit, diffiso salua remansit. Proinde non pessime monet Epicharmus: Νῆφε καὶ μέμνησο ἀπιστεῖν, id est Sobrius esto et memineris diffidere. Quanquam nulli fidere inhumanum est, omnibus fidere stultum. Hoc honestius, illud tutius. Propterea quod, vt idem ait Theognis, Παῦροί τοι πολλῶν πιστὸν ἔχουσι νόον, id est Paucis e multis fidus adest animus. |
| [A] | ALIVD STANS, ALIVD SEDENS | 2256 |
| 240
245 250 LB 795 c251-253 |
Nullus inficias iuerit prouerbiali figura dictum illud Salustianum in Cicero- nem: Aliud stans, aliud sedens loquitur. Quo licebit vti, cum summam inconstan- tiam animi significamus, quasi tantillum momentum atque interuallum com- mutet hominis sententiam. [F] Homerus Iliados Ν huiusmodi versiculo notat hominis inconstantis ingenium: Ἀλλὰ μετοκλάζει καὶ ἐπ᾿ ἀμφότερους πόδας ἵζει, id est 217 Verum claudicat inque pedes vtrosque vacillat. Eandem sententiam sic effert Pindarus in Nemeis hymno tertio: Ὃς δὲ διδάκτ᾿ ἔχει ψεφηνὸς ἀνὴρ ἄλλοτ᾿ ἄλλα πνέων, οὔποτ᾿ ἀτρεκεῖ κατέβα ποδί, μυριᾶν δ᾿ ἀρετᾶν ἀτελεῖ νόῳ γεύεται, id est Qui vero tenet ea quae didicit, obscurus homo, alias aliter atque aliter affectus, nunquam certo ingressus est pede, sed innumerabilium virtutum imperfecto intellectu gustum capit. Praefert autem Pindarus naturam in|stitutioni, quod qui natura bonus, semper sui similis est, qui vero nititur eruditione, quum multa tentet, nec firmus nec absolutus est vlla in re. |
| [A] | LINGVA AMICVS | 2257 |
| 255
260 265 270 275 280 |
Ἀπὸ γλώττης φίλος, id est Lingua amicus, qui verbis ostendit, non re praestat beneficium, aut qui non amat ex animo, sed beneuolentiam oratione prae se fert. Quod genus inducitur Candidus apud Martialem. Et apud Homerum [G] Odysseae Σ: [A] Οἵ τ᾿ εὖ μὲν βάζουσι, κακῶς δ᾿ ὄπιθεν φρονέουσι, [B] id est Qui recte dicunt, a tergo praua volutant. [A] Theognis in sententiis: 218 Ἀλλὰ δόκει μὲν πᾶσιν ἀπὸ γλώσσης φίλος εἶναι, Χρῆμα δὲ συμμίξῃς μηδενὶ μηδ᾿ ὁτιοῦν, id est Sic facito, vt lingua cunctis videaris amicus, At factis cuiquam te caue miscueris. Contra Sophocles in Antigone: Λόγοις δ᾿ ἐγὼ φιλοῦσαν οὐ στέργω φίλην, id est Non diligo hanc, verbotenus quae diligat. At idem Theognis paulo post• damnat huiusmodi genus amicorum: Μή μ᾿ ἔπεσιν μὲν στέργε, νόον δ᾿ ἔχε καὶ φρένας ἄλλῃ, id est Ne me diligito verbis, cum mens alibi sit. Rursum alibi: Μή μοι ἀνὴρ εἴη γλώσσῃ φίλος, ἀλλὰ καὶ ἔργῳ, id est Ne lingua mihi quis sit amicus, sed mage facto. [F] Simillimum est huic, quod alibi refert idem, μέχρι προσηγορίας, id est vsque ad salutationem: Πρᾶγμα μὲν ἐσθ᾿ ὁ φίλος πάνυ δύσκολον, εἰσὶ δὲ πολλοὶ Καὶ σχεδὸν οἱ πάντες μέχρι προσηγορίας, id est Res perdifficilis quidem amicus, sunt quia multi Atque adeo cuncti pene salute tenus. |
| [A] | SATVRNI PODEX | 2258 |
|
285 |
Κρόνου πυγή, id est Saturni culus, de carnibus vetulis iamque mancis et sensu vacantibus. [C] Quicquid enim putre iam et effoetum intelligi volebant, olim id Saturnium vocabant. [A] Meminit Diogenianus [C] nec tamen explicat. [H] Suidas et Hesychius admonent ita dictam carnem ob vetustatem stupidam ac sensus expertem a Saturno deo, qui multa prouerbia nobis dedit. Ad animum translatum nonnihil habebit gratiae. |
| [A] | QVI VITAT MOLAM, VITAT FARINAM | 2259 |
|
290 295 |
Ὁ φεύγων μύλον ἄλφιτα φεύγει, id est Qui fugit molam, fugit farinam, [G] aut Deuitat quicunque molam, fugit ille farinam. Nam omisso articulo videtur hemistichium carminis heroici. [A] Qui refugit industriam, non fruetur emolumentis. [G] Sunt qui molarum stridoribus offenduntur, quum sine molis non liceat viuere. Sic quidam vxorum mores ferre non possunt, quum optent liberos. Dicunt et hodie vulgo: Qui quaerit 219 oua, gallinarum cacalismum (vt vulgo vocant, Latini glocire dicunt) ferat oportet. [A] Finitimum illi: Οὔτε μέλι οὔτε μέλιτται, [B] id est Neque mel neque apes. |
| [A] | ΑΓΕΩΜΕΤΡΗΤΟΣ ΟΥΔΕΙΣ ΕΙΣΙΤΩ | 2260 |
|
300 305 310 LB 796 c314-329 315 320 325 330 c330-332 335 |
Ἀγεωμέτρητος οὐδεὶς εἰσίτω. Admonet iniquum non admittendum. Geome- triam enim aequabilitatem accipiunt, vt apud Aristidem in Themistocle: Ὅπου γε δεῖ καὶ τῆς ἰσότητος καὶ γεωμετρίας, id est Vbi opus est et aequabilitate et geometria. Idem in Pericle: Εἰ δὲ ἡ γεωμετρία καλὸν καὶ ἡ κατ᾿ αὐτὴν ἰσότης, id est Si honesta est geometria et quae• cum illa coniuncta est aequalitas. [B] Vnde Lycurgus arithmeticen ceu popularem ac turbulentam eiecit e Lacedaemone, geome- triam induxit, tanquam modestae oligarchiae et legitimo regno conuenientem, teste Plutarcho. Sed mea quidem sententia magis valebit perinde prouerbium, quasi dicas: Ἀνίπτοις ποσίν, id est Illotis pedibus, hoc est temere et imparatis. Nam haec erant apud veteres prima philosophiae rudimenta, musica et geometria. Quibus disciplinis si qui non essent initiati, non admittebantur in scholam Platonis, cuius hanc ferunt fuisse inscriptionem: Ἀγεωμέτρητος οὐδεὶς εἰσίτω. Loquitur ad hunc modum et Taurus philosophus apud Gellium. Nunc 220 autem istis, qui repente pedi|bus illotis ad philosophos diuertunt, non est hoc satis, quod sunt omnino ἀθεώρητοι, ἄμουσοι, ἀγεωμέτρητοι, id est speculatiuae, musicae•, geometriae ignari. Praecipuus autem admirator geometriae fuit Pytha- goras, quem tradunt ob inuentum vnum problema sacrificasse diis. Id erat huiusmodi: datis duabus figuris adiicere tertiam ab his diuersam, quae alteri sit aequalis, alteri similis. Tum Philo, qui geometriam ἀρχὴν καὶ μητρόπολιν appellarit omnium disciplinarum, quod haec rerum intelligibilium imagines verique vestigia tanquam in politissimo speculo demonstret mentemque purgatam paulatim abducat a sensu. Plato quoque dixisse creditur deum ipsum γεωμετρεῖν, siue quod geometrica speculatio animum a rebus corporeis abducat ad ea, quae semper eodem sunt modo (deus autem ab omni materia purissimus est), siue quod in Timaeo principia mundi diuisit in tria, deum, materiam et ideam. Materia quiddam est omnium quae substernuntur maxime confusum et incompositum; idea exemplarium pulcherrimum, deus causarum optima. Cum igitur ita condiderit mundum ac semper ita seruet, vt materiae sit aequalis, ideae similis, videtur explicare Pythagoricum illud problema, cuius modo meminimus. Haec itaque et alia id genus multa Plutarchus Symposiacae decadis octauae, problemate secundo. [F] Plato videtur aemulatus solennem morem tale quippiam inscribendi foribus. Spado quidam effoeminatus, quum ostio domus inscripsisset: Οὐδὲν κακὸν εἰσίτω, Diogenes 'At herus', inquit 'domus, qua tandem ingredietur?' [H] Socrates apud Platonem in Theaeteto disputaturus de rebus subtilioribus Ἄθρει δή, inquit, περισκοπῶν, μή τις τῶν ἀμύητων ἐπακούῃ, id est Obserua iam circumspiciens, ne quis prophanus exaudiat. Imitatus est Pythagoram, qui sic praefatur: Ἀείσω συνετοῖς, θύρας δ᾿ ἐπίθεσθε, βέβηλοι, id est Cordatis cantabo, fores tamen obde, prophane. Cuius alibi meminimus. |
| [A] | SERPENS NI EDAT SERPENTEM, DRACO NON FIET | 2261 |
| 340
345 |
Ὄφις ἢν• μὴ φάγῃ ὄφιν, δράκων οὐ γενήσεται, id est Serpens nisi serpentem edat, non futurus est draco. Potentes aliorum damnis crescunt, et optimatum fortunae non in tantum augerentur, nisi essent quos exugerent. [B] Quemadmodum inter pisces et beluas maiores viuunt laniatu minorum. [C] Quanquam mihi quidem et hoc dictum fecem vulgi videtur olere. |
| [A] | CERTAMEN NON ACCIPIT EXCVSATIONES | 2262 |
|
350 355 |
Ἀγὼν οὐ δέχεται σκήψεις, id est Certamen non admittit excusationes. Plato libro De legibus• sexto: Ἀλλὰ γὰρ ἀγῶνα προφάσεις οὐ πάνυ δέχεσθαί φασιν, id est Verum 221 aiunt certamen non admittere causationes. Et Ἀγὼν πρόφασιν οὐκ ἀναμένει, id est Certamen non expectat occasionem. Cum agitur periculo, non conuenit tergiuersa- ri. Aut si mauis, in praesentaneo periculo non oportet occasionem expectare quemadmodum aliis in rebus. Veluti si quis in morbo capitali medicum operiatur insignem aut procul accersendum. [B] Quae res hominem illum vere diuinum extinxit Rodolphum Agricolam. Etenim dum contatur medicus, mors anteuertit•. [C] Huc pertinet, quod legimus apud Quintum Curtium libro septimo: Sed necessitas ante rationem est, maxime in bello, quod raro permittit tempora legere. |
| [A] | PHALLVS DEO | 222 2263 |
|
360 LB 797 365 370 |
Ὁ• φαλλὸς τῷ θεῷ, id est Phallus deo. Dici solitum, vbi parum quidem honesta, sed tamen apta tribuuntur, quasi dicas: Ἐνουρεῖν εἰς ἀμίδα, id est In matellam immeiere. [B] Plutarchus in commentario Περὶ τῆς φιλοπλουτίας ostendit hanc fuisse priscorum in ludis solennibus pompam, vt primo loco duceretur amphora vini et clematis, [C] id est fabae genus; [B] post aliquis hircum trahebat, deinde nucum sportulam gestabat alius, postremo loco phal|lus ferebatur. Ea erat effigies obscoeni membri virilis. Cur autem id in mysteriis fuerit receptum, causam reddit Plutarchus in libro De Iside et Osiride•. [G] Columella in carmine ipsum Priapum Ithyphallum vocat: Sed truncum forte dolatum Arboris antiquae numen venerare Ithyphalli. [H] Et Pompeius ostendit ithyphallum dici membrum viri pudendum. Vnde et hodie Itali si quem contemnunt, hoc nomine notant. [B] Nonnulla de phallis et• Herodotus libro secundo. [A] Dictum est alibi de phallis Bacchi, nempe in prouerbio Erebinthius Bacchus. |
| [A] | OBTVRBAS FRVSTRA VELVT VNDA | 2264 |
| 375
380 |
Ὀχλεῖς μάτην με κῦμ᾿ ὅπως, id est Turbas me vt vnda inaniter•, id est incassum mihi molestus es. [H] Fragmentum carminis est ex poeta quopiam. [A] Traductum ab vnda cautem assidue verberante. Quo pertinet illud Maronis: Quam si dura silex aut stet Marpesia• cautes. |
| [A] | OPTIMVM OBSONIVM LABOR SENECTVTI | 2265 |
|
385 |
Ὄψον ἄριστον πόνος τῷ γήρᾳ, id est Optimum obsonium senectuti labor. Laboran- dum in iuuenta, quo seni suppetat commodius viuendi facultas. Diogenes rogatus, quid esse miserrimum censeret, respondit senectutem inopem. Ada- gium autem videtur mutilum. Equidem opinor πόνει, [E] id est labora, [A] legendum, [B] vt intelligas senectutis imbecillitatem exquisitioribus cibis esse fulciendam, qui quo suppetant seni, paranda res est in iuuenta. |
| [A] | OMNE AES ALIENVM CEPE ET MVLCTA• ALLIVM | 2266 |
|
390 |
Πᾶν μοι χρέος κρόμμυα καὶ τὸ τίμημα σκόροδα, id est Vniuersum aes alienum cepe et mulcta• allium, subaudiendum εἴη. Cum quis obstrictus multo aere alieno optat, vt paruo dependere possit quicquid debet. [C] Nonnihil vereor, ne et hoc Apostolius hauserit non ex autoribus priscis, sed e suis combibonibus. |
| [A] | OPORTET OMNIBVS CORYDALIS | 223 2267 |
|
395 400 405 410 |
Πάσῃσι κορυδάλοισι χρὴ λόφον• ἐγγενέσθαι, id est Omnibus galeritis• oportet cristam inesse•. Citatur ex Simonide• [B] et vsurpatur aliquoties a Plutarcho, [F] nominatim in vita Timoleontis, [B] in hunc• sensum: nullum esse mortalis 224 ingenium, cui non sit aliquod vitium admixtum, ceu perinde secundum hominis naturam sit non carere vitio, vt galeritae• naturale est habere cristam. [F] Plutarchi verba subscribam: Ἐπεὶ δὲ χρῆν, ὡς ἔοικεν, οὐ μόνον πᾶσι κορυδαλοῖς λόφον ἐγγίνεσθαι κατὰ Σιμωνίδην, ἀλλὰ καὶ πάσῃ δημοκρατίᾳ συ- κοφάντην, id est Quoniam autem oportet, vt videtur, non solum omnibus galeritis cristam inesse, quemadmodum dixit Simonides, verum etiam omni democratiae sycophantam. [H] Meminit corydi Aristophanes in Auibus, affingens ex Aesopo lepidam fabu- lam. Ait enim hanc auem fuisse omnium antiquissimam, videlicet ante natam, quam esset terra, quumque pater illius morbo perisset nec esset sepulchro locus, in capite sepelisse patrem, vnde et crista tumuli loco est. Inibi corydo regnum decernitur. In eadem indicat Philocteti cuidam turbinato capite deformato fuisse nomen Corydo. [F] Congruit huic dictum Cratetis, quod refertur apud Laertium, vix esse quenquam, qui prorsus omni vitio careat, sed omnibus malis punicis aliquod inesse granum putre. |
| [A] | TOTO DEVORATO• BOVE IN CAVDA DEFECIT | 2268 |
|
|
Πάντα ἐκτραγὼν τὸν βοῦν εἰς τὴν οὐράν ἀπέκαμεν, id est Τοto deuorato boue in cauda defecit. Hoc est: reliquo negocio peracto in extremo fine delassatus est. [G] Videtur esse senarius, sed deprauatus. [H] Sapit tamen vulgi fecem et hoc. |
| 415 | [A] | IVXTA FLVVIVM PVTEVM FODIT | 2269 |
|
| Παρὰ ποταμὸν φρέαρ ὀρύττει, id est Ad• flumen puteum fodit. De stultam et inanem sumente operam. Finitimum illi: In syluam importat ligna. [H] Putei fodiuntur ob aquarum inopiam. |
| [A] | MVTABILIOR METRA ERISICHTHONIS | 2270 |
| 420
LB 798 c422-429 425 430 |
Μεταβλητότερος Μήτρας• τῆς Ἐρισίχθονος, id est Mutabilior Metra Erisichthonis. In eum congruit, qui secum non constat, sed subinde aliam atque aliam personam su|mit. Extat in priscorum fabulis Metram puellam in varias rerum figuras transfigurari solere. Res autem sic habet. Erisichthon quidam Thessa- lus absumptis facultatibus ad extremam deuenit inopiam. Huic erat filia puella praestanti forma nomine Metra. Quam vbi prostituisset, adulescentes qui commeabant ad illam, varia munera deferebant, alius equos, alius boues, alius verueces. Nam id temporis nondum auri, argenti gemmarumue erat vsus. Porro Thessali per iocum dicebant Metram Erisichthonis verti in ea omnia, quae illi ab amatoribus filiae donabantur. Atque hinc prouerbium. [G] Fabulam Erisichthonis tractat Ouidius libro Metamorphoseon viii. |
| [A] | CATELLA MELITAEA | 225 2271 |
|
c434-436 435 440 |
Μελιταῖον κυνίδιον, id est Melitaea catella. Quadrat in eum, qui habetur in deliciis ac lautius in ocio alitur ad voluptatem, non ad vsum. Triplex enim canum genus. Quidam habentur ad vsum venandi, quos appellant ἰχνευτάς, quasi dicas vestigatores. Quidam aedium custodiae praeficiuntur, qui dicuntur οἰκου- ροί, id est custodes domus. Quidam animi causa nutriuntur et ad lusum duntaxat muliercularum, hos μελιτηρούς siue Μελιταίους appellant. De quibus est illud Platonis: Τὰ κυνίδια μιμούμενα τὰς δεσποίνας, id est Catellae dominas imitantes. [H] Et Gorgo apud Theocritum in Syracusiis profectura duo mandat famulae, vt infantem vagientem placaret et catellum reuocaret intro•. Lucianus salsissi- me ludit in Stoicum barbatum, cui in eodem sedenti vehiculo domina catellam committit, obtestans illum per ea, quae sunt in vita dulcissima, vt diligenter curet. [A] Est in familiis diuitum huiusmodi ministrorum genus, quos illi non 226 ad ministerium, sed animi causa domi habent. |
| 445 | [A] | NE CINEREM VITANS IN PRVNAS INCIDAS | 2272 |
|
|
Μὴ τέφραν φεύγων εἰς ἀνθρακιὰν πέσῃς, id est Ne cinerem fugiens in carbo- nariam incidas. Ne sic defugias malum hoc aut illud, vt in aliud longe maius incurras. [G] Videtur heroicus deprauatus, constabit, si pro πέσῃς legas καταπίπτῃς. |
| 450 | [A] | SYRVS CVM NON SIS, NE SYRISSA | 2273 |
|
455 |
Μὴ ὢν Σύρος μὴ σύριζε, id est Cum non sis Syrus, ne syrissa. Ne sumas personam parum decoram, ne velis alius videri quam sis. Aut cum sis natus ingenuus, ne moribus agas seruum et barbarum. [B] Nam Syri male audiebant ob morum molliciem. Est autem facetus iocus ex amphibologia huius verbi συρίζω, quod significat et syrissare et fistula canere. |
| [A] | NE MOVE FESTVCAM | 2274 |
|
|
Μὴ κάρφος κίνει•, id est Ne moue festucam. Iocus prouerbialis, vbi quis omnis strepitus impatiens est. Quosdam videas vsque adeo morosos, vt quicquid agas offendantur, etiamsi stipulam duntaxat moueas. |
| 460 | [A] | CVM PARVVLA EST, BONA VIDETVR SPINA | 2275 |
|
465 470 |
Μικρόθεν ἡ ἄκανθα ἀγαθὴ φαίνεται, id est Cum pusilla est spina, bona videtur. Pueritia semper amabilis. Quemadmodum spina quoque innoxia est [B] atque adeo vesca etiam, [A] donec aetate durescat. [H] Sentit opinor de asparagis. Iactatur et inter theologos illud: Qui maior est aetate, maior est iniquitate. Sic est rerum humanarum conditio, vt omnia suapte sponte degenerent in peius. Citatur ex Diphilo: Πολιὸς τεχνίτης ἐστὶν ὁ χρόνος, ὦ ξένε, Χαίρει μεταπλάττων πάντας ἐπὶ τὰ χείρονα, id est Est canus artifex, O Iupiter, dies; Nam gaudet omnes deteriores reddere. |
| [A] | MOSCHVS CANENS BOEOTICVM | 2276 |
| c472-474 475 |
Μόσχος ᾄδων Βοιώτειον, id est Moschus canens Boeoticum. Moschus hic citharoe- dus fuit imperitus, qui citra respirationem vocem in longum producebat. Boeoticum autem vocatur• cantionis genus, veluti Phrygium aut Dorium•. Quadrabit in multiloquos, sed tamen inepte loquaces. |
| [A] | FILVM CONTENTIONIS TVNC ERAT | 227 2277 |
|
LB 799 480 |
Μίτος ἔριδος τότ᾿ ἦν, id est Filum contentionis tum erat. Dici solitum in pertinaces, cum vterque peruicax est | neuterque concedit alteri. [B] Est aliquoties in epistolis Hieronymianis Funiculum contentiosum ducere, nec apud alium legisse memini, [F] praeterquam apud Tertullianum in principio libri Aduersus Iudaeos. [B] Apparet natum a ludo, quo duobus hinc atque hinc funem tenentibus vterque conatur alterum ad se trahere. Hinc et illud ductum arbitror, quod alibi retulimus: Ne rumpamus, dum nimium tendimus, funiculum. |
| [A] | NEQVE CAECVM DVCEM NEQVE AMENTEM CONSVLTOREM | 228 2278 |
| 485
|
Μήτε τυφλὸν ὁδηγὸν μήτε ἀνόητον σύμβουλον, id est Neque caecum ducem neque amentem consultorem, subaudiendum 'adhibeas'. Disce, sed a doctis; consilium pete, sed a consultis. [B] Contra• Horatius: Caecus vti si monstret iter, [H] tamen aspice. |
| [A] | MVS NON INGREDIENS ANTRVM CVCVRBITAM FEREBAT | 2279 |
| 490
|
Μῦς εἰς τρώγλην οὐ χωρῶν κολοκύντην ἔφερε•, id est Mus non potens subire antrum gestabat cucurbitam. In eum congruit, qui cum ipse sibi consulere non possit, aliis conatur opitulari. [H] Aut qui conatur maiora viribus suis. [B] Videtur ab apologo natum, sed anili, ni fallor. |
| [A] | NOVOS PARANS AMICOS NE OBLIVISCERE VETERVM | 2280 |
| 495
500 |
Νέους φίλους ποιῶν, λῷστε, τῶν παλαιῶν μὴ ἐπιλανθάνου, id est Nouos parans amicos, optime, veterum ne obliuiscere. Torqueri potest et ad mutata• studia, ad quae conuenit nonnunquam respicere, etiam posteaquam diuersae te addixeris disciplinae. [C] Veluti si moneas, qui• se ad iuris studium contulerit, vt obiter recurrat ad bonas literas. [B] Vsurpatur ab Hermolao Barbaro [H] in epistola quadam ad Picum Mirandulanum. |
| [A] | ETIAM DORMIENS SOMNIAT | 2281 |
|
505 510 c510-512 515 |
Ὀνειροπολεῖ καὶ καθεύδων, id est Somniat etiam dormiens, hodie quoque vulgo dicitur, quoties significant aliquem toto pectore rei cuipiam addictum deditum- que. Siquidem iis euenire solet, vt quae interdiu voluerint animo, noctu somnient. Aristophanes in Nebulis: Ὀνειροπολεῖ γὰρ καὶ καθεύδων ἱππικήν, id est Et dormiens equestre studium somniat. De iuuene dictum est, qui studio alendorum equorum rem patriam omnem absumpserat. Item paulo superius: Ὀνειροπολεῖ θ᾿ ἵππους, id est equosque somniat. [H] Dicet aliquis: Quid miri, si quis dormiens somniet? Sed ὀνειροπο- λεῖν non tam est somniare quam somnia interpretari et hinc spem concipere aut facere. Porro curam illam iuuenis somnium vult videri poeta. Ita bis somniat eadem et vigilans et dormiens. [A] Plautus contra Vigilans somniat dixit. [D] Terentius: Num ille somniat / Ea, quae vigilans voluit? [H] Et apud Horatium Europa sic loquitur: Vigilansne ploro Turpe commissum, an viciis carentem Ludit imago / Vana? |
| [A] | CHORDAE VICE | 229 2282 |
| 520
LB 800 525 |
Ὡς ἀντὶ χορδῆς, id est Tanquam chordae loco. Conueniet, vbi quod alicubi diminutum videbatur, suppletum aliunde significabimus. Plutarchus in Sym- posiacis | prouerbii vice videtur vsurpasse Καὶ ταῦτα μέν, inquiens, ὡς ἀντὶ• χορδῆς κείσθω τοῖς ὑπὸ σοῦ πεφιλοσοφημένοις, id est Atque haec quidem chordae vice addita sint iis, quae abs te sunt erudite disserta. Sumptum est a Locrensi fabula, quam exposuimus in prouerbio Ἀκάνθιος τέττιξ, [B] id est Acanthia cicada. |
| [A] | IN CAPVT PRAECIPITARI | 2283 |
|
530 535 540 |
Ἐπὶ κεφαλὴν ὠθεῖσθαι, id est In caput impelli, hoc est praecipitem dari, dicebant eum, qui per summam contumeliam expelleretur vel potius qui funditus perderetur. Est in Luciani libello De mercede seruientibus. [B] Vsurpauit non absimili figura Terentius: Autores erant, vt illam praecipitem darem, id est: vt exturbarem aedibus. [F] Plutarchus in Stoicorum contrarietatibus: Ὁ δὲ Χρύσιππος ἕνεκα τοῦ χρηματισμοῦ τὸν σοφὸν ἐπὶ κεφαλὴν εἰς Παντικάπαιον ὠθεῖ 230 καὶ Σκυθῶν ἐρημίαν, id est Chrysippus sapientem foenoris gratia praecipitem dat in Panticapaeum et Scytharum solitudinem. Panticapaeum vrbs Scythiae ad Bos- porum•, autore Stephano. [G] Equidem arbitror idem esse, quod ait Seneca libro De beneficiis sexto: Alia detinebo diutius, alia expellam et capite agam. Nouauit nonnihil adagii formam Phoenix Colophonius apud Athenaeum libro duodecimo, de Nino rege Assyriorum agens, qui prae corporis voluptatibus omnia contemnebat. Scazontes illius sic habent: Ἀλλ᾿ ἦν ἄριστος ἐσθίειν τε καὶ πίνειν Κερᾶν, τὰ δ᾿ ἄλλα πάντα κατὰ πετρῶν ὤθει, id est Sed erat edendo poculumque miscendo Praestans, reliqua autem cuncta abegit in saxa, id est prorsus contempsit. |
| 545 | [A] | ΑΣΠΟΝΔΟΣ ΠΟΛΕΜΟΣ | 2284 |
|
550 LB 801 556 560 565 |
M. Tullius Epistolarum ad Atticum libro ix.: Huius igitur belli ego particeps et socius et adiutor esse cogor, quod et ἄσπονδον est cum ciuibus. Ἄσπονδον vocat perpetuum et atrox et irreconciliabile. [B] Suidas ostendit ἀσπόνδους ἐχθρούς dici eos, qui in concordiam redigi non possunt. Sonat ferme, quasi dicas inconfoederabiles, vt docendi causa sic loquamur. [A] Conueniet in simulta- tem ac dissidium amarulentum. [E] Vsus est eo prouerbio diuus Chrysostomus homilia in Matthaeum quadragesimaseptima. [G] Item diuus Basilius in epistola quadam ad Athanasium: Κἂν τὴν αἰτίαν ἐρωτηθῶσι• τοῦ ἀκήρυκτου τούτου καὶ ἀσπόνδου πολέμου, ψαλμοὺς λέγουσι καὶ τρόπον μελωδίας τῆς παρ᾿ ἡμῖν κεκρατηκυίας, id est Quod si rogentur, quae causa sit huius nec indicti | et sine sacris suscepti belli, narrant cantica quaedam esse et speciem melodiae, quae apud nos obtinuit. Aeschines in oratione Περὶ παραπρεσβείας: Ἐξ ὧν οὐκ εἰρήνη γένοιτ᾿ ἂν ἐκ πολέμου, ἀλλ᾿ ἐξ εἰρήνης πόλεμος ἀκήρυκτος, id est Ex quibus non pax fieret e bello, sed ex pace bellum non indictum, hoc est vehemens et atrox. Idem in eadem: Εἰ δὲ ἔσονται τῶν πολέμων αἱ μὲν εὔθυναι τῶν πρέσβεων, αἱ δὲ δωρεαὶ τῶν στρατηγῶν, ἀσπόνδους καὶ ἀκηρύκτους τοὺς πολέμους ποιήσετε, id est Quod si bellorum causae quidem erunt oratorum, dona vero ducum, efficietis, vt bella et sacris careant et denunciationibus. Etenim qui indicit, qui mittit foeciales, qui sacrificat, ipsa mora fit lenior, et hoc consilio probabile est huiusmodi moras repertas, velut in iure citationem triplicem, litis contestationem, in matrimonio libellum repudii et solennia verba Tua tibi habe, quo, dum haec aguntur, residat impetus ille impotens. |
| [A] | AB ETEOBVTADIS DVCIT GENVS | 2285 |
| c569-571 570 |
Ἐξ Ἐτεοβουταδῶν ἕλκει τὸ γένος, id est Ab Eteobutadis ducit genus. Dici solitum de iis, qui maioribus illustribus et antiqua nobilitate sunt oriundi, videlicet a 231 Buto• quopiam, qui sacerdotes Athenis instituit. [B] Et ab huius posteris postea summi magistratus creabantur. [A] Venustius erit, si per ironiam sumatur [C] in hominem obscurum aut nobilitatis et imaginum ostentatorem. |
| [A] | ERGINI CANI | 2286 |
| 575
c575-581 580 585 590 LB 802 595 600 |
Ἐργίνου πολιαί, id est Ergini canicies. De canicie praepropera, id est quae ante diem legitimum accidit. Erginus filius fuit Clymenis, vnus ex Argonautis. Cum autem Hypsipyle, Thoantis Lemniorum regis filia, funerales ludos manibus 232 parentis proposuisset, Erginus adulescens, praeter aetatis rationem iam canus, accessit inter reliquos decertaturus. Irrisus est autem a mulieribus Lemniacis ob intempestiuam capitis caniciem et prouerbio locum fecit, hoc insignior, quod superatis omnibus athletis pulcherrimam victoriam reportarit. Festiuius fiet, si per ironiam dicetur in senes iam canos, qui tamen iuuenes etiamdum haberi velint, causantes eam caniciem non ex annis, sed e curis aut aliunde praematuram accidisse. Poterit torqueri et in illos, qui aetate iuuenes, iam tum ingenio moribusque senem agunt. Et quibus rerum prudentia velox ante pilos venit, vt inquit Persius. [F] Nulla vero res citius accelerat senium quam animi curae, amor, odium, inuidentia, metus ac moeror. Huc pertinet illud Theocriticum in Aita: Οἱ δὲ ποθεῦντες ἐν ἄματι γηράσκουσι, id est Verum quos amor angit, in vna luce senescunt. | Scholiastes adducit consimilem versum ex Odysseae• Τ: Αἶψα γὰρ ἐν κακότητι βροτοὶ καταγηράσκουσι, id est Rebus in aduersis venit accelerata senectus. [H] Pindarus item in Olympiis: Φύονται δὲ καὶ νέοις ἐν ἀνδράσι πολιαὶ Θαμὰ καὶ παρὰ τὸν ἁλικίας ἐοικότα χρόνον, id est Nascuntur et in iuuenibus viris cani frequenter et praeter aetatis conueniens tempus. [F] Desiderantibus omne tempus longum est: Sic piger annus Pupillis, quos dura premit custodia matrum. Et hodie praedicant nautae in praesenti naufragii periculo derepente oboriri caniciem. |
| [A] | ΕΣΚΙΜΑΛΙΧΘΑΙ | 2287 |
| c604-607 605 610 615 |
Ἐσκιμαλίχθαι σε χρή. Hoc gestu contumeliam despectumque supremum significabant. Est enim Graecis ἐσκιμαλίσαι medium digitum ostendere con- tractis caeteris, ignominiae causa, aut strepitu digitorum significare contemp- tum. Vnde et apud Iuuenalem, quod alibi retulimus: Mandaret laqueum mediumque ostenderet vnguem. Suidas citat ex Aristophane senarium hunc•, [F] extat autem ἐν Εἰρήνῃ: Ὁ δὲ δρεπανουργὸς οὐχ ὁρᾷς ὡς ἤδεται, [A] Καὶ τὸν δορυξόον• οἷον ἐσκιμάλισεν; [F] id est An non vides, vt gestiat falcis faber 233 Medioque monstret vngue lancearium? [A] Quid autem proprie significet ἐσκιμαλίζειν, qui scire cupiet, malo e Suida• discat quam ex me. Elegantius magisque prouerbialiter ad fortunam, ad 234 eruditionem aut aliud quippiam, quod plane contemnitur, detorquebitur. |
| [A] | EXTREMA EXTREMORVM MALA | 2288 |
|
620 LB 803 625 |
Ἐσχάτων ἔσχατα κακὰ διαπέπρακται, id est Extrema extremorum mala acciderunt. In ipso schemate sita est prouerbii ratio, quemadmodum in initio• operis admonuimus. [G] Ad hanc formam pertinere videtur, quod apud Athenaeum libro xv. scripsit Hipponax, Κακῶν κακά, id est Malorum mala, pro summis malis. Item, quod quidam | Atticam Ἑλλάδος Ἑλλάδα, id est Graeciae Graeciam dixit, quasi dicas Graeciae florem. [A] Quod genus sunt et illa: Ἀγαθῶν ἀγαθίδες et Δεινότερα Δεινίου et Κύντερα Κύντωνος•. [B] Hunc sermonis typum Graeci videntur ab Hebraeis mutuo sumpsisse, qui vehementiam et ἐπίτασιν eiusdem dictionis congeminatione significant. Quod genus est illud apud Hieremiam: Ficus bonas bonas et ficus malas malas, cum valde bonas et valde malas velit intelligi•. |
| [A] | CVCVRRIT QVISPIAM, NE PLVVIA MADESCERET, ET IN FOVEAM• | 2289 | |
| 630 | PRAEFOCATVS EST |
|
|
Ἔτρεχέ τις, μὴ βρεχθείη, καὶ εἰς βόθρον ἀπεπνίγη, id est Cucurrit quispiam, ne conspergeretur aqua, et in fouea praefocatus est. Vbi quis leuius malum incautius fugiens in maximum incurrit. [B] Videtur e vulgo sumptum ab Apostolio, [C] cuiusmodi multa scientes praetermisimus. |
| 635 | [A] | HETEROGNATHVS ES | 2290 |
| c636-639 640 |
Ἑτερόγναθος εἶ, [B] id est Heterognathus• es. [A] In edacem dici consueuit, quod ob voracitatem alternatim vtraque mandibula cibum commanderet•. Nam hinc dictum ἑτερόγναθος, quod nunc in hanc, nunc in illam mandibulam cibum transferat. [H] Hesychius tamen interpretatur de duris ac male morigeris, translatum putans ab equis. |
| [A] | VRBANVS NIHIL AEQVI COGITAT | 2291 |
|
645 650 |
Οὐδὲν φρονεῖ δίκαιον ἀνὴρ• ἀστυκός, id est Vrbanus aequi nil boniue cogitat. Admonet rusticam• vitam innocentiorem esse, vt quae sola cum solis habeat commercia terris, contra qui degunt in vrbibus, propter contagia negociorum et hominum astutiores euadere, vnde• et astuti παρὰ τὸ ἄστυ• dicti putantur. Potest et huc accommodari paroemia, quod eximiae morum ciuilitati et vrbanae blandiloquentiae fere comes esse solet astutia. Contra qui moribus sunt subagrestibus, iis plerunque est fides• certior animusque syncerior. [H] 235 Versus est senarius, sed deprauatus. Et Terentianus Demea ait in astu aliud ex alio venire malum. |
| [A] | PATROCLO SORDIDIOR | 2292 |
| c653-656 655 |
Πατροκλέους φειδωλότερος, id est Patroclo parcior. In diuitem quidem, sed oppido quam sordidum ac parcum. Hic enim Patroclus, posteaquam ad summas opes euectus est aut, vt alii dicunt, ex quo natus est, nunquam est vsus 236 balneo, parsimoniae causa. Taxatur ab Aristophane in Pluto: Ἐκ Πατροκλέους ἔρχομαι•, id est Ex Patrocli venio domo•. Plutum enim squalidum dixerat et situs plenum. Prouerbii meminit etiam Eudemus. |
| [A] | OMNIS HERVS SERVO MONOSYLLABVS | 2293 |
| 660
665 LB 804 670 675 |
Πᾶς δεσπότης δούλῳ μονοσύλλαβον, id est Omnis herus seruo monosyllabum. Heris et potentibus breuissimo tantum verbulo est opus, vt vel annuant vel renuant, ναὶ ἢ οὔ. Sic volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas. Seruis autem et impotentioribus multis opus est verbis, vt exorent aut persuadeant. Effertur integre ad hunc modum: Πᾶς δεσπότης δούλῳ μονοσύλλα- βον, τὸ δὲ ἱκετεύειν μακρόν, id est Omnis dominus seruo monosyllabum•. At | supplicare longum•. [B] Annotatum est a doctis monosyllaba et dissyllaba nomina conueni- re seruis, cuiusmodi sunt Μῦς, quo nomine fuit seruus Epicuro•. [G] Caeterum Athenaeus libro v. citat Herodicum, qui contemptus gratia grammaticos ap- pellat μονοσυλλάβους: Γωνιοβόμβυκες, μονοσύλλαβοι, quod in angulis latitent bombicum more quodque de minutiis vocularum tractent. De Lysimacho dixit Demosthenes, ni fallor, regnum ipsius nihil differre a scena comica, quod impendio delectaretur ridicule dictis, eoque ab hoc omnes discedere dissylla- bos, hoc est histriones. Notauit enim Bithen et Parin, qui nihil apud illum non poterant, vt• Athenaeus libro xiiii. Rursus nomina magnatum faciunt polysylla- ba, qualia sunt Ariobarzanes et Nabuchodonosor et apud Plautum Polypyrgo- polinices et Megalodorus. |
| [A] | PENICISSARE | 2294 |
|
680 |
Πηνικίζειν μοι δοκεῖς perinde valet quasi dicas fucum facere, [H] quod idem dicitur φενακίζειν. [A] Nam πηνίκη Graecis comam non genuinam, sed apposititiam significat, quam quidam galericulum vocant. [H] Hinc πηνικίσμα- τα τέχναι doli. |
| [A] | CICADIS PLENI | 2295 |
| c684-689 685 690 695 |
Τεττίγων ἀνάμεστοι, id est Cicadis operti. In gloriosos ac stultos olim dicebatur aut obsoletis ac iam desitis vtentes. Antiquitus enim Atticis mos erat capillorum cincinnis aureas cicadas addere, [H] vnde et τεττιγοφόροι dicti sunt, [A] hoc indicio significantes αὐτόχθονας esse sese, id est indigenas, quemadmo- dum et cicadae non aliunde commigrant sicut• pleraque alia, sed inibi nascuntur, vbi viuunt. Aristophanes in Nebulis: Ἀρχαῖά γε καὶ δὴ πολιώδη καὶ τεττίγων ἀνάμεστα 237 Καὶ Κηκείδου καὶ Βουφονίων•, id est Prisca haec sane atque obsita canis necnon repleta cicadis Ac Cecide cum Buphoniis. Cecides peruetustus quispiam fuit dithyramborum scriptor, Buphonia item festum priscum et iam olim ob vetustatem desitum. [B] Quae sane omnia 238 prouerbiali schemate sunt dicta. |
| [A] | QVID DE PVSILLIS MAGNA PROOEMIA? | 2296 |
|
700 c700-702 705 LB 805 710 |
Τί μικρῶν πέρι μεγάλα φροιμιάζῃ;• id est Quid de minutis rebus magna texis prooemia? Vbi quis in re non magni momenti verbosa vtitur praelocutione. Nam Athenis interdicebat praeco dicturis in concione, ne vel praefatione vel affectibus vterentur, rem modo exponerent, ἄνευ προοιμίων καὶ παθῶν, [B] id est absque prooemiis et affectibus, [A] vt aliquot locis indicat Lucianus. Ad quod allusit etiam Terentius: Etiam prooemium inceptat. Et Horatius: Quorsum haec tam putida tendunt? [C] Leuiter huc alludens Aelius Spartianus in Aelio Vero Et quoniam, inquit, nimis pauca dicenda sunt nec debet prologus enormior esse quam fabula, de ipso iam loquar. [F] Plutarchus in Apophthegmatis Laconicis ad Cleomenem Cleombroti filium refert, qui, quum alter quis|piam vteretur oratione plus satis prolixa, Τί, inquit, μοι μικρῶν πέρι μεγάλα φροιμιάζῃ; Ὅσον γὰρ εἴη πρᾶγμα, τοσοῦτον καὶ ὁ λόγος, ᾧ χρῆσαι, id est Quid mihi de paruis magna facis prooemia? Nam quanta res fuerit, tanta sit et oratio, qua vteris. |
| [A] | TVNC CANENT CYGNI, CVM TACEBVNT GRACVLI | 2297 |
|
715 c719-721 720 |
Τότ᾿ ᾄσονται κύκνοι, ὅταν κολοιοὶ σιωπήσωσι, id est Tum canent cygni, cum tacuerint graculi. Hoc est: tum loquentur eruditi, cum garrulis non erit loquendi locus, aut inter garrulos et obstreperos non est eruditis dicendi locus•. [G] Vsurpauit adagium Gregorius Theologus•, opinor in Epistolis: Παῦσαι καταφλυαρῶν ἡμῶν τῆς σιωπῆς, ἤ σοι παροιμίαν ἐρῶ μάλιστα μὲν ἀληθῆ, μάλιστα δὲ σύντομον, ὅτι τότε ᾄσονται κύκνοι, ὅταν κολοιοὶ σιωπήσωσιν, id est Aut desine tuis nugis obstrepere nostro silentio, aut tibi referam prouerbium, vt verissimum, ita breuissimum: Tunc canent cygni, cum tacebunt graculi. Ita nunc loquuntur Cicero, Vergilius, Horatius, et tacent Pero, Philiscus•, Meuius, qui viuis illis obstrepebant, tanto loquaciores quanto indoctiores. |
| [A] | MALIS TER MALA | 2298 |
|
c724-730 725 730 735 740 |
Τοῖς κακοῖς τρὶς κακά, id est Malis ter mala, [B] hoc est [A] digna dignis eueniunt. Hanc paroemiam aiunt ab huiusmodi quadam fabula profectam. Narrant attagines aues, cum primum e Lydia in Aegyptum essent deportatae atque in syluas dimissae, coturnicis vocem aedidisse. Deinde euenit, vt desiccato Nili fluminis alueo pestilentia regionem Aegyptiorum infestaret magnamque hominum vim absumeret. Inter haec attagines vocem aedere coeperunt humanam et articulatam, aliquanto maiorem puerili, dicentes haec verba: Τοῖς κακοῖς τρὶς κακά, id est Malis ter mala. [C] Atque huius quidem fabulae autorem citat Athenaeus libro nono Socratem in opere De finibus, sic 239 efferens adagium: Τρὶς τοῖς κακούργοις κακά. [A] Circumfertur inter Graecas sententias et hic versus: Ἐσθλῷ γὰρ ἀνδρὶ ἐσθλὰ καὶ διδοῖ θεός, id est Viro bono bona largiuntur coelites. [B] Referuntur et hi• senarii ex poeta quopiam in commentariis De audiendis 240 poetis: Εἱμαρμένον γὰρ τῶν κακῶν βουλευμάτων Κακὰς ἀμοιβάς ἐστι καρποῦσθαι βροτοῖς, id est Consilia si quis destinarit improba, Huic necesse est praemium ferre improbum. |
| [A] | CANIS PECCATVM SVS DEPENDIT | 2299 |
|
745 |
Τὸ κυνὸς κακὸν ὗς ἀπέτισεν, id est Canis malum sus dependit. Quoties pro iis, quae peccauit alius, alius dat poenas. Ex quonam euentu natum sit, non liquet nec admodum refert. [B] Sapit enim vulgus. |
| [A] | INTERSECTA MVSICA | 2300 |
| c747-749 c749-751 750 |
Ἐκκέκοφθ᾿ ἡ μουσική, id est Interrupta est musica. Veteres in conuiuiis eruditis confabulationibus vti consueuerunt. Post cantores, histriones, saltationes induci coeptae. Vnde quidam moleste ferentes interrumpi sermones suos dicebant: Ἐκκέκοπται ἡ μουσική. Quae vox in prouerbium traducta est, quoties aliquis interueniens sermonem institutum interpellaret. [H] Simile quiddam memini legere apud Platonem, licet in praesentia locus non occurrat. |
| 2101-2200 2301-2400 |