| LB 1 | DES. ERASMI ROTERODAMI | 45 | |
| PROVERBIORVM CHILIAS PRIMA |
| [PROLEGOMENA] | |||
| [A] | I. QVID SIT PAROEMIA |
| 5
10 15 20 25 30 35 40 LB 2 45 | Paroemia
definitore Donato est accommodatum rebus temporibusque prouerbium. Diomedes autem finit hunc ad modum: Paroemia est prouerbii vulgaris vsurpatio, rebus temporibusque accommodata, cum aliud significatur quam dicitur. Apud Graecos scriptores variae feruntur finitiones. A nonnullis describitur• hoc pacto: Παροιμία ἐστὶ λόγος ὠφέλιμος ἐν τῷ βίῳ, ἐπικρύψει μετρίᾳ πολὺ τὸ χρήσιμον ἔχων ἐν ἑαυτῷ, id est Prouerbium est sermo ad vitae rationem conducibilis, moderat quadam obscuritate, multam in sese continens vtilitatem. Ab aliis hoc finitur modo: Παροιμία ἐστὶ λόγος ἐπικαλύπτων τὸ σαφὲς ἀσαφείᾳ, id est Prouerbium est sermo rem manifestam obscuritate tegens. Neque me clam est complureis alias et apud 46 Latinos et apud Graecos paroemiae finitiones extare, verum eas omneis hic referre non arbitratus sum operaepretium fore, cum quod in hoc opere praecipue propositum sit, breuitatem illam, quam a docente requirit Horatius, vbique quoad licebit sequi, tum quod eandem fere cantilenam canunt eodemque recidunt; maxime quod inter tam multas nulla reperitur, quae vim naturamque prouerbii sic complectatur, vt non aliquid vel redundet vel diminutum sit. Siquidem Donatus ac Diomedes, vt interim alia non excutiam, in omni paroemia requirere videntur inuolucrum aliquod, vt qui eam allegoriae speciem fecerint. Deinde γνωμικόν, id est sententiale quiddam expectant, cum addunt rebus temporibusque accommodatum. Graecorum item quotquot sunt finitiones, aut sententiam ad vitam instituendam conducibilem aut metaphorae tectorium admiscent, quaedam vtrunque cum altero coniungunt. Atqui per- multa reperies• apud ἀκινήτους, id est neutiquam violandae autoritatis scriptores, prouerbii nomine citata, quae nulla metaphora tegantur. Rursum non pauca, quae nihil omnino pertineant ad institutionem vitae et a sententiae ratione prorsus ἐκ διαμέτρου, quod aiunt, dissideant. Exempla pro multis duo suffecerint: Μηδὲν ἄγαν, id est Ne quid nimis, nemo non ponit inter adagia, nihil tamen habet integumenti, et Τίς ἂν• ἀπὸ θύρας ἁμάρτοι; hoc est Quis aberret a foribus? ab Aristotele paroemiae titulo refertur; at id non video quid conferat ad vitae rationem. Iam vero non omne prouerbium allegoria quapiam tegi vel ex Fabio liquet, cuius haec verba sunt libro Institutionum quinto: Cui confine est paroemias genus illud, quod est velut fabella breuior, videlicet palam indicat et alia paroemiarum esse genera, quae non sint allegoriae confmes. Quanquam haud inficias iuerim maximam adagiorum partem aliqua meta- phorae specie fucatam esse. Tum optimas fateor eas, quae pariter et translatio- nis pigmento delectent et sententiae prosint vtilitate. Verum multo aliud est commendare paroemiam et quaenam sit optima demonstrare, aliud quid ea sit in genere definire. Mihi, quod grammaticorum pace fiat, absoluta et ad nostrum hoc institutum accommodata paroemiae finitio tradi posse videtur ad hunc modum: Paroemia est | celebre dictum, scita quapiam nouitate insigne, vt dictum generis, celebre differentiae, scita quapiam nouitate insigne proprii vicem obtineat. Quandoquidem his tribus partibusperfectam constare definitionem dialecticorum consensus est. |
| II. QVID PAROEMIAE PROPRIVM ET QVATENVS |
50 55 60 65 70 75 80 85 LB 3 | Itaque peculiariter ad prouerbii• rationem pertinent duo: τὸ θρυλλούμενον καὶ καινότης, hoc est vti• celebratum sit vulgoque iactatum. Nam hinc etiam paroemiae Graecis vocabulum, videlicet ἀπὸ τοῦ οἴμου τὸ ὁδός, ὥσπερ τρίμμα καὶ παροδικόν, quod passim per ora hominum obambulet; et adagii Latinis, quasi dicas circumagium autore Varrone. Deinde scitum, vt• aliqua ceu nota discernatur a sermone communi. Neque enim protinus, quod populari ser- 47 mone tritum sit aut figura nouatum in hunc catalogum adlegimus, sed quod antiquitate pariter et eruditione commendetur: id enim scitum appellamus. Quibus ex rebus accedat nouitas adagiis mox ostendemus, nunc quot modis celebritas contingat paucis indicabimus. Veniunt igitur in vulgi sermonem vel ex oraculis numinum, quod genus illud: Οὔτε τρίτοι οὔτε τέταρτοι, id est Neque tertii neque quarti. Vel a sapientum dictis, quae quidem antiquitas oraculorum instar celebrauit, quale est illud: Δύσκολα τὰ καλά, hoc est Ardua quae pulchra. Vel e poeta quopiam maxime vetusto vt Homericum illud: Ῥεχθὲν δέ τε νήπιος ἔγνω, id est Rem factam• etiam stultus intelligit. Item illud Pindaricum: Ποτὶ κέντρον λακτιζέμεν, id est Contra stimulum calcitrare, et illud Sapphus: Μήτε μοι μέλι μήτε μέλισσα, id est Neque mel mihi neque apis. Siquidem dum 48 linguae adhuc incorruptae manerent, poetarum versus in conuiuiis• etiam canebantur. Vel e scena, hoc est tragicorum et comicorum actis fabulis, quod genus illud ex Euripide: Ἄνω ποταμῶν. Rursum illud ex Aristophane: Βάλλ᾽ ἐς κόρακας•. Praecipue vero comoedia mutuo quodam commercio et vsurpat pleraque iactata vulgo et gignit traditque vulgo iactanda. Nonnulla ducuntur ex fabularum argumentis vt Ἄπληστος πίθος, ex Danaidum fabula, Ἅιδου κυνῆ, Orci galea, ex fabula Persei. Quaedam trahuntur ex apologis, e quibus illud: At non videmus manticae quod in tergo est. Aliquot ex euentu nascuntur sicut hoc: Ἄλλα μὲν Λεύκων, ἄλλα δὲ Λεύκωνος ὄνος φέρει, id est Alia Leucon, alia Leuconis asinus portat. Ex historiis aliquot mutuo sumpta sunt, quorum est illud: Romanus sedendo vincit. Quaedam profecta sunt• ex apophthegmatis, hoc est scite breuiterque responsis sicut illud: Ὃς αὐτὸς αὐτὸν• οὐκ ἔχει, Σάμον θέλει, id est Qui semet ipse non habet, Samum petit. Sunt• quae ex verbo temere dicto sunt arrepta velut Οὐ φροντὶς Ἱπποκλείδῃ id est Non est curae Hippoclidi•. Denique mores, ingenium, seu gentis siue hominis alicuius siue etiam animantis, postremo rei quoque vis quaepiam insignis ac vulgo nota locum fecerunt adagio. Cuiusmodi sunt: Σύροι πρὸς Φοίνικας id est Syri contra Phoe|nices, Ἀκκίζειν pro eo, quod est Ficte recusare, quod accipere cupias, et Ἀλώπηξ οὐ δωροδοκεῖται, id est Vulpes non capitur muneribus, et Δὶς κράμβη θάνατος, Bis crambe mors, et Κληματὶς Αἰγυπτία, Clematis Aegyptia. |
| III. QVIBVS EX REBVS ACCEDIT NOVITAS PAROEMIAE |
| 90
95 100 105 110 115 120 |
Iam quod de nouitate diximus, id neutiquam simplex est. Nam hanc nonnun- quam ipsa res secum adfert vt Κροκοδείλου δάκρυα, Crocodili lachrymae. Non- nunquam eam figura conciliat, cum per omneis ferme schematum species adagium varietur, quas singillatim persequi non est necesse. Eas duntaxat attingam, quas frequentissime recipit. Metaphora pene semper adest. Multas autem parteis ea complectitur. Allegoria non minus crebra, quanquam et haec quibusdam metaphorae species est•. Exemplum prioris Res omnis in vado est, posterioris Λύκος ἔχανεν, Lupus hiat. Nec infrequens hyperbole velut Γυμνό- τερος λεβηρίδος, id est Nudior exuuio serpentis. Nonnunquam vsque ad aenigma peruenit, quod autore Quintiliano nihil aliud est quam obscurior allegoria, quod genus Πλέον ἥμισυ• παντός, id est Dimidium plus toto. Nonnunquam allusio venerem adiungit paroemiae veluti Βάλλ᾽ οὕτως, id est Sic ferito, et Σύν τε• δύ᾽ ἐρχομένω, id est Duobus simul euntibus, et Ὅττι σοὶ ἐν μεγάροισι κακῶν τ᾽ ἀγαθῶν τε τέτυκται, id est 49 Aedibus in propriis quae rectaue prauaue fiant. Aliquoties αὐτὴ διάλεκτος• καὶ ἰδίωμα, id est verbi proprietas, prouerbii simula- crum addit vt Ὠγυγιον κακόν, id est Ingens malum. Fit interdum, vt ipsum 50 ἀμφίβολον, hoc est ambiguitas, decus apponat prouerbio. Cuius generis est Βοῦς ἐπὶ γλώσσῃ, id est Bos in lingua, et Ὅσα Μῦς ἐν Πίσσῃ, id est Quaecunque Mus in Pisa. Siquidem bos et animal significat et nomisma. Mus item animantis est nomen et idem athletae cuiusdam vocabulum. Et Pisa nomen vrbis accessione literulae auctum picem significat, πίσσα. Nonnunquam ipsa eloquendi nouitas paroemiam efficit vt Ἐν οἴνῳ ἀλήθεια, id est In vino veritas. Nam si dicas ebrios vera loqui, non videbitur adagium. Item si dicas: 'Sine cibo et potu languet libido', non habebit adagii faciem, contra: Sine Cerere et Baccho friget Venus, nemo non agnoscit adagii speciem. Quanquam haec ipsa nouitas, vt omnis alia, proficiscitur a figura. Decorat interim et antiquitas vt Ἐγγύα, πάρα δ᾽ ἄτη, Sponde•, sed praesto est iactura. Denique in paroemiis omneis τοῦ γελοίου, id est ridiculi, formas inuenies. Sed haec minutim persequi molestae cuiusdam diligentiae fore• videatur. Tametsi de figuris prouerbialibus paulo post aliquanto copiosius dicturi sumus. |
| IV. QVOMODO PAROEMIA DIFFERAT AB IIS, QVAE VIDENTVR ILLI CONFINIA |
|
125 130 135 LB 4 140 145 150 155 160 165 170 175 |
Sunt autem quaedam affinia paroemiis, puta γνῶμαι, quas nostri sententias appellant; ad haec αἶνοι, qui a nostris apologi vocantur. Tum ἀποφθέγματα, quae Latine breuiter ac scite dicta vertere licebit. Praeterea σκώμματα, id est salse dicta•. Denique quicquid allegoriam aut aliam quampiam figuram prouerbialem ceu personam prae se gerit. Ea tametsi difficile non sit ab adagiorum genere secernere, si quis ad finitionem tanquam ad gnomonem et regulam vnumquodque norit applicare, tamen quo faciam satis etiam imperitioribus, haud grauabor rudius et pinguiore, quod aiunt, Minerua rem explicare, vt plane constet, quid in hoc opere sim sequutus. Primum inter sententiam et paroemiam eiusmodi ratio est, vt vtraque cum altera coniungi, vtraque rursus ab altera queat seiungi non aliter• quam album ab homine. Vt enim non statim album quod homo, neque protinus homo quod album, nihil tamen vetat id album esse, quod sit homo. Ita non raro fit, vt sententia paroemiam complectatur; at non statim quod paroemia fuerit, idem erit et sententia, neque contra velut Auaro tam deest quod habet, quam quod non habet, et Pascitur in viuis liuor, post fata quiescit, non vt sententiae sunt, ita sunt et adagia. E diuerso | Ego in portu nauigo, vt est prouerbium, ita sententia non est. Rursum Μὴ παιδὶ τὴν μάχαιραν, id est Ne puero gladium, pariter et paroemiae sententiaeque rationem complectitur, denique et allegoriae. Neque defuere tamen, potissimum apud Graecos, qui grauati non sunt operam in hoc genere sumere γνωμολογίαν, id est sententiarum collectionem, conscribentes, inter quos praecipuus Ioannes• Stobaeus; quorum ego certe laborem probarim libentius quam aemulari velim. Sed ad reliqua: αἶνον Aphthonius in Progymnasmatis simpliciter μῦθον, id est 51 fabulam, vocat. Huic sunt, vt ait, varia ex inuentoribus cognomina: Συβαρίτης, Κίλίξ, Κύπριος, Αἰσώπειος. Quintilianus αἶνον ait a Graecis appellatum λόγον μυθικὸν• αἰσωποποίητον, a Latinorum nonnullis apologationem non, 52 satis in vsum recepto nomine. Neque negat αἶνον paroemiae confinem esse, verum ita distingui vt αἶνος totus sit apologus, paroemia veluti fabella breuior. Exempli loco posuit: Non nostrum onus, bos• clitellas. Ad hunc quidem modum vsurpauit Hesiodus: Νῦν δ᾽ αἶνον βασιλεῦσ᾽ ἐρέω, νοέουσι καὶ αὐτοῖς. Ὧδ᾽ ἴρηξ προσέειπεν ἀηδόνα ποικιλόδειρον, id est Aenon principibus referam, norint licet ipsi. Vocalem accipiter sic affatus philomenam est. Vtitur eundem ad modum et Archilochus et Callimachus. Etiamsi Theocritus ἐν Κυνίσκαις, αἶνον pro paroemia videtur vsurpasse: Αἶνός θην λέγεταί τις 'ἔβα καὶ ταῦρος ἀν᾽ ὕλαν'. Iam vero apophthegmata non alio discrimine dissident a paroemiis quam sententiae. Quemadmodum enim illud: Ὃς αὐτὸς• αὑτὸν οὐκ ἔχει, Σάμον θέλει, simul et adagium est et apophthegma, ita illud Simonidis ad quendam in conuiuio tacentem: Εἰ μὲν ἠλίθιος εἶ σοφὸν πρᾶγμα ποιεῖς, εἰ δὲ σοφός, ἠλίθιον, [B] id est Si quidem stultus es, sapientem rem facis, si vero sapiens, stultam, [A] item illud: Decet Caesaris vxorem non solum crimine, verumetiam criminis suspicione vacare, apophthegma quidem est, at non item paroemia. Item Soles duabus sedere sellis simul et prouerbium et λοιδόριον• est; contra Mater nunquam, pater persaepe, item illud Turonii: Ad molas sunt σκῶμμα quidem est, at non item adagium. Quanquam sunt in hoc genere quaedam adeo commode dicta, vt facile possint in adagiorum ordinem ascisci velut illud: Μέχρι βωμῶν φίλος εἰμί, id est Vsque ad aras sum amicus. Adest enim simul et breuitas et sententia et figura. Haec paulo verbosius inculcauimus, ne quid a nobis in hoc expectetur opere, nisi quod sub paroemiae cadit appellationem, neue quis per negligentiam praeteritum existimet, quod prudentes consultoque tanquam ab argumento alienum praetermisimus. |
| V. COMMENDATIO PROVERBIORVM A DIGNITATE |
|
180 185 c189-191 190 LB 5 195 c198-202 200 205 210 215 220 225 230 235 240 245 250 255 260 265 | Porro autem ne quis hanc doctrinae partem tanquam nimium humilem et impendio facilem peneque puerilem fastidiat atque aspernetur, paucis exponam, quantum haec, sicuti videntur minutula, apud antiquos illos obtinuerint dignitatis; deinde quantum adferant commoditatis, si quis in loco• sciteque vtatur; postremo non vsqueadeo cuiuslibet esse recte prouerbiis vti. Principio cognitionem adagiorum non in postremis habitam apud summos viros, vel illud sat argumenti puto, quod primi nominis autores non indigna duxerint, de quibus diligenter voluminibus aliquot conscriberent. Quorum primus est Aristoteles, nimirum tantus philosophus, vt vnus hic pro multis suffecerit. Reliquit is teste Laertio de paroemiis volumen vnum. Chrysippus item ad Zenodotum duos de prouerbiis libros conscripsit. Scripsit eadem de 54 re Cleanthes. Quorum virorum si labores• extarent, nobis non fuisset necesse tanto sudore quaedam ex minutis istis scriptoribus, et iisdem vt indiligentibus, ita deprauatissimis etiam, expiscari. Reperiuntur nonnulla prouerbiorum collectanea Plutarchi nomine, sed paucula eaque ferme nuda. Inter paroemiogra- phos | subinde citatur tum ab aliis tum ab Athenaeo in Dipnologia, Clearchus Solensis, [C] Aristotelis auditor, et Aristides, [A] deinde Zenodotus, qui Didymi Tarrhaeique• paroemias in compendium redegit. [B] Citantur et Theophrasti prouerbia• in commentariolis Demosthenis. [A] Vnde liquet et illos hisce• de rebus commentarios reliquisse. Neque me fugit id operis Zenobii nomine circumferri. Verum quoniam inuenio quaedam apud Aristophanis interpretem Zenodoti eius, qui Didymum ac Tarrhaeum in compen- 56 dium redegerit, nomine relata, quae ad verbum in huius commentariis leguntur, velim mihi citra fraudem esse, quod is quocunque fuerit nomine (quid enim refert?) in hoc opere Zenodoti titulo adducetur. Hic praeter alios Milonem• quendam paroemiographum allegat. Citatur et Daemon quispiam [C] cum ab aliis compluribus tum ab eo qui dictiones aliquot ex orationibus• Demosthenis est interpretatus, [B] qui multos [C] de prouerbiis [B] libros videtur composuisse. Nam citatur liber xl. [A] Extant et Diogeniani collecta- nea. [C] Hesychii praefatio testatur ab ipso copiosius explicata prouerbia, quae nudius recensuisset Diogenianus, etiam si opus ipsum pugnat cum suo prologo, cum is• nomenclaturam autorum profiteatur et prouerbiorum argu- menta, hic ita nudus sit, vt nihil• esse possit magis. Vnde in coniecturam adducor opus hoc copiosius ab autore descriptum post ab alio quopiam in compendium contractum. [A] Suidas, qui et ipse in hoc numero ponendus est, Theaetetum• quendam adducit, qui de prouerbiis conscripserit. Sed quid ego hos, cum sapientes illi Hebraei non dubitarint hoc titulo libros aliquot aedere et arcani numinis adoranda mysteria paroemiis includere, in quibus eruendis tot tantorum theologorum ingenia desudarunt hodieque desudant? Nec illud argumentum leue, quod inter bonos autores, vt quisque fuit eruditissimus eloquentissimusque, ita quamplurimum adagiorum suis libris aspersit. Et vt a Graecis exordiar, quid magno illo Platone (ne dicam diuino) παροιμιωδέστερον, vt sic dixerim? Aristoteles, serius alioqui philosophus, haudquaquam• grauatur suis illis disputationibus paroemias crebras ceu gemmulas 58 intertexere. Quem quidem sicut in caeteris, ita hac quoque in parte Theophrastus est aemulatus. Plutarchus grauis sanctusque ac pene tetricus autor, quam multis vndique scatet adagiis? Quem nec• piguit inter problemata quasdam paroemias et proponere et excutere idque Aristotelis exemplo. Iam vt ad Latinos veniam omissis vtroque in genere grammaticis ac poetis, nisi si quis in his M. Varronem existimat annumerandum, qui Menippeis illis suis prouerbiales indidit titulos, vt plane consentaneum sit illum argumenta fabularum non aliunde quam a prouerbiis sumpsisse mutuo. Romani principes non existimarunt inferius esse maiestate imperiali, vt magnis de rebus consulti prouerbio responderent, quod etiam nunc extat in Digestis: Οὔτε πάντα οὔτε πάντῃ οὔτε παρὰ πάντων•, id est Nec omnia nec passim nec ab omnibus. Denique quis ausit hoc genus fastidire, cum videat sacrorum vatum oracula quaedam prouerbiis constare? Quorum de numero est illud: Patres nostri comederunt vuam acerbam et dentes nostri obstupuerunt. Quis non etiam veneretur vt rem quampiam sacram et mysteriis accommodatam, cum vbique nobis imitandus Christus ipse peculiariter hoc sermonis genere delectatus fuisse videatur? Apud Graecos hoc adagium fertur: Ἐκ τοῦ καρποῦ τὸ δένδρον γινώσκω, id est E fructu arborem iudico. Apud Lucam item legitur: Οὐ γὰρ ἐστι δένδρον καλὸν ποιοῦν καρπὸν σαπρόν, οὐδὲ δένδρον σαπρὸν ποιοῦν καρπὸν καλόν, id est Non enim est arbor bona quae fructum faciat vitiosum, neque arbor vitiosa quae fructum faciat bonum. Apud Graecos Pittacus philosophus consultorem suum ad pueros turbine ludentes mittit, a quibus de ducenda vxore prouerbio doceatur audiatque τὴν κατὰ σαυτὸν ἔλα. Christus puerorum citat paroemiam sic in foro ludentium: Ηὐλήσαμεν• ὑμῖν καὶ οὐκ ὠρχήσασθε· ἐθρηνήσαμεν ὑμῖν καὶ οὐκ ἐκλαύσατε, id est Cecinimus vobis tibiis et non saltastis; cecinimus lugubre et non plora|stis. Cui simillimum est illud Theognidis, si sacra licet conferre profanis: Οὐδὲ γὰρ ὁ Ζεὺς Οὔθ᾽ ὕων πάντας ἁνδάνει οὐτ᾽ ἀπέχων, [B] id est Non etenim cunctis placeat vel Iupiter ipse, Seu mittens pluuiam• seu cohibens pluuiam. [A] Quodsi quem mouet antiquitatis autoritas, nullum doctrinae genus antiquius fuisse videtur quam paroemiarum. In his ceu symbolis tota ferme priscorum philosophia continebatur. Quid aliud veterum illorum sapientum oracula quam prouerbia? Quibus tantum honoris habitum est olim, vt non ab homine profecta, sed coelitus delapsa viderentur. E coelo, inquit Iuuenalis, 60 descendit• Γνῶθι σεαυτόν, [B] id est Nosce teipsum. [A] Proinde pro foribus templorum veluti digna diis inscribebantur passimque columnis ac marmori- bus inscalpta visebantur tanquam immortali digna memoria. Quodsi minutula quaepiam res videtur adagium, meminerimus ista non mole, sed precio aestimari oportere. Quis enim sanus non pluris faciat gemmulas quamuis• perpusillas quam saxa quaedam ingentia? Et vt autore Plinio in minutissimis animantibus, velut araneolo culiceque•, maius est naturae miraculum quam in elephanto, siquis modo propius contempletur, itidem in re literaria nonnunquam plurimum habent ingenii, quae minima sunt. |
| VI. AD QVOT RES VTILIS PAROEMIARVM COGNITIO |
|
270 275 280 285 290 295 300 LB 7 305 310 315 | Reliquum est, vt paucis ostendamus non minus vtilitatis inesse prouerbiis quam olim adfuerit dignitatis. Conducit autem paroemiarum cognitio cum ad alia permulta tum potissimum ad quatuor: ad philosophiam, ad persuaden- dum, ad decus et gratiam orationis, ad intelligendos optimos quosque autores. Principio, ne cui mirum videatur quod prouerbia dixerim ad philosophiae scientiam pertinere, Aristoteles apud Synesium existimat nihil aliud esse paroemias quam reliquias priscae illius philosophiae maximis rerum humana- rum cladibus extinctae. Easque seruatas esse partim ob compendium breuita- temque partim ob festiuitatem ac leporem, ideoque non segniter nec oscitan- ter, sed pressius ac penitius• inspiciendas. Subesse enim velut igniculos quosdam vetustae sapientiae, quae in peruestiganda veritate multo fuerit perspicacior quam posteriores philosophi fuerint. Plutarchus item in commen- tario, cui titulum fecit Quo pacto sint audiendi poetae, veterum adagia simillima putat sacrorum mysteriis, in quibus maximae quaepiam res ac diuinae minutulis et in speciem pene ridiculis ceremoniis significari solent. His enim tam breuibus dictis per inuolucrum quoddam eadem innui, quae philosophiae principes tot voluminibus tradiderunt. Neque enim aliud sibi velle paroemiam illam Hesiodiam Πλέον ἥμισυ• παντός, quam quod Plato tum in Gorgia tum in libris politicis tam multis argumentis conatur ostendere: Βέλτιον εἶναι τὸ ἀδικεῖσθαι τοῦ ἀδικεῖν, id est Satius esse iniuriam admittere quam iniuriam inferre. Quod autem vnquam dogma proditum est a philosophis vel ad recte instituendam vitam salubrius vel Christianae religioni vicinius? At rem tantam videlicet tantillum prouerbiolum complectitur Πλέον ἥμισυ• παντός, id est Dimidium plus toto. Nam qui totum aufert, is alterum fraudat, vt cui nihil reliqui faciat. Contra, qui dimidium duntaxat accipit, is aliqua parte fraudatus videtur. Praestat autem fraudari quam fraudare. Praeterea si quis Pythagoricum illud Κοινὰ τὰ τῶν φίλων, [B] id est Communes res amicorum, [A] diligentius penitiusque discutiat, nimirum inueniet in tam breui dicto felicita- tis humanae summam esse comprehensam. Quid enim aliud agit• Plato tot voluminibus quam vt communitatem persuadeat et huius autorem amicitiam? 61 Quae si mortalibus persuaderi queat, ilico facessant e medio bellum; inuidia, fraus, breuiter vniuersum malorum agmen semel• e vita demigret. Quid aliud egit princeps nostrae religionis Christus? Nimirum vnicum duntaxat praecep- tum mundo tradidit charitatis admonens ab ea vna summam et legum et prophetarum pendere. Aut quid aliud hor|tatur charitas quam vt omnium omnia sint communia? Videlicet, vt amicitia coagmentati cum Christo glutino nimirum eodem, quo ille cum Patre cohaeret, absolutissimam illam commu- nionem quoad licet imitantes, per quam ille et Pater idem sunt, nos item idem cum illo simus et, vt ait Paulus, vnus spiritus et vna caro cum Deo efficiamur, iamque amicitiae iure omnia illi nobiscum, omnia nobis cum illo sint communia. Deinde paribus amicitiae vinculis alii cum aliis inter nos copulati velut eiusdem capitis membra, tanquam idem et vnum corpus eodem anime- mur spiritu, iisdem doleamus, iisdem gaudeamus. Id quod etiam mysticus ille 62 panis e pluribus• granis in eandem coactus farinam et vini potus e multis racemis in eundem liquorem confusus admonet. Postremo, vt cum summa rerum creatarum sit in Deo, Deus vicissim in omnibus, omnium vniuersitas velut in vnum redigatur. Vides quantum philosophiae vel theologiae magis oceanum nobis paroemia tantilla aperuit. |
| VII. AD PERSVADENDVM CONDVCERE PROVERBIA |
|
320 325 330 335 340 345 350 355 LB 8 c359-362 360 365 370 | Quod si cui satis non sit ipsum sapere, verumetiam aliis persuadere cupiat, quam non inutilis sit haec prouerbiorum supellex vel Aristoteles ipse satis declarat, qui non semel in Rhetorices praeceptis paroemias inter testimonia connumerat, Quemadmodum inquiens, si quis suadere velit, ne cum homine sene copulet aliquis necessitudinem, vtetur huius prouerbii testimonio: Μήποτ᾽ εὖ ἔρδειν γέροντα, [B] id est Ne vnquam benefacias seni. [A] Rursum si quis persuadere studeat, vt liberos item interficiat qui parentem occiderit, huic vsui futurum est hoc prouerbium: Νήπιος ὃς πατέρα κτείνας παῖδας καταλείποι, [B] id est Stultus qui natos occiso patre• relinquat. [A] Quantum autem adferant ad persuadendi facultatem momenti testimonia, cui non cognitum est? Neque mediocriter conducunt sententiae. At inter haec quoque idem prouerbia collocat. Quintilianus item in Institutionum libris compluribus locis prouerbiorum mentionem facit tanquam non vna ratione ad bene dicendum conducentium. Nam quinto libro paroemias exemplis adiungit vt parem cum illis vim obtinentes, quorum est vel praecipua. Rursum easdem eodem in libro in argumentorum genere collocat, quas Graece• κρίσεις appellant; quorum et frequentissimus vsus et ad persuadendum mouendumque non mediocris vtilitas. Quin magis• ipsa Fabii verba libet adscribere: Ne haec quidem, inquit, vulgo dicta et recepta persuasione populari sine vsu fuerint testimonia. Sunt enim quodammodo vel potentiora etiam, quod non causis accommodata, sed liberis odio et gratia mentibus ideo tantum dicta factaque, quia aut honestissima aut verissima videbantur. Pauloque inferius: Ea quoque quae vulgo recepta sunt hoc ipso, quod incertum autorem habent, velut omnium fiunt. Quale est, Vbi amici, ibi opes, et Conscientia mille testes, et apud Ciceronem, Pares cum paribus (vt est in veteri• prouerbio) facillime congregantur. Neque enim durassent haec in aeternum, nisi vera omnibus viderentur. Hactenus Fabii verba retulimus. Idem autem paulopost deorum oracula paroemiis subnectit velut his affinia cognataque. Iam quid M. Tullius? Nonne in actione pro L. Flacco prouerbio fidem testibus abrogat? Id est huiusmodi: Ἐν Καρὶ τὸν κίνδυνον, id est ln Care periculum. An non in eadem totius gentis Graecorum in ferendis testimoniis fidem eleuauit [B] hoc prouerbio? [A] Da mihi testimonium mutuum. Quid quod ipsi etiam philosophi passim suas rationes prouerbiis fulciunt? Quo minus mirandum, si frequenter 63 historiographi narrationis fidem ex adagio quopiam petunt. Adeo quod in literis intercidit, quod titulis, quod colossis, quod marmoribus seruari non potuit, prouerbio seruatur incolume, vt et hanc obiter adagiorum laudem indicem. Denique non grauatur diuus Hieronymus Euangelicam sententiam adagii vulgati testimonio confirmare: Diues aut iniquus aut iniqui haeres. Ne Paulus quidem ipse dedignatur locis aliquot | prouerbiorum vti testimoniis neque iniuria. Etenim si τὸ πιθανόν, id est probabilitas, ad persuadendum vel primas obtinet partes, quid, quaeso, probabilius quam quod nemo non dicit? Quid 64 verisimilius• quam id, quod tot aetatum, tot nationum consensus et velut idem suffragium comprobauit? Inest nimirum, inest in his paroemiis natiua quae- dam et genuina vis veritatis. Alioquin qui fieri potuit, vt eandem plerunque sententiam in centum dimanasse• populos, in centum videamus transfusam linguas, quae ne tot quidem seculis•, quibus nec pyramides obstiterunt, vel interierit vel consenuerit? Vt merito dictum illud videatur veritate nihil esse robustius. Deinde fit, nescio quo pacto, vt sententia prouerbio quasi vibrata feriat acrius auditoris animum et aculeos quosdam cogitationum relinquat infixos. Nam longe minus tanget animum, si dixeris• 'Caduca et breuis est hominis vita', quam si prouerbium cites Homo bulla. Postremo quod de risu scribit Fabius maximas difficultates causarum, quae nullis argumentis dissolui queant, ioco eludi, id vel maxime praestat paroemia. |
| VIII. AD ORNATVM CONDVCERE PAROEMIAM |
|
375 380 c381-385 385 | Porro quantum vel dignitatis vel veneris adiungat orationi tempestiuus prouerbiorum vsus, non arbitror pluribus explicandum. Primum enim quis non videt quantum maiestatis vel ex ipsa antiquitate concilient orationi? Tum si quod schema, quod amplitudinem ac sublimitatem apponat sermoni, rursum si quod ad gratiam dictionis facit, denique si qua ratio festiuitatis, cum paroemia plerunque per omnes figurarum species, per omneis facetiarum formas varietur, nimirum, quicquid illa solent adferre, conferet ac genuinam quandam peculiaremque gratiam de suo insuper adiunget. Proinde si scite et in loco intertexantur adagia, futurum est, vt sermo totus et antiquitatis ceu stellulis quibusdam luceat et figurarum arrideat coloribus et sententiarum niteat gemmulis et festiuitatis cupediis blandiatur, denique nouitate excitet, breuitate delectet, [C] autoritate persuadeat. |
| [A] | IX. AD INTELLIGENDOS AVTORES CONDVCERE PAROEMIAM |
|
390 395 400 405 LB 9 411 | Iam vt non sit alius paroemiarum vsus, certe ad intelligendos optimos quosque, hoc est vetustissimos autores, non vtiles modo sunt, verumetiam necessariae. In quibus cum pleraque sunt deprauata, tum hae vel deprauatis- simae sunt, propterea quod fere aenigmaticum quiddam habent, vt etiam a mediocriter eruditis non intelligantur; tum quod plerunque velut ex abrupto interseruntur nonnunquam etiam mutilatim vt Ἄνω ποταμῶν, [B] id est Sursum fluminum; [A] aliquoties vnico verbo notantur vt apud Ciceronem in Epistolis ad Atticum: Subueni, quaeso, dum est ἀρχή, [B] id est principium. [A] Indicat autem illud prouerbium: Ἀρχὴν ἰᾶσθαι, πολὺ λώϊον ἠὲ τελευτήν, [B] id est Principio praestat quam fini adhibere medelam•. [A] Haec itaque multum offundunt• tenebrarum, si ignorentur. At rursum 65 lucis plurimum adferunt, si fuerint intellecta. Hinc illae tum Graecorum tum Latinorum codicum prodigiosae deprauationes, hinc foedi interpretum lapsus Graeca Latine vertentium, hinc quorundam etiam eruditorum in enarrandis autoribus ridicula somnia meraque deliramenta. Quorum equidem hoc loco nonnulla referrem, nisi placabilius iudicarem meoque accommoda- tius instituto, vt nostris perlectis commentariis sua cuique cogitatio suggerat, quantopere magni nominis scriptores quibusdam in locis delirarint. Denique fit nonnunquam, vt scriptor tacite ad prouerbium alludat; quod si nos fugerit, etiam si videbitur intellecta sententia, tamen magna voluptatis pars aberit ignorata paroemia. Quod genus est Horatianum illud: Equus vt me portet, alat rex. Et apud Vergilium: Fatis nunquam concessa• moueri / apparet Camarina procul. | [B] Subest enim in illo prouerbium: Ἵππος με φέρει, βασιλεύς με τρέφει, in hoc: Μὴ κινεῖν τὴν Καμάριναν. |
| [A] | X. COMMENDATIO A DIFFICVLTATE |
|
415 420 | Quod si iuxta prouerbium Δύσκολα τὰ καλά eaque vulgo ceu vilia fastidiuntur quaecunque facilia videntur, (vt de me interim nihil dicam quantis sudoribus opus hoc mihi constiterit) ne quisquam arbitretur vsqueadeo procliue vel intelligere vel sermoni paroemiam intexere. Siquidem vt non mediocris est artificii gemmulam scite includere anulo et aurum purpurae intertexere, ita non est, mihi crede, cuiusuis paroemiam apte decenterque orationi inserere. Quodque Fabius scribit de risu nihil affectari periculosius, idem de prouerbio non iniuria dixeris. Etenim in huiusmodi, quemadmodum et in musica, nisi 66 summum praestes artificem, ridiculus sis; et aut laudem eximiam aut risum auferas oportet. |
| XI. QVATENVS VTENDVM ADAGIIS |
|
425 430 c433-439 435 440 |
Proinde quatenus quibusque modis vti conueniat adagiis, indicabimus. Ac primo loco meminisse oportebit, vt quod eleganter Aristoteles in commenta- riis Rhetorices admonuit de adhibendis epithetis, id nos in vsurpandis adagiis obseruemus, nempe vt illis vtamur non tanquam cibis, sed veluti condimentis, id est non ad satietatem, sed ad gratiam. Praeterea ne quouis inseramus loco: quemadmodum enim ridiculum sit, si quibusdam locis gemmam alligaris, itidem absurdum, si non suo loco adhibueris adagium. Quod vero Fabius libro Institutionum octauo de sententiis vsurpandis praecepit, id totidem ferme verbis de paroemiis praecipi queat. Primum ne, quemadmodum dictum est, nimis crebriter vtamur. Densitas enim earum obstat inuicem, quominus eluceant, quemadmodum nec pictura, in qua nihil circumlitum est, eminet. Ideoque artifices etiam cum plura in vnam tabulam opera conferunt, spatiis distinguunt, ne vmbrae in corpora cadant. Subsistit enim omnis paroemia, ideoque post eam vtique aliud est initium. Vnde soluta fere oratio est et e singulis non membris, sed frustis collata, structura caret. Porro vt adfert lumen clauus purpurae in loco• insertus, ita certe neminem deceat intertexta pluribus notis vestis. Accedit hoc quoque incommodi, quod crebras captanti paroemias, nonnullas necesse est admiscere vel frigidas vel coactas. Non enim potest esse delectus, vbi de numero laboratur. Postremo gratiam amittit quicquid aut immodicum est• aut intempestiuum. In epistolis tamen familiaribus licebit paulo liberius hoc genere ludere; in oratione seria, sicuti parcius, ita etiam accuratius adhibendae. |
| 445 | XII. VARIVS PROVERBIORVM VSVS |
|
450 455 460 LB 10 465 470 475 480 |
Hoc in loco non ab re futurum arbitror, si paucis velut indicaro, quibus rationibus variari queat paroemiarum vsus, vt possis idem adagium alia atque alia forma producere. Principio nihil vetat interdum, quominus idem dictum ad complureis sensus accommodes, vt illud Τετριμμένος πίθος, id est Pertusum dolium, vel ad obliuiosum vel ad profusum vel ad auarum vel ad futilem [C] vel ad• ingratum [A] traduci potest. Effluit enim, quicquid infuderis in animum immemoris. Apud prodigum nihil durat. Auari cupiditas nunquam expletur. Futilis et garrulus nihil continet. [C] Perit quicquid contuleris in hominem ingratum. [A] Nonnunquam per ironiam ad contrarias etiam sententias deflectitur; quod genus, si de mendacissimo quopiam loquens dicas: Ἄκουε τὰ ἐκ τρίποδος, [B] id est Audi e tripode dicta. [A] Fit interim, vt vnius voculae commutatione diuersis conueniat vt Ἐχθρῶν ἄδωρα δῶρα, [B] id est Hostium munera non munera, [A] et πενήτων ἄδωρα δῶρα, κολάκῶν ἄδωρα δῶρα, ποιητῶν ἄδωρα δῶρα, [C] vt idem adagium ad hostes, ad pauperes, ad 67 assentatores, ad poetas deflectatur. Nam hostium munera perniciem adferre creduntur. Et si quid donant pauperes aut adulatores aut poetae, captationes sunt verius quam munera. [A] Breuiter ad omnia in quae quocunque modo haec similitudo competit, accommodes licebit. Illa ratio ferme communis omni|bus, quoties a persona ad rem aut contra fit deflexio. Ad personam hoc pacto: Prouerbium est Μηδ᾽ Ἡρακλῆς πρὸς δύο, [B] id est Ne Hercules quidem aduersus duos, [A] 'ego vero Thersites magis quam Hercules, qui possim• vtrique respondere?'. Ad rem torquebitur hoc modo: Trouerbio dictum est Μηδ᾽ Ἡρακλῆς πρὸς δύο, ego qui possim• pariter et morbo et inopiae tolerandae par esse?' Variatur et inuersione prouerbium, vt dictum est: 'Μηδ᾽ Ἡρακλῆς πρὸς δύο, et tu vnus contra duos Hercules audes congredi?'. Item hoc pacto: 'Contra tritum Graecis prouerbium, expectatis carbonibus thesaurum reperi', et: 'Commu- tauimus non χρύσεα χαλκείων, [B] id est aurea aereis, [A] 'sed plane χάλκεα χρυσείων', [B] id est aerea aureis. [A] Praeterea nonnunquam explicatur adagium et confertur, nonnunquam simplex allegoria refertur. Aliquoties etiam mutilum proponitur, vt si quo respondente quod nihil ad rem pertineat, dicas: Ἄμας ἀπῄτουν, [B] id est Falces postulabam•. [A] Et apud Ciceronem: Τὰ 68 μὲν διδόμενα, [B] id est Quae dantur. [A] Interim satis est vnico verbo allusisse vt apud Aristotelem omnes eiusmodi inter ipsos κεραμεῖς, [B] id est figuli. [A] Sunt et aliae variandi rationes; verum eas, si quis exactius persequi cupiet, e nostris commentariis, quos de duplici copia conscripsimus, petat licebit. |
| XIII. DE FIGVRIS PROVERBIALIBVS |
|
485 490 495 500 505 c508-511 510 515 LB 11 520 525 530 535 540 545 550 555 c556-560 560 565 570 575 c577-580 LB 12 580 585 590 |
Reliquum est vt ad paroemiarum catalogum accingamur, sed si prius figuras aliquot prouerbiales ostenderimus. Quaedam enim dicta sunt specie non magnopere prouerbiali, quaedam autem παροιμιώδη•, id est prouerbiali figura, vt facile possint in paroemiarum ordinem cooptari. Igitur in totum prouerbio- rum generi confinis est omnis sententia, praeterea metaphora, peculiariter allegoria, et in his praecipue quae sumuntur a rebus insignibus et vulgo celebratis vt a nauigatione, a bello. Quod genus sunt illa: secundis nauigare ventis, naufragium facere, vertere vela, tenere clauum et exhaurire sentinam et tradere ventis vela, contrahere vela. Item illa: bellicum canere et vorsis gladiis pugnare, receptui canere, cominus atque eminus pugnare, conferre pedem, conserere manus atque id genus alia sexcenta, quae si paulo longius traducantur, abeunt in paroemiae formam. Item quae ducuntur a rebus notis ac vehementer quotidiano sensui familiari- bus, vt quoties corporis gestus ad animi rem transferuntur. Cuiusmodi sunt premere pollicem pro fauere, corrugare frontem pro moleste ferre, ringi pro indignari, exporrigere frontem pro hilarescere. Praeterea quae trahuntur a sensibus corporis velut olfacere pro resciscere, degustare pro experiri. Prouerbii fere faciem habent, quoties quae sunt artibus peculiaria vocabula, alio detorquentur vt δὶς διὰ πασῶν, [B] id est bis per omnia [A] a musicis, ἐκ διαμέτρου, [B] id est ex dimetiente• [A] a mathematicis item sesquipedalia verba, incudi reddere a fabris aerariis, ad amussim a fabris lapidariis, nullam lineam duxi a pictoribus, extremum actum adiungere a scenis. Interdum citra figuram tacita allusio prouerbiale quiddam adfert. Ea tum erit optima, quoties ad autorem aut rem spectat magnopere celebrem nullique incognitam, qualis est apud Graecos Homerus, apud Latinos Vergilius. Quod genus est illud apud Plutarchum: Ἐπεὶ μάρτυρες γε τῷ Πλάτωνι πολλοί τ᾽ ἀγαθοί τε πάρεισιν, [B] id est Quandoquidem testes sane Platoni multique bonique adsunt. [A] Allusum est enim ad morem sacrorum, in quibus sacerdos dicere consueuit: Τίς τῇδε; [B] id est Quis hic? [A] Deinde qui aderant, respondebant: Πολλοί τ᾽ ἀγαθοί τε πάρεισιν, [B] id est Multique bonique adsunt. [A] Item illud• apud Ciceronem ad Atticum: Σύν τε δύ᾽ ἐρχομένω, [B] id est Simul duobus euntibus, [A] et apud Lucianum: Ἰατρῶν παῖδες, [B] id est Medicorum filii, [A] pro medicis ipsis. Accedunt ad prouerbii speciem et illa bucolico carmini familiaria, ἀδύνατα, ἀναγκαῖα, ἄτοπα, ὅμοια, ἐναντία, id est impossibilia, necessaria, absurda, contraria, similia. Ἀδύνατα sunt huiusmodi: Ἀλλ᾽ ἶσος γὰρ ὁ μόχθος ἐπ᾽ ᾀόνι κύματα μετρεῖν, [B] id est 70 Sed labor adsimilis metiri in littore fluctus•. | [A] Et apud Vergilium: Ante leues ergo pascentur in aethere cerui, Et freta destituent nudos in littore pisces. Ἀναγκαῖα sunt huiusmodi: Dum iuga montis aper, fluuios dum piscis amabit. Et apud Senecam: Lucida dum current annosi sydera mundi. Ἀτοπων exemplum hoc erit: Atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos. Contrariorum hoc: Nunc virides etiam occultant spineta lacertos, Me tamen vrit amor. Item apud Theocritum: Ἠνίδε σιγᾷ μὲν πόντος, σιγῶντι δ᾽ ἀῆται· Ἁ δ᾽ ἐμὰ οὐ σιγᾷ στέρνων ἔντοσθεν ἀνία, [B] id est Ecce silet maris vnda, silent et flamina venti; Haud tamen intra nostra silent praecordia curae•. [A] Similium: Torua leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam. Et apud Theocritum: Ἁ αἲξ τὸν κίτυσον, ὁ λύκος τὴν αἶγα διώκει, [B] id est Capra petit citysum, sequitur lupus ipse capellam•. [A] Sunt et aliae duae figurae maxime confines paroemiarum generi, quae constant vel eiusdem aut similis iteratione vocis, vel contrariarum contextu. Quod genus sunt: Ἀπό σ᾽ ὀλῶ• κακὸν κακῶς, κακοῦ κόρακος κακὸν ὠόν, [B] id est Perdam te malum male, mali corui malum ouum, [A] et θρέμμα• σοφοῦ σοφόν, [B] id est alumnus sapientis sapiens, [A] (id quod est apud Graecos comicos pariter ac tragicos pene solenne) et eueniunt digna dignis, amico amicus, malis malus, bonis bonus, vterque vtrique cordi, suus rex reginae placet et manus manum fricat, graculus ad graculum. Contrariorum genus sic habet: καὶ δίκαια κἄδικα, εὖ καὶ μιαρῶς, [B] id est et iusta et iniusta, probe et improbe, [A] apud Aristopha- nem; ἑκοῦσί τε καὶ ἄκουσι, [B] id est volentibus et nolentibus, [A] apud Platonem, item οὐδὲν ἔπος οὐδὲ ἔργον, [B] id est nullum dictum neque factum, [A] apud 71 nostros item verum vbi fas versum atque nefas, facta atque infecta canebat. [H] Quo tropo sic vsus est Valerius Maximus,, vt ad verum sensum non cohaereat, tantum exaggerat. Obtestantem, inquit, se aduersus omne phas et nephas, quum in summo esset imperio, a te equite Romano fuisse trucidatum. Nam qui consistit, vt facinus nepharium dicatur esse factum aduersus omne nephas? [A] Quo iure quaque iniuria, quiduis et facere et pati, digna atque indigna, quid dixit aut quid tacuit? 72 domi bellique, publice priuatim, quod scis nescis, clamque palamque, iocaque et seria, manibus pedibusque, noctesque diesque, quae prima aut vltima ponas, neque magnum neque paruum, iuuenesque senesque, diis hominibusque plaudentibus. Ad hanc formam pertinent etiam haec passim apud poetas obuia: παρθένος ἀπάρθενος, ἄνυμφος νύμφη, ἄγαμος γάμος, ἄπολις πόλις, δύσπαρις Πάρις, δυσδαίμων εὐδαιμονία, ἄδωρα δῶρα, ἀδεὲς δέος, ἀπόλεμος πόλεμος, [B] ἄκοσμος κόσμος, ἄχαρις χάρις, [F] ἄπλουτος πλοῦτος, [B] id est virgo non virgo, sponsa non sponsa, nuptiae non nuptiae, non ciuitas ciuitas, malus Paris Paris, infelix felicitas, non dona dona, non metuendus metus, non bellum bellum, ornatus inornatus, ingrata gratia, [F] inopes opes. [A] Haec ἐναντίωσις nonnunquam accidit et in dictione composita vt μωρόσο- φος, [B] id est stulte sapiens, et γλυκόπικρος, id est dulciter amarus. Sic etiam Plutarcho teste suum affectum vocant amantes ex voluptate et dolore mixtum, ita vt libenter contabescant. [A] Huc pertinet et illa ἐναντίωσις αἰνιγματώδης, [B] id est contrarietas aenigmatica•, [A] vt φέρων οὐ φέρω, ἔχων οὐκ ἔχω et ἀνὴρ καὶ οὐκ ἀνὴρ, ὄρνιθα καὶ οὐκ ὄρνιθα, ἰδών τε καὶ οὐκ ἰδών, ἐπὶ ξύλου καὶ οὐ ξύλου, καθημένην καὶ• οὐ καθημένην, λίθῳ καὶ οὐ λίθῳ, βάλλει τε καὶ οὐ βάλλει, [B] id est portans non porto, habens non habeo, vir et non vir, auem et non auem, vidensque et non videns, in ligno et non ligno, sedentem et non sedentem, lapide et non lapide, iaculatur et non iaculatur. [A] Quod aenigma refertur et apud Athenaeum [C] ex Clearcho [A] et apud Tryphonem•, cuius meminit Plato quoque. [C] Huius formae sunt et illa: ἄγλωσσος λάλος, id est elinguis loquax, τρωτὸς ἄτρωτος, id est vulnerabilis inuulnerabilis, δασὺς λεῖος, id est hirsutus leuis, ἄγονος | γόνος, id est foetus non foetus. Cuiusmodi permulta proponit ac soluit Athenaeus libro decimo. [A] Neque respuit adagiorum ratio aenigmaticam obscuritatem, quanquam alias improbatam, imo veluti familiarem libenter amplectitur. Quod genus fuerit, si quis parum sane locutum iubeat Anticyram nauigare aut porcum caedere• aut squillam e sepulchris vellere, quorum primum est apud Horatium, alterum apud Plautum, tertium apud Theocritum. Proinde et oracula pleraque in ius prouerbiorum abierunt et Pythagorae symbola ad paroemiarum naturam videntur pertinere. Praecipue peculiaris est adagiorum generi hyperbole vt coelum territat armis et saxa clamore rumpit et risu diffluo, maxime si qua metaphorae species admisceatur. Effertur• variis modis vel per denominatio- nem vel per comparationem vel per similitudinem vel per epitheton. Exempla sunt: alter Aristarchus et noster hic phalaris et Stentore clamosior, velut leaena in 74 machaera, Stentorea vox Nestorea• facundia. Neque vero pigebit ceu fontes aliquot indicare, a quibus genus hoc figurarum duci possit. |
| AB IPSA RE |
|
595 c595-665 c595-599 600 |
Sumitur enim interdum ab ipsa re, quoties hominem scelestum scelus appella- mus, dedecorosum dedecus, pestilentem pestem, lurconem barathrum, tenebrio- nem tenebras, contaminatum labem, spurcum coenum, contemptum quisquilias, impurum sterquilinium, portentosum portentum, molestum hulcus, carcere dignum carcerem. Quorum vnumquodque fere potest et per comparationem efferri vt χρυσοῦ χρυσοχέρα, id est auro magis aurea, et ipsa nequitia nequior, caecitate caecior, loquacitate loquacior, deformitate deformior, ipsa siti siticulosior, paupertate pauperior, infortunio infortunatior, ipsa infantior infantia. Ad hanc classem pertinent et illa: pater esuritionum et omnis eloquentiae fons et plus quam infantissimus et plus quam perditus. |
| 605 | A REBVS SIMILIBVS |
| AB ANIMANTIBVS |
|
c618-634 620 625 630 LB 13 | [B] Item ab animantibus [A] vt muliere loquacior, passere salacior, hirco libidino- sior, ceruo viuacior, cornice annosior, graculo magis obstreperus, luscinia vocalior, dipsade nocentior, vipera virulentior, vulpe fraudulentior, echino asperior, porcello Acarnanio• lenior, anguilla magis lubricus, lepore timidior, limace tardior, pisce satiior, pisce magis mutus, delphino lasciuior, Phoenice rarior, scropha foecundior alba, nigro cygno rarior, hydra magis versipellis, albo coruo rarior, vulture edacior, scorpiis improbior, testudine 78 tardior, glire somniculosior, sue indoctior, asello stolidior, bydris immitior, dama pauidior, hirudine• bibacior, cane rixosior, vrso hispidior, tippula leuior. Cuiusmodi quaedam congerit et• Lucianus: Ὀργιλώτεροι μὲν τῶν κυνιδίων ὄντες, δειλότεροι δὲ τῶν λαγωῶν•, κολακευτικώτεροι τῶν πιθήκων, ἀσελγέστεροι δὲ τῶν ὄνων, ἁρπακτικώτεροι δὲ τῶν γαλῶν, φιλονεικότεροι• δὲ τῶν ἀλεκτρυόνων, id est Cum sint iracundiores catellis, timidiores leporibus, adulantiores simiis, libidinosiores asinis, rapaciores felibus, contentiosiores gallis gallinaceis•. Item Plutarchus Aduersus vsu- ram, | Ἀπιθανώτερος ὢν κολοιοῦ•, ἀφωνότερος πέρδικος καὶ κυνὸς ἀγεννέστερος, id est Cum minus fidei tibi habeatur quam graculo, magis mutus sis quam perdix, abiectior seruiliorque cane. |
| 635 | A PERSONIS DEORVM |
|
c635-649 |
[B] Ducuntur a personis deorum: [A] Diana intactior, ipsis Charitibus humanior, Priapo salacior, Venere formosior, Mercurio facundior, Momo mordacior, Vertumno inconstantior, Proteo mutabilior, Empusa magis varius. |
| A PERSONIS FABVLOSIS |
| A PERSONIS COMOEDIARVM |
|
|
[B]
A personis comoediarum: [A] Thrasone Terentiano gloriosior, Demea iurgio- sior, [C] Mitione facilior, [A] Gnathone adulantior, Phormione confidentior, Dauo versutior, Thaide blandior, [C] Euclione parcior. |
| 650 | [A] | A PERSONIS HISTORIARVM |
| A GENTIBVS |
| AB OFFICIIS |
|
665 |
[B]
Ab officiis: [A] lenone magis periurus, cinaedo mollior, milite gloriosior, Areopagita tristior, tyranno violentior, carnifice immanior. |
| XIV. DE PRAEMOLLIENDA PAROEMIA |
|
670 675 680 | Iam illud tametsi minutulum humiliusque videatur, tamen postea quam docendi munus suscepimus, non grauabimur propter imperitiores admonere videlicet vt in vsurpandis adagiis meminerimus, quod in verbis nouatis aut durius translatis fieri Fabius iubet (id quod ait a Graecis elegantissime praeceptum esse) videlicet προεπιπλήττειν τῇ ὑπερβολῇ, ita nos oportebit προεπιπλήττειν τῇ παροιμίᾳ, hoc est• praecastigare et velut occurrere paroemiae, siquando vel obscurior vel alioqui durior videbitur. Recipit enim hoc genus, sicuti paulo superius ostensum est, et metaphoras quantumlibet duras et nouationes vocum licentiosas et hyperbolas parum pudentes et allegorias ad aenigma vsque obscuras. Graeci προεπιπλήττουσιν his ferme modis: κατὰ τὴν παροιμίαν, ὥς φασι, φασί, τὸ λεγόμενον, τὸ τοῦ λόγου•, ὡς παλαιός φησι λόγος, ὥσπερ λέγουσιν, ὡς λέγεται, ὡς λέγομεν παροιμιαζόμενοι, ὡς λέγουσιν οι παίζον- τες, καλῶς εἴρηται, [B] id est iuxta prouerbium, vt aiunt, aiunt, quod dicitur, quod dici solet, vt antiquum ait dictum, vt dicunt, vt dicitur, vt dicimus prouerbio, vt dicunt iocantes, recte dictum est. [A] Iisdem ferme rationibus vtuntur Latini: Aiunt, vt aiunt, vt est in veteri prouerbio, iuxta vulgo tritum sermonem, quemadmodum vulgo dici consueuit, vt vetus verbum vsurpem, vt adagio dictum est, vere hoc dicunt. |
| [A] | AMICORVM COMMVNIA OMNIA• | 184 |
| 685
LB 14 690 695 700 705 710 715 720 725 730 735 740 | Τὰ τῶν φίλων κοινά, id est Amicorum communia sunt omnia. Quoniam non aliud hoc prouerbio neque salubrius neque celebratius, libuit hinc adagiorum recensionem velut omine felici auspicari. Quod qui|dem si tam esset fixum• in hominum animis, quam nulli non est in ore, profecto maxima malorum parte vita nostra leuaretur. Ex hoc prouerbio Socrates colligebat omnia bonorum esse virorum non secus quam deorum. 'Deorum', inquit, 'sunt omnia. Boni viri deorum sunt amici, et amicorum inter se communia sunt omnia. Bono- rum igitur virorum sunt omnia'. Refertur apud Euripidem in Oreste•: Κοινὰ γὰρ τὰ τῶν φίλων, id est Inter enim amicos cuncta sunt communia. Idem in Phoenissis: Κοινὰ γὰρ φίλων ἄχη, id est Communis omnis est amicorum dolor. Idem in Andromacha: Φίλων γὰρ οὐδὲν ἴδιον οἵτινες φίλοι Ὀρθῶς πεφύκασ᾽, ἀλλὰ κοινὰ χρήματα, id est Nam vere amicis proprium prorsus nihil, Sed inter ipsos cuncta sunt communia. Terentius in Adelphis: Nam vetus quidem hoc verbum, Amicorum inter se communia esse omnia. Testantur et apud Menandrum fuisse in eadem fabula. M. Tullius libro Officiorum primo Vt in Graecorum, inquit, prouerbio est, amicorum esse• omnia communia. Citatur et ab Aristotele libro Moralium octauo et a Platone De legibus quinto. Quo loco conatur demonstrare felicissimum reipublicae sta- tum rerum omnium communitate constare: Πρώτη μὲν τοίνυν πόλις τέ ἐστι καὶ πολιτεία καὶ νόμοι ἄριστοι, ὅπου τὸ πάλαι λεγόμενον ἂν γίγνηται κατὰ πᾶσαν τὴν πόλιν ὅτι μάλιστα· λέγεται δὲ ὡς ὄντως ἐστὶ κοινὰ τᾶ φίλων, id est Prima quidem igitur ciuitas est et reipubicae status ac leges optimae, vbi quod iam olim dicitur, per omnem ciuitatem, quam maxime fieri potest, obseruabitur. Dictum est autem vere res amicorum communeis esse. [B] Idem ait felicem ac beatam fore ciuitatem, in qua non audirentur haec verba: 'meum' et 'non meum'. Sed dictu mirum quam non placeat, imo quam lapidetur a Christianis Platonis illa communitas, cum nihil vnquam ab ethnico• philosopho dictum sit magis ex Christi sententia. [F] Aristoteles• libro Politicorum ii. temperat Platonis sententiam volens posses- sionem ac proprietatem esse penes certos, caeterum ob vsum, virtutem et societatem ciuilem omnia• communia iuxta prouerbium. [A] Martialis libro ii. iocatur in quendam Candidum, cui semper in ore fuerit hoc adagium, cum 85 alioqui nihil impartiret amicis: Candide, κοινὰ φίλων sunt• haec tua, Candide, πάντα, Quae tu magniloquus nocte dieque sonas? Atque ita concludit epigramma: Das nihil et dicis, Candide, κοινὰ φίλων Eleganter Theophrastus apud Plutarchum in commentariolo, cui titulus Περὶ 86 φιλαδελφίας Εἰ κοινὰ τὰ φίλων ἐστί, μάλιστα δεῖ κοινοὺς τῶν φίλων εἶναι τοὺς φίλους, id est Si res amicorum communes, maxime conuenit, vt amicorum item amici sint communes. M. Tullius libro De legibus primo videtur hoc adagium Pythagorae tribuere, cum ait: Vnde enim illa Pythagorica vox, τὰ φίλων κοινὰ καὶ φιλίαν ἰσότητα, [B] id est res amicorum communes et amicitiam aequalitatem. [A] Praeterea Timaeus apud Diogenem Laertium tradit hoc dictum primum a Pythagora profectum fuisse. [B] A. Gellius• Noctium Atticarum libro primo, capite nono testatur Pythagoram non solum huius sententiae parentem fuisse, verumetiam huiusmodi quandam vitae ac facultatum communionem in- duxisse, qualem Christus inter omneis Christianos esse vult. Nam quicunque ab illo in cohortem illam disciplinarum recepti fuissent, quod quisque pecuniae familiaeque habebant, in medium dabant; quod re atque verbo Romano appellatur κοινόβιον, id est coenobium, nimirum a vitae fortunarumque societate. |
| [A] | AMICITIA AEQVALITAS. AMICVS ALTER IPSE | 2 |
|
LB 15 746 750 755 760 765 |
Haec quoque ad Pythagoram autorem referunt, quod eandem complectuntur sententiam: Τὴν φιλίαν ἰσότητα εἶναι καὶ μίαν ψυχήν, τὸν φίλον• ἕτερον αὐτόν, id est Amicitiam aequalitatem esse et eandem animam et amicum | alterum ipsum. Neque enim quicquam non commune, vbi fortunarum aequalitas; neque dissensio, vbi idem animus; neque diuortium, vbi coagmentatio duorum in vnum. [E] Aristoteles Magnorum Moralium lib. ii.: Ὅταν βουλόμεθα σφόδρα φίλον εἰπεῖν, μία φαμὲν ψυχὴ ἡ ἐμὴ καὶ ἡ τούτου, id est Quoties volumus vehementer amicum dicere, vna inquimus anima mea et huius. Idem eodem libro: Ἔστι γὰρ, ὥς φαμεν, ὁ φίλος ἕτερος ἐγώ, id est Est enim, vt dicere solemus, amicus alter ego. [A] Plato libro De legibus sexto citat tanquam vetus dictum et ceu prouerbio iactatum: Παλαιὸς· γὰρ ὁ λόγος ἀληθὴς ὤν, ὡς ἰσότης φιλότητα ἀπεργάζεται, μάλα μὲν ὀρθῶς εἴρηται καὶ ἐμμελῶς, id est Nam vetus illud verbum et vere et eleganter dictum est aequalitatem amicitiae autorem esse. Neque tamen id sentit Plato, iuuenibus ac senibus, doctis atque indoctis, stultis ac sapientibus, robustis ac debilibus, omnia aequalia exhibenda esse, sed cuique pro sua dignitate distribui oportere. Alioqui•, quemadmodum ait inibi Plato, Τοῖς ἀνίσοις τὰ ἴσα ἄνισα γίγνοιντ᾽ ἄν, id est Inaequalibus aequalia erunt inaequalia, et vt summum ius in summam iniuriam vertitur, ita summa aequalitas summa fit inaequalitas. Quemadmodum festiuiter dixit Plinius: Aequalitate in ferendis sententiis nihil inueniri posse inaequalius. Quanquam hoc quoque quidam ex Homero sumptum existimant, apud quem est illud aliquoties, Ἷσον ἐμῇ κεφαλῇ, id est Aeque atque meum ipsius caput. Nec ab hoc dissidet Hebraeorum lex iubens, vt proximum perinde vt nosmetipsos diligamus. [B] Atque haec omnia Aristoteles libro Moralium ix. prouerbii titulo citat. |
| [A] | PYTHAGORAE SYMBOLA |
|
770 775 |
Sed quandoquidem in Pythagorae mentionem incidimus, non grauabor et 87 reliqua illius symbola priscis illis oraculorum instar celebrata adscribere, quae 88 quidem in praesentia licuit apud Graecos inuenire scriptores. Nam ea tametsi prima, quod aiunt, fronte superstitiosa quaepiam ac deridicula videantur, tamen si quis allegoriam eruat, videbit nihil aliud esse quam quaedam recte viuendi praecepta. Nihil enim opus est Tyrrhenorum imitari superstitionem, qui haec etiam citra vllam allegoriam obseruant, vt testatur in Symposiacis Plutarchus. [F] Idem in vita Numae tradit quaedam• huius generis symbola Numae conuenisse cum Pythagoricis•. |
| [A] | I. NE GVSTARIS QVIBVS NIGRA EST CAVDA |
|
780 785 |
Μὴ γεύεσθαι τῶν μελανούρων, id est Ne gustes ex iis, quibus est nigra cauda. Interpretatur Plutarchus in commentariis De liberis instituendis, ne commer- cium habeas cum improbis et iis, qui sunt nigris ac• infamibus moribus. Tryphon grammaticus inter aenigmatis exempla hoc quoque commemorans interpretatur hoc modo: Ψευδῆ λόγον μὴ προίεσθαι•. Τὸ γὰρ ψεῦδος ἐν τοῖς ἐσχάτοις μέρεσι μελαίνεται καὶ ἀμαυροῦται, id est Ne mendacem sermomem protuleris. Mendacium enim in extremis partibus nigrescit et obscuratur. Quidam ad sepiam piscem referunt, qui atramento, quod in cauda gestat, semet occulit. [G] Quanquam Plinius libro xxxii., capite vltimo melanurum inter pisces recenset, quum de sepiis multa prioribus libris disseruerit•, vt videatur non idem esse piscis melanurus et sepia. Theodorus Gaza melanurum 'oculatam' vertit, quem piscem nominat tantum loco quem modo indicauimus. |
| [A] | II. STATERAM NE TRANSGREDIARIS |
|
791
795 |
Μὴ ζυγὸν ὑπερβαίνειν, id est Stateram ne transilias, hoc est ne quid facias praeter ius et aequum. Nam stateram olim aequitatis symbolum habuisse vulgo vel Doricum illud prouerbium indicat: Σταχάνης δικαιότερος, id est Trutina iustior. [C] Ad eum modum interpretatur Demetrius Byzantius [E] apud Athenaeum [C] libro Dipnosophistarum decimo. |
| [A] | 90III. CHOENICI NE INSIDEAS |
|
LB 16
800 c803-806 805 810 815 c818-822 820 825 830 c832-856 835 840 c841-844 845 c849-856 850 LB 17 855 860 | Χοίνικι μὴ ἐπικάθισαι, id est Choenici ne insideas. Inter|pretatur diuus Hierony- mus de victu, ne fueris solicitus in diem crastinum. Est enim choenix demensum• et cibus diurnus, vt apud Homerum Odysseas τ: Οὐ γὰρ• ἀεργἀνέξομαι, ὅς κεν ἐμῆς γε / χοίνικος ἅπτηται, id est Nanque operae immunem haud patiar, quicunque meam vnquam Choenica contigerit•. Eodem pacto Laertius et Suidas exponunt. [C] Porro seruis olim cibus diurnus choenice distribuebatur, vt illi vicissim operis pensum persoluerent; quam ob causam Apollo Pythius Corinthios χοινικομέτρας appellauit, quod seruos possiderent quadragies sexies mille. Autor Athenaeus• libro sexto. [A] Plutarchus autem longe diuersius, puta: non indulgendum ocio, sed industria prospiciendum victum, ne desit in posterum. Idem in Symposiacis huius symboli meminit his quidem verbis: Μετὰ τῆς Πυθαγορικῆς χοίνικος, ἐφ᾽ ἧς ἀπηγόρευε καθῆσθαι, διδάσκων ἡμᾶς ἀεί τι τοῦ παρόντος ἐς τὸ μέλλον ἀπολιπεῖν καὶ τῆς αὔριον ἐν τῇ σήμερον μνημονεύειν, hoc est Vna cum Pythagorica choenice, in qua vetuit desidere, docens nos, vt ex eo quod praesens est, semper aliquid in futurum relinquamus et crastini diei in hodierno meminerimus. Existimat autem idem maiores significare voluisse, quibus religiosum habitum est mensas inanes tollere. [C] Demetrius Byzantius apud Athenaeum interpretatur non oportere spectare tantum quae praesentis diei sunt, quin crastinum semper esse expectandum, propemodum cum Plutarcho consentiens. [A] Ego certe (quandoquidem in huiusmodi symbolis diuinare non solum licet, verumetiam necesse est) opinor Pythagoricum hoc aenigma sumptum ex Homeri loco, quem modo citauimus, significarique non oportere per inertiam ocium et cibum alienum sectari, sed sua quenque industria sibi parare facultates, quibus mundiciem vitae sustineat. Parasiticum enim ac foedum, aliena viuere quadra nec vllam artem callere, qua possis οἰκόσιτος viuere. Notat id Homerus etiam in Iro, cum ait Odysseae σ: Μετὰ δ᾽ ἔπρεπε γαστέρι μάργῃ Ἀζηχὲς φαγέμεν καὶ πιέμεν οὐδέ οἱ ἦν ἲς Οὐδὲ βίη, id est Sed ventre insignis inerti, Assidue bibere at que edere; ast industria nulla• Nullaque vis aderat. Nec abhorret hinc illud Pauli apostoli, ne ipsum quidem incelebre vulgo: Qui non laborat, nec manducet•. [C] Cum nobis adornaretur sexta, ni fallor, Chiliadum aeditio, nempe anno ab orbe redempto millesimo quingentesimo decimosep- 92 timo, commodum in lucem exiit opus Antiquarum lectionum Ludouici Caelii Rhodigini•, de quo quid in totum sentiam, non habeo necesse nunc ferre sententiam. Tametsi ipse• operis gustus (nam delibaui duntaxat) protinus arguit hominem inexplebili legendi auiditate per omne genus autorum circumuoli- tantem et ex retextis aliorum sertis nouas subinde corollas concinnare gaudentem. Quod autem Georgii Vallae, Volaterrani meique nusquam, quod quidem compererim, admiscuerit mentionem, quorum tamen commentariis nonnihil adiutum fuisse probabile est, scio iudicio factum, non liuore, [D] etiamsi hoc ipsum tractans symbolum negat se quicquam adferre velle in medium, quod in aliorum commentariis rebulliat (sic enim ille loquitur), cum non pauca adducat quae in meis Chiliadibus reperio. [C] Nec enim arbitror ad me pertinere, quod ille gignit etiam prouerbia, sed cuiusmodi chiliadas sexcentas explere possis, si fors ea res cordi sit. Vbi plusculum ocii continget, non grauabimur attentius etiam obseruare, si quid illic sit, quod ad nostrum hoc institutum pertineat, haudquaquam hominem sua laude fraudaturi, si quid contulerit. Caeterum quod ad huius aenigmatis explanationem attinet, non me fugit quid de choenice deque stragulis conuolutis diuinarit ille, cuius equidem commentum in praesentia nec probo nec refello. Mihi certe non libeat ad istum diuinare modum, si quid alioquin a probis autoribus | suppeditetur. Quae praesidia simul atque nos defecerint, tum fortasse diuinabimus et ipsi, sed ita, vt in huiusmodi rebus non multum operae seriae ponamus. Quorsum enim attinet anxie disquirere, quid senserit is, qui data opera curauit ne possit intelligi? [F] Quum haec scriberem, ex eruditorum literis cognoui Rhodigi- num• obisse supremum vitae diem, non sine graui dolore studiosorum et 94 iactura studiorum•. Narrant enim qui illum domestice norunt, fuisse virum integritatis Christianae, nullo studiorum labore fatigabilem, quum ad extre- mam senectutem• peruenerit. Itaque tot virtutibus facile condono, si minus candide de nobis sensit•. Plus enim apud me valet publica studiorum vtilitas quam mei nominis ratio. |
| [A] | IV. NE CVIVIS DEXTRAM INIECERIS |
|
865 |
Μὴ παντὶ ἐμβάλλειν δεξιάν, id est Ne cuiuis porrigas dextram•, hoc est ne temere quemlibet in familiaritatem admittas, sed deligas quem diligas. Idem citatur [B] atque exponitur [A] a Plutarcho ἐν τῷ Περὶ τῆς πολυφιλίας•. Conuenit cum illo Solonis apophthegmate, quod ex Apollodoro refert Diogenes Laertius, Φίλους μὴ ταχὺ κτῶ· οὓς δ᾽ ἂν κτήσῃ μὴ ἀποδοκίμαζε, id est Amicos ne cito pares; quos autem paraueris, ne reiice. |
| 870 | [A] | V. ARCTVM ANVLVM NE GESTATO |
| Μὴ φορεῖν στενὸν δακτύλιον, id est• Arctum anulum ne gestato, hoc est interprete diuo Hieronymo ne vixeris anxie et ne temet in seruitutem coniicias aut in eiusmodi vitae institutum, vnde te• non queas extricare. Siquidem quisquis anulum angustum gestat, is sibi quodammodo vincula iniicit. |
| 875 | [A] | VI. IGNEM NE GLADIO FODITO |
|
880 885 890 895 | Πῦρ σιδήρῳ μὴ σκαλεύειν,
id est• Ignem gladio ne fodito, hoc est ira percitum ne lacessas. Quin magis concedere conuenit et blandis verbis tumidum animum placare. Ita diuus Hieronymus [C] et apud Athenaeum Demetrius Byzantius. [A] Diogenes Laertius exponit potentium et ferocium iracundiam non esse conuitiis exagitandam, propterea quod flamma quo magis exagitatur, hoc magis atque magis inualescit. Neque dissentit ab hoc interpretamento Plutarchus. Quanquam Plato libro De legibus sexto sic vsurpauit, vt de iis dici solitum videatur, qui frustra moliuntur quod effici nullo pacto queat, osten- dens id lusus genus quoddam fuisse, vt ignem gladio dissecarent. Ad eundem ferme sensum retulit diuus Basilius in Epistola ad nepotes, vt idem sibi velint ignem gladio dissecare et cribro haurire aquam. Huc nimirum allusit Lucianus in secundo Verarum narrationum libro, cum ex insulis fortunatis dimitteretur, fingens se a Rhadamantho admonitum, vt si quando rediret in hunc nostrum orbem, tria quaedam obseruaret, Μὴ πῦρ μαχαίρᾳ σκαλεύειν, μήτε θερμούς ἐσθίειν, μήτε παιδὶ ὑπὲρ τὰ ὀκτωκαίδεκα• ἔτη πλησιάζειν, id est Ne gladio ignem diuerberaret, ne lupinis vesceretur, ne se puero decimumoctauum annum egresso adiunge- ret. Si quidem horum meminisset, futurum vt aliquando ad eam insulam reuerteretur. [H] Horatius hoc dicto videtur indicare crudelitatem cum insania coniunctam. Amor enim per se furor est, qui si erumpat in pugnas ac caedes, 95 ignis gladio perfoditur. Libro Sermonum secundo, satyra iii.: His adde cruorem 96 / atque ignem gladio scrutare. |
| [A] | VII. COR NE EDITO |
|
LB 18 900 905 910 915 920 |
Μὴ ἐσθίειν τὴν καρδίαν, id est• Cor ne edito, hoc est ne | curis tuum ipsius animum excrucies. [C] Ad hunc modum enarrat Demetrius Byzantius apud Athenaeum. [A] Aut ne solicitudinibus vitam reddas breuiorem. Aristoteles enim libro De partibus animalium tertio narrat cor esse fontem omnium sensuum vitaeque ac sanguinis•. Aristophanes in Nebulis: Ὅμως δὲ τὸν θυμὸν• δακὼν ἔφην, id est Animum tamen mordens meum•, sic inquam. Item Theognis: Καὶ δάκνομαι ψυχὴν καὶ δίχα θυμὸν ἔχω, id est Et rodor mentem sumque animi ambiguus. Videtur ex Homero sumptum, apud quem est Iliados ζ: Ἦ τοι ὁ κὰπ πεδίον• τὸ ἀλήιον οἶος ἀλᾶτο Ὃν θυμὸν κατέδων πάτον ἀνθρώπων ἀλεείνων, id est• Solus at ille quidem vacuis errabat in agris Cor adedens curis hominum vestigia vitans. Et Ω: Σὴν ἔδεαι κραδίην, [B] id est Tuum edis cor. [A] Idem• Odysseae ι: Ἔνθα δύω• νύκτας δύο τ᾽ ἤματα συνεχὲς αἰεὶ Κείμεθ᾽, ὁμοῦ καμάτῳ τε καὶ ἄλγεσι θυμὸν ἔδοντες, id est Hic soles• nocteisque duas consedimus vsque Rodentes animum curis simul atque labore. Idem Iliados α: Σὺ δ᾽ ἔνδοθι• θυμὸν ἀμύξεις, id est Tu intus praecordia rodes. |
| [A] | VIII. A FABIS ABSTINETO |
|
925 930 c933-946 935 940 945 LB 19 950 955 960 965 970 c971-983 a974-983 975 980 |
Κυάμων ἀπέχεσθαι, id est A fabis abstineto. Huius aenigmatis varia reperitur interpretatio. Plutarchus in commentario De liberis educandis ad hunc enarrat modum. Abstinendum a tractandis reipublicae muneribus, propterea quod antiquitus in creandis magistratibus suffragia per fabas vice calculorum ferebantur. Quanquam idem in Problematis diuersam adfert causam, nempe quod omnia legumina ventum et humorem impurum adferant corporibus atque hanc ob causam ad venerem incitent. In eadem sententia M. Tullius item fuisse videtur, qui in libro De diuinatione primo scribit ad hunc modum: 97 Iubet igitur Plato sic ad somnum• proficisci corporibus affectis, vt nihil sit quod errorem animis perturbationemque adferat. Ex quo etiam Pythagoreis interdictum putatur, ne faba vescerentur, quae res habet inflationem magnam. Is cibus tranquillitatem mentis quaerentibus constat esse contrarius. Aristoxenus tamen apud A. Gellium• libro quarto, capite vndecimo, refellit hanc opinionem affirmans Pythagoram nullo legumine saepius vsum quam fabis, quod is cibus et aluum sensim subduceret et leuigaret. Porro Gellius de cyamo non esitato causam erroris fuisse putat, quod in Empedoclis carmine, qui disciplinas Pythagoricas sectatus est, versus hic inuenitur: Δειλοί, πως δειλοί, κυάμων ἀπὸ χεῖρας ἑλέσθαι, id est Ah miseri, a cyamo, miseri, subducite dextras. Opinati enim sunt plerique κύαμον legumentum vulgo dici. Sed qui diligentius scitiusque 98 carmina Empedoclis arbitrati• sunt (vtar enim verbis Gellianis) κυάμους hoc in loco testiculos significare dicunt, eosque more Pythagorae operte atque symbolice κυάμους appellatos, quia sint εἰς τὸ κυεῖν δεινοὶ καὶ αἴτιοι τοῦ κυεῖν (id est ad ferendum vterum efficaces causaeque ferendi vteri) et geniturae humanae vim praebeant. Idcirco Empedoclem versu isto non a fabulo edendo, sed a rei Venereae proluuio voluisse homines deducere. De causis interdictae fabae haec ex Aristotele refert Laertius: Φησὶ δὲ Ἀριστοτέλης ἐν τῷ Περὶ τῶν κυάμων παραγγέλλειν αὐτὸν ἀπέχεσθαι τῶν | κυάμων ἤτοι ὅτι αἰδοίοις• εἰσὶν ὅμοιοι ἢ ὅτι Ἅιδου πύλαις. Ἀγόνατον γὰρ μόνον· ἢ ὅτι φθείρει ἢ ὅτι τῇ τοῦ ὅλου φύσει ὅμοιον ἢ ὅτι ὀλιγαρχικόν. Κληροῦνται γοῦν αὐτοῖς, id est Ait autem Aristoteles in libro de fabis illum iussisse a fabis abstineri, vel quod pudendis essent similes vel quod inferorum portis. Vnum enim hoc legumen expers geniturae; vel quod corrumpat vel quod vniuersi naturae simile vel quod ad oligarchiam pertineat. Nam fabis sortiuntur. [C] Cum eo, quod postremo loco attigit Aristoteles, conuenit quorundam sententia, qui putant Pythagoram hoc aenigmate deterruisse a capessenda republica. Mihi magis etiam arridet, quod addit is qui historias, quas Gregorius Nazianzenus attigit, collegit, edere fabas, qui lucro corrupti ferunt suffragia. [A] Plutarchus apud eundem Gellium testatur Aristotelem scriptum reliquisse, quod Pythagoras μήτρας καὶ καρδίας καὶ ἀκαλυφῆς καὶ τοιούτων τινῶν ἄλλων ἀπήχετο, id est vulua, corde et marina vrtica atque id genus quibusdam aliis abstinuerit. Theon grammaticus apud Plutarchum in Symposiacis narrat apud Aegyptios tantam esse fabarum religionem, vt eas neque serant neque comedant, imo nec aspicere fas sit Herodoto teste. [B] Quin et apud Romanos inter funesta habebantur fabae, quippe quas nec tangere nec nominare Diali flamini liceret, quod ad mortuos pertinere putarentur. Nam et lemuribus iaciebantur laruis et parentalibus adhibebantur sacrificiis et in flore earum literae luctus apparere videntur, vt testatur Festus Pompeius. Plinius existimat ob id a Pythagora damnatam fabam•, quod hebetet sensus et pariat insomnia, vel quod animae mortuorum sint in ea. Qua de causa et in parentalibus assumitur. [F] Vnde et Plutarchus testatur legumina potissimum valere ad euocandos manes•. [B] Varro ob hoc flaminem ea non vesci tradit, quoniam et in flore eius literae lugubres inueniuntur. [F] Caeterum quod Plutarchus in Problematibus rerum priscarum inter caetera refert ob id damnatas fabas, quod Lethes et Erebi sint cognomines, quid sibi velit, non satis intelligebam,• [G] nisi quod consultis Graecis codicibus• comperi tandem vel librarii vel interpretis errorem. Siquidem• Graeca sic habent: Πότερον, ὡς οἱ Πυθαγορικοί, τοὺς μὲν κυάμους ἀφωσιοῦντο διὰ τὰς λεγομένας αἰτίας, τὸν δὲ λάθυρον καὶ τὸν ἐρέβινθον ὡς παρωνύμους• τοῦ Ἐρέβους καὶ τῆς Λήθης; id est An quod Pythagorici fabas quidem abominabantur ob causas quae feruntur, lathyrum• autem et erebinthum, quod nomen a Lethe et Erebo deductum habeant•? Hactenus Plutarchi verba retulimus•. Lathyrus autem et erebinthus• ciceris genera sunt. Lethe Graecis obliuionem sonat. Erebus a caligine nomen habet, inauspicatae voces sapien- tiae studiosis•. Hic lapsus• in hoc profuit, vt Latini codicis mendum ostenderi- 99 mus•, ne quis ad eundem impingat lapidem. |
| [A] | 100IX. CIBVM IN MATELLAM NE IMMITTAS |
|
985
990 | Σιτίον εἰς ἀμίδα μὴ ἐμβάλλειν, id est Cibum in matellam ne immittas. Interpreta- tur Plutarchus, ne sermonem vrbanum immittas in animum hominis improbi. Nam oratio cibus est• animi; is corrumpitur et putrescit, si in animum insincerum inciderit. Hoc est, quod apud Gellium admonet Epictetus, etiam atque etiam videndum, in cuiusmodi animum• mittamus sermonem. Etenim si in vas insincerum immiserimus, in acetum aut lotium verti. Huc allusit Horatius: Syncerum est nisi vas, quodcunque infundis acescit. |
| [A] | X. AD FINEM VBI PERVENERIS NE VELIS REVERTI |
|
995 1000 |
Μὴ ἐπιστρέφεσθαι ἐπὶ τοὺς ὅρους ἐλθόντας•, id est Ne reflectas vbi ad terminos perueneris, hoc est• interprete Plutarcho cum aderit fatalis dies viderisque vitae finem adesse, aequo animo feras neque turpi vitae cupiditate exanimeris.[F] In vita Numae paulo secus refert: Βαδίζοντας εἰς ἀποδημίας μὴ μεταστρέφεσθαι, hoc est Qui peregrinationem ingressi sunt, ne reuertantur. [A] Hieronymus aliter: Post mortem hanc ne desideres vitam. Quemadmodum vulgo quosdam dicentes audimus Vergilianum illud: mihi praeteritos referat si Iuppiter annos! | |
| LB 20 | [F] | XI. SVPERIS IMPARI NVMERO, INFERIS PARI SACRIFICANDVM |
|
5 c5-12 10 15 20 |
Τοῖς μὲν οὐρανίοις περισσὰ θύειν, ἄρτια δὲ τοῖς χθονίοις, id est Superis quidem imparibus sacrificandum, inferis vero paribus. Sed refert tantum vt aenigma Pythagoricum, non interpretatur. Caeterum in Problematibus Romanarum antiquitatum docet apud veteres primum mensem diis coelestibus habitum sacrum, secundum vero diis inferis, in quo et lustrationibus quibusdam vti mos erat et mortuis parentabant. Quinetiam totius mensis tres dies principes et autores esse voluerunt, Calendarum, Nonarum et Iduum, quos festos ac sacros habebant veluti diis superis dicatos; qui hos sequerentur, hoc est postridie Calendas, Nonas et Idus, diis manibus attribuebant ac proinde nefastos ac religiosos iudicabant. Sic et apud Graecos tertius crater sospitatori Ioui, secundus semideis ac daemonibus tribuebatur. Principium autem omnis numeri est ἑνάς, cui aduersatur δυάς, inter pares numeros primus nec finem habens nec perfectus, cum ternio sit absolutus. Ac de numerorum quidem mysteriis multa reperias apud Platonem et Pythagoricos, nonnulla etiam apud priscos theologos. Quod ad explicandum huius symboli sensum attinet, arbitror illud significatum deum, quoniam mens est simplicissima et in seipso perfecta, dotibus animi potissimum delectari. Nam quae corporis sunt, composita sunt ac propagatione in immensum multiplicantur, cum animus sit 101 simplex, immortalis et seipso contentus. |
| [A] | 102XII. PER PVBLICAM VIAM NE AMBVLES |
|
25 |
Λεωφόρου μὴ βαδίζειν, id est Per publicam viam ne ambules. Diuus Hieronymus exponit: Ne vulgi sequaris errores. Nunquam enim tam bene cum rebus humanis actum est, vt optima plurimis placuerint. Vnde quidam hoc sic efferunt: Viam regiam declinato, per semitas ingreditor. Quod quidem praeceptum non abhorret ab Euangelica doctrina, quae monet, vt declinata via spaciosa per quam ambulant plerique, per angustam ingrediamur viam a paucis quidem tritam, sed ducentem ad immortalitatem. |
| 30 | [A] | XIII. TOLLENTI ONVS AVXILIARE, DEPONENTI NEQVAQVAM |
|
LB 21 35 | Φορτίον συγκαθαιρεῖν μηδὲ συνεπιτιθέναι•. Diuus Hieronymus hoc ita refert: Oneratis superimponendum onus, deponentibus non connitendum, putatque hunc esse sensum: Ad virtutem incedentibus augenda praecepta, | tradentes se ocio relinquendos. Vnde proferendum hoc pacto: Φορτίον συγκαθαιρεῖν μηδὲ συναποτιθέναι•, id est Tollenti onus auxiliandum, haud adiuuandus tamen qui deponat. Hoc admonendum putaui, quod in quibusdam impressis codicibus deprauatum est hoc symbolum. |
| [A] | XIV. OLLAE VESTIGIVM IN CINERE TVRBATO |
|
40 |
Χύτρας ἴχνος συγχεῖν ἐν τῇ τέφρᾳ, id est Ollae vestigium in cinere turbato. Plutarchus in Symposiacis interpretatur nullum euidens iracundiae vestigium oportere relinqui, sed simulatque deferbuerit atque resederit animi tumor, omnem praeteritorum malorum memoriam penitus tollendam esse. |
| [A] | XV. VNGVIVM CRINIVMQVE PRAESEGMINA NE COMMINGITO |
|
45 |
Ἀπονυχίσμασι καὶ κουραῖς μὴ ἐπουρεῖν μηδὲ ἐφίστασθαι, id est Vnguium criniumque praesegmina ne commingito neque insistito. Huius nullum adhuc interpre- tamentum reperi. Verum coniicio sensum hunc esse, si quos habeamus affines aut cognatos humiles et inutiles, eos tamen non esse vsquequaque spernendos et contumeliis insectandos. |
| [A] | XVI. EXTRA PVBLICAM VIAM NE DEFLECTAS |
|
50 55 |
Ἐκτὸς λεωφόρου μὴ βαδίζειν, id est Extra viam publicam ne ingrediaris. Hoc quoque refertur inter Pythagorica symbola a Diogene Laertio, tametsi supe- riori diuersum. Neque est quod hanc miremur pugnantiam, quandoquidem (vt recte praeceptum est) loquendum vt plures, sapiendum vt pauci. Ita• sunt quaedam, in quibus cum vulgo conuenire dexteritatis est; sunt rursum, in quibus a vulgo quam maxime dissidere virum bonum oportet. [F] Recte 104 Flaccus: Interdum et vulgus rectum videt, est vbi peccet. |
| [A] | XVII. QVAE VNCIS SVNT VNGVIBVS, NE NVTRIAS |
|
60 |
Γαμψώνυχα μὴ τρέφειν, id est Quae• sunt vnguibus vncis, ne nutrias. Rapacitatem fugito, interprete Tryphone. Equidem arbitror conuenire cum illo Aeschyli dicto, quod suo reddemus loco, catulum leonis non esse alendum in republica, hoc est non admittendos δημοβόρους, vt ait Homerus, βασιλέας, [B] id est• reges populi deuoratores [C] aut factiosos et praepotentes, qui opes ciuium ad paucos contrahunt, id quod nunc solenne est. |
| [A] | XVIII. ADVERSVS SOLEM NE LOQVITOR |
|
65
| Πρὸς τὸν ἥλιον τετραμμένον μὴ λαλεῖν, id est Aduersus solem ne loquitor, hoc est• manifestis ne repugnes. Nam quod maxime constat maximeque in confesso est, id sole clarius dicimus. Ergo contra solem loquitur, qui dicit: Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri. |
| [A] | XIX. GLADIVM ACVTVM AVERTAS |
|
70
|
Ὀξεῖαν μάχαιραν ἀποστρέφειν,
id est Ensem acutum auertas. Opinor innui a periculosis negociis abstinendum. Nam fertur et aliud prouerbium: Μὴ παιδὶ μάχαιραν, Ne puero gladium, subaudiendum 'committas'. |
| [A] | XX. ADVERSVS SOLEM NE MEIITO |
|
75 80 85 LB 22 91 95 |
Πρὸς τὸν ἥλιον τετραμμένον μὴ ὀμιχεῖν, id est Aduersus solem ne meiito. Opinor commendari verecundiam. Tametsi Plinius superstitiosam huius rei causam reddit lib. xxviii., cap. vi., verba ipsius subscribam: Auguria valetudinis ex vrina traduntur. Si mane candida, dein rufa sit, illo modo concoquere, hoc concoxisse significatur. Mala signa rubrae, pessima nigrae, mala bullantis et crassae, in qua quod subsidit, si album est, significat circa articulos aut viscera dolorem imminere, eadem viridis morbum viscerum, pallida bilis, rubens sanguinis. Mala et in qua veluti furfures atque nubeculae apparent. Diluta quoque alba vitiosa est. Mortifera vero crassa graui odore et in pueris tenuis ac diluta. Magi vetant eius rei causa contra solem lunamque nudari aut vmbram cuiusquam ab ipsa aspergi. Hesiodus iuxta obstantia reddi suadet, ne deum nudatio aliquem• offendat. Locus hic quem Plinius citat et ex quo symbolum Pythagorae sumptum apparet, est in opere, cui titulus Ἔργα καὶ ἡμέραι: Μηδ᾽ ἄντ᾽ ἠελίοιο τετραμμένος ὀρθὸς ὀμιχεῖν, 105 Αὐτὰρ ἐπεί κε δύῃ μεμνημένος ἔς τ᾽ ἀνιόντα. Μήτ᾽ ἐν ὁδῷ μήτ᾽ ἐκτὸς ὁδοῦ προβάδην οὐρησῃς | Μηδ᾽ ἀπογυμνωθείς, μακάρων τοι νύκτες ἔασσιν. Ἑζόμενος δ᾽ ὅ γε θεῖος ἀνήρ, πεπνυμένα εἰδώς, 106 Ἢ ὅ γε πρὸς τοῖχον πελάσας ἐυερκέος αὐλῆς, id est Aduersus solem rectus ne meiito, verum vt Occiderit, donec redeat, facere ista memento. Sed neque progrediens locium desperseris vnquam, Inue viis extraue vias, neque membra renudes Micturus, siquidem diuis nox sacra beatis. At qui• vir fuerit prudensque piusque, recumbens Siue domus muris admotus corpore, meiet. |
| 100 | [A] | XXI. HIRVNDINES SVB EODEM TECTO NE HABEAS |
|
c104-128 105 110 115 120 125 LB 23 130 |
Ὁμωροφίους χελιδόνας μὴ ἔχειν, hoc est Hirundines ne habeas sub eodem tecto. Diuus Hieronymus Aristotelis autoritatem secutus interpretatur abstinendum a commercio garrulorum et susurronum. Verum hoc interpretamentum refellitur apud Plutarchum Symposiacôn decade octaua. Nam haud aequum videri, vt auem domesticam et humani conuictus citra noxam amantem perinde vt sanguinariam et rapacem propellamus. Quod enim de garrulitate causantur, id esse friuolum, cum gallos, graculos, perdices, picas cumque his alias complureis multo magis obstreperas non arceamus a domestico contu- bernio, imo nihil pene minus in hirundinem conuenire quam garrulitatem. Ne id quidem accipiendum videtur, quod quidam Pythagoricum symbolum ad tragoediam, quae de hirundine fertur, referunt, quasi triste omen secum adferat. Nam hac ratione philomenam item eiici oportere, vt quae ad eandem pertineat tragoediam. Itaque vero propius videtur ob id improbatam hirundi- nem, quod eidem malo videatur obnoxia, quo infames habentur aues aduncis vnguibus. Siquidem carnibus victitat et cicadas, animal maxime vocale ac Musis sacrum, venatur, praeterea humi volans minutis animantibus insidiatur, deinde sola auium in tectis versatur nullam adferens vtilitatem. Nam ciconia cum ne tecto quidem vtatur nostro, tamen haudquaquam mediocrem contu- bernii gratiam refert bufones, serpentes, hostes hominum, e medio tollens. Contra hirundo, postea quam sub nostro tecto suos educauit pullos, abit nulla relata gratia communicati• hospitii. Denique (quod est omnium grauissimum) duo duntaxat animalia domestica sunt•, quae nunquam humano conuictu mansuescunt neque tactum admittunt neque consuetudinem neque vllius rei aut disciplinae communionem. Musca semper pauitat ne quid mali patiatur, et ob hanc causam indocilis ac semifera•. Hirundo item natura videtur hominem exosum habere, proinde nec cicuratur, vtpote diffidens semper semperque suspicans mali quippiam. His de rebus recte Pythagoras conuictorem ingra- tum pa|rumque firmum hirundinis symbolo monuit ablegandum. Huiusmodi ferme Plutarchus eo quem ostendi loco. Quibus illud vnum videtur adden- dum Ciceronem, seu quisquis is fuit, in Rhetoricis ad Herennium infidae amicitiae similitudinem ab hirundinibus mutuari, quae vere ineunte praesto sint, hyeme instante deuolent. |
| [A] | 107XXII. STRAGVLA SEMPER CONVOLVTA HABETO |
|
135 |
Τὰ στρώματα• ἀεὶ συνδεδεμένα ἔχειν, id est Stragula semper conuoluta habeto. Id his quoque temporibus inelegans et inurbanum habetur, si quis stragula lecti non componat. Quid autem sibi velit hoc symbolum, aliis diuinandum relinquo. Tametsi suspicor commendatam verecundiam etiam his in rebus, quibus cogimur naturae necessitati satisfacere. |
| [A] | XXIII. IN ANVLO DEI FIGVRAM NE GESTATO |
|
140
|
Ἐν δακτυλίῳ θεοῦ εἰκόνα μὴ περιφέρειν, id est In anulo dei imaginem ne circumferas. Fortassis admonet non passim admiscendam dei mentionem. |
| [A] | 108XXIV. SELLAM OLEO NE ABSTERSERIS |
|
145 |
Λαδίῳ εἰς θᾶκον μὴ ὀμόργνυσθαι,
id est Ne sedem absterseris oleo. Nec huius interpretamentum occurrit. Arbitror innui, non esse abutendum rebus optimis ad ea, quibus neque dignae videntur neque vtiles. |
| [A] | XXV. CORONAM NE CARPITO |
|
150 |
Στέφανον μὴ δρέπεσθαι•,
id est Coronam ne carpseris. Diuus Hieronymus Aduer- sus Rufinum interpretatur vrbium leges obseruandas esse, non violandas neque reprehendendas, [C] quod vrbium turrita moenia coronarum speciem praebeant. |
| [A] | XXVI. QVAE DECIDERINT NE TOLLITO |
|
155 |
Τὰ πεσόντα μὴ ἀναιρεῖσθαι, id est Quae deciderint ne tollas. Admonet, vt assuescamus moderatius cibum sumere. Aristophanes in Heroibus teste Laer- tio superstitiosam huius symboli causam adfert. Heroum enim esse quae ceciderint• e mensa eoque nefas gustare. [C] Alii sic efferunt: [A] Μηδὲ γεύεσθ᾽• ἅττ᾽ ἂν ἐντὸς τῆς τραπέζης καταπέσῃ, [B] id est Ne gustate, quaecunque in mensa deciderint. |
| [A] | XXVII. A GALLO CANDIDO ABSTINEAS |
|
160 |
Ἀλεκτρυόνος μὴ ἅπτεσθαι λευκοῦ, id est Albo gallo ne manum admoliaris, quod Mensi sacer sit, vtpote horarum nuncius. |
| [A] | XXVIII. PANEM NE FRANGITO |
| [A] | XXIX. SALEM APPONITO |
|
170 | Τὸν ἅλα παρατίθεσθαι, id est Salem apponito. Admonet iustitiam et aequitatem omni adhibendam negocio. Sal enim quicquid occupauerit, seruat et ex rebus purissimis constat, aqua et mari. |
| [A] | XXX. IN VIA NE SECES LIGNA |
| Ἐν ὁδῷ μὴ σχίζειν ξύλα, id est In via ne seces ligna. Quidam exponunt non esse discruciandam et abbreuiandam vitam curis et anxiis cogitationibus. |
| [A] | 109XXXI. NE LIBARIS DIIS EX VITIBVS NON AMPVTATIS |
|
175 LB 24 180 |
Μὴ σπένδειν θεοῖς ἐξ ἀμπέλων ἀτμήτων, id est Ne libaris diis ex vitibus non amputatis. Nihil gratum superis, quod non purum purgatumque sit•. [F] Hoc 110 aenigma Plu|tarchus tribuit Numae in ipsius vita diuinans eo mansuetudinem commendari, quae pars sit pietatis, quemadmodum et Euangelica doctrina reiicit munera ferocis, qui nolit fratri suo reconciliari. Quod enim purgatum non est, agreste est, et farina conducit leniendis quae dura sunt. Addit enim• quod mox subiiciam•. |
| [A] | XXXII. NE SACRIFICATO SINE FARINA |
|
Μὴ θύειν ἄτερ ἀλφίτων, id est Absque farina m sacrificato. [C] Hoc aenigma [A] morum mansuetudinem commendat, [F] vt dictum est•. |
| 185 | [A] | XXXIII. ADORATO CIRCVMACTVS |
|
c188-196 190 195 |
Προσκυνεῖν περιφερόμενος, id est Adorandum circumactu corporis. Nimirum ad imitationem coeli perpetua vertigine circumacti, coelum autem deum antiqui- tas credidit. [F] Plutarchus et hoc tribuit Numae ceu peculiare. Ac meminit quidem de coeli circumactu, caeterum addit et alias interpretationes: videlicet cum sacra spectent exortum solis, qui adorat vertens se circumacto corpore ad orientem, videtur semet ad deum conuertere factoque circulo per vtranque mundi partem vota facere. Subiicit et tertiam, quam videtur maxime probare. Corporis vertigine significari rotas Aegyptias sentit (opinor de hieroglyphi- cis), quibus illi significabant nihil in rebus humanis esse stabile aut perpe- tuum, sed vtcunque visum fuerit deo vitam nostram vertere ac voluere, aequum esse, vt boni consulamus. |
| [A] | XXXIV. ADORATVRI SEDEANT |
|
200 c201-206 205 c206-209 210 |
Καθῆσθαι προσκυνήσοντας, id est Adoraturi sedeant, significat vota certa conci- pere oportere et in his, quae sunt optima, perseuerare. [F] Et hoc Plutarchus asscribit Numae, nisi quod in aedito per Aldinos volumine προσκυνήσαντας legimus, non προσκυνήσοντας, addens id fuisse velut augurium vota rata firmaque fore. Addit quibusdam hanc quietem videri distinctionem actionum, tanquam qui priori actioni finem imposuerint sedentes apud deos initium alterius actionis ab iisdem auspicentur. Quidam arbitrantur alium subesse sensum, quod oporteat eos, qui sacris operantur, non obiter ac velut aliud agentes hoc facere, sed vacuos ac totos rei diuinae intentos. Vnde Plutarchus idem tradit, quoties pontifex auguria seu sacra aggrediebatur, praecones clamabant: 'Hoc age'. Ea vox hortabatur, vt qui sacra adirent, reuerenter et attente id facerent. Idem in Problematibus rerum priscarum refert, qui diis vota fecissent, in templis manere et quietem agere solitos, quod actiones huius vitae frequenter inuoluant hominem molestiis. |
| [A] | 111XXXV. SVRGENS E LECTO VESTIGIVM CORPORIS CONFVNDITO |
| Ἀναστὰς ἐξ εὐνῆς συνταράττειν τὰ στρώματα, id est Cum surrexeris, stragulas confundito. Videtur idem cum superiore de stragulis complicandis. |
| 215 | [A] | 112XXXVI. A PISCIBVS ABSTINETO |
|
c216-220 220 c223-239 LB 25 226 230 235 240 c240-246 245 c249-254 250 255 260 c264-267 265 |
Ἰχθύων μὴ γεύεσθαι, id est Pisces ne gustato. Quamobrem Pythagoras ab vrtica marina iusserit abstinere, fortassis illud in causa fuit, quod is piscis Hecatae• sit sacer propter mysterium ternionis, quem aiunt huic deae dicatum; sed qua gratia reliquorum item piscium esum interdixerit, non aeque promptum fuerit expedire. Quanquam apud Plutarchum in Quaestionibus conuiuialibus quis- piam huiusmodi causam adfert: Pisces quodammodo Pythagoricae disciplinae contubernales videri propter ἐχεμυθίαν, id est silentium, ita vt etiam in prouerbium abierit, Ἀφωνότερος ἰχθύος, id est Magis mutus quam piscis. Theon grammaticus apud eundem Plutarchum diuersam rationem allegat. Nam piscem maris indigenam et alumnum esse, elementi vi|delicet non solum alienissimi, verumetiam inimicissimi naturae hominis. Neque enim deos hinc ali, quemadmodum de stellis opinantur Stoici, quin parentem et seruatorem regionis Aegyptiorum Osiridem in hoc deiectum perisse•. Proinde nec aqua maris ad potum vtuntur nec• quicquam eorum, quae in eo gignuntur alun- turque, purum et ad hominis vsum accommodatum existimant, vt cum quibus nec aerem communem neque regionem habeamus communem. Quinimo aer hic, per quem reliqua omnia viuunt alunturque, illis perniciem adfert tanquam praeter naturam citraque vsum et genitis et viuentibus. Neque mirum, inquit, si ab animantibus abstinent propter elementum maris ab humana natura alienis nec ob id idoneis, quae cum nostro spiritu ac sanguine misceantur, quando neque nautas alloqui dignantur Aegyptii, si quando fiant obuii, quippe qui ex mari victum sibi parent. Rursum Sylla eodem in loco causam aliam adducit: nempe Pythagoram fere vesci solitum iis, quae fuissent diis immolata, primitiis illis dicatis. Atqui nullus piscis idoneus ad sacrificium. Plutarchus ipse rationes superiores ita refellit, vt dicat hoc ipso nomine magis oportere vesci piscibus, quod peregrini generis esse videantur. Immane enim planeque Cyclopicum esse, si quae sunt eiusdem generis mutuo laniatu pascantur. Nam quod narrant aliquando Pythagoram empto retium iactu pisces captos emisisse, non eos contempsit velut hostes et alienigenas, sed tanquam amicis iam factis et captiuis pepercit persoluto illorum nomine precio. Reddit autem duplicem causam, quare Pythagorae non probaretur piscium esus, partim quod res cum iniustitia coniuncta videretur, persequi, occidere, vorare animal, quod ipsa natura nullo pacto laedat hominem aut laedere possit; deinde quod non ad necessitatem, sed ad luxum superuaca- neamque gulae voluptatem pertineat piscium esus. Hinc esse quod Homerus fecerit non Graecos solum, cum circa Hellespontum militarent, a piscibus abstinentes, verumetiam Phaeacas ipsos alioqui• helluones. Ne procis quidem lurconibus marinum obsonium apposuit, cum vtrique insulares essent. [C] Nam apud hos maiorem fere videmus tum immanitatem tum luxum. [A] Neque socii Vlyssis vnquam aut hamo aut retibus vsi sunt, donec farina suppeteret. Verum omni commeatu absumpto paulo prius quam sacros Soli boues deuorarent, piscari coeperunt non obsonii causa, sed ob famem 113 depellendam. Commemorantur hoc loco apud Plutarchum et alia nonnulla de piscium abstinentia, sed haec ad symboli interpretationem satis esse visa sunt. Tribuitur Pythagorae et illa nobilis sententia teste Plutarcho in commentario De exilio: Ἑλοῦ βίον τὸν ἄριστον, ἡδὺν δὲ αὐτὸν συνήθεια ποιήσει, id est Optimam vitae rationem elige, eam iucundam reddet consuetudo. Diuus Hieronymus hoc etiam dogma Pythagoricum refert, quo vir ille totius moralis philosophiae summam complexus videtur: Δεῖ φυγαδεύειν πάντα τρόπον καὶ ἐκκόπτειν τὴν 114 νόσον ἀπὸ τοῦ σώματος, τὴν ἀπαιδευσίαν ἀπὸ τῆς ψυχῆς, τὴν ἀσέλγειαν ἀπὸ γαστρός, τὴν στάσιν ἀπὸ πόλεως, τὴν διαφωνίαν ἀπὸ τῆς οἰκίας, καὶ κοινῆ ἀπὸ πάντων τὸ ἀκρατές, id est Fugare• conuenit ac modis omnibus resecare, morbum a corpore, inscitiam ab animo, luxuriem a ventre, seditionem a ciuitate, discordiam a familia, in summa ab omni negocio intemperantiam. |
| 270 | [A] | NEMO BENE IMPERAT, NISI QVI PARVERIT IMPERIO | 3 |
|
LB 26 276 280 285 290 295 |
Οὐκ ἔστιν εὖ ἄρξειν μὴ ἀρχθέντα, id
est Fieri non potest, vt bene gerat imperium, qui non tulerit Imperium. Manet hoc adagium hodieque vulgo celebre, neminem recte dominum• agere, qui non ante ministrum gesserit. Citat autem Aristote- les Politicorum libro tertio : Διὸ λέγεται καὶ τοῦτο καλῶς, ὡς οὐκ ἔστιν εὖ ἄρξειν μὴ ἀρχθέντα, id est Quapropter illud etiam recte dicitur neminem bene | imperium gerere, qui non ipse prius• sub imperio fuerit. Rursum eodem libro : Τόν τε γὰρ μέλλοντα ἄρχειν καλῶς ἀρχθῆναί φασι δεῖν πρῶτον, id est Eum enim qui bene sit administraturus imperium, aiunt imperium ferre prius oportere. Magis prouerbialiter extulit Plato libro De legibus sexto: Δεῖ δὴ πάντ᾽ ἄνδρα διανοεῖσθαι περὶ ἁπάντων ἀνθρώπων, ὡς ὁ μὴ δουλεύσας οὐδ᾽ ἂν δεσπότης γένοιτο ἄξιος ἐπαίνου, id est Iam illud oportet vnumquenque de mortalibus vniuersis cogitare, qui non seruierit, eum haudquaquam dominum fore laude dignum. Plutarchus In• ducem imperitum: Οὔτε γὰρ πίπτοντός ἐστιν ὀρθοῦν οὔτε διδάσκειν ἀγνοοῦντος οὔτε ἀκοσμοῦντος κοσμεῖν ἢ τάττειν ἀτακτοῦντος ἢ ἄρχειν μὴ ἀρχομένου, id est Neque enim lapsi partes sunt altos erigere neque inscii docere neque incompositi componere neque ordinare inordinati neque imperare, qui imperium non sit passus. [H] Idem hoc laudis peculiariter tribuit Agesilao: Ἐλθεῖν ἐπὶ τὸ ἄρχειν μὴ ἀπαίδευτον τοῦ ἄρχεσθαι, id est Venisse ad imperium non indoctum parere imperio. Seneca libro De ira ii.: Nemo regere potest, nisi qui et regi. [A] Natum adagium a nobili illo Solonis apophthegmate, quod in eius vita refert Diogenes Laertius: Ἄρχε πρῶτον μαθὼν ἄρχεσθαι, id est Imperium gere, sedvbi prius imperium ferre didiceris. Itaque referri potest vel ad eos, qui prius alieno parendo imperio discunt imperium in alios gerere vel qui prius cupiditatibus imperant suis, quam in alios exerceant imperium. Neque enim idoneus est vt aliis dominetur, qui ipse seruit affectibus, neque rex aliis esse potest, nisi quem ratio rexerit. |
| [A] | ADONIDIS HORTI | 4 |
|
c298-302 300 305 c309-312 310 315 320 325 LB 27 330 c334-339 335 c336-339 |
Ἀδώνιδος κῆποι, id est Adonidis horti, de rebus leuiculis dicebatur parumque frugiferis et ad breuem praesentemque modo voluptatem idoneis. Pausanias testatur Adonidis hortos olim in delitiis fuisse, lactucis potissimum ac 116 foeniculis frequentes, in quibus semina haud aliter atque in testa deponi consueuerint, eoque rem in prouerbium abiisse contra futiles ac nugones homines et voluptatibus ineptis natos; cuiusmodi sunt cantores, sophistae, poetae lasciui, cupediarii atque id genus alii. Erant autem ii horti Veneri sacri propter Adonidem eius amasium primo aetatis flore praereptum atque in florem conuersum. Horum mentionem facit Plato in Phaedro•: Ὁ νοῦν ἔχων γεωργός, ὧν σπερμάτων κήδοιτο καὶ ἔγκαρπα βούλοιτο γενέσθαι, πότερα σπουδῇ ἂν θέρους εἰς Ἀδώνιδος κήπους ἀρῶν χαίροι θεωρῶν καλοὺς ἐν ἡμέραισιν ὀκτὼ γιγνομένους, [C] ἢ ταῦτα μὲν δὴ παιδιᾶς τε καὶ ἑορτῆς χάριν δρώῃ ἄν, ὅτε καὶ ποιοῖ•; [A] id est Num agricola qui sapiat semina quae curae haberet quaeque cuperet aliquando fructum adferre, aestatis tempore summo studio in Adonidis hortos mittet gaudetque spectare• eos intra dies octo iam pulchros effectos, [C] an ea quidem per lusum ac festi gratia faciet, si quando tamen fecerit? [A] Item Plutarchus in commenta- rio, cui titulus Περὶ τοῦ βραδέως ὑπὸ θείου τιμωρουμένου, [B] id est De eo, qui a numine sero punitur: [A] Ἀλλὰ μικρός τις καὶ κενόσπουδος ὁ θεός ἐστιν ὥστε μηδὲν ἡμῶν ἐχόντων θεῖον ἐν αὑτοῖς• μηδὲ προσόμοιον ἁμωσγέπως ἐκείνῳ καὶ διαρκὲς καὶ βέβαιον, ἀλλὰ φύλλοις, ὡς Ὅμηρος ἔφη, παραπλησίως ἀπομαραινο- μένων παντάπασι καὶ φθινόντων• ἐν ὀλίγῳ, ποιεῖσθαι λόγον τοσοῦτον, ὥσπερ αἱ τοὺς Ἀδώνιδος κήπους ἐπ᾽ ὀστράκοις τισὶ τιθηνούμεναὶ και θεραπεύουσαι γυναῖ- κες, ἐφήμερους ψυχὰς ἐν σαρκὶ τρυφερᾷ καὶ βίου ῥίζαν ἰσχυρὰν οὐ δεχόμενῃ βλαστανούσας, εἶτα ἀποσβεννυμένας ἀεὶ ὑπὸ τῆς τυχούσης προφάσεως, id est Imo morosior quispiam et leuicularum rerum curiosus est deus, qui cum nihil habeamus diuinum in nobis, neque quod vllo modo ad illius similitudinem accedat quodque constet ac stabile perpetuumque sit, quin magis foliorum ritu, quemadmodum ait Homerus, vndequaque marcescamus intereamusque breui, tantam nostri curam habeat• non aliter quam mulieres, quae• Adonidis hortos ad dies pauculos vernantes in testulis quibusdam nutriunt fouentque animas breui duraturas in carne | tenera et solidam vitae radicem non recipiente suppullulantes ac mox ad quamuis occasionem interituras•. Meminit et Theocritus Idyllio Θ: Πὰρ δ᾽ ἁπαλοὶ κᾶποι πεφυλαγμένοι ἐν ταλαρίσκοις Ἀργυρέοις, id est• Adsunt et teneri calathis candentibus horti, Seruati. Effertur paroemia etiam hoc modo, Ἀκαρπότερος τῶν Ἀδώνιδος κήπων, id est Infructuosior Adonidis hortis. [H] Non dissimili figura Isaeus apud Philostratum iuueniles voluptates appellat Ταντάλου κήπους, quod vmbris ac somniis persimiles sint nec expleant hominis animum sed iritent potius. Similiter Pollux sophistae Athenodori dictionem appellabat Tantali hortos, quod iuuenilis esset ac leuis, speciem prae se ferens, quasi esset aliquid, quum nihil esset. |
| 340 | [A] | INFIXO ACVLEO FVGERE | 5 |
|
345 350 355 360 365 370 375 |
Βαλὼν• φεύξεσθαι οἴει; id est Iaculo immisso fugiturum te putas? Metaphora prouerbialis, vbi quis dicto conuitio seu maleficio quopiam peracto statim 118 subducit sese, ne vel tueri cogatur quod dixerit aut ne mutuum recipiat. Eryximachus, medicus in Conuiuio Platonis, Aristophani discedere paranti ne cogeretur et ipse laudare Cupidinem ac iocis quibusdam poeticis eludenti: Βαλών• γε, φάναι, ὦ Ἀριστόφανες, οἴει ἐκφεύξεσθαι; ἀλλὰ πρόσεχε τὸν νοῦν καὶ οὕτως λέγε ὡς δώσων λόγον. Ἴσως μέντοι, ἂν δόξῃ μοι, ἀφήσω σε, id est Vt videtur, inquit•, Aristophanes, immisso in nos iaculo fugiturum te credis? Quin tu animum aduerte atque ita loquere tanquam rationem redditurus. Sane, si mihi videbitur, fortassis te dimittam. Vtitur item in Phaedone• [B] et in primo De republica libro, quanquam hoc loco mutat• metaphoram et ad balneatorem iniecta aqua discedentem refert: Ταῦτα εἰπὼν ὁ Θρασύμαχος ἐν νῷ εἶχεν ἀπιέναι, ὥσπερ βαλανεὺς ἡμῶν καταντλήσας κατὰ τῶν ὤτων• ἁθρόον καὶ πολὺν τὸν λόγον, id est Haec locutus Thrasymachus in animo habebat discedere, ceu balneator quispiam offusis in aures copiosis ac multis verbis. Ac mox eodem in loco, Οἷον ἐμβαλὼν λόγον ἐν νῷ ἔχεις ἀπιέναι, id est Velut iniecto dicto paras discedere. Respexit ad prouerbium Plutarchus in commentario De iis, qui tarde puniuntur a numine: 'Ἀλλ οὐδ᾽ εἰ βαλών, εἶπεν, ἀπηλλάγη, καλῶς εἶχε περιορᾶν τὸ βέλος ἐγκείμενον, id est Quinetiam si discessit, inquit, immisso iaculo, non conuenit telum inhaerens negligere. [A] Allusit ad hanc paroemiam Aristoteles in tertio• Naturalium auditionum libro. Refellens enim Anaxagorae sententiam, qui dixisset infinitum immotum esse et in seipso conquiescere, negat satis esse dixisse tantum et aufugere, cum causam etiam reddere debuerit, quamobrem• infinitum moueri non posset: [F] Οὐ γάρ, inquit, ἱκανόν, τὸ οὕτως εἰπόντα ἀπηλλάχθαι, vt obiter et orthogra- phiam emendem, non Aristotelis, sed typographi•. [A] Quadrabit igitur in eos, qui velut oracula quaedam pronunciant aliis coniectandi materiam ministran- tes, vt qui non interpretentur quamobrem ita senserint. Translatum videtur ab apibus aut vespis, quae infixo aculeo statim aufugiunt. Id enim innuit Plato in Phaedone•. Potest et ad Parthos referri, qui iaculo coniecto in hostem mox equis versis se fuga proripiunt nec audent cominus congredi. [F] Simillimum est huic, quod est apud Ciceronem libro De finibus bonorum quarto: Scrupulum, inquam•, abeunti, sed videbimus. Solet enim scrupulus esse molestus ambulantibus•. [I] Idem apertius in oratione pro L. Flacco: Flacco vero quid profuit, qui valuit tam diu dum huc prodiret? Mortuus est aculeo iam dimisso ac dicto testimonio. | |
| LB 28 | [A] | NODVM SOLVERE | 6 |
|
c378-383 380 385 |
Κάθαμμα λύειν, id est Nodum soluere, dicebatur qui negocium alioqui• impedi- tum facile conficeret. Natum hinc aiunt, quod tradunt Midam curru nodis quibusdam inexplicabilibus [H] e corni libro [A] connexo vectari solitum. De hoc in templo reposito proditus erat apud Phrygas rumor, vt qui vinculum illius soluisset, eum Asiae imperio potiturum. Alexander Magnus explicuit [H] exempto clauo, qui iugum temoni connectebat; [A] quidam aiunt gladio dissecuisse. Cuius historiae alio loco mentionem faciemus [H] in prouerbio 119 Herculanus nodus. [A] M. Tullius Epistolarum ad Atticum libro quinto: Caesari nullus honos a senatu habeatur, dum hic nodus expeditur, id est dum hoc negocium conficitur. |
| [A] | DODONAEVM AES | 1207 |
|
c389-394 390 395 400 c400-407 405 410 |
Δωδωναῖον χαλκεῖον, id est Dodonaeum cymbalum aut tintinnabulum. In hominem dici consueuit improbae atque importunae loquacitatis. Zenodotus citat ex Ariphoro Menandri. Tradit autem in Dodona duas fuisse sublimes columnas, in altera positam peluim aeream, in altera pensile pueri simulachrum flagellum aereum manu tollentis, quoties autem ventus vehementius flauerit, fieri vt scutica impulsa crebrius lebetem feriat isque percussus tinnitum reddat ad multum etiam temporis resonantem. Alii referunt ad aera Corinthia, quae prae caeteris clarius tinniant. Meminit huius adagii Stephanus in dictione Dodone. Iuuenalis ad adagium allusisse videtur, cum ait: Tot pariter pelues, tot tintinnabula credas Pulsari, muliebrem garrulitatem taxans. Suidas diuersam adagii adfert interpretatio- nem ex Daemone. Ait enim oraculum Iouis quod olim erat in Dodona, lebetibus aereis vndique cinctum fuisse, ita vt inuicem sese contingerent. Itaque necessum erat fieri, vt vno quopiam pulsato vicissim et omnes resonarent sonitu per contactum ab aliis ad alios succedente. Durabatque in longum tempus tinnitus ille, videlicet in orbem redeunte sono. Putatque paroemiam dictam in sordidos et quantumuis pusilla de re querulos. Verum Aristoteles hoc commentum vt fictitium refellit adferens aliud interpretamen- tum, quod modo retulimus, de columnis duabus et simulachro pueri. [B] Plutarchus in commentario Περὶ τῆς ἀδολεσχίας indicat in Olympia porticum quandam fuisse ratione mathematica ita compositam, vt pro vna voce multas redderet, atque ob id ἑπτάφωνον appellatam. Cumque hac confert homines impendio loquaces, quos si verbulo tangas, continuo referunt tantum verbo- rum, vt nullus omnino sit garriendi finis. Meminit huius adagionis et Iulius Pollux libro sexto, capite de loquacibus, his verbis: τὸ ἐκ Δωδώνης χαλκεῖον. |
| [A] | PRORA ET PVPPIS | 8 |
|
415
420 425 430 LB 29 435 440 445 450 455 |
Πρῶρα καὶ πρύμνη, id est Prora et puppis. M. Tullius libro Familiarium epistolarum vltimo scribens ad Tyronem suum paroemiam hanc refert his verbis: Mihi prora et puppis, vt Graecorum prouerbium est, fuit a me tui dimittendi, vt rationes meas explicares. Prora itaque et puppi summam consilii nostri significamus, propterea quod a prora et puppi, tanquam a capite et calce, pendeat tota nauis. Apud Graecos inuenio pronunciatum• hoc pacto: Τὰ ἐκ πρώρας καὶ τὰ ἐκ πρύμνης ἀπόλλυται, id est A prora pariter atque a puppi pereunt [C] siue prora pariter ac puppis perit, [A] hoc est ad internecionem. [E] Philostratus in Heroicis: Ἀλλὰ δεῖ προσδεδέσθαι τῇ νηί, καθάπερ τὸν Ὀδυσσέα, εἰ δὲ μή, καὶ τὰ ἐκ πρώρας φασὶ καὶ ἐκ πρύμνης ἀπολεῖται, id est Sed oportet [G] Vlyssis in morem [E] naui alligatum esse, alioqui et prora, quod dici solet, et puppis perit. [A] Consimili figura dictum est in Apocalypsi: Ἐγώ εἰμι ἄλφα καὶ ὦ, 121 Ego sum alpha et ω. Ego sum rerum omnium• summa. Omnia proficiscuntur a me velut a fonte, et ad eundem omnia referuntur tanquam ad felicitatis portum. Nam alpha, α•, Graecis prima litera est, ω magnum postrema. Neque dissidet hinc illud Theocriticum in Encomio Ptolemaei: Ἀνδρῶν αὖ Πτολεμαῖος ἐνὶ• πρώτεσσι λεγέσθω | Καὶ πύματος καὶ μέσσος, id est Ast hominum in numero decantetur Ptolemaeus Primus et vltimus ac medius. Item Vergilianum illud: A te principium, tibi desinet. Huc pertinet, quod 122 Demosthenes pronunciationem τὸ πρῶτον, τὸ δεύτερον καὶ τὸ τρίτον esse dixit vniuersam eloquentiam intelligens. Plato De legibus libro quarto•: Ὁ μὲν δὴ θεός, ὥσπερ καὶ ὁ παλαιὸς λόγος, ἀρχήν τε καὶ τελευτὴν• καὶ μέσα τῶν ὄντων ἁπάντων ἔχων, id est Iam deus quidem ipse, quemadmodum vetusto verbo dicitur, tum initium tum finem tum medium rerum omnium complectens. [H] Plutarchus in commentario De liberis educandis: Ὅτι ἓν πρῶτον καὶ μέσον καὶ τελευταῖον ἐν τούτοις κεφάλαιον ἀγωγὴ σπουδαία καὶ παιδεία νόμιμός ἐστι, id est Quod vna res primum et medium• ac postremum hic caput est, proba institutio legitimaque eruditio. [A] Aristoteles libro Rhetoricorum tertio refert ex Alcidamante quodam, qui philosophiam 'legum vallum ac fossam' appellarit, omne legum praesidium in philosophia situm innuens. At philosophus eam metaphoram tanquam duram ac frigidam damnat, quasi vero non durior• sit illa superior Πρῶρα καὶ πρύμνη. Verum in oratione seria fortassis vitiosae fuerint, in adagiis non item offendit duricies, vt quae saepenumero vel aenigmatum simillima sint eaque ferme laudatissima videantur, quae paulo longius detorta fuerint. Proinde quoties summam totius negotii et omne momentum praesidiumque significabimus, proram et puppim aut fossam et vallum dicemus, vt pietas studiorum nostrorum prora et puppis esse debet. Quibusdam omnium rationum prora et puppis est pecunia. Aduersus Carthaginensium• vim Scipio fossa pariter et vallum erat, id est praecipuum tutamentum. |
| [A] | VMBRAE | 9 |
|
460 465 c466-468 c468-470 470 475 480 485 LB 30 490 495 |
Σκιαί, id est Vmbrae, prouerbiali ioco dicebantur olim ii, qui venirent ad conuiuium non ipsi quidem vocati, sed comites eorum qui vocati fuerant, sic illos sequentes velut vmbra corpus vltro sequitur. Ad hanc paroemiam allusit Horatius Epistolarum libro primo scribens ad Torquatum: Brutam tibi Septimiumque, Et nisi coena prior potiorque puella Sabinum Detinet, ad summam•, locus est et pluribus vmbris, Sed nimis arcta premunt olidae conuiuia caprae. Hoc loco neque Acron• prouerbii facit mentionem, opinor, quod rem vulgo iactatam ceu notam praeterierit•. Christophorus Landinus, vir alioqui doctus, vmbras interpretatur loca in rure operta vmbris, in quibus commode discum- bant conuiuae. Praeterea capras interpretatur scurras mordaces. Postremo: Dic quotus esse velis, ad hunc exponit modum: Rescribe, cuius fortunae homines tibi conuiuas adhibeam. Nam si cupis digniores te, eris postremus, si inferiores, eris primus. Haec non fueram adscripturus, nisi conduceret ostendisse in quae deliramenta virum eruditum adigat nonnunquam vnius prouerbioli ignorantia. Sensus autem Horatiani carminis sic habet. Admonet Torquatum, vt ad coenam veniat paucis comitatus, videlicet Bruta, Septimio et Sabino, non quod sit defuturus in accubitu locus, si velit plureis vmbras secum adducere, verum id 123 futurum incommodi, vt alarum odor offendat conuiuii suauitatem, si angus- tius sedeatur. Deinde si velit omnino plureis vmbras, id est comites, praemo- neat se de numero, ne non respondeat apparatus. Brutam itaque, Septimium et Sabinum vmbras Torquati vocat, si veniant non ipsi quidem inuitati, sed a Torquato, quem vocarat Horatius, ceu comites adducti. Idem alibi: Cum Seruilio Balatrone 124 Vibidius, quos Moecenas• adduxerat vmbras, id est vltroneos comites. Plutarchus Συμποσιακῶν libro septimo, quid sint vmbrae narrat his verbis: Τὸ δὲ τῶν ἐπικλήτων ἔθος, οὓς νῦν σκιὰς καλοῦσιν, οὐ κεκλημένους αὐτούς, ἀλλ᾽ ὑπό τῶν κεκλημένων ἐπὶ τὸ δεῖπνον ἀγομένους, ἐζητεῖτο πό|θεν ἔσχε τὴν ἀρχήν· ἐδόκει δὲ ἀπὸ Σωκράτους, Ἀριστόδημον ἀναπείσαντος οὐ κεκλημένον εἰς Ἀγάθωνος ἰέναι σὺν αὐτῷ καὶ παθόντα τι γελοῖον· ἔλαθε γὰρ κατὰ τὴν ὁδὸν ὑπολειφθεὶς ὁ Σωκράτης, ὁ δὲ προεισῆλθεν, ἀτεχνῶς σκιὰ προβαδίζουσα σώματος ἐξόπισθεν τὸ φῶς ἔχοντος, id est Mos autem adducendi comites, quos nunc vmbras appellant, non ipsos quidem vocatos, sed ab aliis qui vocati fuerant ad conuiuium adductos, quaesitum est, vndenam inoleuerit. Existimabant natum a Socrate, qui Aristodemo persuaserit, vt non vocatus secum ad Agathonis conuiuium accederet. Acciderat enim Aristodemo ridiculum quiddam. Siquidem cum inter eundum non sentiret Socratem a tergo• relictum, prior ingressus est, plane velut vmbra corpus praecedens lumine a tergo sequente. Hactenus Plutarchus. Est autem haec de Socrate et Aristodemo fabula apud Platonem in dialogo, cui titulus Συμ- πόσιον. |
| [A] | NIHIL AD PARMENONIS SVEM | 10 |
|
500 c502-514 505 510 515 520 |
Οὐδὲν πρὸς τήν Παρμένοντος ὗν, id est Nihil ad Parmenonis suem. De aemula- tione dictum, quae longo interuallo abesset ab eo quod imitaretur. Plutarchus in Symposiacis, quintae decadis secundo problemate, quo pacto natum sit adagium narrat ad hanc ferme sententiam: Parmeno quispiam fuit ex homi- num eorum genere, qui nostris etiam temporibus varias animantium et hominum voces ita scite imitantur ac repraesentant, vt audientibus tantum, non etiam videntibus verae, non imitatae voces videantur. Neque desunt quos hoc artificium maiorem in modum delectet. Parmenon igitur hac arte vulgo vt iucundissimus ita etiam celeberrimus fuisse perhibetur; quem cum reliqui conarentur aemulari ac protinus ab omnibus diceretur illud: Εὖ μέν, ἀλλ᾽ οὐδὲν πρὸς τὴν Παρμένοντος ὗν, hoc est Recte quidem, verum nibil ad Parmenonis suem, quidam prodiit veram suculam sub alis occultatam gestans. Huius vocem cum populus imitaticiam esse crederet statimque, sicut solent, reclamarent: Τί οὖν αὕτη• πρὸς τὴν Παρμένοντος; id est Quid haec ad Parmenonis suem? vera sue deprompta ac propalam ostensa refellit illorum iudicium, vtpote non ex vero sed ex imaginatione profectum. [B] Meminit idem Parmenonis ac suis adumbratae in commentariis De audiendis poetis. [A] Nec intempestiuiter vtemur hoc adagio, quoties aliquis opinione deceptus de re perperam iudicat. Veluti si quis epigramma parum eruditum ac neotericum supra modum admiraretur persuasus antiquum esse. Rursum, si quod antiquum esset et eruditum, ceu nuperum damnaret. Tantum enim valet haec imaginatio, vt eruditissimis etiam viris in iudicando imponat• |
| [A] | SYNCRETISMVS | 12511 |
|
525 530 LB 31 535 540 545 |
Συγκρητισμός Cretico prouerbio dicebatur, quoties fieret, vt qui modo vide- bantur hostes acerrimi, repente in summam concordiam redigerentur. Id quod frequenter euenire solet, maxime si quando malum aliquod inciderit vtrisque• commune. Plutarchus in commentario Περὶ φιλαδελφίας, [B] id est De fraterna charitate, [A] recenset simulque explicat paroemiam his verbis: Ἔτι τοίνυν ἐκεῖνο δεῖ μνημονεύειν ἐν ταῖς πρὸς τοὺς ἀδελφοὺς διαφοραῖς καὶ φυλάττειν, τὸ τοῖς φίλοις αὐτῶν• ὁμιλεῖν καὶ πλησιάζειν τότε μάλιστα, φεύγειν δὲ τοὺς ἐχθροὺς καὶ μὴ προσδέχεσθαι, μιμούμενον αὐτὸ γοῦν τοῦτο τὸ Κρητῶν, οἳ πολλάκις στασιάζοντες ἀλλήλοις καὶ πολεμοῦντες ἔξωθεν ἐπιόντων πολεμίων διελύοντο καὶ συνίσταντο· καὶ τοῦτο ἦν ὁ καλούμενος ὑπ᾽ αὐτῶν συγκρητισμός, id est Praeterea oportebit et illud meminisse fratribus inter se dissidentibus obseruareque, vt potissimum eo tempore consuetudinem habeas et conuictum cum illorum amicis. Rur|sum, inimicos fugias neque admittas ad familiaritatem, illud videlicet Cretensium exemplum sequutus qui frequen- ter, cum factionibus et bellis intestinis inter sese• pugnarent, inuadentibus aliunde hostibus omissa contentione coniuncti sunt. Atque is erat, quem illi syncretismum appellabant. Hactenus Plutarchus. [C] Simile quiddam refert de Sudracis et Mallis Quintus Curtius libro nono, quos alias bellare inter se solitos, periculi societas iunxerat imminente Alexandro. [A] Pertinet huc, quod alias ex Aristotele referemus: Συνάγει τοὺς ἀνθρώπους τὰ κακά, id est Conciliant homines mala. Adagium recte accommodabitur et in illos qui amicitiam ineunt, non quod sese ex animo diligant, sed quod alter alterius opis egeat aut quo veluti coniunctis copiis communem inimicum pessundent. [C] Id quod his temporibus saepenumero factitari videmus, vt arma iungant alioqui inter se infensissimis animis. Tanta inest et Christianis hominibus vlciscendi rabies. [A] Refertur et ab Apostolio 126 quodam Byzantino•, [B] recentissimo apud Graecos prouerbiorum coacerua- tore. |
| [A] | QVI CIRCA SALEM ET FABAM | 12 |
|
c549-552 550 555 560 c561-564 c564-566 565 570 LB 32 c574-604 575 c579-584 580 585 c585-591 590 c592-604 595 600 605 |
Περὶ ἅλα καὶ κύαμον, id est luxta salem et fabam. In eos dicebatur, qui se simularent scire quod nescirent. Siquidem diuini responsuri fabam et salem apponebant. Vnde qui inter sese• de rebus arcanis communicarent, τοὺς περὶ ἅλα καὶ κύαμον appellabant. Ad hunc quidem modum scriptum legitur in Diogeniano reliquisque Graecarum paroemiarum collectoribus. Verum Plu- tarchus in Symposiacorum problematum decade quarta non fabam, sed cuminum scribit, nisi forte deprauatus est codex: Ἐκεῖνο δέ πως ὑμᾶς λέληθε τοὺς περὶ ἅλα καὶ κύμινον, ὅτι τὸ μὲν ποικίλον ἐστί, τὸ δὲ ἥδιον, id est At illud fortasse vos fugit, quod aiunt, qui iuxta salem ac cuminum, quod illud quidem lautius, hoc suauius. Rursum eiusdem operis decade quinta: Ἐζήτει Φλῶρος ἑστιωμένων ἡμῶν• παρ᾽ αὐτῷ, τίνες ἂν εἶεν οἱ περὶ ἅλα καὶ κύμινον ἐν τῇ παροιμίᾳ λεγόμενοι, id est Quaerebat Florus, cum apud ipsum coenaremus, quinam essent, qui in prouerbio iuxta salem et cuminum dicerentur. Apollophanes autem grammaticus sic eam quaestionem dissoluit, vt dicat adagium summam familiaritatem significare. Siquidem qui magnopere inter se familiares sunt, hi vel salem vel cuminum• vna coenant neque requirunt apparatum vllum ciborum. Vnde et ille iocus est Octauii Caesaris ad quendam•, a quo fuerat conuiuio perparco frugalique acceptus: Nesciebam me tibi esse tam familiarem. Huc pertinet etiam illud, quod suo loco referemus: Ἅλα καὶ τράπεζαν μὴ παραβαίνειν, id est Non oportet transgredi salem et mensam, hoc est amicitiae ius, quod his rebus conciliatur, non est violandum. Porro salis nomine frugalem victum innui, passim ex poetis licet cognoscere. Horatius in Odis: Viuitur paruo bene, cui paternum Splendet in mensa tenui salinum. Idem in Sermonibus: Modo sit mihi mensa tripes et / concha salis puri. | Verum in diuinationibus videtur magis religionis causa solitus apponi. Cur autem hic honos sali potissimum sit habitus, quaeritur apud Plutarchum in eo quem modo citaui loco. Nam et Homerus salem diuinum appellat et Plato scripsit salem rebus diuinis amicissimum familiarissimumque. Proinde Aegyptii hono- ris causa prorsum a sale abstinent, adeo vt ne panibus quidem vescantur sale conditis. Tametsi Plutarchus arbitratur Aegyptios hac gratia potius absti- nuisse, si quando pure viuere vellent, quod• praecipue libidinem iritare putetur idque propter calorem. Praeterea non est veri dissimile illos abdicasse sibi salem tanquam condimentum omnium suauissimum, ita vt non immerito opsoniorum opsonium appellari possit. Nam sunt qui hac de causa salem gratiam nominarint, quod citra hunc omnia videantur insipida ingrataque. Quanquam illud maxime diuinum in se sal habere videtur, quod a corporibus 127 vita destitutis putrefactionem ac tabem arcet neque sinit prorsum interire diu morti velut resistens animaeque, quoad licet, vice fungens. Atqui nihil est anima diuinius. Huius vt est officium animantia tueri continereque neque sinere compaginem dilabi, itidem sal, animae exemplo, cohibet corporum harmoniam ad tabem tendentium et membrorum inter sese amicitiam con- seruat. Hac eadem ratione fulguris• ignem sacrum ac diuinum arbitrantur, quod ictorum corpora multo tempore perdurent neque putrescant. Habet et illud quasi diuinum sal, quod vim quandam gignendi genuinam habere credatur vel hoc argumento, quod sicuti paulo superius dictum est, seminalem vigorem expergefacit acuitque. Proinde qui canibus alendis dant operam, salsis carni- bus ac salsamentis eos pascunt, quo ad gignendum reddantur alacriores. Accedit huc, quod e nauibus marinis immensa murium vis soleat enasci. 128 Neque desunt qui dicant mulieres etiam citra virilem operam fieri grauidas, si salem lingant. Praeterea putant huc allusisse poetas, qui non sine causa finxerunt• Venerem geniturae principem e salo natam fuisse, quam etiam ἁλιγενῆ, id est saligenam, cognominant. Quin iidem deos omneis marinos foecundos et plurimorum liberorum progenitores faciunt. Denique nullum est animal neque terrestre neque volatile perinde foecundum, vt sunt omnia marina. Huiusmodi ferme de sale disseruntur apud Plutarchum, quae quidem hoc magis libuit referre, quod in Christianis etiam mysteriis, praecipue baptismi•, quo renascimur ac denuo gignimur ad salutem, sal in primis admisceatur, vt ex his, quae veteres de sale senserunt, non nihil etiam theologus ad suum vsum possit accommodare. |
| 610 | [A] | DVABVS ANCORIS FVLTVS | 13 |
|
615 |
Ἐπὶ δυοῖν ὁρμεῖ, id est Duabus nixus in portu sedet, subaudiendum 'ancoris'. De firmis et immotis et qui rem suam probe constabilierunt. Ductum a nauibus intra portum tuto manentibus a prora simul et a puppi proiectis ancoris. Meminit Aristides in• Panathenaicis. Ab eadem metaphora ductum est, quod aduersus Ctesiphontem dixit Demosthenes: Οὐκ ἐπὶ τῆς αὐτῆς ὁρμεῖ τοῖς πολλοῖς subaudiendum 'ἀγκύρας', id est Haud eadem ancora nixus est, qua vulgus hominum. |
| [A] | SINE CAPITE FABVLA | 14 |
|
620 625 LB 33 630 |
Ἀκέφαλος μῦθος, id est Sine capite sermo, dicitur imperfectus ac mutilus. Plato libro De legibus sexto: Οὔκουν δή που λέγων γε ἂν μῦθον ἀκέφαλον ἑκὼν καταλίποιμι· πλανώμενος γὰρ ἂν ἀπάντῃ τοιοῦτος ὢν ἄμορφος φαίνοιτο, id est Nequaquam profecto, postea quam dicendi parteis suscepi, sermonem absque capite libens reliquerim. Etenim si oberrans talis occurrat alicui, foedus videretur. [D] Rursus in Gorgia: Ἀλλ᾽ οὐδὲ τοὺς μύθους φασί μεταξὺ θέμις εἶναι καταλείπειν, ἀλλ᾽ ἐπιθέντας κεφαλήν, ἵνα μὴ ἄνευ κεφαλῆς περιΐῃ, id est• At ne sermones quidem interim aiunt fas esse deserere, quin potius imponendum illis caput, ne sine capite obambulent. [B] Fortassis allusit ad id, quod refert Plutarchus in dialogo De defectis• oraculis. Apud Cretenses festum quoddam nouis et absurdis ceremo- niis agebatur ostenso hominis simulacro sine capite. Hunc aiebant Ho|merioni patrem fuisse, qui constuprata per vim nympha sine capite fuerit repertus. Prouerbium [A] refertur a Zenodoto. |
| [A] | INTER SACRVM ET SAXVM | 15 |
|
635 640 c641-643 645 |
Tyndarus
apud Plautum, alter e captiuis, cum iam proditis dolis esset deprehensus nec haberet, quanam arte posset elabi, Nunc ego, inquit, omnino occidi. 129 Nunc ego inter sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio. Apuleius Asini sui libro vndecimo: Plurimum ergo duritia paupertatis intercedente, quod ait vetus prouerbium, inter sacrum et saxum positus cruciabar. Explicat autem Apuleius allegoriam adagii videlicet alludens ad sacerdotium, cui erat initian- dus, et paupertatem saxo duriorem, per quam non suppetebant sumptus. Sumptum apparet ex priscis foederis feriendi ceremoniis, in quibus fecialis porcum saxo feriebat haec interim pronuncians: 'Qui prior populus foedus rumpet, Iupiter ita eum feriat, quemadmodum ego porcum hoc lapide ferio'. Sed vndecunque fluxit adagium, satis liquet dici solitum in eos, qui perplexi ad extremum periculum rediguntur. |
| [A] | INTER MALLEVM ET INCVDEM | 16 |
|
650 |
Μεταξὺ τοῦ ἄκμονος καὶ σφύρας, id est• Inter incudem et malleum. Huic non dissimile refertur ab Origene theologo quadam in Hieremiam homilia his quidem verbis: [C] (nam Graeca desideramus) [A] Iam quoddam est apud 130 nationes tritum vulgi sermone prouerbium, vt de his• qui anxietatibus et ingentibus malis premuntur, dicant: Inter malleum sunt et incudem. |
| [A] | NVNC MEAE IN ARCTVM COGVNTVR COPIAE | 17 |
|
655 |
Rem eandem diuersa significat allegoria Terentius in Heautontimorumeno•, cum ait: In angustum oppido nunc meae coguntur copiae•. Metaphora sumpta ab exercitu, qui laborat iniquo conclusus loco et vndique obsidetur ab hostibus, vt difficile sit effugere. |
| [A] | IN ACIE NOVACVLAE | 18 |
|
660 665 670 675 680 |
Nec
abhorret a superioribus illud, quod ab Homero sumptum maximisque celebratum autoribus in adagionem abiit: Ἐπὶ ξυροῦ ἀκμῆς, id est In nouaculae cuspide siue acie, pro eo, quod est: in summo discrimine. Sic enim in Iliadis decimo loquitur Nestor: Νῦν γὰρ δὴ πάντεσσιν ἐπὶ ξυροῦ ἵσταται ἀκμῆς, Ἢ μάλα λυγρὸς• ὄλεθρος Ἀχαιοῖς ἠὲ βιῶναι, id est Nunc etenim cunctis sita res in cuspide ferri est, Viuantne an tristi exitio absumantur Achiui. Sophocles in Antigone: Φρόνει, βεβὼς αὖ νῦν ἐπὶ ξυροῦ τύχης. Sunt autem Tiresiae vatis verba Creontem admonentis, vt sapiat in tanto constitutus periculo. Rursum in Epigrammatibus,: Εὐρώπης Ἀσίης τε δορυσθενέες βασιλῆες, Ὑμῖν ἀμφοτέροισιν ἐπὶ ξυροῦ ἵσταται ἀκμή, id est Europae atque Asiae reges Mauorte potentes, Nunc vobis vtrisque nouaclae in acumine res est. De Menelao ac Paride singulari certamine decernentibus, vter Helena potire- tur. Theocritus in Dioscuris: Ἀνθρώπων σωτῆρας• ἐπὶ ξυροῦ ἤδη ἐόντων, id est Certa salus hominum iam ferri in cuspide stantum. Sumptum videtur a circulatoribus, qui in cuspide gladiorum ingrediuntur, aut ab iis, qui ferrum manu contrectant, [F] vt admonent in hunc autorem edita scholia. |
| [A] | RES EST IN CARDINE | 19 |
|
685 LB 34 |
Huic non omnino diuersum est illud: Res est in cardine, quod Seruius prouerbium esse admonuit enarrans illud Maronis: Haud tanto cessabit cardine 131 rerum, putatque perinde valere, quasi dicas 'Res est in articulo'. M. Tullius In eo cardo rei vertitur• dixit pro eo, quod est: ex hoc tota res pendet. Quintilianus libro duodecimo: Nam vt taceam de negligentibus, quorum nihil refert, vbi litium cardo vertatur. Idem libro quinto: Nam si fatetur, multis ex causis potuit cruenta esse vestis; si negat, hic causae cardinem ponit, in quo si | victus fuerit, etiam in sequentibus ruit. Sumptum ab ostiis, quae cardinibus sustinentur voluunturque. |
| 690 | [A] | NOVACVLA IN COTEM | 13220 |
|
695 c697-700 700 |
Ξυρὸς εἰς ἀκόνην, id est Nouacula in cotem. Dici solitum in hos, qui forte in eas res inciderunt, in quas minime volebant. Neque nouacula potest incommodius cadere, quam si in cotem incurrat. Ab hoc non ita multum abhorret illud Horatianum: Et fragili quaerens illidere dentem / infringet solido. Recte accommo- dabitur et in eum, qui laedendi cupidus tandem hominem nactus est a quo vicissim laedatur, cum illi nocere non possit. Siquidem nouacula, si in molle quippiam inciderit, dissecat; si in cotem, retunditur. Huc respexit Tarquinius•, qui dixit sibi in animo esse, vt [G] Actius Nauius augur• [A] nouacula cotem discinderet, significans in cotem nihil posse nouaculam, [G] quanquam ab augure factum quod ille fieri posse non credebat. Refert Liuius libro primo. |
| [A] | CALIGA MAXIMINI | 21 |
|
705 710 |
Caliga Maximini vulgo dictitatum est in homines insulsos et immodicae proceritatis. Id adagii refert Iulius Capitolinus in vita Maximini imperatoris Nam cum esset, inquiens, Maximinus pedum, vt diximus, octo et prope semis, calciamentum eius, id est campagium regium, quidam in luco qui est inter Aquileiam• et Aritiam, [G] (Arziam legunt quidam, alii malunt inter Anagniam et Aritiam) [A] posuerunt, quod constat pede maius fuisse hominis vestigio atque mensura. Vnde etiam vulgo tractum est, cum de longis atque ineptis hominibus diceretur: Caliga Maximini. Hactenus Iulius. Ergo prouerbium rectius vsurpabitur, si cum odio contemptuue dicatur, propterea quod is Maximinus (vnde natum esse constat) inuisissimus esset pariter et populo Romano et senatui, quippe Thrax natione, deinde sordido genere, postremo moribus barbaris ac feris. Quinetiam nunc homines insignitae proceritatis vulgo male audiunt, tanquam socordes atque inertes. |
| 715 | [A] | CLEMATIS AEGYPTIA | 22 |
|
720 c723-726 725 |
Huic confine est, quod a Phalereo Demetrio refertur: Κληματὶς Αἰγυπτία, id est Clematis Aegyptia. Id ait ioco dici solitum in eos, qui corpore praeter modum procero atque atro colore essent. Natum haud dubie ab eius herbae specie, de qua meminit Dioscorides libro quarto. Plinius lib. xxiv., cap. xv., Itali, inquit, centunculum vocant, rostratis foliis, ad similitudinem capitis penularum, iacens in aruis. Graeci autem clematidem appellant. Sed cum clematidis multae sint• species, quas inibi recenset Plinius, vna duntaxat prouerbio locum fecisse videtur, ea nimirum quae clematis Aegyptia cognomine dicitur. Dicitur autem, quod hanc maxime gignat Aegyptus, folio lauri longo tenuique, aduersus serpentes et priuatim aspides ex aceto pota efficax, quae eadem ab aliis daphnoides, ab aliis polygonoides vocatur. Laertius in vita Zenonis ex autoritate Apollonii scribit Zenonem gracili fuisse corpore, statu procero, atra cute. Deinde autorem citat 134 Chrysippum, qui in secundo Prouerbiorum suorum libro scripserit ob eam causam a quodam Clematidem Aegyptiam fuisse dictum. |
| 730 | [A] | RES AD TRIARIOS REDIIT | 23 |
|
735 740 LB 35 c740-743 745 c746-769 750 755 760 765 770 775 780 |
Romanum extat adagium elegans cum primis et annotandum: Res ad triarios rediit. Eo licebit vti cum significabimus rem eo periculi redactam esse, vt extremo conatu summisque viribus sit enitendum et ad suprema confugien- dum consilia, quibus si nihil proficiatur, iam nihil reliquum esse videatur, vnde subsidium sperare possis. Veluti si in disceptatione quapiam literaria mediocribus ambigentibus ad vnum aliquem summae doctrinae virum rem deferre cogeremur. Aut in ancipiti negocio potentissimorum amicorum opem implorare compelleremur, quos non nisi maxima quadam adacti necessitate soleamus interpellare. Denique si cum vulgaribus illis consiliis res explicari nequit, ad nouum aliquod et egregie callidum confugitur. Quemadmodum Terentianus• ille Phormio in sui nominis fabula, cum significaret | neque in Antiphone neque in Phaedria• neque in Geta satis esse praesidii ad retunden- dam senis saeuitiam, Ad te, inquit, Phormio, summa redit. Natum est adagium a• ratione modoque componendi Romani exercitus. Refertur autem pariter et explicatur a T. Liuio•, primae decadis libro octauo, cuius verba libuit subscri- bere: Postremo in plureis ordines acies distribuebatur. Ordo enim sexagenos [G] siue vt alii legunt sexcenos• [A] milites, duos centuriones, vexillarium vnum habebat. Prima acies hastati erant, manipuli quindecim, distantes inter se modicum spacium. Manipulus leues vicenos milites, aliam turbam scutatorum habebat. Leues• autem, qui hastam tantum gessaque gererent, vocabantur. Haec prima frons in acie florem iuuenum pubescentium ad militiam habebat. Robustior inde aetas totidem manipulorum, quibus principibus est nomen, hos sequebantur scutati omnes, insignibus maxime armis. Hoc triginta manipulorum agmen antepilanos appellabant, quia sub signis iam alii quindecim ordines locabantur, ex quibus ordo vnusquisque tres partes habebat. Earum vnam- quamque primum pilum vocabant. Tribus ex vexillis constabat. Vexillum centum octoginta tres [G] vt alii• sex [A] homines erant. Primum vexillum triarios ducebat, veteranum militem spectatae virtutis, secundum rorarios minoris• roboris aetate factisque, tertium accensos, minimae fiduciae manum; eo et in postremam aciem reiiciebantur. Vbi his ordinibus exercitus instructus esset, hastati omnium primi pugnam inibant. Si hastati profligare hostem non possent, pede presso eos retrocedentes in interualla ordinum principes recipiebant. Tum principum pugna erat, hastati sequebantur. Triarii sub vexillis considebant sinistro crure porrecto, scuta innixa humeris, hastas subrecta cuspide in terram• fixas, vt haud secus quam vallo septa inhorreret acies, tenentes. Si apud principes quoque haud satisprospere esset pugnatum, a prima acie ad triarios sensim referebantur; inde rem ad triarios redisse, cum laboratur, prouerbio increbuit. Triarii consurgentes, vbi in interualla ordinum suorum principes et hastatos recepissent, extemplo compressis ordinibus velut claudebant vias, vnoque continente agmine, iam nulla spe post relicta, in hostem incedebant•. Id erat formidolosissimum hosti, cum velut victos 135 insecuti nouam repente aciem exurgentem auctam numero cernebant. Hactenus T. Liuius•, cuius ex verbis satis arbitror liquere prouerbium, vt nostra interpreta- tione iam non sit opus. [B] Item Vegetius De re militari libro ii. declarat post omnes acies solere collocari triarios omni armorum genere instructos, qui genu posito subsidebant, vt, si primam aciem vinci contigisset, ab iis integrato praelio victoria repararetur. Modestus in libello De vocabulis rei militaris Sextus, inquit, ordo post omneis a firmissimis et scutatis et omni genere armorum munitis, bellatores tenebat•, quos antiqui triarios appellabant. Hi vt requieti et integri acrius inuaderent hostes, post vltimas acies sedere consueuerunt et, si quid in primis ordinibus accidisset, de eorum viribus reparaturis• spes tota pendebat. [C] Flauius Vopiscus in Vita Firmi imperatoris indicat robustissimum quemque militem in triarios 136 allegi solitum•, docens eum neruis robustissimis fuisse hoc argumento, quod triarium quoque vinceret. |
| [A] | SACRAM ANCORAM SOLVERE | 24 |
|
785 790 LB 36 795 800 |
Huic finitimum est• illud, quod apud Graecos celebratur: Ἱερὰν ἄγκυραν χαλάζειν, id est Sacram soluere ancoram, quoties ad extrema praesidia confugitur. Translatum a nautis, qui maximam ac validissimam ancoram sacram vocant eamque tum demum mittunt, cum extremo laborant discrimine. Lucianus in Ioue tragoedo: Ἄκουσον δὴ ἱεράν, φασίν, ἄγκυραν καὶ ἣν οὐδεμιᾷ μηχανῇ ἀπορρήξεις, id est Audi iam sacram, vt aiunt, ancoram quamque nulla vi queas abrumpere. Sic enim appellat argumentum insolubile. Rursum in Drapetis: Ἔδοξεν οὖν σκοπούμενους τὴν ὑστάτην ἄγκυραν, ἣν ἱερὰν οἱ ναυτιλλόμενοί φασι, καθιέναι, id est Visum est igitur re perpensa extremam ancoram, quam nautae sacram nominant, demittere. Rursum in Apologia: Μία μοι ἴσως ἐκείνη ἄγκυρα ἔτι ἄβροχος, id est Mihi fortassis vna illa ancora adhuc superest integra, id est illud mihi ad|huc superest, quo possim confugere. Euripides in Helena: Ἄγκυρα δή μου τὰς τύχας ὀχεῖ μόνη, id est Mihi ab vnica fortuna pendet ancora, hoc est vna duntaxat spes mihi superest. [B] Aristides in Themistode: Καὶ ὥσπερ τῆς ἱερᾶς ἀγκύρας τῆς ἐκείνου φωνῆς ἐχόμενοι, id est Ac velut a sacra ancora de illius voce pendentes. [G] Diuus Chrysostomus• de Lazaro concione 4. conscientiam appellat ἱερὰν ἄγκυραν•, quod illa nunquam patiatur hominem abripi vi cupiditatum veluti ventorum procella•, quin obnitatur•. |
| [A] | MOVEBO TALVM A SACRA LINEA | 25 |
|
805 c805-10 810 815 820 825 |
Idem pollere putat Diogenianus: Κινῶ τὸν ἀφ᾽ ἱερᾶς, id est Sacrae lineae talum moueo•. De iis, qui extrema parant experiri. Id Iulius Pollux [E] libro nono [A] exponens ait a ludo quopiam tesserarum natum esse• adagium. Lusum autem fuisse huiusmodi, vt vtrique ludentium essent calculi quinque totidem impo- siti lineis; vnde et Sophocles dixerit πεσσὰ πεντέγραμμα, id est tesserae quinque linearum. Inter eas lineas, vtrinque quinas, vnam fuisse mediam, quam sacram vocabant; vnde qui talum mouisset, is sacrae lineae calculum mouere diceba- tur. Id vero non fiebat, nisi cum res posceret, vt ludens ad extrema confugeret auxilia. Vsurpat hoc adagium Plato libro De legibus quinto: Καθάπερ πεττῶν ἀφ᾽ ἱεροῦ, id est Tanquam a sacra tessera. Plutarchus in libro, qui inscribitur An seni sit gerenda respublica: Τελευταίαν ὥσπερ τὴν ἀφ᾽ ἱερᾶς ἐπάγουσιν ἡμῖν τὸ γῆρας, id est Postremam nobis tanquam a sacra linea senectam allegant, hoc est veluti causam grauissimam. [B] Idem commentario• De comparatione terres- trium ac marinorum: Φέρε κινήσαντες• τὴν ἀφ᾽ ἱερᾶς βραχέα περὶ θειότητος αὐτῶν καὶ μαντικῆς εἴπωμεν, id est Age moto talo a sacra linea paucis de diuinitate 137 eorum et diuinatione dicamus. Rursum idem Aduersus Colotam• Epicureum: Εὐθὺς οὖν τὸν ἀφ᾽ ἱερᾶς κεκίνηκεν• ὁ Κολώτης, id est Protinus igitur talum a sacra mouit Colotes, hoc est statim id quod est grauissimum aggressus est, vt impugnaret• Apollinis de Socrate iudicium. [H] Idem in vita Martii Coriolani de ciuitate Romana ob Coriolani minas perturbata: Ἄρα τὴν ἀφ᾽ ἱερᾶς ἀφῆκεν, 138 id est Sublatam a sacra linea tesseram misit. Desperatis enim rebus ad deorum religionem confugiebat supplicatum missis sacrificis, aedituis, initiatoribus, auguribus etc. [A] Huc allusit et Theocritus in Bucoliastis: Καὶ τὸν ἀπὸ γραμμᾶς κινεῖ λίθον, id est Atque a lineola lapidem mouet, [F] de quo nobis et alias facta mentio. |
| [A] | NVDIOR LEBERIDE | 26 |
|
830
c831-838 835 840 |
Γυμνότερος λεβηρίδος, id est Nudior leberide, de vehementer tenuibus. Leberis enim serpentis exuuium significat, quo nihil esse potest inanius. [B] Accidit autem hoc omnibus fere, quae cortice integuntur sed molliore velut stellioni, lacertae•, praecipue serpentibus; atque haec ferme bis exuunt, vere et autumno, praesertim vipera. Serpenti primum ab oculis incipit decedere pellis, ita vt obcaecari videatur iis, qui rem non intelligunt; atque vna nocte et die senectus tota exuitur a capite vsque ad caudam. Ex insectis reiuuenescunt silpha et culex• eaque, quorum pennae vaginis obteguntur vt scarabei, item locustae et cicadae. In genere marinorum exuit et cancer idque saepius anno. Atque hoc exuuium Graecis etiam σῦφαρ dicitur, cuius mira sentitur tum leuitas tum siccitas vniuerso humore in nouum foetum consumpto. Autor Aristoteles libro De natura animantium octauo. [A] Ait Suidas Leberidem hominem fuisse supra modum pauperem, ita vt vulgari sermoni locum fecerit. Athe- naeus [C] in Dipnosophistis: [A] Σαυτὸν ἀποφαίνεις κενώτερον λεβηρίδος, id est Ostendis teipsum inaniorem leberide. |
| 845 | [A] | QVI QVAE VVLT DICIT, QVAE NON VVLT AVDIET | 27 |
|
LB 37 850 855 860 865 870 875 880 885 890 895 900 905 910 |
[B] Si dixeris quae vis, quae non vis audies. [A] Diuus Hieronymus in Rufinum nominatim prouerbii loco citat: Nihilque• super hoc audies, inquit, nisi illud e triuio: | cum dixeris quae vis, audies quae non vis. Terentius in Andria: Si mihi pergit quae vult dicere, quae non vult audiet. Rursum in prologo Phormionis: Benedictis si certasset, audisset bene. Eodem allusit in prologo Andriae: Desinant Maledicere, malefacta ne noscant sua. [D] Obscurius etiam in prologo Eunuchi: Tum si quis est, qui dictum in se inclementius 139 Existimet esse, sic existimet, sciat Responsum non dictum esse, responsum enim vocat conuicium conuicio redditum. Sed hic locus admonet, vt quorundam errorem coarguam, qui in margine adscripserant me in his quae sequuntur legere, quia laesit prius: imo sic legebatur in vulgatis exempla- ribus. Ego primus ex fide veterum restitui germanam lectionem, nimirum hanc: Quale sit, prius Qui bene vertendo et eas describendo male Ex Graecis bonis Latinas fecit non bonas, Idem Menandri Phasma nunc nuper dedit, vt quale sit idem valeat quod apud Graecos οἷον, apud Latinos 'velut' aut 'quod 140 genus sit', quibus vtimur exemplum proposituri•. Meminerat enim de conuicio regerendo, eius mox subiicit exemplum, deinde prius respondet ad aduerbium quod sequitur, nuper. Qui prius male verterat multas fabulas, quarum non meministis, idem nuper dedit ineptam fabulam Phasma, cuius potestis memi- nisse. Verum vt ad rem redeamus, [A] primus• huius adagii pater Homerus fuisse videtur, apud quem hic versus est in Iliadis Υ•: Ὁπποῖόν• κ᾽ εἴπῃσθα ἔπος, τοῖόν κ᾽ ἐπακούσαις, id est Talia dicentur tibi, qualia dixeris ipse. Item Hesiodus libro•, cui titulus Opera et dies: Εἰ δὲ κακόν τ᾽ εἴποις, τάχα κ᾽ αὐτὸς μεῖζον ἀκούσαις, id est Fors male dicenti dicentur plura vicissim. Rursus• in eodem: Εἰ δέ κεν ἄρχῃ Ἤ τι ἔπος εἰπὼν ἀποθύμιον ἠὲ καὶ ἔρξας, Δὶς τόσα τίννυσθαι• μεμνημένος, id est Si quod prior ipse Aut verbum aut factum dicasue gerasue• molestum, Ad te cum duplici• rediturum foenore noris. Euripides in Alcestide: Εἰ δ᾽ ἡμᾶς κακῶς Ἐρεῖς, ἀκούσῃ πολλὰ κοὐ ψευδῆ κακά, id est Si dixeris nobis male, Mala inuicem permulta nec falsa audies. Longe venustius idem extulit Sophocles citante Plutarcho: Φιλεῖ γὰρ γλῶτταν ἐκχέας μάτην Ἄκων ἀκούειν οὒς ἑκὼν εἴπῃ λόγους, id est Etenim solet qui dicta temere iecerit, Audire nolens verba, quae dixit volens. [H] Refertur ex Sophocle: Φιλεῖ δὲ πολλὴν γλῶσσαν ἐκχέας μάτην Ἄκων ἀκούειν οὓς ἑκὼν εἶπεν κακῶς, id est Qui multa temere verba fudit, is solet Audire nolens quae volens dixit male. [A] Quin etiam his nostris temporibus eiusmodi quiddam vulgo dictitant: Vt salutabis, ita et resalutaberis, hoc est vt tua fuerit oratio, ita tibi respondebitur. Plautus: Contumeliam si dices, audies. Caecilius• in Chrysio apud Gellium: Audibis male, si male dicis mihi. Eodem pertinet Euripideum illud apud autores passim obuium: Ἀχαλίνων στομάτων ἀνόμου τ᾽ ἀφροσύνης τὸ τέλος δυστυχία, id est Infrenis oris et iniquae vecordiae finis [F] seu vectigal, [A] calamitas. 141 Celebratur et hoc inter Chilonis apophthegmata: Μὴ κακολογεῖν τοὺς πλησίον· εἰ δὲ μή, ἀκούσεσθαι ἐφ᾽ οἷς λυπήσεσθαι, id est Non esse maledicendum iis, quibuscum agimus; alioquin audituros, quae molestiam adferant. [H] Huc arbitror asscribendum versiculum, quem Quintilianus vt vulgo iactatum citat: Nec male respondit, male enim prior ille rogarat. |
| [A] | SERO SAPIVNT PHRYGES | 28 |
|
c914-919 LB 38 916 920 925 c928-930 930 |
Hoc prouerbium ex vetustissima tragoedia Liuii Andronici mutuo sumptum est, quae inscribitur Equus | Troianus: Sero sapiunt Phryges. Vsurpatur a 142 Cicerone in Epistolis familiaribus: In equo, inquit, Troiano scis esse: sero sapiunt Phryges. Conuenit in eos, quos stulte factorum sero poenitet. Siquidem Troiani tot iam acceptis cladibus vix decimo demum anno de restituenda Helena consultare coeperunt; quam si statim initio reposcenti Menelao reddidissent, innumerabilibus sese calamitatibus subduxissent. Euripides in Oreste: Ὀψέ γε φρονεῖς εὖ, τότε λιποῦσ᾽ αἰσχρῶς δόμους, id est At nunc profecto serius sapis bene, Cum tunc penates turpiter reliqueris. Nam verba sunt ad Helenam Electrae. [B] Refertur et a Festo Pompeio prouerbii titulo. [A] Demades autore Plutarcho dicere solebat Athenienses nunquam decernere pacem nisi pullis vestibus indutos, innuens eos• bellandi cupidiores quam sat esset, nec nisi clade suorum admonitos de pace cogitare. [C] At nos quanto sumus Atheniensibus vecordiores, qui ne tot quidem annorum malis docti bellum odimus nec• de pace, quam inter Christianos perpetuam esse oportebat, tandem incipimus cogitare. |
| [A] | PISCATOR ICTVS SAPIET | 29 |
|
c933-936 935 |
Eandem
habet sententiam illud apud Graecos celebratissimum: Ἁλιεὺς πλη- γεὶς νόον οἴσει, id est Piscator percussus sapiet. Idque ferunt ab huiusmodi quodam euentu natum: Cum piscator quispiam piscibus, quos intra rete tenebat, manum admouisset atque a scorpio pisce• feriretur, 'ictus', inquit, 'sapiam'. Itaque suo malo doctus cauit in posterum. [B] Plinius libro trigesimosecundo demonstrat id esse peculiare draconi et scorpio pisci, vt laedant aculeis, si manu tollantur. [A] Zenodotus ait paroemiam extare apud Sophoclem. |
| 940 | [A] | FACTVM STVLTVS COGNOSCIT | 30 |
|
945 950 955 960 | Idem aliter effertur ab aliis: Ῥεχθὲν δε τε νήπιος ἔγνω, id est• Rem peractam stultus intellexit•. Sumptum est autem ex Homero, qui pluribus locis hanc vsurpauit sententiam. Vt in Iliados• Π [G] et Υ: [A] Μήτε ἀντίος ἵστασ᾽ ἐμοῖο, Πρίν τι κακὸν παθέειν· ῥεχθὲν δέ τε νήπιος ἔγνω, id est Mihi obuius ire caueto, prius quam Noxae aliquid capias; nam factum nouit et excors. Huc allusit Euripides in Bacchis: Κακοῦ γὰρ ἐγγὺς ὢν ἐμάνθανεν, id est Nam didicit affinis malo, de Pentheo, qui sero nec nisi sua pernicie doctus coepit reuereri Bacchum. 143 Neque huic diuersum est, quod admonet senarius ille inter Graecanicas sententias celebris: Ἡ δὲ μετάνοια γίγνετ᾽ ἀνθρώποις κρίσης, id est Tum iudicant homines, vbi iam poenitet. Eodem pertinet Vergilianum illud: 144 Discite iustitiam nioniti et non temnere diuos. Item illud Demosthenicum: Non emo tanti poenitere. Vnde perquam eleganter Fabius apud Titum Liuium euentum stultorum magistrum appellat Nec euentus doceat hoc, inquiens, qui stultorum magister est, sed ratio. Plinius in Panegyrico, quem Traiano dixit, huiusmodi seram et infrugiferam prudentiam miseram vocat. Terror, inquit, et metus et misera illa ex periculis facta prudentia monebat, vt a republica (erat autem omnino nulla respublica) oculos, aures, animos auerteremus. |
| [A] | MALO ACCEPTO STVLTVS SAPIT | 31 |
|
965
970 LB 39 976 980 985 990 995 1000 5 10 15 20 |
Paulo diuersius extulit Hesiodus eandem tamen sententiam, cum ait in libro, cui titulus Opera et dies: Δίκη ὑπερύβριον• ἴσχεί, Ἐς• τέλος ἐξελθοῦσα· παθὼν δέ τε νήπίος ἔγνω, id est Tandem sua poena nocentem Consequitur passusque sapit tum denique stultus. Ad quam sententiam videtur alludere et Homerus in Iliados Ψ: Ἵνα γνοίης ἀποτίνων, id est Vti tuo damno cognoscas. Plato in Symposio: [E] Ἃ δὴ καί σοι λέγω, ὦ Ἀγάθων, μὴ ἐξαπατᾶσθαι ὑπὸ τούτου, ἀλλὰ ἀπὸ τῶν ἡμετέρων παθη|μάτων γνόντα εὐλαβηθῆναι, καὶ μὴ κατὰ τὴν παροιμίαν ὥσπερ νήπιον παθόντα γνῶναι, id est Quae sane tibi quoque dico, Agathon, ne ab hoc fallaris, sed [A] ex cognitis his, quae nobis acciderunt, caueas, nec iuxta prouerbium veluti stultus post acceptum malum sapias•. Huc referendum et Plautinum illud [D] in Mercatore: [A] Feliciter is• sapit, qui alieno periculo sapit. [D] In eandem sententiam Tibullus Elegiarum libro tertio: Felix quicunque dolore Alterius disces posse carere tuo. [A] Huc alludunt et lllae sero sapientium voces: Nunc scio quid sit amor. Nunc ego Et illam scelestam, et me miserum esse sentio. Ah, / vix tandem sensi• stolidus. Videtur adagium ex illa vetustissima fabula manasse, de duobus fratribus Prometheo atque Epimetheo, quae quidem refertur apud Hesiodum ad hanc ferme sententiam: Iupiter iratus Prometheo propter ignem furto sublatum e coelo ac mortalibus redditum cupiensque illum simili retaliare dolo Vulcano negocium dat, vt e luto puellae simulachrum quanto maximo posset artificio 145 fingat. Id simul atque factum est, singulos deos deasque monet, vt ei simulachro suas quisque dotes adiungerent•; vnde et virgini Pandorae nomen affictum apparet. Hanc igitur omnibus formae, cultus, ingenii linguaeque dotibus cumulatam Iupiter cum pyxide pulcherrima quidem illa, sed intus omne calamitatum genus occulente ad Prometheum mittit. Is recusato munere fratrem admonet vt, si quid muneris sese absente mitteretur, ne reciperet. Redit Pandora persuasoque Epimetheo pyxidem donat. Eam simul ac aperuis- set euolantibusque morbis sensisset Iouis ἄδωρα δῶρα, sero nimirum sapere coepit. Vbi Hesiodus palam ad adagionem alludens ait: Αὐτὰρ ὁ δεξάμενος ὅτε δὴ κακὸν εἶχ᾽ ἐνόησεν, id est Accepit tactusque malo tum denique sensit. Idem significat in Theogonia. Haec, inquit, peperit Προμηθέα Ποικίλον αἰολόμητιν, ἁμαρτίνοόν τ᾽ Ἐπιμηθέα, Prometheum vafrum nominans ac variis instructum consiliis, Epimetheum post 146 erratum sapientem. [E] Vnde et Pindarus in Pythiis appellat illum ὀψίνοον quasi sero sapientem. [A] Quod ipsa etiam indicant vocabula. Nam προμηθεύς Graecis eum significat, cui prius quam rem aggrediatur, suppetit consilium; ἐπιμηθεύς, cui re peracta tum demum consilium in mentem venit; προμηθεύεσθαι est consilio maus imminentibus occurrere. Lucianus in dialogo quodam ex comico quopiam citat hunc versiculum dictum in Cleonem, quod sero nec nisi confecto negocio saperet: Κλέων Προμηθεύς ἐστι μετὰ τὰ πράγματα, id est Rebus peractis est Cleon Prometheus. Idem in calce eiusdem dialogi: Ἐπεὶ τό γε μεταβουλεύεσθαι Ἐπιμηθέως ἔργον, οὐ Προμηθέως ἐστίν, id est Nam illud quidem post rem consulere Epimethei est, non Promethei. Effertur etiam ad hunc modum paroemia: Παρὰ τὰ δεινὰ φρονιμώτε- ρος, id est Post mala prudentior. Rursum hoc pacto: Ἐξ ὧν ἔπαθες, ἔμαθες, id est, [C] vt sententiam magis quam verba reddam, [A] Quae nocent, docent. At multo consultius est• alienis malis prudentiorem reddi iuxta Graecam sententiam: Βλέπων πεπαίδευμ᾽• εἰς τὰ τῶν ἄλλων κακά, id est Aliena spectans doctus euasi mala. Circunfertur et illud nostrati• vulgo iactatum: Mortaleis pudore et iactura doctiores euadere. |
| 25 | [A] | ALIQVID MALI PROPTER VICINVM MALVM | 32 |
|
30 35 LB 40 40 45 50 55 |
Lysimachus• apud Plautum in Mercatore: Nunc ego verum esse illud verbum experior, Aliquid mali esse propter vicinum malum. Quibus ex Plauti verbis satis liquet hanc sententiam vulgari sermone fuisse celebratam. Eam Hesiodus eleganter expressit in opere, cui titulus Opera• et dies: Εἰ γὰρ τοι καὶ χρῆμ᾽ ἐγχώριον ἄλλο γένηται, Γείτονες ἄζωστοι ἔκιον, ζώσαντο δὲ πηοί. Πῆμα κακὸς γείτων ὅσσον τ᾽ ἀγαθὸς μέγ᾽ ὄνειαρ. Ἔμμορέ τοι τιμῆς ὅς τ᾽ ἔμμορε γείτονος ἐσθλοῦ. | Οὐδ᾽ ἂν βοῦς ἀπόλοιτ᾽, εἰ μὴ γείτων κακὸς εἴη, id est Si qua domi inciderit tibi res, tunc ilico omissis• Adsunt vicini zonis, cinguntur at ipsi Affines; noxa est vicinus vt improbus ingens, Contra ita maxima commoditas, si commodus adsit. Deest honor• huic, bona quem vicinia deficit, at nec Intereat bos, ni vicinus vbi improbus adsit. Neque tantum inter priuatos vicinos haec sententia locum habet, verumetiam 147 experimentis obseruatum est populos a vicinis subuersos. Quemadmodum Aetolis et Acarnanibus euenit, qui se mutuis cladibus euerterunt, inter se• finitimi. Item Carthaginensibus• et Byontinis; quarum historiarum meminerunt Hesiodi interpretes. Huc videtur leuiter allusisse Vergilius in Eclogis•, cum ait: Nec mala vicini pecoris contagia laedent, [E] et, Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae. [A] Admonet autem paroemia, vti bonorum conuictum et consuetudinem expetamus, a malis nos quammaxime possumus abducamus. Proinde scitum est illud Themistoclis apud Plutarchum, qui cum praedium quoddam vende- 148 ret, hoc quoque praeconem addere iussit: Ὅτι καὶ ἀγαθοὺς ἔχει γείτονας, id est Quod vicinos etiam haberet bonos•, quasi vicini commendatione futurum esset longe vendibilius. Neque multum abhorret hinc illud eiusdem Hesiodi car- men: Πολλάκι καὶ ξύμπασα πόλις κακοῦ ἀνδρὸς ἐπαυρεῖ, id est Saepe mali malefacta viri populus luit omnis. |
| 60 | [A] | MANVS MANVM FRICAT | 33 |
|
c61-64 65 70 75 |
Socrates
in Axiocho• Platonis ait Prodico sophistae hunc Epicharmi comici versiculum semper in ore fuisse: Ἡ δὲ χεὶρ τὴν χεῖρα κνίζει, δός τι καὶ λάβοις τι, id est Affricat manum manus, da quiddam et aliquid accipe, videlicet hominis quaestum facete taxans, qui neminem gratis doceret et a quo se quoque quae tum dicturus esset, didicisse• affirmabat, at ne id quidem gratuito, imo numerata mercede. Sententia digna tum homine Siculo tum 'vafro poeta'; sic enim illum appellat Cicero. Monet autem neminem ferme mortalium inueniri, qui velit in quempiam beneficium collocare, a quo non speret aliquid emolumenti vicissim ad se rediturum, sed officium inuitari officio, beneficium beneficio prouocari. Idem adagium effertur et hoc pacto: Χεὶρ χεῖρα νίπτει, id est Manum manus lauat. Idem pollet vtraque metaphora. Nam mutua commoditas est, quoties vel fricat vel abluit manus manum. Circunfertur inter Graecanicas sententias huiusmodi distichon: Ἀνὴρ γὰρ ἄνδρα καὶ πόλις σῴζει πόλιν. Χεὶρ χεῖρα νίπτει, δάκτυλος τε δάκτυλον, id est Vrbs seruat vrbem, seruat itidem vir virum. Manus manum, digitumque digitus abluit•. [C] Vtitur eo et• Seneca in ludicro libello de morte Claudii Caesaris. |
| 80 | [A] | GRATIA GRATIAM PARIT | 34 |
|
85 90 95 |
Eandem sententiam Sophocles simpliciter extulit in Oedipo Coloneo•: Ἡ χάρις χάριν φέρει, id est Gratiam adfert gratia. Rursum apud eundem in Aiace Mastigophoro: Χάρις χάριν γάρ ἐστιν ἡ τίκτουσ᾽ ἀεί, id est Beneficium semper beneficium parit. Quod Hesiodus velut enarrans in primo Georgicôn: Τὸν φιλέοντα φιλεῖν καὶ τῷ προσιόντι• προσεῖναι Καὶ δόμεν ὅς κεν δῷ, καὶ μὴ δόμεν ὅς κεν μὴ δῷ· 149 ἔδωκεν, ἀδώτῃ δ᾽ οὔτις ἔδωκεν, [G] id est Aequum vt ametur amans, qui accedit iungitor illi, Da, tibi qui dederit, qui non dederit tibi, ne da, Danti aliquis dedit, at non danti non dedit vllus•. [A] Quibus significatur beneficium inuitari beneficio et officium officio 150 prouocari. Euripides in Helena: Χάρις γὰρ ἀντὶ χάριτος ἐλθέτω id est Beneficium beneficio respondeat. | |
| LB 41 | [A] | PAR PARI REFERRE. ΙΣΟΝ ΙΣΩΙ ΕΠΙΦΕΡΕΙΝ | 35 |
|
100 105 110 115 120 125 130 135 140 |
Terentius in Eunucho paroemiam vsurpat superiori non admodum dissimi- lem: Par pari referto. Qua monemur, vt tales simus in alios, quales in nos illos experimur. Ac iuxta Medeam Euripideam amicis simus amici, inimicis infesti, in perfidos perfidi, parcos parci, clamosos clamosi, impudentes improbi; denique vtcunque meritum merito simili retaliemus. Idem in prologo Phor- mionis: Quod ab ipso allatum est, sibi id esse relatum putet. Non inconcinne tum quoque vsurpauerimus, si quando verba verbis, blandi- cias blandiciis, promissa promissis pensamus. Huc pertinet illud non illepidum quod refert Aristoteles libro Moralium nono. Dionysius citharoedum accer- siuerat, vt sibi caneret in nuptiis, atque cum eo his pactus est legibus, vt quo doctius meliusque caneret, hoc copiosiorem ferret mercedem. Annixus est omni artificio citharoedus, vti quam scitissime caneret sperans amplissimum praemium. At postridie pactam mercedem reposcenti musico, qui conduxerat, ait iam persoluisse sese, quod esset pollicitus, nempe par pari retulisse proque voluptate reposuisse voluptatem, spem lucri significans, quae quidem hoc maior fuerat, quo magis ex arte cantasset. Verum hoc loco negat philosophus par pari relatum, propterea quod alter id quod volebat accepit, alter eo quod expetebat• frustratus est. Huc videtur respexisse Euripides, cum ait in Andro- mache•: Σώφρων• καθ᾽ ἡμᾶς σώφρον᾽ ἀντιλήψεται, Θυμούμενος δὲ τεύξεται θυμουμένων, id est Modestus in nos sentiet modestum item, Commotus autem nos reperiet concitos•. Porro prouerbium natum videri potest a compotationibus veterum Graeco- rum, apud quos aequalibus cyathis bibere mos erat. Archippus in Amphi- tryone secunda apud Athenaeum [C] libro decimo: [A] Τίς ἐκέρασε σφῶν, ὦ κακόδαιμον, ἴσον ἴσῳ; id est Quis par, sceleste, miscuit vobis• pari? Item Cratinus in Pytine: Τὸν δ᾽ ἴσον ἴσῳ φέροντ᾽ ἔγωγ᾽ ἐκτίσομαι•, id est At par pari reddenti ego respondero•. [C] Item• libro sexto: Οὐ διὰ τῶν ἐν τῇ Ῥώμῃ ἴσον ἴσῳ τὸν ἰχθὺν πωλούντων, id est 151 Non per eos, qui Romae piscem vendunt parem pari•, sentiens singulos pari precio aestimatos vendi. [A] Erat haec vox ἴσον ἴσῳ solennis inter propinan- dum, vt ex eodem autore facile liquet. [C] Ea significabant aut pares esse cyathos aut tantundem additum aquae, quantum inesset vini. [H] Huius formae sunt illa: paria facere, pro pensare ex aequo, et parem calculum ponere. Plinius ad Flaccum: Accepi pulcherrimos turdos, cum quibus parem calculum ponere nec vrbis copiis ex Laurentino nec maris iam turbidi tempestatibus possum. [I] M. Tullius libro De oratore ad Brutum par pari retulit ad schema rhetoricum, quo membra orationis pari syllabamm numerum sibi respondent. Nam, inquit, quum aut par pari refertur aut contrarium contrario opponitur aut quae similiter cadunt verba verbis comparantur, quicquid ita concluditur, plerunque fit vt numerose cadat. |
| [A] | EADEM MENSVRA | 36 |
|
145 150 155 LB 42 160 |
Quod modo retulimus, videtur pariter et ad officii et ad iniuriae retaliationem• pertinere, verum ad beneficii pensationem magis referendum, quod ait Hesio- 152 dus: Αὐτῷ τῷ μέτρῳ•, καὶ λώϊον, αἴ κε δύνηαι, id est Aut mensura eadem, aut melius quoque, si qua facultas. Quo docet officium remetiendum esse eadem mensura aut etiam copiosiore, si suppetat facultas, prorsumque hac parte imitandos esse foecundos agros, qui sementem depositam multo cum foenore reddere consueuerunt. Citatur a Luciano prouerbii vice in Imaginibus: Αὐτῷ μέτρῳ φασὶ <ἢ>• και λώϊον, id est Eadem mensura, quod aiunt, aut melius. M. Tullius Epistolarum ad Atticum libro decimotertio: Ego autem me parabam ad id, quod ille mihi misisset, vt αὐτῷ τῷ μέτρω καὶ λώϊον, si modo potuissem. Nam hoc etiam Hesiodus asscribit, αἴ κε δύνηαι. Hoc adagio• non grauatus est vti praeceptor noster Christus in | Euangelio, cum ait futurum, vt qua mensura fuerimus aliis emensi, eadem nobis alii remetiantur. [B] Sic enim loquitur apud Matthaeum: Ἐν ᾧ γὰρ κρίματι κρίνετε, κριθήσεσθε, καὶ ἐν ᾧ μέτρῳ μετρεῖτε, μετρηθήσεται ὑμῖν, id est In quo iudicio iudicatis, in eo iudicabimini, et• qua mensura metimini aliis, illa remetientur vobis•n). |
| [A] | CRASSA MINERVA. PINGVI MINERVA. CRASSIORE MVSA | 37 |
|
165 170 175 180 |
Minerua [C] iuxta poetarum fabulas [A] artibus atque ingeniis praesidet. Vnde et illud fluxit: Inuita Minerua. Praeterea illud Pingui seu crassa Minerua, quod quidem iam olim prouerbii vice celebratur. Columella libro De re rustica duodecimo, [G] capite primo• [A] In hac autem, inquit, ruris disciplina non consideratur eiusmodi scrupulositas, sed quod dicitur, pingui Minerua, quantumuis vtile continget villico tempestatis futurae praesagium. Idem in primi libri praefa- tione: Potest enim nec subtilissima nec rursum, quod aiunt, pingui Minerua res agrestis administrari. [G] Idem libro decimo: Nec tamen Hipparci subtilitas pinguioribus, vt aiunt, rusticorum literis necessaria est•. [A] Dicitur pinguiore Minerua fieri, quod inconditius simpliciusque quasique indoctius fit, non autem exquisita arte nec exactissima cura. Vnde et Priapus ille, cum rem obscoenam, quam poterat vrbanius per inuolucra verborum petere, nudis verbis rogat, Crassa, inquit, Minerua mea est. Et Horatius philosophum describens non exactis illis Stoico- rum rationibus atque argutiis instructum, sed veluti citra artem philosophiam moribus exprimentem neque tam disertum quam simplicem ac syncerum, Rusticus, inquit, anormis sapiens crassaque Minerua. Aulus Gellius lib. xiiii., cap. i.: Nequaquam tamen id censebat in tam breui exiguoque vitae spatio, quantouis hominis ingenio comprehendi posse et percipi, sed coniectari pauca quaedam et, vt verbo ipsius vtar, παχύτερον, id est crassius et pingui Minerua. |
| [A] | CRASSIORE MVSA | 15338 |
|
185 190 |
Παχύτερα Μούσῃ, id est Crassiore Musa. Eandem paroemiam sic extulit Quinti- lianus Institutionum oratoriarum libro i.: Libet propter quosdam imperitiores etiam crassiore, vt vocant, Musa dubitationem huius vtilitatis eximere. Inuenitur aliquoties apud scriptores non inidoneos• pinguiore formula pro eo, quod est: planius atque intelligibilius. [I] Dictum est et Latine loqui pro eo, quod est: 154 aperte et simpliciter. M. Tullius in Verrem: Latine me scitote, non accusatorie loqui. Idem in Philip.: Sed vt solent ii, qui plane et Latine loquuntur. In Priapeiis: Simplicius multo est, da paedicare, Latine Dicere. |
| [A] | RVDIVS AC PLANIVS | 39 |
|
195 200 205 c206-209 c209-212 210 LB 43 |
Inelegantius quidem est illud apud Graecos, sed idem tamen pollet: Ἀμαθέστε- ρον καὶ σαφέστερον εἰπέ, quod apud eundem refertur Gellium. Nosti enim, inquit, credo, verbum illud vetus et peruulgatum, Ἀμαθέστερον εἰπὲ καὶ σαφέστερον, id est Indoctius rudiusque quodammodo loquere et apertius ac clarius fare. Sumptum apparet ex Aristophanis comoedia, cui titulus Βάτραχοι, id est Ranae: Ἀμαθέστερον πως εἰπὲ καὶ σαφέστερον, id est Indoctius proloquitor atque clarius. Quo carmine Bacchus Euripidis obscuritatem taxat, qui nescio quid parum dilucide proposuerat. Suidas et interpres admonent subesse prouerbium, quod hunc ad modum feratur: Σαφέστερόν μοι κἀμαθέστερον φράσον, id est Apertius mihi loquere atque indoctius. Suspicor inde sumptum, quod antiquitus illi σοφοί, quos vocant, soleant mysteria sapientiae quibusdam aenigmatum inuolucris [C] data opera [A] obtegere, videlicet ne prophana turba ac nondum philosophiae sacris initiata posset assequi•. [C] Quin et hodie nonnulli philosophiae ac theologiae profes- sores, cum ea quandoque tradant, quae quaeuis muliercula aut cerdo dicturus sit, tamen quo docti videantur, rem spinis quibusdam ac verbo|rum portentis implicant et inuoluunt•. Sic Plato numeris suis obscurauit suam philosophiam. Sic Aristoteles multa mathematicis collationibus reddidit obscuriora. |
| [A] | SVS MINERVAM | 40 |
|
215
220 225 230 235 240 245 250 255 c258-262 260 |
Tritissimum apud Latinos autores adagium Ὗς τὴν Ἀθηνᾶν, id est Sus Mineruam, subaudiendum 'docet' aut 'monet', dici solitum, quoties indoctus quispiam atque insulsus eum docere conatur, a quo sit ipse magis docendus [B] aut, vt Festi Pompeii verbis vtar, cum quis id docet alterum, cuius ipse est inscius. [A] Propterea quod Mineruae artium et ingeniorum, vt diximus, tutela tribuitur a poetis. Porro sue nullum aliud animal magis• brutum [B] magisque sordidum, vt quod stercoribus impense gaudeat vel ob iecoris magnitudinem, quae sedes est concupiscentiae ac libidinis, vel ob narium crassitudinem et olfactum hebetem, vnde fit vt non offendatur foetore; tum adeo pronum ciboque deditum, vt si forte sursum aspicere cogatur, protinus stupore sileat 155 ob insolentiam, vt tradit Alexander Aphrodiseus. Nec est aliud [A] magis• indocile, proinde non ad vsum aliquem, quemadmodum pecudes nonnullae, sed ad epulas duntaxat a natura donatum videtur. Cui rei testis est Plinius lib. viii., cap. li. Animalium, inquit, hoc maxime brutum animamque ei pro sale datam, non illepide existimabatur. Idem affirmat Varro libro De re rustica secundo, Suillum, inquit, pecus donatum a natura dicunt ad epulandum. Itaque his animam datam pro sale, quae seruaret carnem. [B] Atque haec quidem verba quid sibi velint, explicat M. Tullius libro De finibus bonorum quinto, Etenim omnium rerum, inquit, quas et creat natura et tuetur, quae aut sine animo sunt aut non multo secus, eorum summum bonum in corpore est, vt non inscite illud dictum videatur in suem, animum illi pecudi datum pro sale, ne putresceret. Sunt autem bestiae, in quibus inest 156 aliquid simile virtutis vt in leonibus, vt in canibus, vt in equis, in quibus non corporum solum vt in suibus, sed etiam animorum aliqua ex parte motus aliquos videmus. [A] Aristoteles in Physiognomicis• scribit exigua fronte homines indociles et ad disciplinas ineptos videri atque ad suum genus pertinere, tanquam a docilitate humanisque artibus longe omnium alienissimum. Nam reliqua ferme docilita- tis esse capacia, vnde nunc quoque vulgo insipidos istos et quasi ventri atque abdomini natos sues appellare consueuimus. Quin et Suetonius in catalogo illustrium grammaticorum refert Palaemo- nem arrogantia tanta fuisse, vt M. Varronem porcum appellaret, secum et natas et morituras literas. Praeterea si quid indoctum atque illiteratum significare volumus, id ex hara• profectum dicimus. Quemadmodum M. Tullius in Pisonem: Ex hara productae, non schola. Hinc igitur natum adagium Sus Mineruam. L. Caesar• apud Ciceronem libro De oratore secundo, Sic ego, inquit, Crasso audiente primum loquar de facetiis et docebo sus, vt aiunt, oratorem eum, quem cum Catulus nuper audisset, foenum alios aiebat esse oportere. Idem Cicero libro de Academicis quaestionibus primo•: Nam etsi non sus Mineruam, vt aiunt, tamen inepte quisquis Mineruam docet. Hieronymus in Rufinum: Praetermitto Graecos, quorum tu iactas scientiam, et dum peregrina sectaris, pene tui sermonis oblitus es, ne vetere prouerbio sus Mineruam docere videatur. Vsurpat idem verbis commutatis in epistola ad Marcellam•, cuius initium Mensuram charitas non habet. [B] M. Varro et Euemerus• adagium ad fabulas retulerunt, id quod ex Pompeii verbis licet coniicere. Quam rem, inquit, in medio, quod aiunt, positam ineptis μύθους inuoluere maluerunt, quam simpliciter referre. Celebratur a multis Demosthenis scomma, qui cum Demades vociferaretur in eum: Δημοσθένης ἐμὲ βούλεται διορθοῦν, ἡ ὗς τὴν Ἀθηνᾶν, id est Demosthenes vult me corrigere, sus Mineruam, respondit: Αὕτη μέντοι πέρυσιν ἡ Ἀθηνᾶ μοιχεύουσα εἰλήφθη, id est Atqui nuper haec Minerua in adulterio fuit deprehensa. [F] Dictum allusit ad Mineruam virginem. |
| [A] | SVS CVM MINERVA CERTAMEN SVSCEPIT | 41 |
|
265 LB 44 270 c271-273 |
Cum
hoc aut idem aut• certe quam maxime finitimum, quod apud Theocritum legitur in Hodoeporis: | Ὗς ποτ᾽• Ἀθηναίαν ἔριν ἤρισε, id est Cum diua est ausus sus decertare Minerua. Quoties indocti stolidique et depugnare parati non verentur summos in omni doctrina viros in certamen literarium prouocare. Theocriti enarrator sic efferri vulgo παροιμίαν scribit: Ὗς ὢν πρὸς Ἀθήνην ἐρίζεις•, id est Sus cum sis, cum Minerua contendis. [F] Scholiastes nescio quis addit eos ἐρίζειν• dici, qui verbis certant, ἐρείδειν, qui factis, quo magis ridiculum est, si sus indocilis certet cum Minerua disciplinarum praeside. |
| [A] | INVITA MINERVA | 15742 |
|
275
280 | Latinis et illud est celebratissimum: Inuita Minerua pro eo, quod est: refra- gante ingenio, repugnante natura, non fauente coelo. Cicero in Officiis: Inuita, vt aiunt, Minerua. [E] Idem libro Epistolarum familiarium duodecimo: Quin- quatribus frequenti senatu causam tuam egi non inuita Minerua. Rursum eiusdem operis libro tertio: Idque• quoniam tu ita vis, puto me non inuita Minerua facturum. [A] Horatius: Tu nihil inuita dices faciesue Minerua. Huc allusit Seneca, cum dixit: Male respondere coacta ingenia. |
| [A] | ABIIT ET TAVRVS IN SYLVAM | 15843 |
|
285 290 295 300 305 310 315 c316-318 c318-321 LB 45 320 325 330 335 340 345 350 355 360 365 370 c373-376 375 LB 46 380 385 |
Ἔβα• καὶ ταῦρος ἀν᾽ ὕλαν, id est Abiit et taurus in syluam. Pastorale prouerbium, allegoria subturpicula, significans diuortium ac neglectum veteris amicae. Tametsi licebit in vsum verecundiorem trahere hoc modo, si per iocum accommodabitur ad eos, qui pristinos amicos negligere videntur et a familia- rium congerronumque grege desuescere. Aut in illos etiam, qui a solitis desciscunt studiis diuersumque vitae sequuntur institutum. Theocritus in Idyllio, cui• titulus est Theonycho, nominatim etiam prouerbii vice refert: Αἶνος θην λέγεταί τις 'ἔβα καὶ ταῦρος ἀν᾽ ὕλαν', id est• Fertur et hoc olim in syluam secedere taurum. Queritur• autem amans se iam pridem ab amica relictum plurimumque iam esse temporis ostendit, quod Cynisca•, [F] id est Catella, nam id erat nomen puellae, [A] sese Lyco quodam oblectet neque omnino curet ad pristinam redire consuetudinem, non magis quam tauri, qui et ipsi nonnunquam a vaccarum armentis secedunt et aut reliquis aggregantur tauris aut solitarii per nemora vagantur nullo foeminarum desiderio tacti. Eum secessum eumque vaccarum neglectum quasique diuortium, pastores peculiari verbo vocant ἀτιμαγελεῖν voce nimirum composita ἐκ τοῦ ἀτιμεῖν, τὸ ἀτιμάζειν καὶ καταφρο- νεῖν, quod est• despicere negligereque ac pro nihilo ducere, et ἐκ τοῦ ἀγέλη, quod armentum sonat. Ac tum ἀτιμαγελεῖν dicuntur tauri, cum segregati a vaccarum commercio adeo non curant illas, vt non modo coitum non appetant, sed ne pascuis quidem iisdem vti velint. Hunc animantis morem simulque vocem ipsam ei tributam rei demonstrat Aristoteles libro De natura animalium sexto his verbis: Ὁ δὲ ταῦρος ὅταν ὥρα τῆς ὀχείας ᾖ, τότε γίνεται σύννομος καὶ μάχεται τοῖς ἄλλοις. Τὸν δὲ πρότερον χρόνον μετ᾽ ἀλλήλων εἰσίν, ὃ καλεῖται ἀτιμαγελεῖν. Πολλάκις γὰρ οἵ γε ἐν τῇ Ἠπείρῳ οὐ φαίνονται τριῶν μηνῶν ὅλως δὲ τὰ ἄγρια πάντα ἢ τὰ πλεῖστα οὐ συννέμονται ταῖς θηλείαις πρὸ τῆς ὥρας τοῦ ὀχεύειν. Ea verba nos appendemus magis quam annumerabimus hoc modo: At taurus, cum tempus coitus adfuerit, tum demum incipit communibus cum vaccis pascuis vti cumque reliquis tauris dimicat. Nam ante id temporis inter sese pascuntur, quod quidem appellant ἀτιμαγελεῖν. Sane qui sunt in Epiro prouincia tauri, saepe- numero trium mensium spacio non apparent; porro fera animantia aut omnia aut certe pleraque ante tempus coeundi non aggregantur ad communes cum foeminis pascuas. Illud admonitu dignum mihi visum est in versione• Theodori Gazae pro Graeca voce ἀτιμαγελεῖν, quam Romana lingua nullo pacto reddere potest, scriptum esse coarmentari. Idque verbi doctis etiam viris non parum caliginis offudit, ita vt deprauatum apud Aristotelem locum existiment com|mutataque lectione longe diuersum sensum inducant putentque Theodorum in transfe- rendo non mediocriter hallucinatum. At ego tota re• diligentius pensiculata videre videor Aristotelicorum verborum sententiam citra vllius vocis commu- tationem adamussim quadrare: videlicet taurum aggregari cum vaccis et in iisdem versari pascuis appetente coitus tempore eumque• non conuenire cum reliquis taurorum armentis, sed bellum cum aliis gerere, reliquis autem 159 temporibus tauros cum tauris socialiter iisdem vti pascuis neque foeminarum conuictum sequi, sed inter sese agere, quod idem accidat in feris ferme omnibus. Hanc autem taurorum cum tauris societatem neglectis vaccarum armentis vocari ἀτιμαγελεῖν. Quaeso quid hic scrupuli, cur Aristotelicam lectionem mutandam existimemus, nisi si quid offendit mutatus numerus in ταῦρος et εἰσίν, id quod Aristoteli praesertim eo in opere pene familiare deprehenditur. Dictionem autem illam coarmentari non germanam, sed sup- posititiam esse dubium non est, et aut librariorum incuria aut alicuius parum eruditi temeritate inductam. Suspicor enim legendum vel dearmentari vel abarmentari. Neque enim adduci possum, vt credam Theodorum hominem tam in omni doctrinae genere absolutum fuisse lapsum praesertim in voce neque magnopere prodigiosa nec inusitata Graecis autoribus, vtpote cuius 160 vim vel ipsa statim indicat etymologia, praeterea quae apud Theocritum autorem vsqueadeo notum vulgatumque legatur ἐν Νομεῖ ἢ Βωκόλοις, [B] id est in Pastore siue Bubulcis: [A] Χοἲ μὲν ἁμᾷ βόσκοιντο καὶ ἐν φύλλοισι πλανῷντο Οὐδὲν ἀτιμαγελεῦντες, id est Atque hi pascuntur simul inque comantibus herbis Errant et non vlla• gregis diuortia quaerunt. Ad haec Suidas ostendit ταῦρον ἀτιμάγελον appellatum τὸν τῆς ἀγέλης κατα- φρονοῦντα, id est qui negligeret armentum. Huc mihi videtur nonnihil allusisse Vergilius in Sileno: Ah virgo infelix, tu nunc in montibus erras. Ille latus niueum molli fultus hyacintho Ilice sub nigra pallentes ruminat herbas Aut aliquam in magno sequitur grege. Claudite, nymphae, Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus, Si qua forte ferant oculis sese obuia nostris Errabunda bouis vestigia; forsitan illum Aut herba captum viridi aut armenta secutum Perducant aliquae stabula ad Gortynia• vaccae. Cum enim ait, Ille latus niueum molli fultus hyacintho Ilice sub nigra pallentes ruminat herbas, taurum innuit ἀτιμάγελον. Item cum ait: Errabunda bouis vestigia. Significat autem poeta taurum, quem adamabat Pasiphae•, aut prorsus ἀτιμαγελεῖν aut eatenus ἀτιμαγελεῖν, vt suo armento neglecto vaccas alias sequeretur. Porro de pugna taurorum inter ipsos coitus tempore meminit idem Maro libro Georgi- côn tertio: Nec mos bellantes vna stabulare, sed alter Victus abit longeque ignotis exulat oris Multa gemens ignominiam plagasque superbi Victoris, tum quos amisit inultus amores, Et stabula aspectans regnis excessit auitis. Equidem arbitror hanc ipsam vocem, si deflectatur alio, prouerbialem esse, quemadmodum sunt et illae καπροῦν• et ἱππομανεῖν, ad eamque potissimum respexisse Theocritum, cum ait prouerbio dici: Ἔβα καὶ ταῦρος ἀν᾽ ὕλαν. [F] Scholia quae feruntur in Theocritum, habent ἔβα κεν ταῦρος pro καὶ coniunc- tione copulatiua mutata κεν expletiua; addunt esse prouerbium de his dici solitum, qui abessent non reuersuri. Taurus enim si semel aufugerit in syluam, capi non potest. [A] Vnde non inconcinne quis dixerit maritum diutius ab 161 vxore secubantem ἀτιμαγελεῖν et eum, qui familiares desierit inuisere•, ἀτιμαγε- λεῖν et qui diutius a Musis ac librorum abstinuerit contubernio, ἀτιμαγελεῖν. Item qui a | conuictu hominum abhorreat secumque viuat, ἀτιμάγελον licebit appellare. Et qui a legitimo contubernio aberrarit secesseritque, non inepte dicetur ἀτιμαγελεῖν. [E] Nec prorsus abhorret ab hac forma, quod est apud Aristophanem in Lysistrata: Οἴκοι δὲ ἀταυρώτη διάξω τὸν βίον, id est Domi absque tauro coelibem vitam exigam. Sic enim significauit vitam coelibem foeminae negligentis taurum, id est maritum. Sic et Horatius: Pereat male quae te Lesbia quaerenti taurum monstrauit inertem. |
| [A] | ANNVS PRODVCIT, NON AGER | 44 |
|
390
395 400 405 410 415 c419-424 420 425 430 LB 47 435 c436-445 440 445 450 |
Ἔτος φέρει, οὐχὶ ἄρουρα, id est Annus producit segetem, non aruum•. Hemistichion prouerbiale quod refertur a Theophrasto libro De plantis octauo: Πρὸς αὔξησιν δὲ καὶ τροφὴν μέγιστα μὲν ἡ τοῦ ἀέρος κρᾶσις συμβάλλεται καὶ ὅλως ἡ τοῦ ἔτους κατάστασις. Εὐκαίρων γὰρ ὑδάτων καὶ εὐδιῶν καὶ χειμώνων γινομένων ἅπαντα εὔφορα καὶ πολύκαρπα, κἂν ἐν ἁλμώδεσι καὶ λεπτογείοις ᾖ. Διὸ καὶ παροιμιαζόμενοι λέγουσιν οὐκ ἄλλως, ὅτι ἔτος φέρει, οὐχὶ ἄρουρα. Μέγα δὲ καὶ αἱ χῶραι διαφέρουσιν, id est Ad incrementum autem alimentumque plurimum quidem coeli temperies et in totum anni conditio iuuat. Etenim si imbres, serenitates et hyemes 162 accidant opportunae, cuncta felicius atque vberius proueniunt, etiam in• salsuginosis ac parum pinguibus agris. Vnde non ab re est, quod prouerbio dicunt annum producere fructum, non aruum. Veruntamen non parui refert, quae sit regionum ratio. Hic illud obiter admonendum duxi in impressis exemplaribus legi οὐ καλῶς, id est non recte, atque hoc ipsum, vt mea quidem est opinio, οὐ καλῶς, partim quod Theodorus Gaza verterit hoc loco non perperam, partim quod non perinde quadret• ad Theophrasti sententiam. Nam is fatetur verum esse plurimum habere momenti coeli conditionem, id quod etiam prouerbio testatum sit, quo non sine causa tota prouentus ratio tribuitur aeri, tamen nonnihil etiam discriminis situm esse in ipso soli ingenio. Proinde legendum suspicor pro οὐ καλῶς, οὐκ ἀλλῶς, id est non temere. Quanquam equidem video et illud οὐ καλῶς vtcunque posse defendi. Nimirum vt Theophrastus improbet vulgare dictum, quod coelo momentum omne tribuit, cum et a soli ratione magna pars pendeat. Mihi tamen superior lectio magis arridet, atque huic meae sententiae doctos calculum suum addituros existimo. [B] Repetit idem ada- gium libro De causis plantarum tertio rationem reddens cur in frigidis pariter et calidis regionibus triticum proueniat, haud negans agri naturam nonnihil conferre ad fertilitatem, sed multo maximum momentum habere aerem circumfusum et cuiusmodi• coeli ventorumque temperies contingat, tum ad quos flatus oppositus sit ager. Meminit et Plutarchus in Symposiacis decade septima, problemate secundo. [A] Porro si libebit vsum prouerbii dilatare, non intempestiuiter accommodabitur in hanc sententiam, si quis dicat ad virtutem educationem• longe plus adferre momenti quam genus, ac plane perparui referre, quibus maioribus sis natus, sed multo maxime quibus rationibus educatus quibusque moribus sis institutus. Nam coelum velut educat quod progignit terra. Ad hoc adagii videtur allusisse Euripides in Hecuba, quam ita loquentem facit: Οὔκουν δεινόν, εἰ γῆ μὲν κακὴ Τυχοῦσα καιροῦ θεόθεν εὔσταχυν φέρει, Χρηστὴ δ᾽ ἁμαρτοῦσ᾽, ὧν χρεὼν αὐτὴν τυχεῖν, Κακὸν δίδωσι καρπόν, ἀνθρώποις• δ᾽ ἀεὶ Ὁ μὲν πονηρὸς οὐδὲν ἄλλο πλὴν κακός, Ὁ δ᾽ ἐσθλὸς ἐσθλός, οὐδὲ συμφορᾶς ὕπο Φύσιν διέφθειρ᾽, ἀλλὰ χρηστός ἐστ᾽ ἀεί; Ἆρ᾽ οἱ τεκόντες διαφέρουσιν ἢ τροφαί; | Ἔχει γέ τοι τι καὶ τὸ θρεφθῆναι• καλῶς Δίδαξιν ἐσθλοῦ, id est Non nouum ergo, si mala Fauente coelo terra fert segetem bonam, Bona destituta, quibus opus fuerat, malum Fructum aedit. At mortalium quisquis malus Nil possit aliud esse quam semper malus, Frugi vsque frugi. Sors nec ingenium viri 163 Aduersa vitiat, sed probus semper manet? Vtrum id parentum an educantium magis? Recte educari scilicet nonnullam habet Doctrinam honesti. Videtur Hecuba plusculum tribuere geniturae quam institutioni miraturque proinde non idem euenire in mortalium moribus, quod in prouentu segetum accidat. Porro quanto plus valeat institutio quam genus, Lycurgus eleganter ostendit prolatis apud multitudinem duobus canibus, quorum alter ingenerosa matre natus, propter institutionem gnauiter feram est insecutus, alter genero- sis• ortus parentibus, quod institutus non esset, turpiter relicta fera ad odorem panis ac cibi restitit. |
| [A] | IN VADO | 45 |
|
455 |
Metaphora prouerbialis In vado esse pro eo, quod est: in tuto citraque discrimen, sumpta a natantibus aut nauigantibus. Terentius: Omnis res in vado est. Plautus in Aulularia: Haec propemodum iam esse in vado salutis res videtur. Vadum autem est aquae fundus; in quo quisquis constiterit, is iam effugit 164 periculum ne mergatur. |
| 460 | [A] | IN PORTV NAVIGARE | 46 |
|
465 470 |
Affinis est huic allegoria: Ἐν λιμένι πλεῖν, id est In portu nauigare, qua significamus nos iam a periculo abesse. Propterea quod qui mediis adhuc in fluctibus nauigant, hi ventorum et aestus arbitrio nauigant. Contra qui iam intra portum sunt, nihil habent negotii cum vndis ac ventis. Vnde vulgatis- sima metaphora hominem, in cuius praesidio conquiescimus, portum appella- mus. Et qui sese ad tranquillam tutamque aliquam vitae rationem traducunt, in portum se recipere dicuntur. Terentius in Andria: Nunc huius periculo fit: Ego in portu nauigo. Maro paulo diuersius in Aeneidos libro septimo: Nunc mihi parta quies, omnisque in limine portus. |
| [A] | BOS LASSVS FORTIVS FIGIT PEDEM | 47 |
|
475 480 485 |
Diuus Hieronymus oppido quam elegans adagium vsurpauit ad beatum Aurelium• Augustinum scribens eumque deterrere cupiens, ne iuuenis senem prouocet. Propterea quod tardius quidem ad pugnam excitantur hi•, qui iam sunt aetate quasi fessi, verum iidem grauius saeuiunt atque vrgent, si quando senilis illa virtus iritata recaluit: Memento, inquit, Daretis et Entelli et vulgaris prouerbii, quod bos lassus fortius figat pedem. A veteri triturae more ductum apparet, cum circumactis a bubus super manipulos plaustris grana excutieban- tur, partim a rotis in hoc armatis, partim a taurorum vngulis. Et lex illa Mosaica, quam citat apostolus Paulus ad Timotheum•, vetat, ne boui trituranti os obligetur. Itaque bos lassus, quoniam grauius figit pedem, magis est ad trituram idoneus. At non item equus ad cursum. Potest allusum videri et ad hoc, quod iuuenes corporis agilitate praepollent, senes in stataria pugna ac viribus superiores sunt, id quod et Vergilius in Daretis et Entelli congressu declarat. Nec admodum hinc abludit illud, [C] quod in Graecorum collecta- neis positum reperio, [A] Ἀτρέμας βοῦς, id est Lente bos, subaudiendum 'mouet pedem'. Nam sensim quidem mouet, at grauius premit. |
| [A] | TOTA ERRAS VIA | 48 |
|
490 LB 48 495 500 c501-504 505 |
Τῇ πάσῃ ὁδῷ ἀφαμαρτάνεσθαι, id est Tota aberrare via. Prouerbium est in eos, qui vehementer aberrant. Terentius in Eunucho: Tota erras via. Translatum a viatoribus, qui nonnunquam ita solent aberrare a via, vt non sine dispendio quidem, tamen quo tendebant, perueniant; nonnunquam sic aberrant, vt longe di|uertant [C] et in diuersum tendant. [A] Vnde et exorbitare dicuntur, 165 qui a vero aberrant. Aristoteles in Ethicis: Haud tota aberrant via. Idem Naturalium libro i. scribit priscos illos philosophos, naturalium causarum scrutatores, exorbitasse ac velut e via depulsos prorsus aberrasse a vero. [B] Sumptum est ex Aristophanis Pluto: Ἢ τῆς ὁδοῦ τὸ παράπαν ἡμαρτήκαμεν; id est• Viane tota prorsus exerrauimus ? [A] Quinetiam hodie dictitant eos in via esse, qui recto consilio quippiam instituunt, extra viam, qui qua non oportet ratione rem aggrediuntur. Sunt ferme prouerbiales et illae metaphorae doctis vsitatissimae: 'Depellere a via', 'reducere in viam', 'monstrare viam', 'facere viam', 'sternere viam', 'aperire viam', 'praecludere viam', 'intercludere viam'. Cicero in prima Philippica: Quod si putas, totam ignoras viam gloriae. Celebre habetur et illud apophthegma, Bene currunt, sed extra viam: Καλῶς μὲν τρέχουσιν, ἀλλ᾽ ἐκτὸς τῆς ὁδοῦ. |
| [A] | TOTO COELO ERRARE | 16649 |
|
510 515 |
Huic
confine est, quod vsurpat Macrobius Saturnalium libro tertio. Nun- quamne, inquit, Praetextate, tibi venit in mentem toto, vt aiunt, coelo errasse Vergilium? [B] Sumptum videtur ex Aristophanis Ranis: Εὐθὺς γὰρ ἡμάρτηκεν οὐράνιόν γ᾽ ὅσον•. Ab Euripide dicitur in Aeschylum, qui plurimum errasset in his quae dixerat. [A] Metaphora ducta• vel a Phaethontis aut Cereris fabula, vel a nauigantibus, qui coeli syderumque obseruatione cursum moderantur. Proinde naucleri, cum vehementer aberrant, in coeli parte longe diuersa Cynosuram imaginan- tur nonnunquam totoque aberrant cursu. Nisi malumus coelum pro regione accipere velut Horatius: Coelum non animum mutant, qui trans mare currunt. |
| [A] | SVO IVMENTO SIBI MALVM ACCERSERE | 50 |
|
520
525 |
Qui ipse sibi malorum est autor, suo iumento sibi malum accersere dicitur, tanquam suo sumptu suaque opera quasi suopte plaustro malorum sarcinam adportet sibi. Plautus in Amphitryone•: Ipse homo sibi a me malam rem arcessit iumento suo. Sumpta metaphora a plaustris onerariis (nam id quoque significat iumentum, autore Gellio [G] lib. xx., cap. i.•) [A] aut certe ab animalibus tergo vectantibus onera. |
| [A] | SVO SIBI HVNC IVGVLO GLADIO, SVO TELO | 51 |
|
530 535 c536-539 540 545 550 LB 49 555 |
Suo gladio suoue telo iugulari dicitur, qui suis ipsius dictis reuincitur aut qui suopte inuento doloue capitur, denique in quem quocunque modo seu dictum seu factum retorquetur, quod ab ipso profectum sit, veluti si quis exemplo Protagorae antistrephon dilemma• in eum, qui proposuerit, retorqueat aut si quemadmodum Phalaris Perillum mali repertorem suo inuento conficiat. Itaque in Adelphis Terentii Mitio senex fratris Demeae saeuitiam increpans huiusmodi vtitur sententia: Hoc vnum affert vitii senecta, attentiores ad rem sumus quam oportet. Eandem Demea paulo post in fratrem retorquens, Postremo, inquit, non meum illud verbum facio, quod tu, Mitio, Bene et sapienter dixti dudum. Vitium commune omnium est, Quod nimium ad rem in senecta attenti sumus. Hanc maculam nos decet Effugere. Hac ratione cum Mitio constringeretur adigereturque, vt agrum, quem rogabatur, daret, turti Demea Suo, inquit•, sibi hunc iugulo gladio. Translata metaphora ab his•, qui in pugna suis ipsorum telis aliquoties confodiuntur. 167 Plautus in Amphitryone•: Atque hunc telo suo sibi, malitia sua, a foribus pellere. Cicero pro Cecinna: Aut tuo, quemadmodum dicitur, gladio aut nostro defensio tua conficiatur necesse est. Huc allusit Ouidius in Epistolis Heroidum: Remigiumque dedi, quo me fugiturus abires; Heu, patior telis vulnera facta meis. Eodem pertinent et illa Ciceronis: In tuum ipse mucronem incurras, necesse est. Rursum: Hic est defensionis tuae mucro; in eum incurrat oratio tua necesse est. Neque vehementer hinc abludit Liuianum illud [G] libro ii. de secundo bello Punico•: [A] Sentiebat Hannibal suis | se artibus peti. Lucianus in Piscatoribus: Ὡς παρ᾽ 168 ἡμῶν τὰ τοξεύματα, ὡς φής, λαβὼν καθ᾽ ἡμῶν ἐτόξευες, id est Quae quidem tela a nobis, vti fateris, sumpta aduersus nos iaculatus es. [B] Tradit Plutarchus Brasidam ducem educto e corpore telo eodem confodisse eum, qui miserat. [C] Marius• vnus e triginta tyrannis a milite quodam interemptus narratur a Trebellio Pollione, qui adoriens dixerit: Hic est gladius, quem ipse fecisti; nam Marius• ante imperium faber ferrarius fuerat et eius militis opera in fabrili officina vsus. Hunc igitur vere suo gladio dixeris iugulatum. |
| 560 | [A] | INCIDIT IN FOVEAM QVAM FECIT | 52 |
|
565 |
Idem pollet illud, quod in Odis Dauidicis• refertur psalmo vii.: Λάκκον ὤρυξε καὶ• ἀνέσκαψεν αὐτὸν καὶ ἐμπεσεῖται εἰς βόθρον, ὃν εἰργάσατο, id est Lacum fodit et aperuit eum et incidet in foueam, quam fecit. Translatum vel ab his•, qui foueis effossis aut reliquis id genus decipulis• insidiantur feris, vel a bellis, in quibus aliquoties suffossis cuniculis hostis hostem captat. |
| [A] | SVO IPSIVS LAQVEO CAPTVS EST | 53 |
|
570 |
Nec aliud sibi vult quod apud eundem legitur psalmo nono: Ἐν παγίδι ταύτῃ, ᾗ ἔκρυψαν, συνελήφθη ὁ ποὺς αὐτῶν, id est In ipso laqueo, quem absconderant, comprehensus est pes eorum. Nota metaphora, nempe mutuo sumpta ab his•, qui instructis pedicis auibus aut feris insidias tendunt•. |
| [A] | HANC TECHNAM IN TEIPSVM STRVXISTI | 54 |
|
c573-576 575 |
Eandem
sententiam aliter expressit Lucianus: Ὥστε σόφισμα κατὰ σαυτοῦ συντέθεικας, id est Itaque commentum in tuum ipsius exitium reperisti. De haeredi- peta, qui quum diuitem ex asse haeredem scripsisset ac testamentum protulis- set, quo diuitem ad idem faciendum prouocaret, tecti ruina subito oppressus est ac sua reliquit illi cuius facultatibus inhiarat•. Vtendum erit, cum dolus in alterum excogitatus in caput autoris recidit, ita vt non raro consueuit accidere. |
| [A] | TVRDVS IPSE SIBI MALVM CACAT | 55 |
|
580 585 590 595 |
His simillimum• est illud Graecorum adagium: Κίχλα χέζει αὑτῇ κακόν, id est Turdus ipse sibi malum cacat. In eos dici solitum, qui sibiipsis ministrarent exitii causam. Siquidem viscum autore Plinio non prouenit, nisi maturatum in ventre ac redditum per auium aluum, maxime palumbium ac turdorum. Cuius rei meminit et Seruius in sextum Aeneidos. Aristoteles item libro De natura animantium nono tria turdorum genera facit, quorum primum ἰξοβόρον• vocatum ait [C] aut vt Athenaeus, ἰξοφάγον• [A] nimirum, quod visco vescatur. Quoniam autem visco capiuntur aues, ipsae sibi malum cacant videlicet. Plautus paulo diuer- sius extulit Ipsa, inquiens, sibi auis mortem creat. Quanquam equidem non dubitem affirmare a Plauto cacat, non creat, fuisse scriptum, deinde locum a 169 quopiam semidocto et Graecanici prouerbii ignaro deprauatum supposita voce adulterina creat. Sophocles in Antigone: Ὅστις δ᾽ ἀνωφέλητα φυτεύει, τέκνα, Τί τόνδ᾽ ἄν εἴποις ἄλλο πλὴν αὑτῷ• πόνους Φῦσαι, πολὺν δὲ τοῖσιν ἐχθροῖσιν γέλων; id est Inutiles quicunque liberos serit, Quid aliud hunc quam sibi creare dixeris Ipsi dolores atque risum maleuolis? In hos igitur quadrabit paroemia aut in eos, qui potentes sibi generos 170 asciscunt, a quibus postea per vim opprimantur. |
| [A] | IPSE SIBI MALI FONTEM REPERIT | 56 |
|
600
605 |
Extat item apud eosdem senarius prouerbio celebratus: Αὐτὸς• γὰρ εὗρε τοῦ κακοῦ τὴν πητύαν, id est Ipsus mali sibi reperit coagulum aut: Αὐτὸς εὗρε τοῦ κακοῦ πηγήν, id est Ipse reperit mali fontem. [E] Sic Aeschylus in Persis: Νῦν κακῶν ἔοικε πηγὴ πᾶσιν εὑρῆσθαι φίλοις, id est Nunc mali fons est repertus, vt videtur omnibus. Versus est trochaicus. [C] Sunt enim et perniciosi fontes, quorum aqua gustata mortem aut insaniam adferat; quos praestiterat non reperisse. | |
| LB 50 | [A] | CAPRA GLADIVM | 57 |
|
610
c611-616 615 |
Eodem ferme pertinet: Αἲξ μάχαιραν, id est Capra gladium, subaudi 'reperit'. In eos dicitur, qui ipsi reperiunt, quo pereant. Ortum est autem adagium ab huiusmodi quodam euentu. Olim cum Corinthii Iunoni Acraeae (nam id illi cognomen) rem diuinam facere pararent (huius• Iunonis statuam aiunt a Medea positam fuisse) atque hi•, qui ad praebendam hostiam erant conducti defosso sub terra cultro oblitos sese assimularent, capra pedibus excalpens eum eruit prodiditque itaque• mactata est. Quidam sic efferunt paroemiam: Αἲξ δοῦσα τὴν μάχαιραν id est Capra cultrum praebens, quidam hoc pacto: Ὄς τὴν μάχαιραν, id est Ouis cultrum. |
| [A] | CORNIX SCORPIVM | 58 |
|
620
625 630 635 |
His confine est et illud: Κορώνη τὸν σκορπίον, id est Cornix scorpium, subaudi 'rapuit'. Quadrat in hos, qui parant eos laedere, vnde tantundem mali sint vicissim accepturi. Quemadmodum cornix correpto scorpio arcuata illius cauda vulnus accepit letale periitque. [B] Extat super hac re Graecum epigramma Archiae, quod non grauabor adscribere: Ἔν ποτε παμφαίνοντι μελάντερος αἰθέρι ναίων Σκορπίον ἐκ γαίης εἶδε θορόντα κόραξ. Ὃν• μάρψας ὤρουσεν· ὁ δ᾽ ἀΐξαντος ἐπ᾽ οὖδας Οὐ βραδὺς εὐκέντρῷ πέζαν ἔτυψε βέλει Καὶ ζωῆς μιν ἄμερσεν. Ἴδ᾽ ὅσσον ἔτευχεν ἐπ᾽ ἄλλῷ•, Ἐκ κείνου τλήμων αὐτὸς ἔδεκτο μόρον, id est Scorpius e terra• prorepserat idque vidente 171 Coruo qui coelo victitat in liquido. Corripuit visum fugitque; sed hic vt humum ales Contigerat, telo mox ferit atque necat. Ecce tibi, quod in hunc auis insidiosa parabat, Inde sibi acciuit• ipsa necem misera. Atque id in rebus humanis frequenter vsu venire solet, vt qui cepisse• videatur, ipse captus sit. Quemadmodum et Horatius: Graecia capta ferum victorem cepit•. |
| 640 | [A] | CALIDVM PRANDIVM COMEDISTI | 59 172 |
|
Huc
alludere videtur et Plautinum illud: Calidum hodie prandium prandidisti•, id est, fecisti quod tibi magno malo sit futurum. Ab his sumptum, qui se• noxiis ac letiferis ingurgitant cibis, postea ventris tormina sensuri. |
| LB 50 | [A] | IRITARE CRABRONES | 60 |
|
645
650 c653-656 655 LB 51 660 665 670 675 |
Τὰς σφηκιὰς ἐρεθίζειν, id
est Iritare crabrones. Ad hanc sententiam referendum est et illud, quod est apud Plautum in Amphitryone•: Iritabis crabrones. Id dictum est a poeta in mulierum ingenium, quibus iratis si repugnes, magis prouoces neque sine tuo malo discedas. Est autem crabro insecti genus, [B] affine vespis, [A] pertinacissimum aculeoque pestilentissimo. Siquidem refert Plinius Naturalis historiae lib. xi., cap. xxi. crabronum ictus haud temere sine febri esse, additque traditum a quibusdam ter nouenis huius animantis punctis interfici hominem. [B] Aristoteles libro De partibus animalium nono praeter alia quae de crabronibus commemorat, illud quoque tradit, cum in apum genere quaedam aculeis careant vt fuci et reges, vespae quoque nonnullae sine aculeis inueniantur, nulli crabrones reperiuntur non armati aculeo. Quanquam de duce, num aculeatus sit, nonnihil addubitat. | [A] Vtitur hoc adagio diuus Hieronymus in quadam epistola. Eandem sententiam sic idem extulit Plautus mutata allegoria: Bacchae bacchanti si velis aduersarier, Ex insana insaniorem facies, feriet saepius; Sin obsequaris, vna te soluas plaga. Nam mos erat, vti Bacchanalia celebrantes obuios thyrsis ferirent. Aristopha- nes in Lysistrata, [C] nam hoc titulo inscriptam• comperi: [A] Ἢν μη τις ὥσπερ σφηκιὰν βλίττῃ με κἀρετίζῃ•, id est Nisi si quis vti vesparium fraudet me stimuletque•. [E] Allusit huc opinor, qui scripsit epitaphium Archilochi poetae maledici: Ἠρεμα δὴ παράμειψον, ὁδοιπόρε, μήποτε τοῦδε Κινήσῃς τύμβῳ σφῆκας ἐφεζομένους, id est Ne fors crabrones qui huic insedere sepulchro Irites, tacitum carpe, viator, iter. Xenophon libro iiii. indicat vnde natum sit, nimirum ab his, qui student eximere vespas ab antris• suis: Ὁρῶ δ᾽ ἔγωγ᾽, ἔφη, καὶ ὁπόσοι σφῆκας ἐξαιρεῖν βούλονται, ἐὰν μὲν ἐκθέοντας τοὺς σφῆκας πειρῶνται θηρᾶν ὑπὸ πολλῶν τυπτο- μένους, id est Et ego, inquit, video etiam eos quicunque crabrones excipere volunt, siquidem euolantes conentur venari, a multis feriri crabronibus. |
| [A] | LEONEM STIMVLAS | 17361 |
|
680 |
Consimilem
vim habet, quod a Diogeniano refertur: Τὸν λέοντα νύττεις, id est Leonem pungis seu vellicas. De his•, qui potentem ac ferocem in suum ipsius exitium prouocant atque extimulant. Notior est metaphora quam vt sit explicanda. |
| [A] | MALVM BENE CONDITVM NE MOVERIS | 62 |
|
685 |
Idem
pollet et illud: Μὴ κινεῖν κακὸν εὖ κείμενον,
id est Ne moueris malum bene conditum• [B] siue quiescens. [A] In eos, qui sua stultitia sibi turbas excitant aut qui mala iam tempore sepulta resuscitant renouantque. [D] Prouerbium 174 retulisse videtur Theognis hoc versu: Πολλάκι γὰρ τὸ κακὸν κατακείμενον ἔνδον ἄμεινον, id est Nam persaepe malum praestat domi habere repostum. [A] Huic simillimum est• illud: Sopitos suscitat ignes. |
| [A] | OCTIPEDEM EXCITAS | 63 |
|
690
|
Cratinus in Thrattis apud Suidam: Ὀκτώπουν ἀνεγείρεις,
id est Octipedem excitas, nimirum scorpium, cui pedes sunt octo ac plerunque sub saxis abditus cubat, quem non nisi tuo periculo suscites propter venenum, quod in cauda gestat. |
| [A] | MOVERE CAMARINAM | 64 |
|
695
700 c700-704 705 710 |
Κινεῖν τὴν Καμαρίνην, id est Mouere Camarinam, est sibiipsi malum accersere. Lucianus De apophrade: Ὁρᾷς ὡς ἄμεινον ἦν σοι ἀκίνητον τὴν Καμάριναν ἐᾶν, id est Vides quanto satius tibi fuerit Camarinam immotam sinere. Vnde natum sit adagium, Seruius grammaticus explicat Vergilianum illum locum enarrans in tertio Aeneidos: Et fatis nunquam concessa moueri / apparet Camarina procul. Camarina, inquit, palus est iuxta oppidum eiusdem nominis; quae cum olim siccata pestilentiam creasset, consuluerunt oraculum an penitus eam desiccare praesta- ret. Vetuit deus Camarinam moueri. At illi exiccarunt non obtemperantes oraculo et cessauit quidem pestilentia, sed per eam ingressis hostibus poenas dederunt [C] neglecti oraculi. [A] Eadem ferme commemorat et Suidas illud insuper addens quibusdam Camarinam esse fruticem, cuius ramos si quis commoueat quatiatque, tetrum quendam odorem aedere. Verum mihi supe- rior sententia magis videtur ad veri similitudinem accedere. Meminit huius adagii Stephanus quoque [B] versu heroico [A] effertque ad hunc modum: Μὴ κινεῖν Καμάριναν, ἀκίνητος γὰρ ἀμείνων, id est• Ne moueas Camarinam, etenim non tangere praestat. Ait autem Camarinam oppidum et eiusdem nominis paludem esse in Sicilia. [H] Meminit et Silius lib. xiiii. Maronem imitatus: Et cui non licitum fatis Camarina moueri. | |
| LB 52 | [A] | ANAGYRIM COMMOVES | 65 |
|
715
720 725 c726-731 730 735 740 745 |
Superiori neutiquam dissimile videtur illud apud Graecos celebratum: Ἀνάγυ- ρος κινεῖς, id est Anagyrum commoues. In eos, qui sibiipsis malorum autores essent quique in suam ipsorum perniciem quempiam iritarent. Vnde ducta sit paroemia, varie narratur ab autoribus. Alii ad fruticis naturam referunt, cuius 175 meminit in tertio libro Dioscorides, quem quidam magyrum, quidam anagy- rum appellent, nonnulli acopon, medicamentis quidem efficacem, verum odore maiorem in modum graui, maxime si manu teratur; cuius fructus gustatus vehementem vomitum promouet•. Vnde vel ab odoris molestia, quae carpentem consequitur, adagium ductum videri potest, quandoquidem et acopi vocabulum indidem apparet repertum, vel a concitandi vomitus effica- cia. [B] Meminit huius et Plinius libro vicesimoseptimo, capite quarto. [A] Sunt qui dicant Anagyrum locum esse in Attica, quae ad tribum pertineat Erechtheidem• autore Stephano, vbi frutex quidam grauissimi odoris plurimus proueniat, vt anagyrum pro frutice non secus accipiamus quam anticyram pro 176 elleboro. Rursum alii Anagyrum genium quendam existimant, qui propter violatum sacellum suum vicinos omnes• funditus euerterit. Atque huius adagii mentionem fieri apud Aristophanem in Lysistrata. [E] Et sane apud Aristo- phanem locus sic habet: Πόθεν εἶσιν; Ἀναγυρουντόθεν. Νὴ τὸν Δία, Ὁ γοῦν ἀνάγυρός μοι κεκινῆσθαι δοκεῖ, id est Vnde aduenit? ab Anagyro: ergo per Iouem, Anagyrus esse motus apparet mihi. [A] Suidas huiusmodi ferme commemorat. Anagyrasion quendam genium fuisse (sic a loco quem diximus cognominatum), qui senem vicinum, quod lucum suum incidisset, hunc ad modum vltus sit. Senis concubinae insanum quendam amorem immisit in illius filium, quae cum adolescentis animum pellicere non posset, eum vltro apud patrem detulit, quod sese de stupro non desineret interpellare. Pater persuasus a muliere filium e tecto praecipitem dedit ac• interemit. Deinde facti poenitens semetipsum laqueo praefocauit. Postremo mulier sese in puteum abiecit. Atque huius fabulae citat autorem Hieronymum, [C] haud scio quem, [A] in opere De tragoediarum scriptori- bus. |
| [A] | CAPRA CONTRA SESE CORNVA | 66 |
|
c749-752 750 |
Ἡ αἲξ καθ᾽ ἑαυτῆς τὰ κέρατα, id
est Capra contra semetipsam cornua. Ad superiorum classem pertinet ab apologo natum. Capra quaepiam cum esset iaculo vulnerata, circumspectans vndenam id mali sibi euenisset•, arcum contemplans caprinis cornibus compactum dixit ad hunc modum: Καθ᾽ ἐμαυτῆς ἔφυσα τὰ κέρατα, id est In meam ipsius perniciem produxi cornua. |
| [A] | ATLAS COELVM | 67 |
|
755 |
Ἄτλας τὸν οὐρανόν, id est Atlas coelum, subaudiendum 'ὑπεδέξατο', id est• suscepit. Dici solitum de his•, qui sese magnis et molestis inuoluunt negotiis ipsique sibi malum accersunt. Nam hic coelum hospitio excepit. Deprehensus autem quod illi struxisset insidias, praeceps datus est in mare Atlanticum•. Porro notior est quam vt hoc loco sit referenda de Atlante fabula coelum humeris et vertice sustinente. |
| 760 | [A] | DEVS EX IMPROVISO APPARENS | 68 |
|
c763-766 765 LB 53 770 a770-777 775 c778-781 780 785 790 795 800 805 810 815 820 |
Θεὸς ἀπὸ μηχανῆς ἐπιφανείς, id est Deus ex improuiso apparens. In eos dicitur, quibus in rebus perplexis praeter spem exoritur aliquis, qui salutem adferat negotiique difficultatem expediat. Sumptum est a consuetudine tragoediarum, in quarum plerisque machinis quibusdam deus aliquis ostendebatur, idque 177 non in scena ipsa, sed e sublimi, qui repente commutatis rebus fabulae finem imponeret. Id quod testatur et M. Tullius libro De natura deorum primo, vt• cum sic ait: Quod quia quemadmodum natura efficere sine aliqua mente possit, non videtis, vt tragici poetae cum explicare argumenti exitum non potestis, confugitis ad deum, cuius operam profecto non desideraretis, si immensam et | interminatam in omneis partes magnitudinem regionum videretis. [G] Nec dubium est, quin Tullius imitatus hic sit illud ex Platonis Cratylo: Εἰ μὴ ἄρα δὴ ὥσπερ οἱ τραγῳδοποιοί, ἐπειδάν τι ἀπορῶσιν, ἐπὶ τὰς μηχανὰς ἀποφεύγουσι θεοὺς αἴροντες, id est Nisi sane quemadmodum tragoediarum scriptores, sicubi haeserint, ad machinas confugiunt deos sustollentes. Quem Platonis locum• ob ignoratum prouerbium Latinus interpres perperam aut certe obscure vertit. Nimirum hunc in modum: Nisi forte, quemadmodum tragici, quoties ambigunt, commentitiis quibusdam machinamentis ad deos 178 confugiunt. [H] Ad eundem lapidem impegisse videtur, qui Lysandri vitam transtulit e Plutarcho. Quum enim Lysander instituisset innouare rempubli- cam perpenderetque negotium esse difficilius quam vt vulgaribus consiliis posset expediri, fecit quod poetae solent in tragoediis: fictis oraculis ac deorum religione studuit quod constituerat efficere. Graeca sic habent: Ὥσπερ ἐν τραγῳδίᾳ μηχανὴν αἴρων πρὸς τοὺς πολίτας λόγια πυθόχρηστα καὶ χρησμοὺς συνετίθει καὶ κατεσκεύαζεν•, id est Quemadmodum in tragoedia machinam tollens apud ciues responsa velut a Pythio reddita et oracula componebat apparabatque. [A] Idem subobscure, sed sane quam eleganter indicat Aristoteles libro Τῶν μετὰ τὰ φυσικά primo, Ἀναξαγόρας τε γάρ, inquiens, μηχανῇ χρῆται τῷ νῷ πρὸς τὴν κοσμοποιίαν. Ὅταν γὰρ ἀπορήσῃ διὰ τίνα αἰτίαν ἐξ ἀνάγκης ἐστί, τότε ἕλκει αὐτόν. Ἐν δὲ τοῖς ἄλλοις πάντα μᾶλλον αἰτιᾶται τῶν γινομένων ἢ νοῦν. Quae quidem verba sic licebit vertere: Nam Anaxagoras mente perinde quasi deo quopiam tragico, qui repente solet ostendi, vtitur [B] ad condendum mundum. [A] Etenim cum haeret in explicanda causa, quare• necessario sit, tum illam adducit. Porro reliquis in rebus, quiduis potius causam facit eorum quae fiunt quam mentem. Vnde in Graecorum tragoediis illud pene solenne est: Πολλαὶ μορφαὶ τῶν δαιμονίων, [B] id est Multae formae deorum etc. [A] Cum inducto numine fabulam explicant, veluti• in Oreste Euripidis Apollo in mediis tumultibus apparens res turbatissi- mas subito componit. Huius• rei exemplum videtur ab Homero ductum, qui quemadmodum Iliados primo Palladem inducit, vt ferocientem Achillem compesceret, ita compluribus aliis locis numen aliquod allegat. Quod quidem Horatius in Arte poetica vetat in comoediis fieri, nisi rerum difficultas• maior sit quam vt possit humana ope explicari: Nec deus intersit, nisi dignus vindice• nodus Inciderit•. Qua ratione Plautus in Amphitryone• Iouem induxit eoque tragicocomoediam vocat. Lucianus in Philopseude: Καὶ τὸ τοῦ λόγου θεὸν ἀπὸ μηχανῆς ἐπεισκλη- θῆναί μοι τοῦτον ᾤμην ἀπὸ τῆς τύχης, id est Ac iuxta prouerbium arbitrabar hunc mihi perinde quasi deum quempiam repente apparentem a fortuna fuisse adductum. Allusit eodem in libro• De mercede seruientibus: Οἰκεῖοι γὰρ τῆς τοιαύτης τραγῳδίας οὕτοί γε, ἤ τιν᾽ ἄλλον ἐκ μηχανῆς θεὸν ἐπὶ τῷ καρχησίῳ καθεζόμενον, id est Nam hi peculiariter ad huiusmodi tragoediam pertinent; aut alium deum quempiam de repente exortum atque in antennis considentem. Huc respexit Euripides in Iphigenia Aulidensi: Θεὸς ἐγὼ πέφηνά σοι / μέγιστος, id est Equidem deus tibi maximus apparui. Lucianus in Sectis: Ἐπιστάς, τὸ τῶν τραγῳδῶν τοῦτο, θεὸς ἐκ μηχανῆς ἐπιφανείς, id est Assistens iuxta tragoedorum prouerbium, deus ex improuiso ostensus. [C] Apud Athenaeum libro sexto lurconem quendam querentem• facit poeta nescio quis, quod piscium venditores vix ostensos pisces statim subdu- cerent: Καὶ θᾶττον ἀποπέμπουσι τοὺς ὠνημένους 179 Ἀπὸ μηχανῆς πωλοῦντες• ὥσπερ οἱ θεοί, id est Et venditos mox eximunt aspectui Venduntque• tanquam e machina ritu deum. [B] Proinde quoties salus ex insperato ostenditur, id deo solet ascribi. Ita Plinius libro vicesimoquinto: Quippe etiam in repertis alias inuenit casus, alias, vt vere dixerim, deus. Idem libro vicesimoseptimo: Hic ergo• casus, hic est ille, qui plurima inuenit in vita deus. |
| 825 | [A] | HOMO HOMINI DEVS | 18069 |
|
LB 54 830 835 c837-839 840 845 850 855 860 865 c867-870 870 c871-875 875 LB 55 881 885 890 895 900 905 |
Non admodum hinc abludit et illud: Ἄνθρωπος ἀν|θρώπου δαιμόνιον, id est Homo homini deus, quod dici solet de eo, qui subitam atque insperatam attulit salutem aut qui magno quopiam beneficio iuuit. Antiquitas enim nihil aliud existimabat esse deum quam prodesse mortalibus. Vnde frugum, vini, legum autores, et quicunque ad vitae commoditatem aliquid attulisset•, eos pro diis habebat antiquitas•, adeo vt et beluas quasdam pro numinibus coluerit velut apud Aegyptios ciconiam, quod serpentes, qui certo anni tempore ex Arabicis paludibus subuolant, obuiam profecta arcere conficereque credatur; apud Romanos anserem, quod Capitolinam arcem expergefactis clangore custodi- bus ab irruptione Gallorum seruarit. Quod indicat M. Tullius, cum libro De natura deorum• primo scribit: Concludam beluas a barbaris propter beneficium consecratas. Quin et autore Prodico Cio• corpora quaedam inanima pro diis habita sunt velut• sol, luna, aqua, terra, quod ad vitam conducere viderentur quodque• horum commoditate mortales maiorem in modum delectarentur. Scythae, quemadmodum in Toxaride testatur Lucianus, per ventum et gla- dium tanquam per deos iurant, propterea quod ille spirandi sit autor, hic mortis. Sed quoniam, vt inquit Cicero, plurima homini ab homine vel commoda vel incommoda solent oriri et dei proprium est vel seruare vel benefacere, idcirco qui in graui periculo succurrit quiue ingenti quopiam afficit beneficio, quoniam dei quasi vice fungitur ei cui prodest, deus dicitur extitisse. Huic adstipulatur illa solennis apud Homerum atque Hesiodum clausula, Θεοὶ δωτῆρες ἐάων, id est Dii bonorum largitores. Et quod ait Strabo libro decimo: Recte dictum est mortales tunc maxime deos imitari, cum benefici sunt•. [B] Idem• libro decimoseptimo tradit Aegyptios quosdam duplicem facere deum: immortalem, qui rerum omnium sit autor, et mortalem ignoti nominis; tum a quibus beneficio sint affecti, eos ferme pro diis colunt. [A] Praeterea vulgo quoque qui in rebus perplexis ac desperatis aut ancipiti periculo seruantur, a deo quopiam aiunt sese seruatos. Horatius: Sic me seruauit Apollo. Rursum in Odis, in bello per Mercurium et iterum arboris ictu sese Fauni ope• seruatum scribit. Eodem allusit Iuuenalis, cum ait: Quadraginta tibi si quis deus aut similis diis Et melior fatis donaret homuncio. Item Vergilius in Tityro: O Meliboee, deus nobis haec ocia fecit. Nanque erit ille mihi semper deus: illius aram Saepe tener nostris ab ouilibus imbuet agnus. Deinde reddit causam, quare sit Caesarem loco numinis habiturus, beneficium subtexens: Ille meas errare boues, vt cernis, et ipsum Ludere quae vellem calamo permisit agresti. Plinius Secundus libro Naturalis historiae secundo manifestius Graecam 181 παροιμίαν indicauit, sed tam impie sentiens de diis quam paulo post de 182 animarum immortalitate deque corporum resurrectione desipienter. Nam cum et multitudinem deorum irrisisset et vni illi summo, quem aut mundum hunc aut naturam nescio quam esse putat, prorsus ademisset curam mortalium, Deus est, inquit, mortali iuuare mortalem. Et haec ad aeternam gloriam via. Hac proceres iere Romani, hac nunc coelesti passu cum liberis suis vadit maximus omnis aeui rector Vespasianus Augustus fessis rebus subueniens. Hic est vetustissimus referendi bene merentibus gratiam mos, vt tales numinibus• adscribant. Quippe et omnium aliorum nomina deorum, et quae supra syderum retuli, ex hominum nata sunt meritis. Hactenus Plinius. [I] Ouidius: Conueniens homini est hominem seruare voluptas, Et melius nulla quaeritur arte fauor. [B] Plutarchus in commentario, quem inscripsit Aduersus principem indoc- tum, negat deos hoc nomine felices | esse, quod quam diutissime viuant, sed quod virtutis sint principes et autores. Porro Paulus virtutum summam ad charitatem refert, charitatem autem in eo sitam, vt de quamplurimis quam- optime mereamur. [H] Huc respexit Gregorius Nazianzenus in oratione De cura pauperum. Fias, inquit, erumnoso Deus misericordiam Dei imitando, nihil enim aeque diuinum habet homo ac beneficentiam. [A] Quanquam autem apud Christianos dei appellatio non est vlli mortalium vel per iocum communicanda, neque omnino tam insignis tamque foeda adulatio est in mores nostros recipienda, tamen fieri potest, vt huius adagii sit vsus neque improbus neque inconcin- nus, si quis hoc modo dicat: 'Cum tantis malis premerer, vt nemo mortalium aut vellet aut posset opitulari, tu vnus mihi praeter spem extitisti tuoque beneficio me non seruasti modo periturum alioqui, verumetiam ornatiorem aliquanto fecisti quam antea fuerim, vt aut omnino nusquam aut in nobis certe duobus locum habeat vetus illud Graecorum adagium, ἄνθρωπος ἀν- θρώπου δαιμόνιον'. Aut hoc modo: 'Literis debeo omnia, etiam vitam, sed ipsas tibi debeo literas, qui mihi tua liberalitate suppeditas alisque ocium meum. Quid autem est quod Graeci dicunt, ἄνθρωπος ἀνθρώπου δαιμόνιον, si hoc non est?'. Aut hoc pacto: 'Qui mediocri beneficio iuuat, sit sane amicus, verum qui arte sua singularique cura atque industria vitam iamiam fugientem retinet ac• restituit, id quod vtique facit medicus, quid aliud est quam quod Graeci dictitant, ἄνθρωπος ἀνθρώπου δαιμόνιον?'. Aut sic: 'Eum in locum res erat deducta, vt ne ipsa quidem Salus posset auxiliari. Ibi tu mihi veluti praesens quoddam numen extitisti et mira celeritate depulsis incommodis in pristinum locum restituisti nec sperantem nec expectantem, vt intelligerem illud non temere dictum a Graecis, ἄνθρωπος ἀνθρωπου δαιμόνιον'. Aut sic: 'In quidem rebus mihi semper amicissimus fuisti, in hac vero causa non amicissi- mus modo, verumetiam pene dixerim, quod Graeci dicunt, ἄνθρωπος ἀν- θρώπου δαιμόνιον᾽. |
| [A] | HOMO HOMINI LVPVS | 18370 |
|
910 |
Ἄνθρωπος ἀνθρώπου λύκος, id est Homo homini lupus. Superiori• quasi diuersum est ac velut hinc effictum videtur, quod vsurpauit Plautus in Asinaria•, Homo homini lupus. Quo monemur•, ne quid fidamus homini ignoto, sed perinde atque a lupo caueamus: Lupus est (inquit) homo homini, non homo, qui qualis sit non nouit. |
| [A] | COTVRNIX HERCVLEM | 71 |
|
915
920 925 |
Ὄρτυξ ἔσωσεν Ἡρακλῆν• τὸν καρτερόν, id est Seruauit Herculem coturnix strenuum. Senarius est Graecis prouerbii vice celebratus, quem tamen Zenodotus negat apud vllum veterum scriptorum inueniri. Caeterum dici solitum de his, qui in periculo seruati essent ab his•, a quibus minime sperarant. Adagionis originem ad huiusmodi fabulam referunt: Coturnicem quandam Herculi in deliciis fuisse, cuius nidore cum viua incenderetur, ille mortuus sit in vitam restitutus. Meminit huius fabulae Athenaeus quoque [C] libro nono [A] scribens: Herculem Iouis et Asteriae• filium in Libyam proficiscentem a Typhone fuisse interemptum, reuocatum autem in vitam odore coturnicis illi ab Iolao 184 admotae, et ob eam causam Phoenices Herculi coturnice sacrificare. |
| [A] | GENIVS MALVS | 72 |
|
930 LB 56 936 c937-942 940 945 c945-952 950 955 960 965 970 975 980 |
Ei quod modo retulimus, Homo homini deus, contrarium videtur Genius malus, quem Graeci dicunt ἀλάστορα. Quo nomine vocamus eos, quibus incommo- dorum nostrorum maximam partem acceptam ferimus, idque etiam hodie vulgato sermone. Sunt enim omnino quidam his aut illis ita inauspicati, vt tanquam fatum quoddam malum atque in perniciem illorum nati iure videri possint. Porro prouerbium apparet e priscorum opinione profectum, qui singulis binos genios attribuunt, quos daemones vocant: neque hominibus modo, verumetiam locis atque aedibus, quorum alter perniciem nobis molia- tur, alter iuuare studeat, | [B] cuius sententiae fuit Empedocles citante Plutarcho in libello De animi tranquillitate. [A] Quo pertinet illud Bruti, quod in eius vita memorat idem• Plutarchus. Nam Bruto cum dies ille fatalis immineret et in Asia nocte ferme intempesta ex more vigilaret in tabernaculo, lucerna iam emoriente, videre visus est personam quandam tragicam et humana specie maiorem. Atque ille protinus, vt erat animo interrito, percon- tatus est, quisnam esset aut hominum aut deorum. Cui illa cum murmure: ' Tuus sum, Brute, genius malus; Philippis me videbis'. Eadem itaque imago rursus apparuit confligenti Philippis, quae quidem illi pugna postrema fuit. Huic consimilem quandam fabulam idem refert de M. Antonio atque Augusto: videlicet hos reliquis quidem in rebus amanter summaque inter sese concordia agitasse, caeterum in ludis, quos ad aemulationem quandam aede- bant, Octauium semper superiorem esse solitum. Eam rem Antonium non mediocriter discruciasse. Fuisse autem in Antoniano comitatu magum• quem- piam Aegyptium. Is seu quod vere nosset eius fatum, seu quod• ad gratiam Cleopatrae fingeret, eum admonuit vt a Caesare se quantum posset seiungeret, quod ipsius genius, alacer alioqui, genium illius reformidaret quoque propius accessisset, hoc humilior deiectiorque videretur•. Testatur et Plato Socrati peculiarem quendam fuisse genium, de quo scripsit Apuleius [B] et Plutar- chus. [A] De genio sensisse videtur Terentius, cum ait in Phormione: Mihi vsu venit; hoc scio; Memini relinqui me deo irato meo. Quin et nostrates theologi veteres illos, opinor, sequuti duos vnicuique genios, quos angelos vocant, ab ipso protinus exordio vitae adscribunt: amicum, qui commoda nostra procuret, malum, qui modis omnibus in exitium• nostrum immineat. Bonum genium explicat Naeuius in Stalagmonis apud Donatum: A deo meo propicio meus homo est. Item Persius: Diis iratis genioque sinistro. Postremo prouerbium resipiunt in genere• omnia illa: Iratis diis, Propiciis diis•. Terentius: Nescio, 185 Nisi deos iratos fuisse mihi satis scio, qui auscultauerim ei. Horatius in Sermonibus: Immeritusque laborat Iratis natus paries• diis atque poetis. Idem rursum: Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis. Idem in Odis: Diuis orte• bonis, optime Romulae Custos gentis, abes•. Homerus Iliados Ε: Θεός νύ τίς ἐστι κοτήεις, id est Deus quispiam iratus est. Et Vergilius•: Diis equidem auspicibus reor et Iunone secunda. Eodem pertinent et haec: Solus a diis diligere Antipho et dii nos respiciunt et modo Iuppiter adsit et siquem / numina laeua sinunt et dexter adsit Apollo atque id genus 186 sexcenta passim apud poetas obuia. Erit autem venustius, si ad speciem descenderis vt: 'Hic scribit carmina Musis, quotquot sunt, iratis'. 'Canit irato Apolline'. 'Eam causam egit ineptissime planeque irata Suadela'. 'Marte sinistro pugnauimus'. 'Neptuno propicio nauigauimus'. 'Mercurio, opinor, irato cum hoc veteratore sum pactus'. 'Irata Venere dat operam liberis', de eo qui deformes filios progeneret. Inuita Minerua, qui parum feliciter artem exerceat. |
| [A] | DEXTRO HERCVLE AVT AMICO HERCVLE | 73 |
|
985 LB 57 990 995 |
Eiusdem est generis, sed obscurius, quod apud Horatium legitur: Diues amico / Hercule et item apud Persium: | O si Sub rastris crepet argenti mihi seria dextro Hercule! Quod quidem• in eos competit, qui in accumulandis opibus sunt bene fortunati. Idque inde natum existimant, quod Hercules moriturus dixerit eos opulentos futuros, qui sibi decimam bonorum suorum partem consecrassent. Proinde locupletes plerosque ita facere solitos. Tametsi Plutarchus in Proble- matis huius consuetudinis aliam adfert causam, puta quod ipse quondam Hercules boum, quos Geryoni abstulerat, in Palatino decimam partem immo- larit, vel quod Romanos ab Hetruscis decimari solitos liberarit. |
| [A] | DIIS HOMINIBVSQVE PLAVDENTIBVS | 74 |
|
1000 5 10 |
Prouerbialis est et illa hyperbole Diis hominibusque plaudentibus, pro eo, quod est: feliciter atque auspicato. Cicero ad Q. fratrem: Vatinium, a quo palam oppugnabatur, arbitratu nostro concidimus• diis hominibusque plaudentibus. [E] Idem libro Epistolarum familiarium primo: Neque solum dixi, sed etiam sic facio diis hominibusque approbantibus. Rursus ad Q. fratrem libro iii. in diuersam senten- tiam vertit prouerbium. Nisi noster, inquit, Pompeius diis hominibusque inuitis negocium inuerterit. [A] Quanquam hoc ipsum per se, deos hominesque, prouerbiale nimirum est ob figuram atque apud poetas pene solenne: Deum atque hominum fidem ! Diis atque hominibus inuisus. Neque deos neque homines metuit. Homerus: Ἀθάνατοι τε θεοὶ θνητοί τ᾽ ἄνθρωποι, [B] id est Numina nescia mortis•, mortalesque homines. [A] Rursum: Πατὴρ ἀνδρῶν τε θεῶν τε, [B] id est Parens hominumque• deumque. |
| [A] | BONIS AVIBVS, MALIS AVIBVS | 18775 |
|
15 20 25 30 35 |
Ad hoc genus pertinet et illud: Bonis aut malis auibus, cum rem feliciter aut secus cedere significamus. Ab augurum obseruatione sumptum. Horatius in Odis: Mala soluta nauis exit alite Ferens olentem Meuium. Et rursum: Mala ducis aui domum, Quam multo repetet Graecia milite. Atque iterum alibi: Scriberis Vario fortis et hostium Victor, Maeonii• carminis alite. Homerus Iliados ω: Μηδέ μοι αὐτὴ / ὄρνις ἐνὶ μεγάροισι κακὸς πέλευ, id est Neue auis hic infausta mihi perrexeris esse. Verba sunt Priami ad vxorem dehortantem, ne solus in castra Achillis 188 proficisceretur Hectoris cadauer auro redempturus, ac multa tristia, ita vt assolent mulieres, ominantem. [I] Auersa aui dixit Latinus quispiam tragoedia- rum scriptor, qui de Agamemnone contra auspicia soluente ita loquitur: Soluere imperat secundo rumore auersaque aui. Refertur a M. Tullio libro De diuinatione primo. [A] Ad hanc formam referenda• sunt et illa: fausto omine, bene ominata, bonis auspiciis, inauspi- cato, felicibus auguriis atque id genus alia, quae ab augurum arte sumpta in communem sermonem abierunt. |
| [A] | NOCTVA VOLAT | 76 |
|
40 LB 58 46 |
Ex
eadem superstitione manauit et illud Graecanicum: Γλαὺξ ἵπταται, [G] siue ἵπτατο•, [C] id est [A] Noctua volat, [C] siue volauit. [A] Nam priscis Athenien- sibus noctuae volatus victoriae symbolum existimabatur, propterea quod auis haec Mineruae• sacra crederetur, quae quidem dicta est etiam male consulta Atheniensium bene fortunare. [C] Qua de re copiosius aliquanto dicemus in prouerbio Atheniensium inconsulta temeritas. [A] Inde rebus felicius atque ex animi sententia succedentibus dici consueuit Noctua volat. Autores Zenodotus• et Suidas. [G] Non illepide dicetur volasse noctua, quoties res non viribus, sed pecuniarum interuentu confecta cre|ditur, quod Atheniensium nomisma noctuam haberet insculptam. Vnde et illud Laurioticae noctuae, quod alibi recensetur•. [F] Plutarchus in vita Periclis tradit illi e superiore nauis tabulato concionanti noctuam ad dextram aduolasse ac malo insedisse; quod omen effecit, vt omnes irent in illius sententiam•. |
| 50 | [A] | QVARTA LVNA NATI | 77 |
|
55 60 |
Ἐν τετράδι γεννηθῆναι•, id est Quarta luna nati, dicuntur qui parum feliciter nati sunt, vt autor est Eustathius in librum Iliados secundum, propterea quod Hercules hac luna natus feratur, cuius omnis vita voluptatum omnium expers ac laborum plena fuit. Dici potest et in eos, qui laboribus sibi neutiquam frugiferis fatigantur, Herculis videlicet exemplo, qui iuuandis aliis sudauit sibi inutilis. [H] Pyrrhus apud Lucium Florum dicebat se sibi videri Herculis sydere natum, quod quo pluribus victoriis Romanos concideret, hoc acriores in ipsum coorirentur. Id quod Horatius eleganter transtulit ad Annibalem: Vt hydra secto corpore firmior Vinci dolentem creuit in Herculem. |
| [A] | ALBAE GALLINAE FILIVS | 78 |
|
65 70 75 80 |
Contra, feliciter natum albae gallinae filium dicimus. Iuuenalis: Quia tu gallinae filius albae. Vel quod laeta atque auspicata Latini alba vocant, vel quod 189 prouerbium alludit ad fatalem illam gallinam, de qua meminit Suetonius Tranquillus in Galba his quidem verbis: Liuiae olim statim post Augusti nuptias Veientanum suum reuisenti praeteruolans aquila gallinam albam ramulum lauri rostro tenentem demisit in gremium. Cumque nutriri alitem ac pangi ramulum placuisset, tanta pullorum soboles prouenit, vt hodie quoque ea villa 'Ad gallinas' vocetur. Tale vero lauretum, vt triumphaturi Caesares inde laureas decerperent; fuitque mos triumphanti- bus, alias confestim eodem loco pangere. Et obseruatum est sub cuiusque obitum arborem ab ipso institutam elanguisse. Ergo nouissimo Neronis anno et sylua omnis exaruit radicitus et quicquid ibi gallinarum erat, interiit. Conueniet igitur adagium in eos, qui rara et fatali quadam felicitate successuque rerum vtuntur•. Huic diuersum est illud apud eundem Iuuenalem: Nati infelicibus ouis. [E] Non abhorret huic quod scribit M. Tullius libro Epistolarum familiarium septimo ad Curionem: 190 Quum enim salutationi nos dedimus amicorum, quae fit ex hoc etiam frequentius quam solebat, quod quasi auem albam videntur bene sentientem ciuem videre, abdo me in bibliothecam. [G] Veteres enim quod inauspicatum haberi volebant, atrum aut nigrum vocabant, quod felix, album. Vnde apud Senecam Asinius Pollio Albutii sententias, quod inaffectatae essent et apertae, solitus est albas appel- lare. Quin et Graecis λευκότερον εἰπεῖν dicitur, qui clarius rem explicat•. |
| [A] | LAVREVM BACVLVM GESTO | 79 |
|
85 90 |
Δαφνίνην• φορῶ βακτηρίαν, id est Laureum porto baculum. Suidas tradit ita solere loqui eos, qui essent ab aliquibus insidiis appetiti feliciterque periculum effugissent, propterea quod laurus credita est aduersus venena remedium habere. [B] Plinius libro decimoquinto demonstrat laurum lustrationibus adhiberi solitam. Videtur et aduersus fulmen huius vis tueri, quandoquidem arborum vna non icitur fulmine. [C] Id adeo verum credidit Caesar Tiberius, vt nunquam non gestaret capite coronam lauream, vt in ipsius vita prodidit Suetonius. |
| [A] | GRAVIORA SAMBICO PATITVR | 80 |
|
LB 59 95 100 |
Δεινότερα Σαμβίκου πάσχει, id est Atrociora Sambico pa|titur. In eos, qui cruciatibus exquisitis torquentur aut quibus insignia mala accidunt. Prouer- bium Plutarchus refert in Problematis Graecanicis atque huiusmodi quandam adfert causam. Sambicus quispiam Eleus vna cum sociis aliquot non paucas apud Olympia aereas statuas concidit• vendiditque. Deinde maiora etiam ausus Dianae praesidis templum diripuit. Est enim illius in Elide templum, quod Aristarcheum nominant. At ille mox comprehensus, dum socios prodere recusat, annum perpetuum exquisitis cruciatibus dilaceratus est, inter quos etiam animam efflauit. Atque hinc vulgo nata paroemia. |
| [A] | FOENVM HABET IN CORNV | 81 |
|
105 110 115 |
In homines maledicos ac feroces dicitur: Foenum habet in cornu. Horatius in Sermonibus: Foenum habet in cornu, longe fuge. Inde translatum, vt Acroni placet, quod antiquitus bubus• cornipetis foenum pro signo in cornu appende- retur, quo sibi cauerent, qui forte occurrissent. Idque ideo fieri solitum Plutarchus in Problematis autumat, quod copiosiore pabulo non modo boues, sed et equi et asini insolentiores ac ferociores reddantur. Vnde extat et Sophoclis dictum in tumidum quempiam ac praeferocem. Tu, inquit, ferues, quasi pullus pabuli copia. Huic adstipulatur illud Solonis dictum apud Laertium: Τὸν μὲν κόρον ὑπὸ τοῦ πλούτου γεννᾶσθαι, τὴν δὲ ὕβριν ὑπὸ τοῦ κόρου, hoc est Satietatem nasci ex opulentia, ex satietate ferociam•. Dictum est autem aliquando, vt idem testatur Plutarchus•, in M. Crassum, quod in cornu foenum haberet, 191 propterea quod haudquaquam impune lacesseretur, homo praediues ac potens et simultatum persequentissimus. At postea Caesar• dictus est ei foenum detraxisse, quod omnibus illum vt cornipetam taurum fugientibus ac formi- dantibus ipse primus ausus fuerit illi resistere. Vsurpat adagium hoc etiam diuus Hieronymus in epistola quadam minitans his•, a quibus forte esset lacessendus. |
| [A] | CORNVTAM BESTIAM PETIS | 82 |
|
120
|
Consimilem ferme sensum habet Plautinum illud: Cornutam bestiam petis, de eo qui lacessit eum, qui paratus sit retaliare iniuriam quemque non nisi tuo malo 192 prouoces. Huc spectauit Horatius in Odis•: Parata tollo cornua. |
| [A] | DIONYSIVS CORINTHI | 83 |
|
125 130 135 140 |
Διονύσιος ἐν Κορίνθῳ, id est Dionysius Corinthi. Prouerbialis allegoria, qua significamus aliquem e summa dignitate atque imperio ad priuatam humi- lemque redactum fortunam, quemadmodum Dionysius Syracusarum tyrannus expulsus imperio Corinthi pueros literas ac musicam mercede docuit. Cicero Epistolarum ad Atticum libro 9.: De optimatibus sit sane ita vt vis. Sed nosti illud Διονύσιος ἐν Κορίνθῳ. Quintilianus Institutionum oratoriarum libro 8.: Est in exemplis allegoria, si non praedicta ratione ponantur. Nam vt Dionysium Corinthi esse, quo Graeci omnes vtuntur, ita plura similia dici possunt. Hic Cicero cum ait, nosti illud, et Quintilianus, quo Graeci omnes vtuntur, nimirum vterque vulgo iactatum fuisse significat. Caeterum vnde natum sit adagium, Plutarchus aperuit in libello, cui titulus Περὶ τῆς ἀδολεσχίας, id est De futili loquacitate. Laudans enim breuiter et grauiter dicta commemorat et illud a Lacedaemonibus responsum regi Philippo bellum minanti ferocientique: Διονύσιος ἐν Κορίνθῳ. Quibus vbi rex rescripsisset, siquando in Laconicam duxisset exercitum, euersurum se Lacedaemonios, verbo duntaxat responderunt: Αἴκα, [B] id est Si. [H] Plato ter nauigauit in Siciliam non sine sinistri rumoris aspergine. Vnde Molon, qui inimicum in Platonem gerebat animum, dicebat non esse mirum, si Dionysius esset Corinthi, sed si Plato in Sicilia. Regem enim vrgebat necessitas, Platonem solicitabat ambitio. |
| [A] | IN ME HAEC CVDETVR FABA | 84 |
|
LB 60 146 c145-151 150 |
Terentius in Eunucho: At enim isthaec in me cudetur faba, hoc est Donato interprete: in me malum hoc | recidet, in me haec vindicabitur culpa. Translatum vel a faba, quae cum siliquis exuitur ac batuitur aut fustibus intertunditur, ita vt fit in areis more rusticorum, non ipsa perinde laborat, sed id demum in quo cuditur. Alii malunt ad male coctam fabam referre, quae si quando non maduerit, sed dura permanserit, ab iratis heris supra coqui caput saxo nonnunquam comminui consueuit, tanquam fabam vlciscentibus non coquum, cum vniuersum interim malum ad coquum perueniat. |
| [A] | TVTE HOC INTRISTI, OMNE TIBI EXEDVNDVM EST | 85 |
|
155 |
Non diuersum superiori Donatus admonuit illud, quod apud eundem poetam legitur in Phormione: Tute hoc intristi, tibi omne exedendum est. Verba sunt Phormionis parasiti, qui quoniam fuerat autor consilii de ducenda puella, aequum esse putat, vt suo periculo rem item expediat. Translatum putant ab alliato rusticorum mortario. Quae quidem sententia vel hodie quoque vulgo nostrati in ore est. Et altera huic simillima: Colo quod aptasti, ipsi tibi nendum est, 193 id est: tu incipiundi autor extitisti, nunc idem explices oportet. |
| 160 | [A] | FABER COMPEDES QVAS FECIT, IPSE GESTET | 86 |
|
165 170 |
Ausonius in Trochaicis• suis Terentiano prouerbio confine quoddam subnectit et poetae metaphoram altera quadam interpretatur metaphora: Tu molestus flagitator lege molesta carmina, Tibi quod intristi, exedundum est: sic vetus verbum iubet, Compedes, quas ipse fecit, ipsus vt gestet faber. Competit in eos, qui sibiipsis autores sunt malorum. Videtur autem e Theognide poeta sumptum, qui ait•: Οὔτις ἀνήρ, φίλε Κύρνε, πέδας χαλκεύεται αὑτῷ, id est Vincula nemo sibi cudit, charissime Cyrne. Huic simile quiddam, humilius quidem, sed tamen aptum vulgo dicitur: 194 Flagellum ipse parauit•, quo vapularet. Idque sumptum a pueris [C] aut seruis, [A] qui coguntur aliquoties ipsi parare virgas quibus vapulent. |
| [A] | IPSI TESTVDINES EDITE, QVI CEPISTIS• | 87 |
|
175 c179-183 180 185 |
His
confine prouerbium refertur a Graecis scriptoribus: Αὐτοὶ χελώνας ἐσθίεθ᾽• οἵπερ εἳλετε, id est Qui prendidistis, iidem edite testudines. In eos iacitur, qui posteaquam inconsulte quippiam adorti sunt, aliorum implorant auxilium, quos suo negocio admisceant. Paroemiam ex huiusmodi quodam apologo natam existimant. Piscatores aliquot iacto reti testudines eduxerunt. Eas cum essent inter se• partiti neque sufficerent omnibus come- dendis, Mercurium forte accedentem inuitarunt ad conuiuium. At is intelli- gens se nequaquam• humanitatis gratia vocari, sed vt eos fastidito cibo subleuaret, recusauit iussitque vt ipsi suas testudines ederent, quas cepissent•. Sunt autem [C] autore Plinio [A] in Carmania• populi, qui testudinum carnibus victitent, vnde et nomen illis attributum χελωνοφάγοις. Apud quos affirmant inueniri testudines tanta magnitudine, vt earum testis casas integant. |
| [A] | ADERIT TEMESSAEVS• GENIVS | 88 |
|
c188-195 190 195 c195-202 LB 61 200 205 c209-216 210 a209-216 215 |
Strabo libro Geographiae sexto refert Temessam ab Lao primam vrbem esse Brutiae [G] ipsius• aetate dictam Tempsam, [A] quam ab Ausoniis conditam Thoantis comites Aetoli deinde tenuerint atque his expulsis Brutii, demum Hannibal• et Romani funditus euerterint. Iuxta hanc sacellum fuisse oleastris circumseptum Politae cuidam ex Vlyssis comitibus sacrum. Hunc, quod esset a barbaris violatus, graueis iras in eos exercuisse, adeo vt in prouerbium abierit dicerentque• cauendum, ne Temessaeus genius immineret. Deinde Locrensibus Epizephyreis vrbe potitis Euthymum quendam, vt inquit Aelia- nus, ex Italia illuc venisse pugilem inclitum et insigni robore, qui et lapidem ingenti magnitudine gestauerit, qui Locris ostendi soleat. Hunc cum Polite• congressum ac vi|ctorem e certamine discessisse atque ita finitimos huius opera liberatos a tributo, quod ille consueuerat extorquere. Quin et compu- lisse illum, vt quod per vim abstulerat, redderet etiam cum foenore. Atque hinc prouerbium natum putant iis, qui sordidos et iniustos quaestus faciunt, adfore Temessaeum• genium; quo significabant aliquando dependenda cum foenore, quae praeter ius et fraude seu vi rapuissent. Pausanias in Eliacis• paulo diuersius rem narrat: nempe, comitem quendam Vlyssis ob virginem constu- pratam occisum fuisse atque ob id laruas eius, nisi quotannis oblata virgine placarentur, grassari solitas ac perniciem adferre omni sexui atque aetati. Atque hunc quidem eius loci genium vulgo fuisse creditum, quem Euthymus pugil Temessam reuersus compescuerit virgine, quam deuouerant, liberata 196 atque in matrimonium accepta. [G] Apud Strabonem mihi locus in codice Graeco videtur non vacare menda. Sic enim legimus in aeditione Aldina: Ὥστε τοὺς περιοίκους δασμολογεῖν αὐτῷ κατὰ τὸ λόγιον καὶ παροιμίαν εἶναι πρὸς αὐτοὺς, μηδ᾽ εἰς τὸν ἥρωα τῶν ἐν Τεμέσῃ λεγόντων ἐπικεῖσθαι αὐτοῖς. Fortasse tolerabilior erit lectio•, si tollas coniunctionem δέ et pro λεγόντων reponas λεγόμενον. Caeterum quum Strabo recenseat prouerbium priusquam referat cohibitum heroem, indicat potius in eos dici solitum, qui potentiorem se• lacessunt. Etiamsi nihil vetat prouerbium ad varios vsus accommodari. |
| [A] | TERMERIA MALA | 89 |
|
220 c220-226 225 230 c231-235 235 c236-240 240 LB 62 245 |
Τερμέρια κακά, id est Termeria mala, veteri prouerbio dicuntur ingentia maxime, quoties mala quae quis in alios impegerit, aliquando in ipsius caput retaliantur. Huius adagii meminit Plutarchus in vita Thesei, qui cum Herculis exemplo terras obiret, nocentes, quos superasset, eadem poena solitus est afficere, quam illi per saeuitiam in alios exercuissent. Nam Hercules Damas- cum• de rupe aeditissima praecipitem dedit, Busyridem parentauit, Antaeum palaestra superatum occidit, Cygnum gladiatorum more confecit. Denique Termerum humana capita confringentem verberibus itidem contudit. Vnde in eos, in quos sua malefacta retorquentur, prouerbio dicitur Termerium malum. [H] In hanc ferme sententiam Plutarchus in vita Thesei. [A] Est autem supplicii genus vel in primis fauorabile, cum poena sceleri respondet, quemad- modum de Thurino•, fumi venditore, fumo necato legimus, et Perillo, quem Phalaris• aeneo impositum tauro suo ipsius inuento perdidit. Illud perquam festiuum•, quod in vita Gallieni imperatoris• refertur. Cum quidam vitreas gemmas pro veris imperatrici vendidisset atque ea re deprehensa vindicari flagitaret, ille venditorem rapi iussit tanquam leonibus obiiciendum; deinde caponem emittit ac cunctis rem tam ridiculam admirantibus per praeconem denunciari iussit: Imposturam fecit et passus est, atque ita negociatorem dimisit. Sed de Termeriis malis Suidas• multo aliam adfert interpretationem: nempe locum quendam esse in Caria, cui nomen Termerio, quo tyranni quandoque pro carcere soleant vti. Situm autem esse inter Melum et Halicarnassum•. Ex hoc cum postea praedarentur latrones neque depelli possent•, quod esset locus admodum munitus, abiisse in prouerbium. Quanquam Stephanus Termeram vrbem in Lycia ponit, quam ait a Termero sortitam vocabulum. Postremo Termeria mala dicta videri possunt, quasi extrema mala. Nam τέρμα• Graece finem significat et τερμερίαν ἡμέραν extremum vi|tae diem vocant. Porro Latini, quod summum videri volunt ac maximum, id extremum appellant vt extrema dementia, extrema insania. Neque secus Graeci ἔσχατον κακόν, extremum malum pro maximo dicunt et ἐσχάτων ἔσχατα, extremorum extrema quasi plus quam maxima. |
| [A] | NEOPTOLEMI VINDICTA | 19790 |
|
250 255 260 |
Νεοπτολέμειος τίσις, id est Neoptolemica vindicta. Superiori simillimum est, vbi quis eadem patitur, cuiusmodi patrauit in alios. Id Pausanias in Messeniacis refert et exponit his verbis: Περιῆλθε μέντοι καὶ αὐτοὺς Λακεδαιμονίους ἀνὰ χρόνον• ἡ Νεοπτολέμειος καλούμενη τίσις. Νεοπτολέμῳ γὰρ τῷ Ἀχιλλέως ἀπο- κτείναντι Πρίαμον ἐπὶ ἐσχάρᾳ τοῦ ἑρκίου• συνέπεσε καὶ αὐτὸν ἐν Δελφοῖς πρὸς τῷ βωμῷ τοῦ Ἀπόλλωνος• ἀποσφαγῆναι· καὶ ἀπὸ τούτου τὸ παθεῖν ὁποῖόν τις καὶ ἔδρασε, Νεοπτολέμειον τίσιν ὀνομάζουσιν, id est Sane peruasit Lacedaemonios progressu temporis• Neoptolemea, sicut• vocant, vindicta. Siquidem Neoptolemo Achillis filio, qui Priamum in ipsis palatii focis occiderat, vicissim euenit, vt et ipse apud Delphos ad Apollinis aram occideretur; atque hinc ortum vt vbi quis idem patitur, quod in alios fecit, Neoptolemeam• vindictam appellent. Euripides in Oreste sub persona 198 Apollinis de Neoptolemo: Θανεῖν γὰρ αὐτῷ μοῖρα Δελφικῷ ξίφει, id est In fato• enim illi est Delphico gladio mori. |
| [A] | SERVIRE SCENAE | 91 |
|
265 270 275 | M. Tullius Seruire scenae dixit pro eo, quod est: seruire tempori et rebus praesentibus sese accommodare. Translata ab histrionibus fabularum meta- phora, qui non suopte iudicio agunt, sed hoc vnum spectant, vt quouis modo populi oculis placeant alioqui explodendi exibilandique. Sic enim scribit ad Brutum: Tibi nunc populo et scenae, vt dicitur, seruiendum est. Nam in te non solum exercitus tui, sed omnium ciuium ac pene gentium coniecti sunt oculi. Quadrabit et in eos, qui negocium aliquod susceperunt illustre, vnde necesse sit aut cum summa laude aut summa cum infamia discedere propter plurimorum expecta- tionem. Porro tempori seruiendum esse viro sapienti, monuit et Phocylides: Καιρῷ λατρεύειν, μήτ᾽ ἀντιπνέειν ἀνέμοισιν, id est Temporibus semper cautus seruire memento, Nec reflare velis aduersum flamina venti. Porro metaphora haec ducta est a nauigantibus, quos necesse est semel ingressos mare ventorum atque aestus arbitrio ferri frustra conaturos, si velint aduersus ista pugnare. |
| [A] | VTI FORO | 92 |
|
280
285 |
Huic affine est [H] Τῇ ἀγορᾷ χρῆσθαι,
[A] Vti foro, pro eo, quod est: praesentem rerum statum boni consulere et, vtcunque sese obtulerit fortuna, ita animum applicare. Terentius in Phormione: Scisti vti foro. Donatus vulgare prouerbium admonet esse ductamque metaphoram a mercatoribus, qui non ante locum commercii praescribunt quanti vendant, quae aduehunt, sed secundum annonam fori, quam deprehenderint, consilium de non vendendis aut vendendis mercibus sumunt. Seneca: Vtamur foro, et quod sors feret aequo feramus animo. [H] Idem epistola 72. sub manu nasci dixit pro ex tempore. Ergo consilium, inquit, sub die nasci debet, et hoc quoque tardum est nimis; sub manu, quod aiunt, nascatur. |
| [A] | POLYPI MENTEM OBTINE | 93 |
|
290
LB 63 295 300 305 310 315 320 325 c329-335 330 335 340 345 350 LB64 356 360 365 370 375 |
Extat apud Graecos adagium in hunc ordinem referendum: Πολύποδος• νόον ἴσχε, id est Polypi mentem obtine. Quo iubemur pro tempore alios atque alios mores, alium atque alium vultum sumere. Quod in Vlysse videtur Homerus laudare, qui eum πολύτροπον appellat, id est moribus versatilibus. Adagium natum est a | piscis huius ingenio, de quo meminit Plinius libro nono, capite 199 vigesimonono, praeterea Lucianus in sermone Menelai ac Protei, scribuntque colorem mutare maxime in metu. Nam persequentibus piscatoribus, petris affigit sese, et cuicunque petrae adhaeserit, eius colorem corpore imitatur, videlicet ne queat deprehendi. [G] Quin vt refert Basilius Magnus, pisces imagine falsa decepti nonnunquam annatant vltro sese praedoni offerentes•. [A] Porro prouerbium sumptum est ex Theognide, cuius hoc• distichon est de polypo. Citaturque a Plutarcho [B] in libello [A] Περὶ πολυφιλίας: Πουλύποδος νόον ἴσχε πολύπλοκου, ὃς ποτὶ πέτρῃ 200 Τῇ προσομιλίζει, τοῖος ἰδεῖν ἐφάνη, id est Mentem habeas vafri polypi, qui protinus illa Se quibus admorit, saxa colore refert. Clearchus in prouerbiis teste Athenaeo citat hoc distichon, tacito autoris nomine: Πουλύποδος μοι, τέκνον, ἔχων νόον, Ἀμφίλοχ᾽ ἥρως, Τοῖσιν ἐφαρμόζων, ὧν καὶ πρὸς δῆμον ἵκηε, id est Pulypi• ingenio mihi sis, nate Amphiloche heros, Vt temet populo, quemcunque accesseris, aptes. Citat idem carmen Plutarchus ex Pindaro. Vnde et versus ille prouerbialis celebratur: Ἄλλοτε δ᾽ ἀλλοῖον τελέθειν καὶ χώρᾳ• ἕπεσθαι, id est Proque loco nunc hunc fieri, nunc expedit illum. Qui nos admonet, vti nos ad omnem vitae rationem accommodemus ac Proteum quendam agentes, prout res postulabit, in quamlibet formam trans- figuremus. Plutarchus item ἀλλοῖος γένομαι dixit, pro eo quod est, in diuersam eo sententiam. Quod quidem notat et Aristophanes in Pluto, qui monet viuendum esse τρόποις ἐπιχωρίοις, id est moribus regionis ac vernaculis. Eodem pertinet et illud, Νόμος καὶ χώρα, id est Lex etiam ipsa regio. Quo significatum est vnicuique regioni quaedam peculiaria esse instituta, quae hospites non damnare, sed pro virili nostra imitari atque exprimere debeamus. Neque quisquam existimet hoc adagio doceri foedam adulationem, qua quidam omnibus omnia assentantur aut vitiosam morum inaequalitatem, quam Hora- tius eleganter taxat in Sermonibus quamque historici notant in Catilina atque in Anedio Cassio imperatore; denique literae diuinae in quouis improbo, cum aiunt stultum perinde atque lunam immutari, cum sapiens solis exemplo sui semper sit similis. [B] Nam in Alcibiade dubites vitione an laudi danda sit; certe felicissima quaedam et admiranda fuit morum et ingenii dexteritas, qui sic polypum agebat, vt Athenis dicteriis et salibus luderet, equos aleret, comiter et eleganter viueret. Idem apud Lacedaemonios radebatur, pallium gestabat, frigida lauabat. Apud Thraces belligerabatur• ac potabat. Vbi vero peruenisset ad Tisaphernem•, deliciis, mollicie fastuque iuxta gentis morem est vsus. [A] Sed est quaedam difficilis ac praefracta morosaque simplicitas imperitorum, qua postulant, vt omnes vbique ipsorum• duntaxat moribus viuant, et quicquid aliis placet, id damnant. Rursum est honesta quaedam ratio, qua boni viri nonnunquam alienis moribus obsecundant, ne vel odiosi sint vel prodesse non possint, aut vt e magnis periculis semet aut suos eximant. Quemadmodum fecit Vlysses apud Polyphemum multa simulans, apud procos mendicum agens. Item Brutus adsimulata stoliditate, Dauid etiam simulata insania. Quin et diuus Paulus apostolus sancta quadam 201 iactantia gloriatur hac pia vafricie sese vsum esse, atque omnia factum omnibus, vt omnes Christo lucrifaceret. Quanquam nihil vetat in notandis vitiis vsum adagii latius trahere, nempe in homines versatili quodam ingenio natos•, qui talem vbique personam induunt, quales sunt ii, cum quibus contigit agere. Quod genus eleganter descripsit Plautus in Bacchidibus•, Nullus, inquiens, frugi esse potest homo, 202 Nisi qui et bene• et male facere tenet. Improbus cum improbis sit, harpaget, furibus furetur quod queat. Versipellem frugi conuenit esse hominem, Pectus cui sapit: bonus sit bonis•, malus sit malis. Vtcunque res sit, ita animum habeat. Eupolis apud Athenaeum: Ἀνὴρ πολίτης πωλύπους ἐς τὸν τρόπον, id est Vrbanus homo, qui moribus sit polypus. [B] Plutarchus in Causis naturalibus citat ex Pindaro versus hos: Ποντίου θηρὸς χρωτὶ μάλιστα τὸν νόον προσφέρων ταῖς πάσαις πολίεσσιν ὁμιλεῖ, id est Marinae beluae colori maxime mentem accommodans cum omnibus ciuitatibus consuetu- dinem habet. Atque eodem in loco causam reddit, cur id huic accidat pisci. [A] Similem quandam metaphoram Aristoteles a chamaeleonte duxit primo Mora- lium libro. Ait enim, si quis a fortuna pendeat, cum illa subinde mutetur, futurum, vt veluti chamaeleon quispiam identidem varietur, nunc felix, nunc miser; vtcunque• fors alio atque alio vultu respexerit, ita hunc quoque vultum atque animum mutare. De chamaeleonte meminit Plinius libro vigesimo- octauo, capite octauo scribens hoc animal magnitudine ferme par esse crocodilo, caeterum• spinae acutiore curuatura et caudae amplitudine distare. Nullum, inquit, animal pauidius existimatur; et ideo versicoloris esse demutationis. Plutarchus in commentario De adulatione scribit chamaeleontem quemuis imitari colorem praeterquam candidum. Idem in Symposiacis conatur causam reddere de polypo, quamobrem non tantum mutet colorem, quod et hominibus accidit in metu, verumetiam sese ad saxi•, quodcunque id fuerit, colorem accommodet. Sunt et aues quaedam, quae colorem pariter et vocem mutent pro temporibus anni, vt autor est idem Plinius libro x., cap. xxix.• et Aristoteles libro De natura animantium nono. In voce mutanda principatum obtinet luscinia. Vnde et apud Euripidem Hecuba Polyxenam imitari lusciniam iubet seseque in omnem vocem vertere, si quo modo queat Vlyssi persuadere, ne perimatur. |
| [A] | COTHVRNO VERSATILIOR | 94 |
|
380 385 390 c389-392 395 400 405 LB 65 |
Εὐμεταβολώτερος κοθόρνου, id est Versatilior cothurno, dictum est in hominem parum constantem lubricaque fide, quiue incertae et ancipitis esset factionis, similitudine ducta a calciamento, quod Graeci κόθορνον, Latini mutata literula cothurnum vocant, quo mos erat vti tragoediarum actoribus. Erat autem τετράγωνον καὶ ἀμφοτεροδέξιον, hoc est quadrangulum et vtrilibet conueniens pedi, quodque vel dextro vel sinistro pedi poterat accommodari. Suidas addit eiusmodi fuisse, vt viris pariter ac mulieribus congrueret. Quod idem testatur illud Maronis: Alte suras vincire cothurno. Prouerbium autem duobus effertur modis: per comparationem, εὐμεταβολώτερος κοθόρνου et per denominatio- 203 nem, vt hominem ipsum, qui se diuersis applicat partibus, κόθορνον appelle- mus. Sic enim vocatus est Theramenes• rhetor Atheniensis, Prodici Cii discipulus, propterea quod quasi duabus sederet sellis, idem et populi et triginta virum partibus studens et nunc huius, nunc illius factionis esse videretur vel potius vtriusque. [B] Plutarchus in Praeceptis ciuilibus: Ἀλλ᾽ ἐνταῦθα δεῖ μάλιστα τὸν Θηραμένους κόθορνον ὑποδούμενον ἀμφοτέροις ὁμιλεῖν καὶ μηδετέροις προστίθεσθαι, id est Sed hic oportet maxime Theramenis cothurnum induentem cum vtrisque versari et neutris accedere. [A] Lucianus in Amoribus: Ὡς καὶ ἔγωγ᾽ ἂν εὐξαίμην, εἴπερ ἦν ἐν δυνατῷ, γενέσθαι, Θηραμένης• ἐκεῖνος ὁ 204 κόθορνος, ἵνα ἄμφω νενικηκότες ἔξισοι βαδίζοιτε, id est Itaque optarim sane, si modo fieri possit, Theramenes ille fieri, qui cothurnus est dictus, vt ambo ex aequo• victores discederetis. Idem in Pseudologista: Καὶ ὁ μὲν κόθορνόν τίνα εἶπεν, εἰκάσας αὐτοῦ τὸν βίον ἀμφίβολον ὄντα τοῖς τοιούτους ὑποδήμασιν, id est Et alius ei cothurni nomen imposuit, nimirum mores hominis inconstantes et ancipites id genus calciamentis conferens. [H] Plutarchus indicat et Niciae duci ob morum vafriciem cothurni cognomen fuisse vulgo tributum. [A] Male audiit hoc nomine Marcus etiam Tullius. Homerus Martem, ni fallor•, subinde mutantem parteis nouo verbo ἀλλοπρόσαλλον• appellat. Nihil autem vetat, quominus adagium in bonam traha|tur partem, vt si quis hominem facilibus moribus et quadam ingenii dexteritate cum quouis hominum genere congruentem κόθορνον appel- let; quam ob causam Homerus Vlyssem πολύτροπον dixit, quod quamuis personam apte gereret, ducis, mendici, patrisfamilias. |
| 410 | [A] | MAGIS VARIVS QVAM HYDRA | 95 |
|
415 c417-420 420 |
Ποικιλώτερος ὕδρας, id est Magis varius quam hydra. De callidis ac dolosis, quod hydra serpens sit versicoloribus notulis distincta. Apte dicetur in vafros ac versipelles aut etiam parum sibi constantes. [C] Refertur senarius hic apud Athenaeum libro Dipnosophiston tertio: Ἐποιήσατ᾽ αὐτὸν ποικιλώτερον ταῶ, id est Fecistis hunc pauonibus varium magis. [H] His affine est, quod Mnaseae Colophonio poetae Salpae cognomen populari ioco fuit inditum, eo quod in carmine varius esset; nam is piscis mire picturatus est aureis rubentibusque lineis a ceruice ad caudam vsque per argentea latera certis interuallis deductis, quum alioqui sit illaudati saporis. |
| [A] | GYGIS ANVLVS | 96 |
|
425 430 435 440 c442-464 445 450 455 LB 66 461 465 |
Γύγου δακτύλιος, id est Gygis anulus. Quadrat vel in homines inconstantibus moribus vel in fortunatos, qui veluti virgula diuina quicquid optant, id suo arbitrio consequuntur. Huius adagii mentionem facit Lucianus in Votis, vbi quispiam optat sibi complures anulos eiusmodi, quales habebat Gyges, alium quo ditesceret, alium quo gratus et amabilis redderetur, alium per quem liceret volare quocunque• lubitum esset. Nam priscorum superstitio plurimum tribuit anulorum efficaciae, ita vt venditarentur incantamentis varie efficaces: alii contra morsus ferarum, alii aduersus calumniam, alii ad alia vel depellenda incommoda vel commoda concilianda [F] iis, qui gestarent. [A] Vnde apud Aristophanem in Pluto Dicaeus sycophantae• minanti iudicium: Οὐν προτιμῶ σου, φορῶ γὰρ πριάμενος Τὸν δακτύλιον τόνδε παρ᾽ Eὐδάμου δραχμῆς, id est Non facio te huius, quando gesto hunc anulum 205 Pretio drachmae mercatus ipsum ab Eudama•. Et rursum in eadem fabula: Ἀλλ᾽ οὐκ ἔνεστι συκοφάντου δήγματος, id est Attamen ad ictum sycophantae non inest. Subauditur 'remedium'•. De anulo loquitur alludens ad ferarum morsus. Natum est autem prouerbium ex huiusmodi quadam fabula, quam non grauatus est referre Plato libro De republica secundo. Neque nos item pigebit hoc loco recensere. Gyges quidam, Lydi pater, pastor quispiam erat mercena- rius eius regis, qui per id temporis imperabat Lydorum populo. Cum autem esset aliquando saeuissima tempestas coorta, imbrium maxima vis accidit, fulgura denique, terrae etiam quassatio, ita vt in ea regione, in qua tum Gyges forte pascebat armenta, terra ingenti hiatu sese diduceret. Quod cum ille animaduertisset, solus (nam caeteri pastores territi diffugerant) in hiatum descendit atque ibi tum alia quaedam dictu mira conspexit, tum equum quendam aeneum ingentem ac cauum. Inerat fenestra in equi latere; per eam vidit in eius aluo cadauer hominis, maius humana specie. Huic nihil aderat vestium aut gestaminum praeter aureum anulum digito impositum. Eum vbi 206 sustulisset, regressus e specu paucis post diebus ad pastorum coetum rediit, in quo legatus de peculiorum rationibus ad regem in menses singulos referendis creandus erat. Hic cum apud alios assedisset, animaduertit, vt si quando forte gemmam anulo inclusam introrsum verteret, repente fieret, vt a nemine conspiceretur ac, perinde quasi non adesset, ita de eo reliqui fabularentur. Quod quidem factum admiratus rursum anuli palam extrorsum conuertit moxque• pastoribus conspicuus esse coepit. Eius rei cum ille diligentius et saepius fecisset periculum iamque sat exploratum haberet hanc inesse vim anulo, vt versa ad se gemma inconspicuus es|set, versa ad alios conspicuus, effecit vt pastorum nomine legatus ad regem mitteretur. Profectus et vxorem regiam stuprauit et de rege trucidando cum ea consilium iniit. Denique confecto illo ipse regina in matrimonium ducta e pastore repente factus est rex, idque anuli fatalis beneficio. [I] Meminit eiusdem lib. De republica X. [B] Refert et M. Tullius libro De officiis tertio. [G] Porro Herodotus libro primo rem multo aliter narrat nec vllam anuli facit mentionem•. [A] Huic simillimum illud, Ἅιδου κυνῆ, id est Orci galerus, quod alio reddemus loco. |
| [A] | VIRGVLA DIVINA | 97 |
|
470 475 480 485 490 495 500 505 510 515 520 LB 67 526 530 535 540 |
Ab hoc non admodum dissidet Virgula diuina, quoties quicquid optamus id citra humanam operam quasi diuinitus nobis significamus contingere. Propter- ea quod antiquitas, quemadmodum in anulis, ita et in virgis ferendis• existimauit aliquam fatalem ac ceu magicam inesse virtutem. M. Cicero libro De officiis primo: Quodsi nobis omnia, quae ad victum cultumque pertimnt, virgula, vt aiunt, diuina suppeditarentur. Citatur aliquoties et apud Nonium Marcellum Varro in Virgula diuina, vt appareat hunc fuisse titulum alicuius ex Menippeis, qui nimirum et ipsi plerique feruntur prouerbiales. Adagium natum videri potest potissimum ab illa virga Homerica, quam ille Palladi tribuit, adeo celebri, vt de ea Antisthenes, Cynicae sectae conditor, librum conscripserit eam cum suo, vt coniicio, baculo conferens. Huius locis compluribus meminit Homerus, quum Vlyssem e sene squalido repente in iuuenem vertit niti- dumque facit ac formosulum•, Odysseae• Ν: Ὣς ἄρα μιν φαμένη ῥάβδῳ ἐπεμάσσατ᾽ Ἀθήνη, id est• Sic effata virum virga demulsit Athena. Eundem rursus ex• iuuene vertens in senem, Odysseae Π: Ἄγχι παριστάμενη Λαερτιάδην Ὀδυσήα Ῥάβδῳ ἐπιπληγυῖα πάλιν ποίησε γέροντα, id est Cominus assistens Ithacensem Pallas Vlyssem Restituit senio diuinae verbere virgae. Rursum in eodem libro, cum eum iuuentuti reddit ac robur adauget: Ἦ καὶ χρυσείῃ ῥάβδῳ ἐπεμάσσατ᾽• Ἀθήνη, id est 207 Dixit et aureola virga demulsit Athene. Eundem ad modum Mercurio quoque, vt incantatori, virgam monstrificam tribuit, quam caduceum vocant, Odysseae ω: Ἔχε δὲ ῥάβδον μετὰ χερσὶν Καλήν, χρυσείην. Τῇδ᾽ ἀνδρῶν ὄμματα θέλγει Ὧν ἐθέλει, τοὺς δ᾽ αὖτε καὶ ὑπνώοντας ἐγείρει, id est Tum manibus virgam capit aureolam atque decoram, Hac quibus est visum, demulcet lumina somno Atque aliis rursum dissoluit lumina somno. Eadem ferme repetit [B] Odysseae• Ε et [A] Iliados Ω: [B] Αὐτίκ᾽ ἔπειθ᾽ ὑπὸ ποσσὶν ἐδήσατο καλὰ πέδιλα•, Ἀμβροσία, χρύσεια, τά μιν φέρον ἠμὲν ἐφ᾽ ὑγρὴν Ἠδ᾽ ἐπ᾽ ἀπείρονα γαῖαν ἅμα πνοιῇς ἀνέμοιο. Eἵλετο δὲ ῥάβδον, τῇ ἀνδρῶν ὅμματα θέλγει, Ὧν ἐθέλει, τοὺς• δ᾽ αὖτε καὶ ὑπνώοντας ἐγείρει, [G] id est Mox vbi iam pedibus talaria subdidit aurea Pulchraque et ambrosiam spirantia, quae simul illum Aera per liquidum, simul ampla per aequora vastae 208 Telluris venti flatu comitante ferebant; Tum virgam capit, hac demulcet lumina somno Quorumcunque velit, somnum quoque pellit eadem•. [A] Hunc imitatus Maro sic eiusdem caduceum describit Aeneidos quarto: Tum virgam capit: hac animas ille euocat Orco Pallenteis, alias sub tristia Tartara mittit. Dat somnos adimitqm et lumina morte resignat, Illa fretus agit ventos et turbida tranat Nubila. Neque Circae• ad sua monstra peragenda virga defuit in transformandis sociis Vlyssis, Odysseae K: Ῥάβδῳ πεπληγυῖα κατὰ συφεοῖσιν ἐέργνυ. Οἵδε συῶν μὲν ἔχον κεφάλας, id est Compulit in numerum porcorum verbere virgae Percussos, et erant illis capita ecce suilla. Rursum paulo inferius: | Ὁππότε κεν Κίρκη σ᾽ ἐλάσει περιμήκε ῥάβδῳ, id est Circe vbi te feriet praelongae verbere virgae. Aliquanto post Vlysses solus epoto Circes poculo non transformatus in pe- cudem: Αὐτὰρ ἐπεὶ δῶκέν τε καὶ ἔκπιον, οὐδέ μ᾽ ἔθελξεν Ῥάβδῳ πεπληγυῖα, id est Verum vbi porrectum poclum• ebiberam, neque virga Ictum me demulsit. Denique cum ad gratiam Vlyssis socios pristinae restituit figurae, virgae ministerium adhibuit. Quinetiam in literis Hebraeorum• Moyses in edendis prodigiis virga vtitur. Hanc in anguem vertit, hanc in pristinam formam restituit, hac fluminis aquam vertit in sanguinem extinctis piscibus, hac exciuit cynipes•, hac diduxit vndas Rubri maris, hac e silice percussa fontem elicuit. Fortassis huc pertinet, quod regibus etiam virga tribuebatur, quam sceptrum vocant. Vnde apud Homerum aliquoties: Σκηπτοῦχοι βασιλῆες, [C] id est Sceptrigeri reges. [A] Eodem respicit, quod alibi retulimus, Laureum porto baculum. |
| [A] | STVLTVS STVLTA LOQVITVR• | 98 |
|
545 550 |
Euripides in Bacchis, Μῶρα γὰρ μῶρος λέγει, [B] id est Nam stulta stulti
oratio est. [A] Totidem verbis propheta noster Esaias• eam sententiam extulit. Seneca ad Lucilium• Apud Graecos, inquit, in prouerbium cessit: Talis hominibus fuit 209 oratio, qualis vita. Hoc cuiusmodi fuerit parum liquet, nisi quod tale quoddam carmen extat Graecis celebratum: Ἀνδρὸς χαρακτὴρ ἐκ λόγου γνωρίζεται, id est Hominis figura oratione agnoscitur. Democritus philosophus apud Laertium orationem εἴδωλον τοῦ βίου, id est vitae simulacrum, quandamque velut vmbram esse dicebat. Qua quidem senten- tia nihil dici poterat verius. Nam nullo in speculo melius expressiusque relucet figura corporis quam in oratione pectoris imago repraesentatur. Neque secius homines ex sermone quam aerea vasa tinnitu dignoscuntur. |
| 555 | [A] | SCINDERE PENVLAM• | 21099 |
|
560 |
Hodieque vulgo tritissimum est Scindere penulam pro eo, quod est: impensius retinere hospitem atque inuitare prolixius, quod qui faciunt manu in penulam iniecta quasi vi conantur remorari. Id adagium ex antiquitate fluxit vt alia complura. Cicero ad Atticum libro decimotertio• de Varrone loquens Venit, inquit, ad me et quidem id temporis vt retinendus esset. At ego ita egi vt non scinderem penulam. Memini enim tui, et multa erant nosque imparati. Quid refert? Paulopost C. Capito cum T. Carinate. Horum ego vix attigi penulam; tamen remanserunt. |
| [A] | OCVLIS MAGIS HABENDA FIDES QVAM AVRIBVS• | 100 |
|
565 570 c574-577 575 580 LB 68 585 |
Ὠτίων πιστότεροι ὀφθαλμοί, id est Oculis credendum potius quam auribus. Quae cernuntur certiora sunt quam quae• audiuntur. Item Horatius: Nec retinent patulae commissa fidelius aures. [E] Idem in Arte poetica: Segnius iritant animos demissa per aurem [A] Quam quae sunt oculis subiecta [E] fidelibus, et quae Ipse sibi tradit spectator. [B] Quanquam id quidem paulo alienius. Propius huc pertinet quod Plautus manus lenae vocat oculatas, non auritas, vt quae• id demum crederent, quod viderent. Rursum, quod historia quam gestarum rerum esse volunt, dicta sit παρὰ τὸ ἱστορεῖν, quod est videre. Postremo figmentum illud Vergilianum de duabus apud inferos portis: eburna, qua significant ea quae per os exeunt ob dentium eburnum candorem, et cornea, qua quae conspiciuntur oculis, volunt intelligi ob pupularum nigrorem. In summa ad cognitionem magis faciunt aures, ad fidem faciendam• certiores sunt oculi. Vnde et vulgo, si quis fabulam narret parum verisimilem, rogare consueuimus, num ea conspexerit. Quod si neget, verum audisse modo, ridetur. Prouerbium refertur in [E] epistola Iuliani ad Leontium: Ὁ λόγος ποῖος ὁ Θούριος ὦτα εἶπεν ἀνθρώποις ὀφθαλμῶν ἀπι|στότερα•, [G] id est Sermo quidam Thurius dixit aures hominibus minus esse fideles quam oculos•. Thurium appellauit indicans Herodotum dicti autorem vel ob impetum diuinum, vel quod is scriptor apud Thurios vixit et mortuus est. [E] Sumptum• est autem ex Clione: Ὦτα γὰρ τυγχάνει ἀνθρώποισιν ἐόντα ἀπιστότερα ὀφθαλμῶν, id est Nam aures hominibus minus fideles sunt quam oculi. |
| 101-200 |